Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

absolviti ber tace asione vocabulorum, vel repraesentatione aliorum signo- Ium, quibus cadc notantur, quae notionem rci distinctam ingrediuntur.

a prima me itis operatio in cognitione symbolica arboris absolvitur . si dicimus vegetabile , quod ex trunco, ramis, surculis & foliis constat: etenim sigillatim recensemus veram , qui ous ea ad: gimatur, quae in arboribus tanquam communia dist nguimus, conseisquenter quae n onem arboris in genere, quatenus distincta est, ingrediuntur. Non autem am nolo quaestio est, utrum notio distincta sit completa aluue determinata, atque oratione ista ta is notio significetur, ut haec definitionis loco inservire possitis. I sa Iu. ν. Sutficit enim tDe ea sigillatim enuntiari, quae mente ab idea rei separamur, dum aistincte nobis genus vel speciem reprae lentare conamur. Pendet enim cognitio symbolica ab

intuitiva, quam supponit & ad quam refertur. Quicquid igitur huic deest, idem etiam lini deesse debet.

S. 329. Quoniam vocabula sunt signa nostrarum perceptionum, vel rerum per D perieas repraesentatarum S. 2 7I ; dum verba recensemus, quibus ea indigi- dentiarantur , quae notionem rei distinctam ingrediuntur, ea singula ad perce- ω 'πι /o ptiones rerum in cognitione intuitiva locum habentes referre tenemur, ei si ad notionem eisdem respondentem non attendamus, quod eadem ex Cre istulatiis bro usu satis intelligere arbitremur cf. I 32 L .st . Quamobrem operaris iis primis mellectus prima in cognitione θmbolica praesupponit operationem ejusdem pria mentis mam is intuiti S. 326 & seq. .. operari

Haec probe notanda sunt, ne demus fine mente sonos, nolaisque persuadeamus, nos ne . notionem rei habere, dum vocabula recensere valemus, etsi eunιtionem IImboluam ad imitilitavam redaeeere minime valeamus: quae reductio in eo consilit, ut ideam alicuus individui in nobis excitemus, fi ve sensuum , sive imaginationis ope, ae attentio nostra successive ad ea dirigatur, quae in re percepta insunt, atque deinde vocabula ad eadem reserantur, prout fingulis vi significatus, quem obtinent alias, subinde etiam vietymologiae ac composit linnis, denotandis apta deprehenduntur, quatenus scilicet in etymologia vel compositione ratio denominandi latet, ad rem vocabulo denotatam manuducens, nisi ipsi mei vocabula ad ea fignificanda in cognitione intuitiva transtulerimus atque huius facti meminerimus. Dedimus exemplum reductionis hu us luculentum in Horis subsecivis A. I73o Trina . Vern. num.

II. ubi definitionem justitiae inpiani a cognitione symholica ad intuitivam reduximus. Imo exempli quoque loco ibidem esse pollunt, quae de notionibus Iullitiae commutativae ac distributivae diximus. Nimirum ingens interpretationis subsidium in reductione cognitionis sum lieae ad intuitivam consistit, ut adeo non inanem operam sumat, qui differentiam coagnitionis utriusque ac dependentiam symbolicae ab intuitiva intimius peripicere conatur.

Prima intellectui operatis eri plarium in re una sigillatim facta repraesenta- Definiatis. Etenim in cognitione intuitiva praesens nobis est rei ideas S 326.3272, 3io m adeoque nobis rem istam repraesentamus S 48 9. Jam vero in id ea nostram attentionem successive dirigimus ad ea, quae pluribus individuis communia vel intuemur g. 326 , vel meminimus I. 3279, consequenter nobis his. conscii sumus, quod haec potius percipiamus, quae rei insunt, quam rem ipsam S. a 37. a 37 , adeoque ea, quae in re distinguuntur, sigillatim n his repraesentamus S. a st. Est igitur in cognitione intuitiva prima intellectus operatio plurium in re una sigillatim facta repraesentatio. Jam in cognitione symbolica verbis enuntiamus, quae in ideis continentur , vel aliis signis eadem repraesentamus I. 289 . Quamobrem cum T a inc

162쪽

Primae operatio- avs inti I

nis defia

Gradus scuminis

randi

modus.

148 pars I. GR. III. Cap. III.

In cognitione intuitiva prima mentis operatione plura in re una sigillatim nobis repraesentemus per demonstrata ; in cognitione symbolica, quae recensione vocabulorum vel aliorum signorum absolvitur, quibus ea indi-gitantur, quae notionem rei distinctam ingrediuntur I. 328 , sigillatim quoque plura in re una prima mentis Operatione symbolice repraesentantur.

Propositio praesens vicem definitionis primae intellectus operationis, quae distincta n tio est, subire valet. Neque id quenquam turbare debet, quod eandem demonstremus et etenim definitiones nominales tamdiu absque demonstratione sumuntur, quondiu nil qui Quam aliud significatur, quam nos hoc vocabulo indigitare velle ens, cui hae determinationes simul sumtae insunt, parum solliciti, utrum istae eidem enti simul ineste possint, neene. Enimvero quamprimum aliquid a stirmamus, veluti quod determinationes istae simu eidem enti inesse possint, vel quod quid insit rei ram aliter definitae , etsi hoc ad eandem definiendam iuificiat , vel etiam insit rei consula saltem perceptae eertoque nomine de minatae I probatione utique opus est . Nostri enim arbitrii est, num quid hoc potius, quam alio nomine compellare velimus, ut absurdus Bret qui probationem requireret; in arti trii nostri non est , ut quaedam simul eidem sub echo inelle , vel una cum aliis inesse possint . Utrumque igitur probandum

L 33ro Prima intellectus operatisne renaesentantur ea, quae rei cuidam insint , tanquam inter se O are, cui insunt, diversa. Prima mentis operatione plura in re una sigillatim repraesentantur cf. 33o . Quare cum per se pateat , ea cum inter se, tum a re ipsa differre, quae sigillatim repraesentari possunt; prima intellectus operatione ea, quae rei cuidam insunt, tanquam inter se&a re, cui insunt, diversa repraesentantur.

Si operationes intellectus accurate distinguere velimus; limites uni euique assignandi sunt , ne ad diversas operationes spectantia confundantur . Limites primae operationi soninstituit propositio praesens, ultra quos non progreditur . Inde enim statim fit transitus ad secundam , ubi intellectus ulterius progredi voluerit : quemadmodum ex sequentibus patebit.

S. 332Facultas in uno multa distinguendi dicitur Aetimen . suo plura igitur quis in Objecto aligno distinguere valet, eo actitiis es altero: ut adeo Gradus acuminis Motu . Etenim alios plura in objecto aliquo distinguere valere, alios pauciora, quotidie experimur.

In acumine aestimando cognitio intuitiva a symbolica probe disternenda. Fieri enim potest , ut quis si acutior altero , et fi pauciora enuntiare possit , quam alter , Ob defeetum vocabulorum, vel ignorantiam eorundem . sive enim adhuc desit vocabulum , sive. idem ignoretur , fieri non potest , ut quod attentione in id conversa fgillatim percipimus , enuntiemus F. 1M in . t thr vocabulum adhuc deest ad rem quanoam ind: git audam Pnon omnes in novis excogitandis sunt audaces .e . . S' 333. Acumen successive exercitatione perficitur, seu, Gradus acuminis exercit Itone comparantur. Acumen enim consistit in facultate multa in uno distin- suendi S. 33 a. . Quare cum per primam intellcctus operationem repraesententur ea, quae rei cuidam insunt, tanquam inter se & a re, cui insunt, diversa I. 33I , adeoque a se invicem distinguantur in re percepta, id vero fiat, attentione nostra successive ad eta, quae rei pcrceptae insunt x

163쪽

Dὸ iribus ἱntemctus operationibus ;n specie . r 4

sunt, directa I. 326 ; non alio modo acumen comparatur, quam quo attentionem acquirimus, sine qua ipsum esse nequit Iur demonstrata. Enimis vero attentionem ejusque diverses gradus exercitatione comparari constat S. 248 . Quamobrem acumen etiam exercitatione comparari debere apparet. Patet idem a posteriori. Etenim unusquisque, modo ad seipsum attentus fuerit & pristinorum memoriam tenaciter servaverit, in seipso experietur, acumen suum successive incrementa capere, si in eo exercendo continuus fuerit. Domesticam hic allegare possum experientiam, qui , cum toties per tantum temporis intervallum eadem docuerim, in docendo autem spreto scripturae subsidio, nec memoriae implorato auxilio, attentionem omnem in ideas rerum lucidas aut earum vicaria repraesenta mi. na convertam, eandemque successive beneficio regularum methodi aliorum. que principiorum psychologicorum atque artificiorum heuristicorum in ea dirigam, quae in ideis istis continentur, satis superque successiva ac

minis incrementa animadverti.

Eat iis , quae pro acumine per exercitationem comparando in medium adduxi , intelligitur , praeter attentionem plura adhuc in idem influere , quae nonnisi exercitatione comparantur. Sed ea demum ex sequentibus patebunt & in plutosophia morali excutientur, ubi de mediis acuminis comparandi acturi sumus.

g. 334. Genera superiora sunt magis abstracta inferioribus, ct dataν qmedam scala

generum, adeoque oe abstractorum, in qua continuo ad magis superiora, ade quect magis abstracta, ascenditur. Species enim sunt similitudo entium singularium , sive individuorum g. a 33 Ont . , genera similitudo speci rum S. 234 Ontol. , & genera superiora similitudo inferiorum S. cit. . Quare cum specierum & generum notiones formentur per abstractionem I 283 D species ab individuis, genera a speciebus, genera superiora a proxime inferioribus continuo abstrahuntur. Species adeo primum , quod abstrahitur; genera abstrahuntur ab eo, quod abstrae iun fuit, adeoque magis abstracta sunt speciebus. Et eodem modo ostenditur, genera superiora esse continuo magis abstracta proxime inferioribus. Quoniam itaque species sunt primum, quod abstrahitur, ideo abstrachorum primam classem conltituunt. Quia a speciebus abstrahuntur gene ra , hoc est, ab iis, quae in prima abstractorum es asse collocantur , a de que abstracta sunt ab abstractis, cum modus abstrahendi disserat a priori, qui speciebus convenit, peculiarem omnium abstractorum classem constituunt, adeoque secundam. Eodem modo patet , quae abstrahuntur ab abstractis, in lecunda classe collocatis, constituere classem tertiam & ita porro , quousque progredi licet. Nascitur adeo quaedam abstractorum scala, a qua ab individuis ascendimus ad abstracta ,& inde continuo a minus abstractis ad magis abstracta, atque a generibus inscrioribus ad superiora.

Haec

Mala

generum

rum.

164쪽

Gratius incurui nis. Emen perviadendi

Auxilia istius

sso Pars I. Sess. III. Cap. III.

Haec scala generum de abstractorum maximae foret utilitatis, modo eam aecuratam haberemus. Arianem hanc esse voluit sta Iam praedicamentorum. Facile autem apparet , quae hic dicuntur , cum categoriis Ari licis ccii serenti , quanto eaedem intervallo alatiae scala distent. Quod si disciplinae in utra versum omnes in lystema veri nominis fueringreductae, ut notionum analysis magis redigatur in pote:tatem nostram s de scala hac con denda de successive magis magisque perficienda cogitare licebit . Neque enim res tam aris dua levi opera perfici potest. Data autem hae scala magis in potestate erit ars illa chais ractet illica comm natoria , de qua tam magnifica capite superiori demonstravimus. Patebit nimirum, quomodo per determinationes primitivas, quales sunt , quae in philos phia prima sumuntur . prodeant derivativae , , his continuo aliae ulteriores e id quod perspectum atque cognitum in arte ista supponitur.

33 s. Quoniam vi acuminis in uno multa distinguimus g. 332 , adeoque ad abstractiones eodem maxime opus habemus S. 28ay , pro diversis gradibus in scala abstractorum variat acumen F. 3 I . , consequenter Acummi admittit diversos gradus pro diveUs gradibtis abstrajiorum .

Nimirum quo quis generaliora seu universaliora in re pereepta perspicit , eo acutior est. Altimationem vero recipiunt gradus acuminis ex scala abstraciorum .

I. 336. Acumen , quo perspicimus univcrsalia, praesertim in scala generum seu abstractorum altiora, in singularibus, dicimus Acumen pervidendi a

fracta in concretis.

Denominationi huic inest veritas, ita ut fi termini simplices explicentur, qui eomplexum ingrediuntur , prodeat notio termino complexo respondens . Singulardus enim universalia in uni, variis gradibus scalae abstractorum respondentia, de concretum dicitur subjectum, cui illa inexistunt I. Ilo IV. . Qui vero ilix ab hoc actu mentis separare novit , is abstracta, quae concreto insunt , pervidet. Mentionem huius acuminis injeci in Philosophia prima i. g. so )r in qua etiam s nos. s. 49o monui, quo auxilio Indigeat istud acumen de quantae utilitatis fit in veritatibus arduis ac principiis foecundissinis ex rebus maxime obviis eruendis . Quod si philolophi hoc acumine usi fuissent , duduin certiora , foecundiora dc utiliora in dii et plinis tradidissent . Utile inprimis hoc acumen est in pullosophia ad sensum communem reducenda , de qua reductione jam alias diximus nat .g. 11s Onιοι. J ἀ- . S. 337. Quoniam notiones Ontologicae , utpote enti in genere convenientes S. τ . Ontes. , talia repraesentant, quae entibus in universum omnibus communia sunt, adeoque in scala abstractorum suprema occupant loca 9. 33 ; notiones omologicae dirigunt attentionem ad universalia, quae rebus insunt, ct quae alias attentioni nostraesese facile subducerent, consequenter tu vant acumen pervidendi abstracta in concretis.

Mirifice haec propositio illustratur per ea, quae de notionibus directricibus disserui in Horis sub:ecivis A. I xν Trim. Uern. num. IV. Ibi enim potissimum ostendi, quomodo notiones ontologicae vicem directricium subeant . Neque enim negandum est , alias quo que notiones generales esse arrectrices, cum in eas quadret harum definitio .

Quoniam etiam in aliis disciplinis traduntur notiones generales, qua certis quibusdam entibus communia sunt, veluti in Physica, communiae meteoris, metallis, vegetabilibus; in Moralibus virtuti omni tam intellectuali, quam morali, aut etiam omni intellectuali, morali omni; eOdem x

165쪽

De tribus Intemctus operationibus in specie . a sa

dem, quo ante g. 337 , modo patet, notiones generales in AER plinis disia gere attentionem adaniversalia, quae certis quibusdam simularibus, veluti m teoris, metallis , vegetabilibus , aut virtuti cuidam tam intellectuali quam morali, insunt, ct alias attentiori nostrae sese facile subducerent, con-1equenter notiones generales in omsi disci ina juvant acumen pervidendi abstracta in concretis.

Diei non potest , quantum iuvent notiones universales, quas disciplinae ineundas Otaserunt, acumen nostrum , de quo iam nobis sermo est, si laepius ad singularia obvia applicentur. Hac enim applicatione opus est , quod omne acumen exercitatione perficia tues s. 333 ὶ . Neque vero existimandum est, quod beneficio illarum notionum tantummodo in singularibus perspiciamus, quae in notione ista generali continenturi etenim acumen extenditur quoque ad alia universalia , quae simul iniunt, & attentionem nostram subterfuisgissent , niti tam beneficio notionis generalis nobis per pectae in singulari hoc quaesivissemus. quae in eadem continentur . Imo ita successive augetur acumen , ut etiam absque istis notionibus ad universalia in singularibus istis nondum nobis animadversa perspiciamus.

g. 339. Anal fis notionum dicitur, qua notio rei resolvitur in notiones eorum, attsist quae ipsam ingrediuntur, & notiones horum singulae denuo in alias simpli-

ciores ac ita porro, quantum datur.

Quae rebus insunt, vel insunt tanquam partes, ex quibus componuntur ι vel insunt tanquam diversa, etiam in indivisibili. In priori casu partes maiores continuo resolvuntur in minores I in posteriori discernuntur quantitates ac relationes diversae, & in his denuo distinguuntur, quae tanquam diversa concipi possunt. In rebus corporeis , praesertim organicis, partes differunt qualitatibus, 'uantitate ac relationibus , atque adeo posterior ana. lysis cum priori coniungenda. Quod si disciplinae in universum omnes in systemata inter se connexa suerint redactae, haec analyss & clarior, & magis in potestate erit. Apparet hoc ex Logica Germanico idiomate edita, ubi eIempla notionum adaequatarum , quales hac analysi prodeunt I. O 6 Let. , dara licuit provocando ad disciplinas ceteras eodem idiomate evulgatas, ac ostendendo, quomodo ea, quae ingrediuntur definiti m rei, definiantur iaanterioribus, Λ quae has definitiones ingrediuntur, denuo definiantur vel in anterioribus

ejusdem disciplinae, vel in disciplinis anterioribus.

S. 34Q. Prefunditas intellectus dicitur facultas notiones distinctas in alias simpli- Pro .ciores continuo resolvendi, pro uti scilicet analysis notionum requirit . 'it tis Quamobrem intellectus tanto profundior, quo longius in ara si notionum pro

gredi quis potes. εἴ f. --

Apparet adeo, quod, si distisinae in sustemata inter se connexa redigantur, eo ipso intellectus reddatur profundus. Vix enim aliquam ideam lucidam habemus prosunditatis intellectus, nisi disciplinas systematice pertractatas excutere nobis datum fuerit: ut adeo appareat necessitas pariter ae utilitas disciplinas in istiusmodi sustemata redigendi. Et iam intelligere licet, cur omne nostrum tempus, quod ab aliis negotiis nobis vacat, in disciplinis matbemvicis ae philosophicis in istiusmodi systemata compingendis collocemus . Neque enim exigui momenti censeri debet profunditas intellectus, quemadmodum in Moralibus luculentius ostendetur.

maris profunditatis intellectus aestimantur ex gradibus notionum adaequa maris rarum . Intellectus enim tanto profundior est, quo longius in analysino

tionum progredi potest c g. 34o , consequenter quo longius notiones eo- p β' rum, quae notionem rei cuiusdam distinctam ingrediuntur, in alias sima φ μ έ. a pliciores

166쪽

, si Pars I. GR. III. Cap. III.

astima D pliciores resolvere valet S. 3399, adeoque quo magis notiones in sene V adaequatae c g. 93 LM. J. Quare cum prima resolutio notionis distincta in notiones distinctas notarum sit primus gradus notionis adaequatae ἱ secunda resolutio notionum distinctarum notarum, quae datam notionem ingrediuntur, in notiones distinctas notarum, quae illas ulterius ingrediuntur , constituat s radum secundum notionis adaequatae & ita porro, donec perinveniatur aci notiones irresolubiles I. 96 LM. I primus quoque gradus profunditatis intellectus esse debet, qua is pertingit ad primum gradum notionis adaequatae; secundus gradus profunditatis intellectus esse debet , qua is pertingit ad secundum gradum notionis adaequatae & ita porro. Gradus igitur profunditatis intellectus aestimantur ex gradibus notionum adaequatarum.

Hinc luculentius apparet, quod intellectus profunditatem dissiculter consequi , mulis minus presunditatem aestimare liceat, nasi disciplinis in systemata inter se connexa redactis

operam inde sessam navaveris. Hinc sane Mathematici consequuntur profunditatem intelis lectus. Notandum tamen, quod in disciplinis pertractandis incipiamus a notionibus sin plicioribus & continuo progrediamur ad alias, quas eaedem ingrediuntur , consequentet contraria via ad notiones aci Aquatas perVeniamus, quam sua in earum aualysi procedere solemus. Ponamus e. gr. tibi esse tertium gradum profunditatis, habebis itaque notionem adaequatam tertii gradus. Dum eam tibi in disciplinis acquisivisti, a gradu tertio inciapiens ad secundum,& inde porro ad primum progressus es. Forsan consuli ius tibi videbitur, inverso ordine numerare gradus , ita ut Primus gradus constituatur in resolutione notionum in irresolubiles, a quibus discendi initium fit in disciplinis. Enimvero duplex ob stat ratio. quo minus id fiat. Etenim non in omni casu ad notiones irresolubiles perveniri potest, imo nec ad tales, quae pro irrelolubilibus haberi possunt, ut adeo ultimus quidam gradus in analysi constitui non possit, quem ordine inverso appellare liceat primum . Deinde ana lusis notionum incipit a notis, quae datam aliquam notionem distinctam ingrediun tur, adeoque in analysi hac primus omnino gradus notionis adaequatae constituendus est ut eo, quo notio nostra incipit esse adaequata. Nequet enim tum qmin:o est, quomodo ad

hanc notionem pervenerimus.

I. 3 2.

Cehisis. Cognitione θmbolica ct acumen, ct profunditas intesiectus faciatatur atque

nis i 1m- extenditur. Acumine enim multa distinguimus in uno S31χὼ, idemque bolicae in diversos gradus pro di versitate graduum abstractorum admittit F. 33 3 . cηm/υ Enimvero si qua ab alio abstrahimus, adeoque &in uno distinguimus S.

- Θ..' , 282 , eaque vocabulis peculiaribus designamus; abstractiones fiunt ma- sapies. gis clarae ac distinctae S. 28ψ . Quamobrem s ea, quae in re una acumine distinguimus, vocabulis peculiaribus designentur; multo facilius eadem a se invicem distinguere & abstractiones continuare valemus. Acumen igitur usu vocabulorum facilitatur atque extenditur. Enimvero symbolica est cognitio, qua verbis enuntiantur, quae in idcis continentur, atque ideo in iis a se invicem distinguuntur & continuo abstrahuntur S. 2899. Symbolica igitur cognitione acumen intellectus facilitatur atque extemditura

Prosunditas intellectus est facultas notiones distinctas in alias simplices continuo resolvendi cas. 34o . Quamobrem profunditat cm intelicetiis sa cilitant

167쪽

tilitant atque extendunt, quae notiones distinctas juvant. Patet vero predemonstrara, notiones usu vocabulorum fieri magis distinctas. Quoniam itaque in cognitione symbolica verbis enuntiamus, quae in rebus conten

ta a se invicem distinguimus F. 289 ; cognitione utique symbolica pro sunditas intellectus faci litatur atque extenditur. Propositio praesens tum quoad acumen , tum quoad prosunditatem aposteriori quoque confirmatur, cum quilibet utrumque in seipso experiri possit, modo exemplum aliquod acuminis ac profunditatis symbolice exinpressium sumat, atque singula eo ordine sibi intuiti ve per ideas exhibere conetur, quae verbis in symbolica representatione indigitantur. Quanta hie sese offerat dissicultas intelliget, etiamsi verba attentioni dirigendae in eam partem, in quam verti debet, inserviant. Quod si ergo ponamus, nos omni prorsus destitui verborum vel aliorum signorum auxilio; haud dissiculter perspiciemus, quod nec acuminis, nec profunditatis eximium quendam gradum consequi detur.

Atque ita apparet indispensabilis vocabulorum ad perceptiones nostras designandas, de nextu indissolubilis inter eognitionem intuitivam & symbolicam necessitas. Etenim sublato hoc nexu vix cavebis, ne vocabula sint sine mente son i , ubi symbolicae eognitioni nimium tribuis . aut non multorum cognitionem acquires, ubi in intuitiva sola haerere volueris. Idem confirmabunt operationes intellectus ceterae. Quamobrem maximopere suadendum simo uegendum est, ut & plurima in rebus dis inguere atque universalia ab Didem abstrahere, & quae distinguimus, quae abstrahimus. singula suo propeio nomine efferre ducamus. Ita demum praeclaram acuminis ac profunditatis gradum a nobis acquiri experiemur.

quam a re Emersa spectamus, porro tanquam eidem inexistentia vel ad eam qu cunque modo perginentia confideremus. Istiusmodi actum intellectus dari, per exempla eunti patet. Videmus ferrum ignitum&ignem, qui ipsinest, tanquam ab eo diversum spectamus, vel dum ferrum minime ignitum sint ut videmus, aut aliter visum vi imaginationis nobis repraesentamus, vel

etiam ignem alias visum imaginatio praesentem sistit S. ri7J. Quod si jam

porro ignem tanquam ferro in existentem in praesente statu consideremus ;ferrum ignitum esse judicamus. Similiter si duo intuemur simul oblecta juxta se invicem collocata te excessum longitudinis unius tanquam diversum a longitudine communi spectamus, eandem tamen tanquam ad objectum unum spectans eonsideramus; actus judicii in cognitione intuitiva absolvitur, quando objectum unum altero majus esse judicamus, seu quando assirmamus objectum unum esse altero majus. Nimirum non alia re hic opus est, quam ut ad nosmetipsos attendamus, dum judicamus , observaturi qui ci in mente contingat, dum vocabula, quibus judicium enuntiamus, missia facimus, atque ea deinde comparemus cum illis, quae deopeatione prima intellectus dicta sunt, separaturi quae ad hanc pertinent: ita enim relinquentur ad actum judicii spectantia, modo in discernendis

judicii

168쪽

I 34. Pars I. GR. III. Cap. III.

iis, quae in mente nostra contingunt, fueris satis acutus. Jam vero actum istum intellectus judicium appellamus, idemque assirmativum S. 39.2o LM. , atque adeo patet, actum iudicii a firmativi in cognitione intuitiva absolvi, si rei tanquam inexistens vel alio quocunque modo ad eandem spectans spectemus, quod ab ea tanquam diversum considerabamus.

Vidimu actam notionis terminari in eo, quod ea, quae rei insunt, tanquam inter sa& a re, cui insunt, diversa spe stimus. Hunc igitur cum excipiat alter, quo eadem tanis quam rei inexistentia, aut ad eam quomodocunque spectantia consideramus, in quo iudicium consistit vi propositionis praesentis: ubi notio aut, si mavis, fimplex rei apprehensio definit, ibi iudicium incipit. Simplex adeo eorum, quae rei insunt, vel ad eandem pertiis nent , atque ipsius rei apprehensio est veluti transitus a notione ad iudicium: iuppono enim rem limpliciter apprehendi. quatenus attentionem tuam in ea defigia . Enimvero ut inistelligatur, quid sit considerare aliquid tanquam inexistens vel alio quocunque modo sp etans ad alterum, non Inconsultum videtur idem clarius explicari. quemadmodum ex ui- perioribus constat, quomodo actu mentia aliquid separam , dum idem tanquam ab ea diversum i pectamus i s. 3 S a

quid xt alteri in existens vel ad

sidere

retur

Actus

judicii

g. 34 Considerare aliquid tanquam alteri inexistem, flis alio modo ad idem spectans, idem est ac attentionem suam in inexistentia, aut relatione ejus, quola re diversum est, ad eandem, defigere.

Neque enim rem aliter eonfiderare licet, ni fi quatenus attentio nostraeirea eandem iversatur, ut elus nobis magis simus conscri , quam aliorum . quae fimul percipiuntur . Unde eoasi ramus aliquid tanquam alteri inexistens, quatenus efficimus ut hu us inextis stentiae nunc magis nobis simus conscii, quam aliorum, scilicet ut nobis conscii iunus mainexistentiam iam percipere, non vero aeque conscit simus, quod alia praeterea percipiamus.

S. 3 I. Si praedicatum subiecto simpliciteν repugnet; actus iudicii negativi absolo tur, fi subjectum tibi repraesentes, cui idem repugnat, or subject- aliud, cur idem Ain, ae id qρod alteri inest, confideres tanquam ab eo iuversam, idemque referens ad prius consideres tanquam eidem non inexpens, seu tanquam ta, quo differt Dbjectam ab altero. Talem actum intellectus esse possibilem, nemo non quovis momento in seipso experiri potest : quod vero idem is sit, ruem judicii negativi nomine compellamus, ita ostenditur. Scilicet in j icio negativo praesentis casus notionem praedicati, quae subjecto repugnat per ΘDG. adeoque eidem inesse nequit S. 3Io c g. P, a notione subjecti separamus. Jam cum notionem subjecti nobis intuitive repraesentare nequeamus, nisi quatenus ad eam pertinentia actu mentis separamus abi dea ejus, aut, si judicium determinatum non est, quatenus ideam subjecti intuemur I subjectum utique nobis sive sensu, sive vi imaginationis repraesentare atque in idea ejus attentionem nostram defigere tenemur. Similiter quia praedicatum, quod ab eodem removendum, intuitive nobis exhibere nequimus, nisi quatenus ideam alicujus individui, cui inexistit, intuemur & in ea attentionem dirigimus ad id, quod eidem inexistit S. 3179 ; subjectum quoque nobis repraesentare tenemur, in quo prae ica rum istud inest, & attentione in idem directa idem nobis repraesentare de

bemus tanquata a re, cui inest, diversum I. 33r . Quod si igitur jam

169쪽

De tribus ἰntellectus operationἱbus in specie . et Is

idem refers ad subjectum alterum ipsumque consideres tanquam eidem non in existens; actu mentis quasi idem separas ab eodem. Atque ita secisti,

quod ad judicium negativum lassicit pre demonstrata. Actus igitur judicii

negativi in cognitione intuitiva hisce absolvitur. Quod si a posteriori idem cognoscere volueris, eodem modo procede dum est, quo paulo ante in notitiam actuum ad judicium affirmativum requisitorum in cognitione intuitiva pervenimus S. 343 . Nimirum sumendum est exemplum propositionis negativae, atque vocabulis, quibus effertur , remotis attendendum, quid in ideis remaneat iisdem respondens. E. gr. Si judicium negativum fuerit sequens, quod charta non sit serrea, &misso vocabulo chartae aliquid in ideis remanere debet I solium chartae tibi praesentare atque in hoc phantasma attentionem dirigere debes. Jam si misso vocabulo, quo praedicatum denotatur, nempe ferri , in ideis ali--quid remanere debet; laminam quandam ferream tibi repraesentare atque - in hoc phantasma non minus attentionem tuam dirigere debes, quam in prius & quidem in eodem in specie in ea, quae ad ferrum spectant, ut te .um ferrum percipere tibi sis conscius. Quod si denique judicare debes.

chartam non esse ferream, utrumque phantasma inter se conferre atque attentionem tuam in non existentiam ferri in charta dirigere teneris: alias

enim in simplici apprehensione thartae ac ferri quiescis. Patet itaque actum judicii negativi eo modo absolvi, quem in propositione determinavimus.

Actus udicii negativi ia cognitione intuitiva dissicilior est actu iudicii affrmativi. Etenim in easu posteriori id, quod lubeeto tribuendum, in ipso subjecto percipitur, aut saltem mediante eo, quod in alio simul percepto percipitur, veluti fi effectus quidam sub.jecto in uam causae tribuendus: sed in casu priori id, quod ut non existens alteri consi. derandum venit, tanquam inexistens uni considerari debet, ut adeo actu iudicii aetativi supponat actum amrmativi, imo ipsum complectatur. Quamobrem fi quis ea , quae de cognitione intuitiva dicuntur, in se experiri voluerit a is primum experimenta cape e debet de actu iudicii amrmativi &. ubi hie rem bene ae ex voto succedere ex Eeritur, ad experio menta de actu iudicii negativi capienda progredi tenetur. Cognitioni nimirum symbolicae adlueti dissiculter absque vocabulorum uru sudieant, imo cum diffelle sit ludietum in eo. gnitione intuitiva sola, antequam sermonis usu pollent homines, de rebus sibi obviis vix ac ne vix quidem judicant.

S. 346. Si prae atum subiecto simpliciter non repugnet ; actus iudieii negatisi as- Actos Iutatur, F subjectum, cui idem non ines , in oppotis casibur tibi repraesentes, in judicii

quorum uno praedicatum eidem inest, in altero non ines, ac id, quod uni inest , ηπσἔλiconfideres tanquam diversum ab eo , idemque referens ad prius confideres tan- ςU

quam eidem non inexissem, seu tanquam id, quo subjectum unum differt ab a r/ro . Quod si propositionem praesentem cum altera praecedente conseras λ eissis,p differentiam aliam non intercedere animadvertes, nisi quod hic idem sub- siniον. jectum in id ea bis ponatur, cum in casu anteriori ponantur duo subjecta diversa. Quamobrem quae ad probandam propositionem praecedentem in medium adducta sunt, etiam ad praesentem transferri possunt ac debent, ut adeo non opus sit ea denuo huc transcrib,-

170쪽

modus

gativum

136 . Pars I. GR. III. Cap. III.

Quod si a posteriori idem cognoscere volueris,eodem prorsus modo pro-eedendum est, quo in casu anteriori procedendum esse docuimus, hac sola disterentia adhibita, quam intercedere inter propositionum casus modo annotavimus. E. gr. Si judicium negativum fuerit sequens, quod charta non sit alba; solium chartae albae & folia chartae non albae, sed di versis c

loribus tincta tibi repraesentare, atque tum in colorem album, tum in colores ab albo di versos attentionem dirigere debes, eo prorsus modo, quem ad propositionem praecedentem praecepimus. Quoniam vero folia chartaedi versis coloribus tincta tibi tantummodo ideo repraesentas, quod charta , quae non alba est, diversis aliis coloribus non uno tirusta esse possit, inpinsenti casu antem perinde est, quo colore tincta sint, attentionem tuam pro arbitrio in aliquod Blium alio, quam albo colore , tinctum convertere, at que id ad album reserre debes, ut in non inexistentiam coloris albi tandem attentionem tuam dirigere valeas, quemadmodum praecepimus ante. N

mirum si actus judicii negativi in hoc casu plenus esse debet, ubi diversst tus subjecti uni, qui de eodem negatur, opponi possunt, hujus quoquo Uppositionis tibi conscius esse debes. Alias enim notio, quae judicio no-gativo respondet, defectu aliquo laborabit, cum modus inexistentiae nes ligatur.

Equidem vulgo in iudieiis non attenditur modus praedieandi, hoc est, utrum praedic tum fit necessatium, an contingens , ita ut ideo Scholastici propositiones modales a ceteris distinxerint, atque ideo superfluum videri poterat, in eo casu , ubi ludicium negativum contingens est, continsentis quoque modi praedicandi rationem habeti. Quoniam tame actus ludicii plenus nobis explicandus est , ejus ratio a nobis utique habenda venit, sit it in udiciis imperfectis, ubi modus latet, quidpiam omitti posse . Praeterea notandum est, quod, ubi mens ideis ad modum praedicandi cognoscendum sumientibus fuerit instructa , eum non album sbi repraesentatura nullam habeat rationem, cur idem sibi potius hoe e lore, quam alio tinctum ob ectum repraetentare debeat, nisi sorsan accidentalem , ob: ectam uidem speciei pluribus diversis coloribus tincta occurrere possint ri , ut adeo multitudinis mentionem inlici oportuerit, ne in eapiendis experimentis turbemur. Atque ira apparet, si vel maxime ad modum praedicandi non attendamus, hoc tamen non obstante propositionem praesentem ita explicari debuisse, ut in omni casu explicet , quid in judicio intuit illo obtineat. In ludicio assirmativo hae sollieitudine opus non est, eum sublecto pri dicatum in omni casu actu insit, quod eidem tribuitur, sive constanter infit , sive con tingenter, ut adeo iudicium m ale distinguatur a non modali, quamdiu determinatum non est, ut scilicet notio sub ecti non convineat singulaes det minationes, quibus positim ponitur praedicatum.

g. 347. Quo 1 pr. icatum, quod de stibis Io negatar, sufecto qcoque aster ut fp eui inesse mola; actus jutacii negarita, in eo casis, quo praetacatum subjecto simpliciter non repugnat, eodem modo absolvi potest, quo absolvitur in casu praedia cari subjecto simpliciter repugnantis S. I s P . Nimirum m hoc casu perinde ac in superiori, in quo praedicatum subjecto simpliciter repugnat, praedicatum, quod in dato casu non inesse sumitur, inest rei alterius cujusdam speciei, nisi quod in casu simplicis repugnantiae necessario infit subjecto di

versae speciei, in praesenti autem etiam inesse possit subjecto ejusdem spe

ciei,

SEARCH

MENU NAVIGATION