장음표시 사용
191쪽
De tribus intellectus operationibus in specie . i77
Praedicatum aliquod absolutum rei non convenire ex eo intelligimus, quod ipsi conveniat genus, vel species, cui praedicatum istud repugnat I. 379 . Quamobrem denuo, ut ante ostenditur , legem ratiocinandi esse propositionem: Cui convenit genus, vel species, eidem nec convenit pra dicatum absolutam generi isti, vel speciei repugnans. Praedicatum aliquod hypotheticum rei cuidam non convenire intelliagimus tum ex eo, quod ipsi praeter genus, vel speciem conveniat ista conditio , sub qua generi huic , vel speciei praedicatum aliquod repugnat tum ex eo, quod ipsi genus quidem, vel species, sed non conditio conveniat , sub qua praedicatum generi isti , vel speciei convenit I. 38r . Quamobrem codem prorsus modo etiam ostenditur, esse non minus hanc propositionem , Cui praeter genus, vel speciem convenit conditio , sub qua praedicarum aliquod eidem generi, vel speciei repugnat, eidem quoque
praeaecatum istud non convenit; quam alteram , Cui genus vel steries convenit, sed non convenit conditio, sub qua praedicarum aliquod eidem convenit, ei nec praedicatum boc convenit, legem ratiocinandi.
Coincidit legibus istis ratiocinandi Diaxm de nulla Logicorum s. 343 & Mq. IV. .
Exempla petenda sunt ex anterioribus f nM. s. 37s in . sunt autem leges hae ratiociniorum negativorum . quemadmodum superiores s s. 374 amrmativorum. I ii casu hyp thetico leges duae simul subinde obtinent, si ad ideam respicias, non ad verba , quae variari possunt, illa existente eadem: id quod exemplis redditur manifestum. Ponamus lapidem esse frigidum. adeoque non calidum. Aut igitur ex eo, quod sit frigidus, aut ex eo, quod non sit calidus, colligitur, quod non calefaciat. In casu priori pnnitur conditio, cui praedicatum repugnat; in posteriori tollitur conditio, sub qua praedicatum ponitur. Similiter ponamus porro parietem esse rubro panno tectum , adeoque non album . Aut igitur ex eo, quod rubro pannis tesatur, aut ex eo, quod albus non sit, colligitur, quod imagines per foramen exiguum intromissas non exhibeat claras atque satis distinctas. In ea su priori ponitur denuo conditio, cui praedicatum repugnata in posteriori tollitur conditio, sub qua praedicatum ponitur . Atque locratio est, cur plerumque lex altera non attendatur . sed simul sub priori tacite comprehendatur.
S. 38 s. Si quid esse agnoscimus atque meminimus, ideo etiam aliud quid esse debere; hoc alterum quoque esse judicamus. Etenim si quid ideo est, quia alterum est; ex eo, quod hoc est, etiam illud esse intelligitur, consequenter illud ratio sufficiens est, cur hoc sit s.s6 OHOL . Quare cum agnoscamus hoc esse, propter quod alterum eine dcbet per Θmtb. rationem sufficientem poni
agnoscimus. Et quia meminimus, si hoc est, etiam alterum esse debere; id , quod ponitur, esse rationem suis cientem alterius, nobis conscii sumus. Quoniam itaque posita ratione sufficiente ponitur etiam id, quod peream potius est, quam non est S. Ira Omol. 3 alterum quoque estie debere uti que judicamus. Idem patet a posteriori. Ponamus nos observare, quod ventus orientalis spiret, atque in plagam, unde spirat, respicientes iudicare, quod spiret. Quod si nobis in mentem veniat, quod ante cognovimus: Si Ventus orientalis spirat, tempestas serena est, & in hanc propositionem at- Mosi ci bologia Empirica . Z. tentio-
192쪽
a78 Pars I. Tea. III. Cap. III.
tentionem nostram perinde ac in priorem convertimus , nos iudicare experimur, quod tempestas sit serena. Duas hic habemus propositiones, i. ventus orientalis spirat,& a. tempestas est serena. Experientia & ratione eonstat, si ventus orientalis spirat, tempestatem esse serenam , adeoque generaliter, si id est, quod propositione una assirmatur , esse etiam alteis rum, quod a firmatur propositione altera. Observamus vero prius esse, ac ideo judicamus, quod etiam si alterum .
Spectamus nimirum hic duo a se invicem diversa tanquam inter se connexa, ut posito uno ponatur etiam alterum. Et idem sane obtinet in omni ratiocinio categorico , de quo. antea diximus. Etenim nomen rei tribuitur sub conditione definitionis, seu eidem aequi- pollentis notionis confusae I praedicatum absolutum sub conditione eadem I praedicatum hypotheticum sub conditione expressa definitioni superaddita. E. gr. si iudicamus columbam mansuefieri posse, suppommus avem esie columbam, de inde colligimus , quod mansuefieri possit. Quare fi verum est, avem esse columbam; verum etiam est, eam mansuefieri posse . Similiter si ludicamus, lapidem calidum calefacere, supponimus lapidem esse caliis dum, ac inde colligimus, quod calefaciat. Quare si verum est, lapidem esse calidum a verum etiam est, eum cateiacere. Propositione adeo praesente nituntur ratiocinia positiva non minus categorica, quam hypothetica.
S. 386. Modus Si quid non esse agnoscimus atque meminimus, ideo etiam aliud quid non esse
a ius. debere; hoc alterum quoque non esse judicamus. Etenim si quid ideo esse ne. quit , quia alterum non est i ex eo, quod hoc non est, intelligitur, cur illud etiam non sit, consequenter non existentia hujus est ratio sufficiens non existentiae illius S. 16 Ontol. . Quare cum agnoscamus hoc non esse , propter cujus non existentiam nec alterum esse potest per Θporb. rationem iussicientem poni agnoscimus, cur alterum non sit. Et quia meminimus, si
hoc non est, nec aliud quid esse posse, vel ideo etiam aliud quid non esse debere per hypoth. id , quod ponitur, esse rationem sufficientem cur alterum esse nequeat nobis conscii sumus . Quoniam itaque posita ratione suia ficiente ponitur etiam id, quod peream potius est , quam non est S. D 8Onto P, adeoque posita ratione sufficiente, cur aliquid esse non possit , etiam id, quod per eam potius non est, quam esse potest, esse nequit 3
alterum quoque non esse debere utique judicamus. Idem confirmatur a posteriori. Ponamus nos observare, lapidem non esse calidum. Quodsi nobis in mentem veniat: si lapis non est calidus, nec calefacit , & in hanc propositionem attentionem nostram perinde ac in priorem convertamus; nos judicare experimur, quod lapis non calefaciat . Duas hic habemus propositiones, I. Lapis non est calidus,& a. Lapis non calefacit. Experientia & ratione constat, si lapis non est, quod propositione una esse negatur, nec alterum esse, quod propositione altera negatur. Observamus vero prius non esse, ac idco judicamus, quod etiam alterum non sit.
Duae hae notiones negativae , quae duabus propositionibus negativis respondent, ex quibus hypothetica componitur, ita inter se connexae sunt, ut una posta ponenda etiam iit altera, consequenter ut, si uuum negetur, negandum etiam sit alterum: ut adeo ca-ιus si
193쪽
De tr bus ἰntellectus operat onisus in specie. 379
sus propositionis praesentis contineatur sub priori, si per fictionem negativa notio specte tur ut positiva: quo rei pectu affirmamus aliquid non elle, dum idem esse negamus. Ad hanc fiotionem dudum attenderunt Logici non modo in catu praeIenti, verum etiam in aliis i I. aog ubi negationem explicant per a stirmationem, quod quid non sit, ad sal vandos conceptus universales. Et in praetenti quidem calu poni dicitur, quod esse vel non esse ludi camus t g. 4oο ras. γ. Quamobrem bc Logici utramque propositionem media a te hoc termino in unam contrahunt.
S. 387. Si quid non esse agnoscimus atque meminimus, idem ess e posito quod sit aliud; ian. . etiam hoc non esse, agnoscimus. Ponamus nos agnoscere L non esse , atque modus. meminisse, si Aest, etiam B esse; dico nos judicare, quod A non sit. Etenim si judicare velimus, A esse, judicandum quoque quod sit B S. 38s P. Quare cum B non sit per Θpotb. A non esse utique judicandum S. y3 Ontol. . Quod si exemplum quodvis singulare substituas, idem confirmabitura posteriori, & ad te ipsum attentus agnosces, non aliam esse rationem , cur ita judices, quam eam, quae in demonstratione adducta fuit. E. gr. Si observamus tempestatem non esse serenam, atque recordemur, si ventus orientalis spirat, serenam esse tempestatem; hinc utique colligimus, ventum orientalem non spirare. Quaesiti cur ita colligamus, respondemus quod alias rempestas serena esse deberet.
Nimirum si posita A ponitur etiam necessario B, fieri non potest, ut si A fit , B non fit. Quare utique ex eo, quod B non est, colligendum, etiam A non esse. Multa in exemis plis singularibus evidentia sunt, quae ad universalitatem revocata obscura evadunt.
g. 388. Lex ratiocinandi est: Posito propositionis Θpothetieae antecedente ponitur consequens, ct sublato consequente tollitur antecedens. Quoniam enim in propositione hypothetica consequenS ideo est, quia antecedens est I. 38s. 3 86 ,& ant cedens non est,quia consequens non est fg. 3 879; ex eo, quod antecedens p nitur, intelligitur,cur ponatur consequens, & ex eo, quod consequens tolla 6, - igitur, cur tollatur antecedens, consequenter in propositione: P sto propositionis Θntisticae antecedente ponitur conseqtiens,o publato consequen-ye tollitur antecedens, continetur ratio, cur sudicandum sit in casu priori consequen essu, pqsteriori antecedens non esse S.I6 Ontia. , adeoque propositio ista principium est S 866 tol. . Enimvero dum ita judicamus, ex duabus propositionibus datis formamus tertiam, consequenter ratiocinamur g. 3669. Est igitur propositio ista lex ratiocinandi S. 37 .
hypothetici; quemadmodum alias d:uimus
Si duoriam aut plurium uno existente cetera non exinant, unum Deroe P mper existat, propterea quod unum existere constat, judicamus cetera non esse G, uri cetera non est intelligimus, unum eortim esse. Propositio haec coinracidit cum fundamento syllogismorum disjunctivorum, quod in Logica
194쪽
igo Pars I. GR. III. Cap. III.
S. II exposuimus. Non igitur Opus est, ut eam denuo probemus, prae sertim cum adeo evidens sit, ut absque omni probatione concedi debeat.
Ponamus nimirum aut Α, aut B, aut C esse. Quod si fuerit C s non erit Α, non erit B. Et si nec C, nec B iuerit; erit A. Idem clarius patet in casu speciali . Quoniam substantia omnis aut simplex est, aut composita; ideo animam aut simplicem esse constat, aut compositam. Ponamus Iam porro erobari, quod non fit composita . Nemo non protinus iudicabit, quod sit simplex. Similiter constat semper esse aut diem , aui noctem . Pianamus constare, quod dies fuerit, cum aliquis nasceretur . Hinc ergo colligimus, quod nocte natus non fuerit.
S. 39o. Lex ratiocinanae est: Postio uno membro propositionis disjunctipae tolluntur e tera, ct ceteris sublatis ponitur unum, ac uno sublato indeterminate ponitur ceter rum unum. Etenim ex eo quod membrum unum ponatur, intelligitur cur cetera tollantur, &ex eo, quod tollantur cetera vel eorum unum, intelligitur, cur ponatur unum vel determinate , vel in determinate, conseriquenter in propositione praesente continetur ratio, cur judicemus quid es-1e, vel non esse g. 56 Ontot , adeoque propofitio ista principium est g. 866 Ontol. . Habemus autem duas propontiones, alteram disjunctis vam, alteram categoricam, vel disjunctivam itidem, qua aliqn id ponitur, vel aliquid aut plura tolluntur, atque hisce praeviis formatur tertia, qua quid esse affrmatur, Vel negatur, adeoque vi propositionis prae sentis judicantes ratiocinamur S. 366 . Propositio igitur praesens est principium ratiocinandi per demonstrata , consequenter lax ratioci
Quomodo hinc deducantur modi syllogismorum dis unctivorum, in Logica docuimus l . 4 9&seq. .
g. 3 91. Is ratiociniis ex notionibus aliis praeviis nascitur alia. Quaci enim ratio-einamur, judicium aliquod ex aliis praeviis formamus I. 366 I, consequenter in cognitione symbolica ex propositionibus determinax te praeviis formatur alia I. 368 . Quoniam vero omni propositioni verae notio auqua respondet f. seto. III Log. I in ratiociniis ex praeviis notionibus alus
Idem patet a posteriori . Ponamus enim me pirum intuentem luci care, quod sit arbor, atque recordantem, quod arbor omnis autumno Iolla de PQzat, colligere, quod pirus, quam intueor, autumno folia sit depou tura . Tum igitur ita ratiocinamur. Pirus haec arbor est. Arbor omnis a tumno solia tua deponit. Ergo & haec pirus folia sua autumno deponetis Propositioni primae, quae est minor syllogismi I. 34o Log. 9,. rei pondet notio, qua pirus exhibetur tanquam arbor, quatenus in idea pira praetentis attentionem nostram dirigimus ad ea, quae piro cum arboribus ceteri Scommunia sunt, veluti ad truncum, ramos, surculos atque folia. Propositioni secundae respondet notio arboris autumno soli a deponentis, qua-
195쪽
De tribus intemctus operationibus in spe eἰe. igi
tenus nobis in memoriam revocamus ideam alicujus arboris, qualem solia deponentem conspeximus autumnali tempore, una cum aliis perceptionibus , quas ista tempestate simul habuimus. Propositioni denique tertiae respondet notio aut, si mavis, idea exhibens hanc arborem, qualis coninspicietur autumnali tempore folia depositura. Ex duabus igitur notionibus praeviis nascitur tertia & in cognitione intuitiva ex duabus ideis tertia nascitur. Idem eodem modo patet in quocunque casu alio ratiocinii categorici. Enimvero non minus idem patet in casu ratiocinii hypothetici: id
quod vel eodem exemplo, quod modo dedimus, probari potest . si ratiocinium categoricum ad hypotheticum revocetur. Etenim ponamus, nos
ut ante pirum intuentes judicare, quod sit arbor, atque perpendentes , quod, si arbor sit, folia sua autumno deponere debeat, colligere, quod haec, quam intuemur, pirus folia sua deponere debeat. Ecquis non videt , nos ita ratiocinari: Si haec pirus arbor est, folia sua autumno deornet. Atqui haec pirus arbor est. Ergo solia sua autumno deponet. -πὶ vero quis non simul videt, subsumtioni&conclusioni, utpote uςm cum minore ac conelusione syllogismi categorici, eandem reconMere notionem, propositioni autem hypotheticae notionem ex ' '.qu . compo. ms Ve ideam, qua pirus exhibetur tanquam arbost Idi- p aedita,& deinde tanquam eadem deponens una cum perceptionibus -ζmpella US autumnalis signis. Idea enim, quae primo se sistit, antecede Φ ς'ponret: eadem vero deinde successive immutatur, ut respondeamQx i uenti. Sed idem casus convertitur quoque in ratiocinium hin μέλφticum a categorico dive sum . Ponamus enim nos ad percepi β 00st R . 7ς T. Iudicare, quod si autumnus, atque recordantes. ηψQd δ umn 'decidai t folia arborum,
consequenter judicantes quo 'δV-β sive hq arbor folia sua depositura sit. Πῖςrς, quod bMRrbor solia deponere debeat
Ia a riὐ-- metice argumenta ur di autumnus est, pirus haee
i deponet. AHui autumnus est. rgo PiruS haec folia sua deponet. Antecedent. respondet notio aututo in s quam in idea exhibemus per ea, quae ista tempestate diversa a nob- ιζΠsu percipiuntur: consequenti autem iotio, quae in idea arboris, soli ita dςponentis, continetur. Propositionem ideo hypotheticam nobis est δόςntamus per ideam ex utraque composiam, quatenus successi. 3xtςΠtio ab una ad sideram promovetur. Sub tum tioni respondet noto antecedenti S s litaria. Nascitur adeo hie aliqua notio ex aliis praev; . Eddom prorsuS modo i m intelligitur in quoeuniaque casu alio judiati bypothetici.
Plurimum .. est ad distinctam mentis hunranae cognitionem, in Iratus mentu ex. Pendamus, qu in ratiociniis successive se invicem excipiunt . Quamobrem acumen sibi Comparaturi, quo In λntinae interioribus rimandis opus est a ratiocinia complura tam categorica, qtiam hypothetica revocet ad notiones complexas atque ideas, quae successive in mente naicuntur, dum ratiocinamur. Valde proficuum hoc nobis est in philoiophia mora.
Ii , quemadmodian suo loco plenius coastabit.
196쪽
g. 392. Quoniam in ratiociniis ex notionibus quibusdam praeviis nascunturalia', ad quas tunc temporis absque istis non pervenissemus S. 39r 9; ex ratiociniis intelligitur, quomodo in mente notiones aliae ex aliis nascantur consequenter Ratiocinia,O in cognitione 5mbolica θllogismi S. 3 3 2 Log. , noti num atque idearum, in quibus ista continentur , successioni explicandae inserviunt.
Usus hic syllogismoruin prorsus egregius est antea non animadversus. Primus mentionem eius inieci in Lextro Mathematico iub voce Demue rearis. Dixi deinde plura de e dem in Ratione Praelectionum Sech. v. cap. I. g. x g. pag. I 47. atque in Metaphvsica patri id Omate conscripta I. 3 1. de seqq. quae in compendio proposuit Thummigius in Institutis Psycholmiae g. 79. Ut vero pleniux intelligatur , aliquot adhuc theoremata speclesiae condenda sunt
Si judicium initiis utim notionem communem habet eum fraeterito aliquo is- dicio , quod memoria tenemus, ct formatum ex terminis eorum δων- judicium si 'vo communem quandam notionem habet ciam judicio aliquo praeterito, quod 'r nemus, ac ita porro; series cogitationum continuatur per leges ratioc noua - Et , in judicium, quod formatur, intuitivum notionem communem habζx judicio aliquo praeterito, hocque memoria tenemuS , atque adeo idem i. oducere ae reproductiim recognoscere Valemus c*ISO ; Vi notioni ς nam unis iudicium praeteritum reproducimus β. δ Qq ,
terminisque di 'ς xii J V icti utriusque combinatis iudicium discursivum for-uod alias mentem n attentionem nostram communem habet cum
matur S. 36a , sicquestram tunc temporis
in hoc judicium , t V V 4ervenitur ad judicium , q
non perveni sic mus. Undς t ile pax ς γ ςR 'ri lege quantocunque tempotis intervatio Ieriem g r/yt0ς ΤΠλημ' oontinuari posse , modo non desint iudicia praeterit 3 , quinum recordamur aeris . Liquet idem a posteriori in e vraptis obviis. Ponis os Titium nidi, evigilare , auditaque hora quint surgς vestes induere, preces ad Deum fundere, in Bibliis sacrosanctis legζre inde ad labores consuetos pro gredi Ponamus majoris e Videntix gr/xi 3, - mi alia e fieri ex intentione agentis, ita ut habeat animum agζndi, quQd oit Quod si jam meditemur , quomodo successiVecogitationes animum k eant, id explicari nota posse animadvertes nisi per ratiocinii notioΠem. 'nirum Titius, dum Uraguai, audit horologium sonitu campanae indicare horim quintam . Su- p ΡώLLEPιtiatio sua reflectens judicat, horam quintam audiri: quotacto propositi sui recordatur, hora quinta esse surgendum, ac inde infert, sibi jam esse surgendum. Latere in hisce syllogismum sinuentem: Quando hora quinta auditur, surgendum mihi est. Nunc auditat hora quinta. Ergo nunc mihi surgendum est: ecquis non videt Propositioniungu
197쪽
De tribus intelleRus operationibus in specie.
singulari surgendi non futurum fuisse locum, nisi duo status mentis praecessissent, qui praemissis respondent, vi principii rationis sufficientis conis
cluditur. Ponamus enim te non audire horam quintam sonitu campanae jam indicari, aut saltem super perceptione non resectere; nulla erit ratio , cur surgendi propositum tibi in mentem veniat say. Io : id quod& a posteriori innotescit, modo ad diversos status diverso tempore obtinentes attendere consueveris. Ponamus te quidem audire, quod horologium loquatur horam quintam, imo te animum ad perceptionem praesentem resectentem judicare, quod hora quinta jam audiatur, nunquam autem ti-hi fuisse propositum hora quinta surgendi: nec intelligere licet, quomo do vi solius perceptionis praesentis, vel etiam judicii de eo, quod percipitur , perveniatur ad propositum singulare, nec nos in casu utroque ad idem pervenire experiemur. Quod si vero supponaste jam antea propositum surgendi animo concepisse & jam audire, quod horologium loquatur horam uintam, qua surgere decrevisti, teque jam judicare, quod hora ista au-iatur; non modo hinc intelliges, cur propositi tui recorderis S. Io , verum etiam cur propositum singulare jam surgendi locum habeat S. 3 6oj, consequenter propositi hujus rationem sufficientem habes; atque in hoc solo casu tibi esse propositum surgendi speciale, siquidem immediate ex perceptione sonitus horologii horam quintam loquentis & memoria propositi antea animo concepti oriri debet, ipso opere experieris. Quod si jam Porro propositum hoc exequeris tibique executionis conscius es ; hoc ipso judicas, te jam surgere. Quare si antea animo concepisti propositum v stimenta induendi, dum surgis; hujus propositi meminisse g. Io , atque hinc porro ut ante inferre debes, vestimenta jam esse induenda. Propositum adeo singulare induendi vestimenta distiniste explicabile per luine syllogismum: Quando largo , vestimenta sunt induenda es Jam surgo. Ergo jam vestimenta induenda sunt. In praesenti casu non esse rationcm suia scientem propositi vestimenta induendi singularis, nisi utraque praemissa praevia , eodem prorsus, quo ante, modo ostenditur. Quodsi dubites , te judicare, quod surgas, dum tibi conscius es te surgere; id inde intelliges, quod quaesitus, quid facias, respondeas te surgere. Propositio enim haec exprimit judicium, quod in praesenti casu supponimus. Similiter dum tibi conscius es, te vestimenta induere; judicas utique quod jam vestimenta in duas &, actu finito, quod eadem indueris: unde quaestus quid facias, vel quid feceris, respondes te vestimenta induere, vel induisse. Quare si jam animo tuo sedet propositum, ubi vestimenta induisti, preces ad Deum fundendi; hujus propositi recordatus colligis, preces ad Deum jam esse fundendas . Atque adeo modus, quo determinatur actualitas propositi hujus singularis, denuo explicabilis per syllogismum, scilicet sequentem: Quando vestimenta induero, preces ad Deum sunt fundendae. Atqui
198쪽
184 Pars I. Sess. III. Cap. III.
vestimenta jam indui. Ergo preces ad Deum sunt landendae. In hoe enim
demum contineri rationem sussicientem actualitatis propositi specialis fundendi ad Deum preces eodem, quo ante , modo innotescit. Dum propositum tuum ipso opere executus preces ad Deum fudisti,& te hoc fecisse tibi conscius es; perinde ac ante intelligitur, te judicare quod jam preces ad Deum fuderis. Atque ita ulterius propositi tui recordaris , quod precibus ad Deum fusis textus in sacro lanctis Bibliis sit legendus. Actualitas adeo hujus propositi per syllogismum sequentem explicabilis : Quando preces ad Deum fudi, textus in sacrosanctis Bibliis legendus. Atqui jam preces ad Deum fudi. Ergo jam textus in Bibliis legendus. Denique dum hoc propositum ipso opere executus tibi conscius es, quod jam textum in Bibliis legeris; ulterioris propositi recordaris , quod a lectione Biblio.
rum ad labores consuetos te conferre debeas. Hinc igitur infers, ad labores consuetos nunc esse accedendum . Propositum adeo singulare accedendi ad labores consuetos quomodo nascatur, denuo per syllogismum hunc explicari potest. Quando textus in Bibliis lectus fuit, ad labores consuetos acis
cedendum. Atqui jam textus in Bibliis lectus fuit. Ergo jam ad labores
consuetos accedendum. Et ita per ratiocinia, saltem per latentia, series perceptionum continuatur ac appetituum, donec nova quadam sensatione interrumpatur. Idem innumeris aliis exemplis non minus obviis confirmare licet, modo ad singula animum attentum afferre & attentionem allatam
in iisdem conservare didiceris: quod etsi adeo leve videatur, ut puerile
reputetur, non tamen adeo leve deprehenditur, quemadmodum putatur, prout tentantibus apparebit.
Quae a posteriori ad confirmandam propositionem praesentem in medium allata sunt, illustratione aliqua indigent, ne ad praecipitanda iudicia adducantur, qui sibi acumine praestare videntur, quo destituuntur. Notandum itaque est, quando status animae per syllogismos explicabiles esse asseveramus, id non ita accipiendum esse, ac si mens nostra sylialogismos formales formet, tacite quasi sibimet ipsi loquendo, quemadmodum accidere solet animum ad perceptiones suas reflectentibus I sed id unice delendi, quod perceptiones aein iis latentes notiones singulis syllogismi propositionibus respondentes in mente successive
se invicem excipiant, quodque perceptio respondens conclusioni conlequatur ex perceptio. nibus a quae per praemissas exprimuntur, quemadmodum ex praemissis in syllogrimo conia sequitur conclusio. E. gr. Dum hora quinta auditur, non opus est, ut mentem subeant haec verbal Hora quinta iam auditur: sed sufficit me mihi conscium esse ejus, quod auditu percipio, S: significatus ejusdem confuse tantummodo recorder, imo prorsus obscure,
ut mihi ejusdem vix ae ne vix quidem conseius sim t sufficit enim ita in ideis exhiberi , quae verbis hisce indiguantur: Iam hora quinta auditur . Similiter dum propositi surgendi
hora quinta recordor a non opus est ut haee verba mussitem , Hora quinta mihi surgendum est. Ergo iam surgendum est a sed sufficit adesse in mente perceptiones, quibus continentur notiones propositionibus istis respondentes . Perceptiones nimirum constituunt status mentis, qui per modificationes animae a se invicem discernuntur , quae a facultatibus menistis oriuntur 1ecundum leges in Psychologia stabilitas. in ipsa autem demonstratione pro . positionis jam docuimus, vi principii rationis lassicientis diversos illos status in me te ad. mittendo, esse, qui singulis syllogismi propofitionibus respondent, & eo modo consequi statum, quem concluso exprimit , ex ceteris, qui per P AEmissas indigitamur, quomodo ex praemissis conclusio consequitur. Deinde porro notandum est, quemadmodum ea.
dein conclusio ex diversis praemissis inferri potests ita etiam statum mentis, qui eidem
199쪽
De tribus isteΩRus operat;onibus in specie . igs
conclusioni respondet, ex diverfis statibus praeviis eonsequi posse atque solere . Suffcit ita que statum istum in omni casu ita consequi ex praeviis, ut modus, quo consequitur, per syllogismum explicabilis sit . Abiit itaque ut quis in dubium vocet ea, quae ad confirma dam propositionem praetentem a posteriori in medium adducta sunt, quod ea in se ali ter experiatur. Huc etiam pertinet , quod , quemadmodum iudicia intuitiva subinde etiam per ratiocinia tanquam discursva inierantur. ita quoque status mentis, qui perceptionibus sensualibus continentur . ex aliis statibus praeviis conlequantur. Ita horam audiri quintam iudicamus non semper ideo quod sonitus campanae aures feriat; sed idem saepius colligimus ex perceptionibus aliis, veluti lumine solis orientis ab aedificio aliquo reflexo, vel actionibus aliorum hominum isto tempore edi solitis&ita porro. Notandum denique me exemplum maxime vulgare studio elegisse, ut propositio praesens faeilius intelligereturae idea exemplaris analyseos cogitationum menti in generaretur . Absit itaque ut contem. natur id . in quo inexspectata latet profundita a & quod maximam philosophantibus utili tatem spondet, propterea quod per obvia intelligatur . Usus praeterea insignis paulo post elucet cet in notione demonstratio is ad communem revocanda.
39 ' . Si ope nothnis complexae formenrur plura iudicia latuitisa, ae per ea pervo inluxniatur ad totidem discursva, hinc vero dentio firmetiar notio complexa , DADm mo x smentur notiones complexae plures, ac inde deducamur Dicta alia μν modum im g D esitivorum, per quae ad alia dis Uva pervenitur; serira cogitationum per r riseisia continuatur. Etenim si ope notionis complexae sermantur plura ju--ram dicia intuitiva, ac per ea pervenitur ad totidem discursiva; tot ratiociniis rimatur.
opus habemus, quot sunt judicia discursiva, quae ex intuiti vis colliguntur T. 393 . Dum vero ex notionibus complexis, quae iudiciis istis diis scursi vis simul sumtis respondent, sermantur denuo alia judicia per modum intuitivorum, ac eorum ope ad alia discursiva pervenitur; tot denuo ratiociniis opus habemus, quot prodeunt judicia discursiva eis. . S ries igitur cogitationum in hypothesi propositionis praesentis per ratiocinia continuatur.
Idem confirmatur a posteriori exemplis obviis . Ponamus nos conspicere pruna immatura. Duo igitur sermare licet judicia intuitiva, nimirum quod fructus hi sint pruna , & quod iidem sint pruna immatura. Ponamus jam porro, judicantibus in memoriam venire, quod pruna multum habeant in re oeconomica usum. Inferemus ergo: fructus , quos conspicimus, multum habere in re oeconomica usum. Judicium hoc discursivum verbis saepissime efferimus , dum pruna contuemur. Ponamus deni que judicantibus pruna esse immatura incidere , quod pruna immatura diarrheas excitare possint, aut minimum tormina ventris. Inseremus ergo: fructus hos, quos conspicimus , di arrheas excitare posse, aut minimum tormina ventris . Iudicia discursiva combinata exhibent hoc judicium . quod quasi intuitivum est : fructus hi multum in re oeconomica usum habere ac di arrheas, aut tormina minimum ventris excitare posse. Quod si igitur memoria tibi suggerat judicium aliquod praeteritum, aut minimum notiones, unde istud nascitur, fructum, qui in re oeconomica multum habet usum, & diarrheas aut tormina ventris excitare potest,
200쪽
elle & utilem, & noxium ; inde ulterius colliges, fructus hoste , quos conspicis, esse & utiles, & noxios. Si porro recorderis, pruna esse in re
oeconomica utilia, quando clibano torrentur, aut in aheno coquuntur,
ut in pultem abeant I hinc porro colliges, fructus, quos conspicis, esse
utiles, quando in clibano torrentur, aut in aheno coquuntur, ut in pultem abeant. Similiter si porro memineris pruna immatura recenter comesta tormina ventris, vel di arrheas excitare,adeoque noxia esse; inde similiter colligis, fructus, quos conspicis, esse noxios, quando recenteS come
duntur . Quod si jam judicium discursivum , ad quod antea pervenisti ,
eum hisce conferas , inde judicium novum quasi intuitivum formas: Fr etiis , quos conspicis, esse utiles, si in clibano torrentur, vel in alieno coquuntur, ut in pultem abeant; esse autem noxios, si recentes comeduntur . Quamobrem ulterius recordatus usum esse appetendum, abusum n xium vitandum I hinc tandcm colligis fructus, quos conspicis, esse vel in clibano torrendos , vel in aheno coqnendos , ut in pultem abeant .
Quod si denique in mentem veniat, te de prunis tostis, & prunis in pultem redactis habere opus, & quantitatem, quae tibi suppetit, utrisque suffi
cere intelligis ope ratiociniorum, quae brevitatis causa omittimus i hinc tandem infers, partem fructuum, quos conspicis , in clibano torreri , partem reliquam in alieno coqui debere, ut in pultem abeant, atque ita pervenitur ad judicium decretorium de usu prunorum, quae non prorsus
hoc anno ad maturitatem pervenere.
Quae de calu praecedente annotavimus lusi. g. 3 3 , ea etiam mutatis mutandis ad praesentem applicari possunt. Meretur tamen casus praesens singularem attentionem, ne per praecipitantiam in praejudicium noxium incidas, ulum syllogismorum in explicanda continuatione seriei Perceptionum vel prorsus reiiciens, quando occurrunt calus, qui per theorema praecedens facilius explicari nequeunt, vel ad casum saltem priorem restringens, cum in posteriori frustra progressum percepti Ouum per theorema Praecedens explicare coneris . Praeterea observandum usum theorematis praetentis esse dissiciliorem usu praecedentis, cum ad idem applicandum malore attentione opus sit, quam quae ad applicationem anterioris requiritur. Quamobrem consultum est, ut quandain applieandi prius facilitatem tibi contrahas, antequam de applicatione posterioris cosites. Ceterum admiratione ea. ret , quod animk secundum leges perceptiones suas continuet, quas i orat, & quas intellectas saepe non agnoscit, imo ubi eas iam novit, a se observari vix ae ne vix quidem advertit. Etenim eodem prorsus modo res sese habet in motibus mechanicis eorporis . Se cundum leges staticas incedimus & corpus nostrum in quoslibet stus componimus. Plerique tamen hominum illas ignorant &, si qui eas intelligunt, eas a se observari ignorant , nec ad motus ac situs corporis explicandos transferre valent, ita ut exiguus admodum steorum numerus, qui hunc illarum usum facere possit. Nemo igitur miretur , si eadem in perceptionibus obtineant, quae quod in motibus corporis obtineant, in dubium vocari nequit. Abiit autem, ut tibi persuadeas semper reeurrendum hic esse ad syllogismos cateiagoricos: saepius enim & hypotheticis, & disjunctivis, & aliis quibuscunque argumentandi
modis loeus est, prout casus tulerit. Non opus est, ut exempla anxia sollicitudine conquirantur. Si quis enim in posterum ad series pereeptionum suarum attendetit, is quae ae si derantur, ipsemet domestica experientia supplebit.
. . S 32F' , P . In demonstratisndus cogitationes eodem modo procedunt, quo series noti num ac perceptionum commvnstet continuantur . Ia demonstratione enim osten
