Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

De redus isteEectus operationibus in speeis. t 67

4ntueris, refers ad suum genus, cum folia esse agnoscis, & conditionem praesentem esse intelligis, dum jam autumnum esse memineris. Folia igi-aur dum jam decidere debere judicas, rei perceptae ad genus suum relatae tribuis praedicatum hypotheticum, quod conditionem praesentem esse agnoscis, sub qua praedicatum istud generi illi tribuendum, &quia meministi, generi illi sub conditione ista convenire hoc praedicatum . Si cui nondum satis evidentes videntur propositiones, in quibus statui tur de praedicatis vel absolutis, vel hypotheticis individuo alicui obvio tribuendis; is eodem modo ex principio rationis suffcientis propositionem utramque demonstrare potest , quo supra demonstravimus , quod rei perceptae tribuendum sit aliquod nomen I. 3 s4.3 s 3 . Quoniam enim ibidem nomen rei tribuendum se 1e habet per modum praedicati; si in locum nominis substituas praedicatum vel absolutum, vel hypotheticum, cetera e

dem erunt cum superioribus.

Nimirum non habebis rationem lassicientem , cur rei tribuas praedicatum abistutum, nisi agnoscas eam pertinere ad hoc genus vel hanc speciem , & memineris generi huic, vel speciei convenire hoc praedicatum. Nec habebis rationem Iusticientem , cur eidem trilvias praedicatum hypotheticum, nisi agnoscas eam pertinere ad hoc genus vel hanc speciem , at-Que praesentem esse hanc conditionem, & praeterea memineris, generi ciuic, vel speciei sub hac conditione convenire hoc praedicatum.

S. 362. Dum ni notionis confuse vel definitionis rei quomodocunque perceptae ramen , Modus vel vi judicii cujusdam categorici, aut se thetici praedicattim aliquod absoltitti UVaica- aut lamibeticum Dindiciamus; ex duobus judiciis notionem communem babenti- r θη has formamus tertium combinando notiones diversas communi omissa. Dum enim es

rei obviae A vindicamus nomen C; judicamus, Aesse B, 1eu in A conti- diearis. neri determinationes B, & memoria nobis suggerit B dici C, seu ens, cui insunt determinationes B, dici C; atque hinc formamus judicium, rem obviam A dici debere C 6333. 336 . Habemus igitur duo iudicia, Aest

B. & B dicitur C, quorum notio communis est, quae litera B designatur. Hac vero omissa formamus judicium componendo A&C, scilicet, A dicitur C tkcit. ). Quamobrem dum nomen C vindicamus rei obviae A, ex duobus judiciis notionem communem habentibus formatur judicium

tertium componendo notiones diversas.

Similiter dum rei obviae A vindicamus praedicatum absolutum D; judicamus A esseC, seu dici C, & memoria nobis suggerit, C seu ens, quod dicitur C, esse D, atque hinc formamus judicium, A esse D S. 36o . Habemus igitur denuo duo judicia A est C, & C est D, quorum notio

communis designatur litera C, atque inde formatur tertium, A est D , omissa notione communi C componendo notiones diversas A & D. Patet adeo denuo s praedicatum absolutum rei cuidam obviae vindicatur, ex duobus judiciis notionem communem habentibus formari tertium componendo notiones diversas.

Quodsi

182쪽

Idem exapenditur in cognitione

matio .

i58 Pars I. yea. III. Cap. III. .

Quodsi D denotet praedicatum hypotheticum, & A designet notionem

generis vel speciei cum conditione eidem superaddita , seu determinationibus accidentalibus essentialibus, ex quibus illa constat S a 8 OntοI.9, s peraccedentibus, quarum vi ipsi A competit praedicatum D; praecedens demonstratio loci uitur, si praedicatum hypotheticum rei cuidam obviae vindicatur, ex duobus judiciis notionem communem habentibus formari

tertium omissa notione communi combinando notiones diversas.

In exemplis speeia libui idem magis obvium est, & quidem in priori casu evidentius , fi nomen individuo vindieatur vi definitionis. Etenim si figurae, quae meniae est, latera numeras eaque inter se contera; eadem numeroquatuor Re inter se aequalia deprehendis. Si praeterea angulos examinas, eos rectos deprehendis. Inde igitur formas judicium, quod hae propositione efferturr Figura mentae constat quatuor lateribus inter se aequalibus & ad angulos tectos sibi invicem iunctis. Vi definitionis Quadrati Figura constans quatuor laterubus inter se aequalibus Se sub angulis rectis sibi invicem junctis est Quadratum. Atque ideo judicas Figuram mensae esse Quadratum. Habes igitur duo lud cia, quibus notio communia rei pondet, nempe figurae constantis quatuor lateribus inter se aequalibus be sub angulis recti, si hi invicem iunctis. Iudicium, quod ex hisce duobus formatur, constat duabus notionibus in ceteris diversis, figurae scilicet mensae , dc nominis Quadrati. Patet igitur vertistas propositionis in casu primo . Vidimus superius ideo, quod agnoscis avem hanc, quam viades , esse columbam, & quod memineris , columbam mansuefieri polle, formari ludicium, quod haec avis, quam jam vides, seu haec columba mansuefieri possit. Habes hie denuo duo iudicia, quae notionem communem habent, nimirum avis haec est columba, di columba mansuefieri potest. Ac omissa notione communi columbae, ex ceteris notionibus diversis hujus aυia de mansuefaeItonia formas novum ludicium , quod his verbis enuntia turr haec avis mansuefieri potest. Eodem prorsus modo sese res habet in casu tertio, ubi praedicatum hypotheticum individuo vindicatur.

S. 363. Quoniam in cognitione symbolica notionibus vocabula sive termini, judiciis propositiones respondent A. 289I Ocb.&S. 36. I Log. : Si vi no

tionis seu definitionis rei perceptae nomen, vel vi propostionis categoricae aut Θ-potheticae praedicatum aliquod absolutum vel Θ Iheticum Cindicamus; ex duribus pro Utionibus terminum communem babentibus formamus tertiam ex duobus terminis diversis.

Patet idem ex datis modo nM. g. 361ὶ exemplis ut adeo non opus fit aliis.

S. 3o . Si si notionis seu definitionis rei obviae nomen,vel Di propositionis categoricae aut Θpotbeticae praedicatum atquod absolutum vel Θpotriticiam vindicamus; ex dum bus propotionibus cognitis formatur tertia adhuc incognita. Etenim in primo

casu de individuo quodam obvio judicamus , quod ipsi conveniant determinationes hujus generis vel speciei, & memoria nobis suggerit, individuo ad hoc genus vel hanc speciem pertinenti competere hoc nomen, ac ideo judicamus, individuo obvio competere hoc nomen . Primo igitur j dicio intuitivo respondet propositio nota, quippe quae nobis reflectendo super re percepta innotescit I. a IT . Iudicio secundo respondet propo-stio, quam antea jam cognovimus, ubi eam memoriae mandavimus. Tertium vero nunc demum nobis innotescit mediantibus iis, quae ante cogni

ta suere. Dum igitur vi definitionis vel notionis nomen aliquod objecto obvio Dissiligod by GOrale

183쪽

De tribus ἰntellectus operationibus in speeis. χερ

obvio vindicamus; ex duabus propositionibus cognitis formamus tertiam, ad quam in praesenti sine istis non pervenissemus. Similiter in secundo casu judicamus, rei obviae eonvenire hoc nomen, vellem obviam esse hujus generis aut speciei, nobisque succurrit, rei, cui hoc nomen convenit, vel quae hujus generis aut speciei est, convenire hoc praedicatum, atque ideo ulterius iudicamus rei nobis obviae convenire hoc praedicatum S. 3 6o9. Habemus igitur tria judicia, quorum tertium sermatur ex duobus prioribus ante cognitis, consequenter dum vi propositionis eategoricae rei obviae praedicatum absolutum vindicamus; ex duabus proin Positionibus cognitis formamus tertiam antea nondum nobis cognitam, seu ad quam absque illis duabus iam non pervenissemus. Denique in casu tertio, ubi praedicatum hypotheticum rei obviae vinis dicatur, judicamus eidem convenire hoc nomen, sive genus hoc aut hanc speciem, haneque praesentem esse conditionem , & memoria nobis suggerit propositionem, quae antea nobis innotuit, rei hujus generis vel speciei S. 36I sub hac conditione convenire hoc praedicatum , atque inde foris matur propositio, ad quam absque istis in praesenti non pervenissemus: Rei obviae convenire hoc praedicatum hypotheticum. Habemus igitur denuo duas propositiones, quibus praecognitis pervenitur ad tertiam, quae alias nobis in mentem minime venisset. Patet adeo, dum ope propositionis hypotheticae rei obviae praedicatum hypotheticum vindicamus , ex duabus propositionibus ante cognitis perveniri ad tertiam , ad quam alias non

pervenissemus.

Uulgo hoc non advertitur. Etenim hodie plurimi fibi persuadent, propositionem teris iam . quae ex ceteris larmatur , ante cognitam esse debere , quam ceterae formari possint rde quo praeiudicio inferius plura dicentur. Apparet vero hinc necessitas penitius evolvendimentis operationes . cum iis ignoratis viri praestantissimi in praeiudicia scientiae noxia incia dant. Etenim qui ad operationes mentis a nobis explicatas attendit, is mirabitur, qui fieri potuerit, ut acumen virorum estesiorum fuge tu, quod adeo obvium videtur, ut

contemni mereatur.

Dum ex propositionibus quibusdam cognitis sermatur alia, quae antea Iliis Mnobis nondum cognita erat, ves quae jam alias in mentem non venisset; quid M. hane ex sis colligere dicimur, vel etiam inferre. Illatio igitur propositionis unius ex aliis est formatio propositionis unius Ope aliarum, terminis, ex quibus constat, inde desumtis .

Damus hie saltem definitionem nominalem, cujus realitas constat ex anterioribus . Neque enim jam definimus , num illatio alio adhuc modo fieri possit , quam in antecedentibus a nobis factum est, ubi res obvias ad sua senera suasque species reducere, iisdemque Praedicata Iam absoluta, quam hypothetica vindicare docuimus. ig. 3 66. Tertia mentis operatio squae & Ratiocinatio dicitur est judiciorum ex Db his

aliis praeviis formatio . Rariseia

Fluit definitio lim nominalis ex anterioribus, unde ejus patet realitas. Ra vero latius umionis. pateat iis, quae in praecedentibus dicta sunt, inserius demum constabit.

184쪽

tro . Pars I. GR. III. Cap. III. .

s. 367. ἱ--δε Quoniam ex duobus judiciis praeviis formamus tertium, dum vel v Irat Ortia notionis confusae seu definitionis , vel ope judicii categorici, aut hyp κemvr theci rei cuidam Obviae nomen, sive genus suum, aut spetiem suam, vel praedicatum absolutum , aut hypotheticum vindicamus L. 363.36 ; Amrei cuidam obιiae nomen , seu genus vel speciem, aut praetacarum aliquod abs

Lltim vel Θpotbeticum vindicamus; ratiocinamur.

Sunt adeo exempla, quibus propositiones illustravimus Zntecedentes, ratiocinia.

I. 368. Ratioei- In cognitione θmbolica ratiocinia exprimuntur propositionibus determinaris , ηiorum quibus est eruntur judicia, ex quibus constant. Dum enim ratiocinamur, ex Amsisti judiciis quibusdam praeviis formamus aliud, ad quod tum sne istis non pervenissemus S. 366 . Enimvero in cos nitione symbolica recensentus 8'ν ρ' vocabula, quibus subjectum& ceterae ejusdem determinationes accidentales, si quae adsunt, praedicatum dc nexus ejusdem cum subjecto in affirma tivis, repugnantia in negativis exprimuntur A. 3 so), consequenter j dicia propolitionibus exprimimus cf. 4. I LM. P. Ratiocinium igitur in cognitione symbolica exprimitur propositionibus determinatis, quibus efferuntur iudicia, ex quibus constat.

Quoniam, dum scribimus, verbis efferimus , quae in notionibus nostris continentur, exemela ante allata pro fitionem praesentem illustrant. Monuimus iam in Logica s . 33a 1. ratiocinium verbis distincte propositum dici syllogismum , ibidemque omnem lyllogit moruin theoriam , quantum ad praxin suificit, tradidimus. Quamobrem quae ibidem legi poeunt, hic a nobis repetenda non sunt.

S. 369. P aer In cognitione 6mbolica ratiocinia sunt magis disincta, quam in intuitiva igori a In cognitione enim symbolica ratiocinia exprimuntur propositionibus de cedri ψ' terminatis, quibus efferuntur judicia, ex quibus constant S. 3689 . En inas. E. vero non modo in cognitione symbolica singula judicia sunt magis distini, ae ih cta, quam in intuiti vas S. 3s I ; verum etiam singula a se invicem clarius resima distinguuntur, quam in cognitione intuitiva: quod posterius per se pa- in ratio- tet. In cognitione igitur symbolica ratiocinia sunt magis distincta, quam cinando. in intuitiva ar. 38 .

Idem quoque probari potest a posteriori. Formetur enim syllogismus quicunque suis constans propositionibus legitime dispositis. Advocentur tingui is propositionibus ideae respondentes,& jam missis terminis seu vocabulis , actus judicandi absolvatur in ideis, quemadmodum supra docuimus I. 3 3 & seqq δ : nullus dubito fore, ut unusquisque in semetipso experiatur, quantum intersit, utrum ratiocinans in sola cognitione intuitiva acquiescere, an vero ad symbolicam confugere velis.

Quam parum distincta sint ratiocinia in cognitione intuitio . vel ex primo casia liis . queis in quo nomen rei obviae vi notionis consulae vindicatur c g. 334 , cum plurimi ne moniti quidem animadvertant perfectam ratiocinium adesse , propterea quod praemis laepropolitionibus determinatis efferri nequeant. Multo autem clarior apparet ratiocinatio, . ubi

185쪽

De tribus Intellectus operationibus in specie. ν i

vbi vi definitionis idem nomen rei obviae vindicatur, propterea quod singula judicia propositi ovibus determianis exprimi possunt i I. 3 16 .

potiaticum subjecto cuidam vindicatur. Quicquid enti alie ui inest, id vel

inter essentialia, vel attributa, vel modos locum habet I. 1 Ontol. . Gς ε' Quoniam genera & species per essentialia determinantur S. 247 Onto P, ipsa autem per alia, quae enti simul insunt, tanquam priora minime determinantur S. I 3 Onrol. , adeoque in ente, quod concipi debet, primo loco ponenda sunt S. I 2 Ontes.9; de in te per essentialia determinato prae dicari potest nomen generis, vel speciei, quo tale ens designatur I. 3 9

Log. . Et quia attributa, nec non modorum atque relationum possibilitates, quae per modum attributorum insunt, de eodem ente absolute S. 2Is a Q. , modi autem ac relationes de subjecto suo non nisi conditionate enuntiantur S. 2I7 Log. I attributa praedicata absoluta sunt, modi & relationes hypothetica. .uare cum de nullo ente praedicari possit nisi nomen, aut praedicatum aliquod absolutum, vel hypotheticum per demonstrata , per ratiocinia autem ex propositionibus quomodocunque cognitis formeturalia quaedam,quae alias jam nobis in mentem minime venisset S. 366.368 ὶς adeoque subjecto alicui tribuatur aliquod praedicatum s .a oo LM. ; in omni ratiocinio aut nomen aliquod , vel praedicatum quoddam absolutum , aut hypotheticum subjecto cuidam vindicatur.

Ratiociniorum itaque est usus, ut constet, quoianam rei obviae conveniat nomen geaneris ac speciei, consequenter ad quod genus, ad quam nam speciem referri debeat, &quaena in ipsi conveniam praedicata cum absoluta, tum hypothetica. Quamobrem quo plura praedicata ad genera sua specie ue suas relata cognoveris ue eo ad ratiocinandum aptior eris. Hinc Patet necessitas disciplinarum: patet etiam, quaenam in iisdem tradi debeant, se ilicet definitiones accuratae & propositiones determinatae , tum categoricae, in quibus prae dicata absoluta determinantur per essentialia, quae definitiones ingrediuntur; tum hyp theticae, in quibus praedicata hypothetica determinantur per accidentalia essentialibus iadefinitione contentis superaccedentia

S. 37 I. Definitio rei convenire dicitur, si eidem in sint singulae notae definiti, Definianem ingredientes . Genus vel species rei convenire dicitur, si eidem insint rio, Ge- determinationes singulae genericae, vel specificae. σUberior horum explicatio quoad definitionem petenda ex doctrina logica de definitio. θσὰ

nibus cI. Isa de seqq. quoad senus & speciem ex doctrina Omologica de eate univeris quavd sati s s. 136& seqq. O . . Praemittimus autem terminorum horum explicationem, ut nam rei sequentes ratiocinandi leges rectius intelligantur. covenire

S. 372. dicatur.

Reguia ratiocinanae seu hilogi orum dicuntur ἰ per quas ratiocinia ex- Reguia plicari possunt, seu quas anima observat, dum legitime ratiocinatur. D, Blogiscitur autem legitime ratiocinari, si propositio illata fuerit vera. mργm

Regulae illae lyllogisticae explieamur in Logica l . 366 & seqq. . qηση ν

186쪽

Pars I. GR. III, cap. III

S. 373. Lex ratiorinandi dicitur principium generale ratiociniorum 1eu regula

rum ratiocinandi.

Rationem denominandi vide superius sma. F. 84 , quemadmodum tam indicavimus supra i t. F. rasa

6. 374. Leges ratiocinanae sunt: I. Cui competit definitio aut noetis confusa eidem respondens, eidem eo erit definitum, seu nomen ista definitione explicatum oecontra. 2. Cui competit genus vel species, eidem quoque competunt praedicata absoluta generi vel speciei irii tribuenda. 3. Cui praeter genus vel speriem conveniunt determinationes quaedam accidentales, eidem quoque conveniunt praec cata sub istis determinationibtis accidentalitas geneνi e peciei isti tribuenda. Et nim dum ratiocinamur, rei aut nomen aliquod vindicamus, aut praedica tum absolutum, vel hypotheticum I. 37o . Quoniam nomen rei ideo tribuitur, quod eidem conveniat definitio, vel notio confusa eidem respondens S. 336.37 I9, consequenter & definitio vel notio confusa eidem respondens convenire debet, si nomen eidem tribuendum esse ponis; per propositionem istam , cui convenit definitio, eidem convenit definitum o co tra, intelligitur , cur ratiocinans tribuat rei vel nomen aliquod, vel definitionem aliquam, consequenter ratio, cur id fiat, in eadem continetur

6.s6 Ontia. . Est adeo principium ratiocinandi S. 866 Ontoc de S. 367

PBGοί , consequenter lex ratiocinandi g. 373. Similiter praedicatum absolutum ideo tribuimus rei, quod rem ad genus istud, vel speciem illam referimus, cui istud convenire nobis constat c636o P, consequenter quia genus, vel species eidem convenit f g. 37r . Quoniam isaque per propositionem istam , cui convenis genvν vel spectu, e dem quoque convenium praedicata absoluta generi vel speciei tribuesia, intelligitur, cur ratiocinans tribuat rei hoc praedicatum absolutum S. 367 ; in propositione hac continetur ratio ratiocinii S. s6 Ontot , consequenter ipsa principium ratiocinii est S. 66 tol. 9. Est igitur lex ratiocina

Denique praedicatum hypotheticum ideo tribuimus rei, quod rem obviam ad genus aliquod vel speciem aliquam pertinere, praeterea condi tionem praesentcmene agnoscamus, ob quam generi isti vel speciei praediis catum hoc hypotheticum tribuitur S. 36I γ, consequenter quia eidem

praeter genus vel speciem conveniunt etiam determinationes quaedam accidenta les S. 37I . Quare eum per propositionem istam , cui praeter genustet speciem conveniunt determinationes quaedam accidentales, eidem quoque comveniunt praedicata sub istis determinationibus accidentalibu3 generi neI speciei trisbhenda, intelligatur, cur hoc praedicatum hypotheticum eidem tribuatur; in propositione hac continetur ratio, cur praedicatum hypotheticum

187쪽

De tritas intellectus operattonibus ἰη specie . t 7 3

mtoιὰ , & quidem, cum praedicatum hypotheticum rei tribuens ratio Acinetur S. 367 , principium ratiociniorum. Est igitur lex ratiocinan di F. 373 . ' .

S. 37s. Si rei cuidam obesae notas definitionem aliquam ingressientes junctim sumtis Nomen non convenire agnoscimus, atque desinitionis illius memores nobis conscii sumus, qua η φrei , cui deInitio issa convenit, tribuendum esse hoe nomen; idem rei obviae con- Mης' venire non posse judicamus. Quoniam enim nomen generis, vel speciei ali- ὀ μ' ' cujus tribui volumus enti, cui determinationes istae generitae, vel specificae insunt, quibus notio generis vel speciei continetur cf. 27I Puckdcf. 236 Ontol. ; nomen quoque istud, stante significatu vocabuli, quem oon immutari supponimus, tribui nequit nisi enti, cui determinationes genericae, vel specificae simul insunt, consequenter cui genuS, vel species convenit c g. 3 7I . Quare cum definitionem rei obviae non convenire agnoscamus, & nobis conscii simus hanc esse definitionem rei, cui id nominis tribuitur per Θpotb. judicare utique debemus, nomen istud rei obviae tribui minime poste.

Idem quoque confirmatur a posteriori. Ponamus enim nos agnoscere, quod figura mensae quatuor habeat latera, ac inde inferre, quod non habeat tria. Ponamus porro in memoriam nobis venire, figuram, quae tribus lateribus continetur, esse triangulum, consequenter quae tribus lateribus non contiuetur, non esse triangulum. Nemo non ideo judicabit, figuram mensae non esse triangulum.

Nimirum ratio, cur rei alicui tribuendum sit nomen aliquod, est definitio. Quare si haec rei non conveait, nec ratio ponitur, Ob quam nomen eidem tribuendum. Ergo nec nomea eidem tribui potest.

S. 376.

Quoniam notio confusa continens notas, quae definitionem ingrediun- Atretur, definitioni aequi valet, seu eidem generi vel speciei convenit, cui de- casus. finitio convenit, quod per se patet; Si obviae cuidatis rei notionem aliquam

confusam non conPenire agnoscimus atque meminimus, nomen aliquod indigitarerem, cui notio ista convenit; nomen rei obviae non convenire judicamus I3 7s .

Pertinet hue exemplum, quando scilicet udicamus, ens, quod videmus, non esse avem, vel etiam avem, quam videmus, non esse columbam. Propositio praesens eodem modo demonstrari poterat, quo praecedens.

S. 377' . Si rei cuidam obviae nomen aliquod convenire non pose agnoscimus atque meis suando minimus, rei hoc nomine indigitatae convenire definitionem aliquam; eidem quo- de istoque definitionem convenire non posse judicamus. Quoniam enim nomen aliquod G g rei tribuimus , ut indigitemus eidem convenire definitionem aliquam I. a 7Iὶ; si nomen rei non convenire potest, nec definitionem eidem tribuere licet. Quare si agnoscimus rei cuidam Obviae nomen aliquod convenire

188쪽

i Placra L GR. III. Cap. III.

nire non posse, atque meminimus rei hoe nomine indigitatae convenire de finitionem aliquam ἔ eidem quoque definitionem hanc convenite minime posse utique judicare debemus.

E. gr. Si constet figuram mensae non esse triangulum, atque recordemur , trianguintum esse figuram , quae tria latera habet I utique iudicamus figuram mensae non haberetria latera.

Quando

notis

quaedam

confusa S. 378. Quoniam notio confusa continens notas, quae definitionem aliquam ingredi debent, definit ioni aequivalet; si rei cuidam obviae nomen aliquod venire non posse agnoscimus, atque meminilinus rei Boe nomine indigitatae convenire notionem aliquam confusam i eidem quoque notionem banc confusam convenire σι dem non posse Diacamus cῖ77

detur. E. gr. Si nostr avem, a Titio visam, nouesse columbam, atque imaginatio praesens tibi fistat mantasma columbae, judicabis utique phantasmate isto minime repraesentari avem a Titio visam ἀS. 379s. ἡδε re cuudam obviae nomen aliquod convenire agnoscisas, seu eam ad Me,istabis a gens 1 vel speciem issam referri debere agnoscimus , atqtie meminimus rei Me mm g ikr ne denotatae, seu adric genus vel speciem tuam spectanti repugnare aliquod να- praedic dicatum absolatum I idem quoque rei obviae tribui non posse judicamus. Etenim - σθ' si rei aliquo nomine denotatae, seu ad genus aliquod, vel speciem aliquam sς κ μ relatae praedicatum aliquod absolutum repugnat; ex eo intelligitur, quod praedicatum aliquod rei cuidam convenire nequeat, quod i pu hoc nomen conveniat, vel quod ad genus, vel speciem istam spectet, consequenter in judicio, quod res obvia ad hoc genus, vel speciem istam spectet, ratio continetur , cur praedicatum convenire non possit c g. 36 Onto ) . Quare cum agnoscamus, rei obviae convenire nomen aliquod, vel eam ad hoc genus, aut speciem istam referendam esse per Θpotb. ratio ponitur, cur praedicatum istud absolutum rei obviae convenire minime possit , conse- . quenter praedicatum istud convenire eidem nequit c S. II 8 Οαοί . Recte igitur judicamus, praedicatum istud absolutum rei obviae convenire minime posse.

E. gr. Si nobis e stet figuram mensae esse Quadratum atque meminimus, Quadratum non habere tres angulis; utique judicamus, figuram mensae non habere tres angulos. similiter si constet, avem, quam videmus, esse hirundinem. atque recordemur, hirundinem caveae inclutam vivere non posse; utique ludicamu . avem hanc, quam videmus .caveae inelusam v: vere non posse. Nemo autem miretur nos rationem suis cientem appellare notionem sub lecti seu nomen , quo idem denotatur , cui praedicatum aliquod repugnat . cuς praedicatum istud rei convenire non possiti neque enim invita definicione rationi s iussiet lentix. t .se lol. dantur etiam rationes sufficientes ad negandum ia

g. 38 .cco bis constet rei etitiam obuiae tribuendum esse nomm aliqvod, veIeam ad Me genus aut speciem istam referendam ese, ac proerea adest conditis-nem quandam ses determinationes quasdam accidentales , atque meminerimus

generi vel speciei istiIub bac conditione, seu bis superaccedentibas determinati

189쪽

De tritas istellissus operationibus in steris . a s

ndus accidentalibus repra re aliquod praedicatum; idem res obviae non conveni re judicamas . Quoniam enim generi vel speciei sub hac conditione repugnat praedicatum perlapab. ex eo intelligitur, quod rei ejus generis vel species posita ista conditione praedicatum convenire non possit, consequenter notio generis vel speciei cum conditione ista ratio est, cur hoc praedicatum rei ad idem genus, vel eandem speciem pertinenti convenire minime possit S. 36 Oncia. b. Quare cum nobis constet rem Obviam esse hujus generis vel speciei, atque conditionem esse praesentem , sub qua praedicatum generi vel speciei huic repugnat per Dib. ratio sumiens ponitur, cur eidem

hoc praedicatum convenire nequeat, consequenter utique eidem convenire

non posse perspicimus s. i I 8 OGM. . Iudicamus itaque rei obviae praedicatum hoc convenire minime posse .

Ponamus noa perspicere, quod semen sit commissum Lerrae aridae . Ae meministe quod semen terrae aridae commissum non germinet I utiqui Iudicabimus, semen, quod jam ter commissum est , germinare non posse a

S. 38 L. Si nobis constet rei cti dum obviae tribuendum esse nomen aliquod, sive genus, oes speciem, oe meminerimus, generi vel speciei tui sub diata quadum conditionetes duris quibusdum determinationibus accidentalbas convenire aliquod praedic ram, hanc aurem condisionem, Des inas determinationes accidentales abesse Diadeamus; rei quoque praeiacatum istud non convenire judicamus. Quoniam enim praed iratum generi, vel speciei competere non intelligitur, nisi posita ista conditione, seu determinationibus accidentalibus ad essentiales, notionem generis vel speciei constituentes, accedentibus ; hae notioni generis vel ιpeciei junctae absolvunt rationem sufficientem, cur praedicatum hypotheticum generi , vel speciei convenire possit I. 56 Onro P . Quare cum praedicatum demum ponatur, posita ratione sufficiente z. II 8 Ontal.); conditione absente, vel determinationibus accidentalibus non extantibus, praedicatum hypotheticum rei datae convenire non posse perspicimus, atque adeo judicamus praedicatum hypotheticum rei obviae non convenire.

E. gh. Ponamus nos videre tamdem & meminisse lapdem calidum calefacere. Quodsi porro deprehendamus , lapidem, quem videmus, non esse calidum; utique ludicabimus. lapidem hunc, quem videmus, non Posse cateiacere. Certe nos ita ludicare, quovis m mento experiri licet. Quodsi ad ludicia hominum fuerimus attenti& super iis rellectetues principia universalia abstrahamus; in omnes illas propositiones a posteriori incidemus, quas hie de ratiociniis a priori stabilimus, omnes muneris, quod Philosopho incumbitis. 6 Pisc. praetim. , partes adimpleturi.

In dmni ratiocinio negativo aut nomen aliquod, aut praedicatum vel absit tum, vel Opotheticum aliquod de subjecto quodam negatur. Quoniam per ra. tiocinium negativum illud intelligimus, quo conclusio negativa infertur; non alia praedicata per ratiocinium negativum a subjecto removeri possunt, quam quae per affirmativa eidem vindicantur. Jam vero in omni ratiocinio

aifirmativo , quo scilicet praedicatum aliquod subjecto vindicatur , aut

nomen, Alius

Rariori.

effectus.

190쪽

1 6 Pars I. GR. III. Cap. III.

nomen, aut phaedicatum aliquod absolutum, vel hypotheticum subjecto alicui vindicatur S. 3 o . Ergo in omni ratiocinio negativo aut nomen aliquod, aut praedicatum vel absolutum vel hypotheticum removeri debet.

Ratiociniorum negativorum adeo hic casus est, ut praecaveamus errores in judicando, ne scilicet rei tribuamus nomen, quod eidem minime convenit, aut ne eandem ad genus aliquod vel speciem reseramus, cui substare nequit, ac ne porro eidem tribuamus praedicaeista, quae in eam vel nunquam, vel saltem in praetenti convenire nequeunt. Quodsi nun-- quam per errorem iudicaremus, sed in ratiocinando exacti essemus I ratiociniis negativis non haberemus opus.

suando Dum vi definitisnis aut notisnis eiam Mu pollentis nomen, aut vi judicii emrotiori- Josdam eategorici, vel Θpothetici praedicatum absolutum , vel Θmrbeticum a re quadam removemus; ratiocinamur. Quando enim vi definitionis aut notionis confusae eidem aequi pollentis nomen, aut vi judicii cuiusdam eategorici, aut hypothetici praedicatum aliquod absolutum, aut hypotheti cum a re quadam removemus, ex duobus praeviis judiciis formamus tertium S. 37s seqq. . Quare cum ratiocinemur, dum ex judiciis aliis prae viis judicia formamus I 3 66 in omni casu propositionis ratiocinamur.

Sunt adeo exempla, quibus propofitiones antecedentes illustravimus, ratiocinia.

I. 38 .

Leges Leges negative ratiocinania sunt: I .cii non convenit definitio, aut notio conis r /qς eidem respondens, ei nec conuenit definitum ct contra. Σ. Cui convenit genus, is 'ai; species, eidem quoque non convenit praedicatum abolarum generi, vel speciei si repugnares. 3. Cui praeter genus, ves speciem convenit conditio , sub qua praedicatum aliquod eidem generi, vel speciei repugnat; eidem quoque praedicarum istud non convenit. 4. Cui genus oe species convenit , sed non convenit comitis , sub qua praedicatum aliquod eidem tribuendum; et nec praedicatum die convenit. Etenim nomen, vel genus aliquod, aut speciem aliquam rei non convenire ex eo intelligimus, quod non conveniat eidem definitio, vel notio confusa huic aequi pollens I. 3 7s. 3763, consequenter in propositione, cui non convenit de nitio, aut notio confusa eidem aequipollens, ei nec convenit nomen definitioni, vel notioni isti respondens, continetur ratio, cur nomen a subjecto sit removendum I s6 Ontol. . Est igitur principium c 6.866 Onrol. . Quoniam itaque ratiocinamur, dum nomen aliquod sub jecto convenire vi definitionis, aut notionis eidem aequi pollentis, negatur

63839; proposito ista principium ratiocinandi est, adeoque lex rati cinandi F. 373 . Similiter cum ex eo intelligatur, quod rei alicui definitio, vel notio

quaedam confusa eidem aequi pollens, convenire nequeat, quod nomen definitioni, vel notioni isti respondens non conveniat; eodem prorsus modo ostenditur, legem ratiocinandi esse hanc propositionem: Cui non convenit, nomen, cui definitio quaedam, vel notio confusa aliqua respondet, ei nec conve

SEARCH

MENU NAVIGATION