Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

remia ia

fit experientiae consor

1 ag Pars II. GR. I. Cap. I.

eognitio sit landamentum totius philosophiae moralis, imo ex hoe fonte limpido deducatur omnis uris priaci pim ἐ

Perfectio vera dicitur, cyram Ni lapsieini nationis perfectionis demo strari potest, aut, si mavis, quae eidem revera inest. Perfectae autem adiparens a nobis vocatur, quam per errorem eidem tribuimus . Similiter Imperfectio uera dicitur, quam tei inesse vi notionis imperfectionis demonis strari potest, aut, si mavis, quae eidem revera inest. Ast Impejectio adiparem vocatur, quae per enorem eidem tribuituris o t. -

Notionem tam persectionis, Rum .imperfectionis in genere dedimus in Philasophia prima s s. sol. so4 --ι. . inde notici perlectionis atque Imperiectionis rei cujuscunque a a specie ratiocinando colligitur. Et ubi . hoc succedit claraeime constat, persectionem vel imperfectionem rei revera inesse , ut adeo pranmatica fit definitio prior pet sectiociis ac imperiectionis verae, quam dedimus, utut eidem aequipolleat altera. Quoniam vero nota omnes notione distincta persectionis atqui imperfecti iv utuntur, Ma do de rerum per fectione vel imperfectione iudicium ferunt f praejudicia eidem substituere scient . Unde accidit, ut Per errorem iudicent perfectam vel imperfectum, quod tale non est; 'praejudicii tamen sui falfitatem noci agno eatet tem periectam vel impersectam esse sibi persuadent. Qui adeo praeiudiciis excomati sunt, i in perfectum veι imperfectum videtur . quoatale non est. Atque ita perfectio atque imperfectio quaedam apparens datur .

Notionem hane voripiatisdistinctam debemus eaertes, q uemadmossurre iam monuimus in Horis subsecivis A. x ap. Trim. U. m. l. s. v. Diserte enim in epistola ad Elisabet Principem Palatinam et Tm -- -ωptas , snquit ν posita est ε-aem is possemanis alterius nostrae e ciense, ac praeterea m et, ε. Uimanda persecti- -- a sapi ea timore snad αρ- paret eum re, quod est. 9uoaiam quid intuitive cognoscimus, quatenus iaeae eius, quatra habemus, nobis cociscii sumus t mapparet Cameβω- voluptatem dedueere a cog iagione intuitiva persectionis. Nimirum qui voluptatem ex re percipit se persectionem ei fibi repraesentat , quodque hoc faciat sibi conscius est. Dum vero idem monet, hisminem in aestimanda persectione saepius confundere quod apparet cum eo. quod est et hauΞ obscurae innuit, voluptatem no manus percipi ex perinctione apparente, quam ea vera, seu hissiperinde esse sive judicium eius , qui rem persectam esse iudicat,. veram fit, Ma fassumis Maximi momenti est, ut distamus, voluptatem non minus percipi ex periectione appatente, quam vera, cum meo filum fit semen omnis mali moraelis.

I. II 2. Notio Doluptaris, quam dedisus, experiensae consentanea. Nemo nota novit, nos voluptatem percipere ex imagine, V. gr. uvae, quam Proto

typo suo adeo similem deprehendimus, ut idem adesse existimemus is in que enim hic voluptas percipitur ex objecto, quod repraesentatur, Vetusti in praesente casu ex uva, cum gemina voluptate non persundamur uvas conspicientes, licet earum nobis probe conscii simus judicantes , quod uvae sint, quas videmus. Neque voluptas inde est , quod ad imaginem Propius accedentes agnoscamus, nos minime ex veritate judicasse, dum uvam pictam pro naturali habebamus, cum taedio potius assiciamur, qua do certiores reddimur judicium nostrum nos fefellisse. Ideo igitur vol Pras oritur, quod similitudinis uvae pictae cum naturali nobis conseii simus.

252쪽

De Voluptate ac Tassio, nec non Notione bori ac mali. aas

di ejus inde eonvincamur, quod pictam cum naturali confuderimus. Enimis vero in similitudine imaginis eum prototypo persectio ejus consistit. am obtem voluptas tota in eo sita est, quod perfectionis imaginis tibi co seivsss, seu, quod perinde est, quod eam intuiti ve cognoscas. Equiisdem nemo non fatetur, perseetionem imaginis ex similitudine ejus cum zotot po aestimandam esse: quodsi tamen quis probationem desideret, ud dimeae ter eam damus. Nimirum dum pictor imaginem delinea vit , ves uti dum in dato casu uvam pinxit, non aliud intendit, quam prototypon. cuius imaginem fecit, velut iuvam, in tabula repraesentare. Quoniam imago prototypo suo simillima supponitur ἱ quae in imagine distinguuntur eadem sunt cum iis, quae in prototypo distinguere licet cf. assostia. . Nihil adeo datur in imagine, quod non repraesentet aliquid in prototypo, & nihil datur in prototypo, quod non repraesentetur in imagine. Singula igitur, quae in imagine distinguuntur, cum sint repraesentamina prototypi, & omnia simul repraesentamen totius prototypi s singula imaginis inter se consentiunt atque in hoc consensu, consequenter in simi Litudine, perfectio imaginis consistit c s. os OaIA. . Similiter voluptatem percipimus ex eo, quod horologium horas singulas singulasque ejus partes accurate indicet. Enimvero in hoc consistit persectio horologii , quod eo fine construitur, ut tempus indicet cmI.F. 3 7 3 GHol. . Voluptas igitur ex horologio percipitur, quatenus nobis consc ii sumus persectionis ejusdem . Architecturae peritus insigni prorsus voluptate perfunditur ,

quando contemplatur aedificium juxta regulas architectonicas constructum. Enimvero si in aedificii structura omnia cum regulis Architecturae consen tiunt. ut scilicet inde ratio reddi possit, cur unumquodque eorum tale esse debuerit; aedificium perfectum est. Architecturae igitur peritus conseius sibi est persectionis aedificii, quando ex eodem voluptatem percipit. Sunt qui voluptatem percipiunt ex vita dissoluta, quod ita ex ingenio suo vivant ab arbitrio aliorum prorsus independentes. Tum vero per errorem istam independentiam pro persectione status habent, atque adeo voluptate

perfunduntur, quatenus sibi conscii sunt persectionis cujusdam appare tis. Absit igitur, ut eos casus, in quibus voluptatem percipiens nullius persectionis verae sibi conscius esse potest, notioni voluptatis, quam dedi

mussi, opponamus.

Probe hic notandum est, non meesse esse. ut quis in genere iudicet objectum, quod percipit, ege perfectum: sussicit enim perfectionem quandam sive veram. sve apparentem saltem tonisse percipi . Ita non opus est, tit judices imaginem prototypo similem esse perfecta mi sed sume it, ut tibi conscius sis similitudinis. Nec opus est ut iudices homi gium esse perfectum a sed sufficit ut tibi conscius sis, quod tempus accurate indicet. Neisque etiam opus est, ut quis iudicet vitam disiolutam esse perlectam a sed denuo sufficit. ut sibi eoastius fit , se agere quod lubet. Iudicium enim, quo statuitur, in m , cua ius tibi conscius es , consiuere perfectionem rei pereeptae, in notionibus confufia involviis tur, ut non agnosc tur nisi ab eo, qui singulari acumine illas evolvere & ad distinctas te.

vocare valet.

I. III.

253쪽

Si perfectis fueris uera es qui ejusdem FN Urius est rem ese perfectam d

monstrare post i voluptas constans en, hoc es, semper oritur, quoties Mur illus sibi conmos est. Quod si enim vera fuerit perfectio, eam rei inesse vi notionis persectionis demonstrari potest .L Io γ, & quoniam hane demonstrationem dare valet, qui ejusdem sibi conscius est per Θpotb. in numero perfectionum esse, quod in re percipit, certus est S. 68 LQ. , neque verendum ut ejus unquam mutetur judicium. Quoniam igitur semper j dicat istam rem esse in numero persectionum, quotiescunque eam perci

piens attentionem suam in eam dirigit , judicii quippe pristini ae lenius

eertitudinis memor S. III. 213 ὴ Voluptas quoque semper Oritur, qu

ties quis sibi conscius periectionis illius cf. Ira . . Confirmatur idem a posteriori. Similitudo imaginis est persectio vera &, qui demonstrare valet, imaginis persectionem in similitudine comissistere, nullo praejudicio se abripi patietur, ut sibi persuadeat contrarium Imo in praesente casu absque demonstratione per attentionem ad notiones confusas certi evadimus, in similitudine consistere imaginis persectionem d. Enimvero quam primum percipis smilitudinem objecti cum prototypo ,

voluptate quoque perfunderis, nec unquam accidit contrarium, ut di ispliceat imago propter similitudinem. Ita qui ex cognitione veritatis v luptatem percipit, vel ex eo, quod veritatem inveniat; is ex eadem voluptatem constanter se percipere experitur, quoties de cognitione verita tis cositat, vel se jam veritatem antea adhuc latentem vel sibi incognitam eruisse experitur. Quod vero in utroque hoc casu persectionis verae sibi siteonseius, alias ostendi in Horis subsecivis A. 3729. Trim. aest. n. I, cum de voluptate ex cognitione veritatis percipienda agerem. Et si vero ex dictis satis superque appareat, con stantem esse volupta tem, quae percipitur, quando tibi perfectionis verae fueris conscius, ubi

eam certo cognoveris, idem tamen adhuc sequentem in modum ostendere lubet. Qui vi demonstrationis cognovit, v. gr. artem inveniendi esse sumis

mam intellectus humani perfectionem, is veritatis convictus semper ita judicabit, quoties de arte inveniendi cogitandi occasio ipsi suppeditatur . Quoniam itaque artis inveniendi sibi inexistentis conscius in omni casu, quo de eadem judicat, tanqsiam persectionis intellectus sui ; in omni easu ponitur ratio eadem voluptatis S. SIrὶ . Quamobrem necesse quoque est in omni casu poni voluptatem eandem S. I 89 OmoI P. Voluptatem igitur percipit, quotiescunque artem inveniendi in se percipit, consequenter

voluptas constans est.

Non puto, sore aliquem, qui propositionem praesentem in pervertam sensum trahat inde illaturus, quod probentur, quae per definitionem manifesta sunt, neque adeo pro. batione indigent. Etenim ut voluptatem percipias, non susticit ut tibi conscius sis eius, quod in numero persectionum est I verum etiam conscius tibi esse debes, quod sit in perfectionum numero. Si enim ignores pertinere hoc, cuius tibi conscius es, ad rei persectio

nem a

254쪽

De Voluptate ae Taedio iee non Notione boni ac mali. 24r

nem; voluptate nulla perfunderis. Quodsi per errarem iudices idem in numerum imperseactionum referendum ella; taedio prorius ast cietur animus, quemadmodum deinceps patebit . Interest autem nosse, quandonam voluptas constans sit . cum hinc amplissimam deducturi fimus in moralibus praxin.

S. SI Voluptas vera est, quae ex vera perfectione oritur: Apparens vero, quae oritur ex apparente.

Utile est in Moralibus voluptatem veram ab apparente distingui. Plerique enim homi- sum in scelera sese praecipites dant, quod apparentem voluptatem cum vera confundunt.

Quoniam voluptas constans est, si perfectio fuerit vera & demonstrare possis, quod sit vera car. Ir3ὶ , tum vero quoque certus sis voluptatem esse veram S. si ἔ voluptas vera constans es tum in se spectata, tum respectu subjecti, a quo agnoscitur.

Nimirum et si voluptas vera in se constans sit, quatenus nulla datur ratio intrinseca, cur mutetur I ex accidente tamen fieri potest , ut in aliquo subiecto non sit constans, sed mutatur, quatenus is eam non agnoscit, adeoque iudicium Verum , culus minime eonvi-etias est, in erroneum abire potest, quemadmodum ex sequentibus clarius elucescet.

Quo major fueris perfectis, vel talis saltem apparer ἱ eo major quoque est voluptas. Ponamus evidentiae gratia perfectionem A esse dimidiam perfectionis alterius B; erit B bis A, seu B χ A. Ponamus porro ex persecti ne A ortum trahere voluptatem C: erit illa perfectio A ratio lassiciens voluptatis C I. Ia; Onrol. . Quoniam itaque posita adhuc alia perfectione A poni debet alia adhuc voluptas C I. I 89 Ontol. ); evidens est posita persectione bis A poni voluptatem bis C, consequenter ex persectione, quae est dupla ipsius A, oriri voluptatem duplam eius, quae a perfectione A ortum trahit. Est vero perfectio B dupla persectionis A per Θporbem. Ergo ex perfectione B dupla oritur voluptas ejus, quae ex persectione Aortum trahit. Quia idem eodem modo patet, si rationem perfectionum quamcunque aliam supponas; in genere patet, Voluptatem fore tanto majorem , quo major fuerit perfectio. Enimvero si voluptas oritur, perinde est sive perfectio fuerit vera, sive apparens S. yrr , consequenter sive rei perceptae actu insit, sive tantummodo per errorem eidem tribuatur cύ. Io . Quamobrem si perfectio B saltem appareat dupla persectionis A, non minus ac in casu verita tis ex illa ortum trahere debet voluptas dupla ejus, quae ex perfectione Aoritur. Quamobrem ii persectio saltem major apparet ἔ voluptas quoque major esse debet. Idem confirmatur a posteriori. Majorem ex similitudine imaginis voluptatem percipimus, si malor fuerit, quam ubi minor deprehenditur. Major autem similitudo major imaginis perfectio est, quemadmodum ex iis colligitur, quae de persectione imaginis supra g. si a demonstrata sunt. Voluptas itaque in hoc casu major est, quia persectio major est ,

Mosi ridicisse is Empirica . Hh seu

retis diff

255쪽

Gradus alius perfoeti Da

a a Pars II. GR. I. Cap. I.

seu quia majoris persectionis nobis sumus conscii. Videmus etiam voluptatem imminui, si quis artis peritus ostenderit tantam non esse similitudinem, quanta videbatur . Pars igitur voluptatis debebatur et , quod tantummodo apparebat, seu per errorem rei tribuebatur. Atque hinc intelligitur, voluptatem quoque esse majorem, si perfectio Fantummodo major apparet. Idem eodem modo patet in casibus aliis. Nemo negat, artem inveniendi majorem esse mentis perfectionem, quam ab aliis inventa penitus intelligendi. Ecquis vero est qui non propria experientia edoctus fateatur, se majore voluptate perfundi, ubi per propriam meditationem veritatem latentem eruit, quam ubi ab aliis inventa evolvens eadem in tellecta veritati consentanea deprehendit Hic igitur denuo major voluptas ex majore persectione oritur, seu ideo majore fruimur voluptate, quod persectionis majoris nobis conscii simus. Enimvero si quis videtur sibi in venisse veritatem. v. gr. quadraturam circuli, cum tamen in err rem inciderit, quem examine instituto ipsemet deprehendit; non minore voluptate perfunditur, quam si Veritatem, quam quaesiverat, actu invenisset. Atque adeo denuo apparet, voluptatem quoque esse majorem, si per errorem majoris perfectionis tibi tantummodo conscius videaris.

Observavit hoc jam carisus ad ea respiciens, quae unusquisque in seipso experiri π.test, nisi eo destituatur acuta ine, quod ad distinguenda ea , quorum nobis de nobis in nori his conscii sumus, requiritur. Dilerte nimirum profitetur, quamlibet voluptatem e magnitudine persectionis eam producentis metiendam esse s homines tamen saepius conis fundere quod apparet cum eo, quod est: quibus verbis innuit, se ad notitiam horum via experientiae pervenisse. Neque vero difficultatem facessere debet, quod apparentia ejus , quod non est, gradum voluptatis intendere possit. voluptas enim non oritur, quod rei, quam eercipimus, insit persectio & quod hane quoque percipiamus; sed quod eius tanquam inexistentis nobis conscii simus, adeoque eam messe iudicemus, si ita quod actus ludicandi non distincte appareat, perceptionibus animae evolutis demum detegendus. Quo niam igitur voluptas ab actu judicandi pendet, actus res diiudicandi veritatem non seinperattingit a illi quoque loeus ella debet, sive verum se iudicium, five salsum. Magni igitur

momenti est seriam ad voluptatem , quam ex rebus percipimus, afferre attentionem, ut tempestive rectificentur judicia, si quando ea a vero aberrare contingat, net error no si vix animadverIus serpat appetitum corrupturus.

uo certitis nobis est, vel videtur juricium de perfectione rei; eo majorem inde precipimus voluptatem. Voluptas enim oritur, quatenus persectionem in re, quam percipimus, intuemur, aut intueri nobis videmur S. y Dὶ, adeoque non quatenus actu inest, sed quatenus eam rei perceptae inesse judicamus. Quamobrem cum certitudo efficiat, ut agnoscamus judicium eia se verum I. I 64 LM. ; magis quoque nobis conscii sumus quod pers ctionem rei intueamur, quam si minus certum fuerit judicium, consequenter intuitus persectionis clarior est vel saltem talis videtur. Quamobrem cum major esse debeat voluptas, ubi perfectionem clarius intuemur, quam ubi eam minus clare intuemur, cum in casu posteriori latens aliqua du

256쪽

De Voluptate ae Tadio, nee non N otione boni ae mali. 2 4 3

debet voluptas, si certius fuerit, vel apparuerit nobis de persectione rei judicium. Idem quoque patet a posteriori. Etenim architectus, qui convictus sibi videtur de veritate regularum architectonicarum, Vel etiam actu convictus est, maiorem voluptatem percipit ex aedificio, ubi ejus cum regulis architectonicis consensum deprchendit, quam alter, qui ejusdem sibi conscius est, sed regularum architectonicarum veritatem non perspiciens eas tantummodo intellectas memoriar mandavit, ut norit easdem ab architectis observari, minime autem convictus sit eas necessario observari debere. Hic major voluptas oritur ex eo, quod unius judicium de persectione aedificii magis certum sit, vel judicanti saltem videatur, quam judicium alterius. Inde etiam est, quod si utriusque judicium fuerit erroneum. a linter majorem voluptatem percipiat; alter vero minorem, prout i unus magis sibi persuasus videtur de veritate judicii, quam alter. Atque hic potissimum casus inservit, ubi veritatem propositionis praesentis a posteriori

confirmare volueris . Probe hic considerandum, tertitudinem judicii quod in demonstratione assumsimus

producere claritatem in appercipiendo, ut perinde sit, ae si oblectum aliquod maiore luismiae illustratum intuemur. Constat autem melius videri ae agnosci , quae clariora sunt , quam quae Obicuriora apparent. Unde & in casu certitudinis maloris perfectio magis agnoscitur, quam in calu minoris, consequenter in illo magis tibi conscius es perfectionis , quam in altero.

S. II 8. Taedium est intuitus , seu cognitio intuitiva imperfectionis cujuscun- iique, si ve verae, sive falsae . definitio.

Taedium hie sumitur pro opposito voluptatis, propterea quod nullum occurrit vocabulum , quod vi etymologiae voluptati opponatur, quemadmodum in vernacula LU& Unt sibi mutuo opponuntur. Ex eo vero, quod taedium voluptati opponi debeat, elus definitio ex definitione huiu uelle elicitur. Persectioni enim opponitur imperfectio. Quare cum ex perfectione oriatur voluptas, ex imperfectione eodem modo, quod voluptati opponitur, oriri debet, quo haec ex persectione ortum trahit. Quemadmodum vero in g ne si voluptatis non attenditur veritas iudicii 3 ita quoque in tenesi taedii ad eam non re inspicitur. Sufficit te tibi esse cuiusdam consciam, quod tuo sudicio ad taedium tanquam genus situm refertur.

minem, qui imaginibus delectatur iisdemque pretium statuit, videre ima- taediiginem prototypo suo prorsus dissimilem & rudi prorsus Minerva pictam . ς μ' Quod si attentionem suam in dissimilitudinem dirigit, non eam amplius percipit Voluptatem, quam percepturus fuerat, ubi eam prototypo similem deprehendisset; sed visus quali adspectu offenditur, ita ut oculos statim avertat, nec precibus alterius ad eam contemplandam adduci se patiatur. Equidem taedium non semper adeo clare percipitur, quemadmodum Vinluptas, propterea quod a taedio abhorrentes attentionem ad imperfectiones non tam studiose dirigimus, quemadmodum ad persectiones eandem

H h a dirigere Disiliaco by Gorale

257쪽

244 Pars II. SeR. I. Cap. I.

dirigere solemus, ubi ipsa voluptas stimulo est ad eandem continuandam , cum ex adverso taedium impediat, quo minus eandem conservemus. Quamobrem supposui hominem, qui imaginibus delectatur & easdem in pretio habet, ne quis experimentum capiens contrarium experiri sibi videatur tardium leve ac vix nascens non advertens. Confirmat idem exemplum A chitecti, qui ob voluptatem, quam percipit, a contemplatione aedificii astabre extructi sese abduci nullis persuasionibus patitur, nisi necessitati , quod durum telum jure habetur, sit obediendum . Etenim ubi ad aedificium accedit, quod opus artificis venditatur, suamque attentionem in ea dirigit, unde persectio aestimatur; quamprimum animadvertit regulis a chitectonicis contraria, taedio correptus Oculos ab eodem avertit, nullis precibus adducendus ut in eodem contemplando attentionem suam defigat, addita ratione, quod aegre quasi fiat oculis, ut eos eidem Obvertere minime possit. Dum voluptatem ex re quadam percipimus, conscii nobis sumus persectionis eidem inexistentis S.I I I. 286ὶ, atque simul persectionis nostrae, quatenus scilicet intellectus persectionem arguit judicium de persectione rei alterius, ut adeo Cartesus in definienda voluptate tantummodo rationem habuerit perfectionis ejus, qui voluptatem percipit, seu perfectionis subjectivae. Ita Architectus de persectione aedificii judicans conscius sibi est scientiae architectonicae, quam possidet& qua destitutussbi conscius esse minime posset aedificii persectionis, quod contemplatur.

Enimvero dum imperfectionem rei agnoscimus, tantum abest ut cujusdam imperfectionis nostrae simul nobis conscii simus, ut potius nostri intellectus persectionem inde colligamus, quod illam agnoscere valeamus. Quamobrem in casu primo voluptas ex re quadam percepta intenditur peream, quae ex nobismetipsis percipitur , in altero autem taedium ex re percipiendum impeditur per voluptatem, quae ex nobismetipsis percipitur , ut adeo hic sit quidam quasi conflictus alicujus taedii atque voluptatis, illudque percipiatur, quo unum istorum excedit alterum. Quoniam itaque circumspecta requiritur observatio, ubi tardium ex impersectione rei perceptum agnoscere volueris; ad eos inprimis casus omnem attentionem cO verti consultum est, in quibus nostrae tantummodo impersectionis nobis conscii sumus. Nemo non ignorat praecipitantiam in judicando & desectum attentionis in numerum impersectionum mentis reserri, qnemadmindum mentis persectio est non statuere nisi de rebus suffcienter discussis &suffcientem ad istiusmodi discussiones afferre attentionem. Ponamus jam nOS errorem committere ex praecipitantia in judicando . vel attentionis defectu, atque postea agnostere, quod errorem commiser mus di qua de causa eundem commiserimus. Nemo non in se taedium deprehendet, imo conscius sibi erit, se ideo tardio assici quod praecipitantiam in judicando non evitaverit, vel quod attentionem suam desiderari passus Diqiliaco by Corale

258쪽

De Voluptate ae Taessio, nee non Notἰone boni ac mal7. 14s

passus fuerit. Taedio igitur afficimur, quod nobis conscii sumus imperfectionis cujusdam nostrae. Ponamus vero nobis errorem videri, qui non est, atque ex falso eundem tribuere vel praecipitantiar in judicando, vel defectui attentionis ; non minus taedium in nobis oriri animadverteremus , quam ubi revera vel ex praecipitantia in judicando, vel defectu attentionis errorem commisimus . Tum vero tantummodo videmur nobis ex prae

cipitantia judicasse, videtur tantummodo nobis defecisse attentio nostra, consequenter conscii nobis non sumus nisi apparentis cuiusdam imperfectionis f. sro P. Atque hinc apparet, taedio quoque nos affici ob impersectionem apparentem, ut adeo hic non attendatur discrimen inter judicium verum atque falsum . Sufficienter itaque probatum esse existimamus, notionem taedii, quam stabilivimus II 8 , esse experientiae consentaneam. Quoniam ex taedio ortum tandem trahit aversatios maximi momenti est notionem taedii distinctam habere. Dabimus fidem oculatam in philosophia morali, ubi omnem praxin morum ex natura mentis humanae deducemus , sicque deductam experientiae consentaneam confirmabimus. Ceterum quae de voluptate annotata sunt cuον. s. sis Is ea etiam ad taedium applicanda, scilicet quod lassiciat impersectionem quandam sive veram, sive apparentem saltem conluse percipi, nequaquam autem Opus esse, ut quis in genere iudicet, oblectum, quod percipit, esse imperfectum.

Si imperfectis fuerit vera o qui eiusdem Abi conscius est, rem esse imperfe

ctam demonstrare possis; taedium conflatu est, boc est, semper oritur, quotiescunque illius mi conscius eri. Quodn enim vera fuerit imperfectio, eam rei inesse vi notionis imperfectionis demonstrari potest S. sio , & quoniam hanc demonstrationem dare valet, qui ejusdem sibi conscius est per Θmrbes ideo certus est,quod in re percipit ad imperfectionem ejus pertinere c*. 68 Log. , neque adeo verendum est fore, ut ejus mutetur judicium. Cum igitur semper judicet istud ad impersectionem rei pertinere, quod in eadem percipit, quotiescunque rem percipiens suam in istud attentionem dirigit, judicii quippe pristini ac sensus certitudinis memor I. I 17.aI3 ὴ taedium quoque semper oritur, quoties quis sibi conscius est ejus, quod ad rei perceptae imperfectionem reseri, adeoque taedium ipsius constans est. Idem adhuc alia ratione ostenditur. Qui vi demonstrationis cognovit, quidpiam ad rei cuiusdam imperfectionem pertinere I is veritatis convictus S. 99o LM. semper ita judicabit, quoties de eo cogitandi occasio datur. Cum igitur in omni casu, quo de eodem judicat, elus sibi conscius fit tanquam imperfectionis cujusdam rei tribuendae, in omni casu eadem ponitur taedii ratio V. si 8 . Quoniam itaque necesse est, idem quoque in omni casu taedium poni sy. I 89 Ontol. I taedium constanter oriri debet , quoties istius sibi conscius est, quod ad rei impersectionem pertinet. Confirmatur etiam idem a posteriori. Praecipitantia in judicando &defectus attentionis debitae imperfectio mentis humanae est, id quod nemo

in dubium

Constamria taedii.

259쪽

146 Pars II. Sect. I. Cap. I.

In dubium voeare audet atque ex notione imperfectionis generali arso. OHOL haud difficulter ostenditur. Enimvero quamprimum qui id cognovit, sibi conscius est se ex praecipitantia judicasse, vel attentionem de

bitam desiderari passum fuisse; taedium oritur, nec unquam accidet contrarium, nisi quando quis non agnoscit, quanta illa sit naturae mentis huis manae impersectio

Magni momenti est nosse, quandonam taedium constans sit, eum in Moralibus hinc . derivetur constantia propositi non committendi mali. imo inde pendeat constatu mali odium: quemadmodum suo loco dilucide constabit.

Medii suo maior fuerit imperfectio, cujus tibi conscius et, ves talis saltem appa

tr in . rei ; eo majus quoque o taedium, quod inde oritur, Ponamus evidentiae gratia, impersectionem quandam B esse duplam alterius cujusdam impers chionisA; dico taedium D, quod ex B provenit, fore duplum taedii C. quod ex A oritur. Quoniam enim ex impersectione A oritur taedium C per Θntdi consequenter taedium C per impersectionem A determinatur c g. rr3Ontat. 9; posita denuo i sta impersectione A , orietur quoque inde raedium Cc sy. r 89 Ontol. , adeoque posita impersectione bis A ponetur tardium bis C. Est vero imperfectio Λ dupIa alterius A per bdimidi ade que Best bis A F. 379 Omia . Ergo ex B oriri debet taedium bis C , co sequenter quod inde oritur taedium D est duplum taedii C, quod ex Α oritur. Quoniam idem eodem modo in quacunque ratione alia imperfectionum ostenditur ἔ evidens est tanto majus ex impersectione percipi tardium, quanto ipsa major fuerit Quoniam vero taedium oritur, quatenus tibi conscius es impersectionis, atque perinde sit sive judicium tuum fuerit verum , sive falsum , ut tantummodo appareat quod est S. si 8 majus quoque erit taedium , quod ex impersectione oritur, si haec tantummodo major appareat. Confirmatur idem a posteriori. Ponamus enim duas imagines , quae prototypos dissimiles Iuni, osserri artis pictoriae perito. Ponamus primae, quae ostenditur, minorem esse dissimilitudinem , quam alterius, quae secundo loco monstratur. Nonne ad conspectum primae protrnus in haec verba erumpet: Apagesis: Nihil mihi negotii est cum imagine isti uia modi t Quodsi vero jam altera ostendatur, nonne aversis oculis accelerata voce clamabit: Apage tel Apage te a me cum tua ista imaginei Laeditur oculus adspectu δ Ex his vero clarissime perspicitur, majorem impersectionem majus parere taedium, minorem minus, cum major dissimilitudo imaginis major utique impersectio sit, quam minor. Similiter ponamus commissum esse errorem ex praecipitantia in judicando. Tanto major censetur praecipitantia, quo facilius a nobis evitari potuisset. Quando vero judicaveris praecipitantiam istam a te facile evitari potuisse, taedium majus percipies, quam ubi firmiter persuasus fueris eam a te non adeo,

facile, Diuitiam by Cooste

260쪽

De Voluptate ae Taedis, nec non Notione boni ac man. 24

facile, imo vix ac ne vix quidem evitari potuisse. Quare cum imperi ctio major sit praecipitantia major in judicando, quam minor; majus in praesente casu oritur taedium ex impersectione majore, seu quod tibi majoris fueris conscius imperfectionis. Quod si quis tibi ostendit, praecipitantiam in iudicando, cujus te reum esse cognoscis, non adeo facile eviis tari posse, quemadmodum tibi videtur; quam primum non amplius tanta ea videtur, quam videbatur antea; taedium quoque imminui percipies. Atque hoc ipso probatur , maius taedium oriri etiam ex eo, quod imperia sectio, cujus tibi conscius es, major appareat. Abunde igitur veritas propositionis praesentis aposteriori confirmatur.

Cui curae cordique est, ut, quae de facultate appetendi docentur, eorum certam aenulli prorsiis dubitationi obnoxiam notitiam sibi comparet, is ad hominum actionas amia duam afferre de t attentionem. Ubi enim theoremata nostra sibi familiaria reddiderit isaei te observabit hisce perspicillis munitus, quae alias attentionem ipsius effugiunt. Merentur autem haec dogmata, ut firmo a Dala comprehendantur, quod insignem prorsus iaphilosophia morali spondeant utilitatem .

ρο certius nobis es, vel videtur iudicium dae imperfectisu s eo majus inde in , taedium percipimus. Quoniam taedium in cognitione intuitiva imperfectionis grado sive verae, sive apparentis Iotum consistit, cS. II 8 , quemadmodum raedii. voluptas in cognitione intuitiva persectionis S. SI G, consequenter deinfinitiones nonnisi in eo differunt, quod in una loco perfectionis ponatur imperfectio; ideo quae a qualitate iudicii pendent, in utroque casu eadem esse debent. Quamobrem cum a majore certitudine iudicii de persectione rei pendeat major gradus voluptatis S. 17 i major etiam gradus taedii pendere debet a majore certitudine iudicii de imperfectione, cujus tibi conscius es, vel conscius esse videris. Quod si propositionem superiorem de dependentia majoris voluptatis a majore certitudine iudicii de perfectione rei praesupponere nolueris; pr postio praesens eodem prorsus modo demonstrari potest, quo illa ipsa propositio superior demonstrata fuit.

Habemus adeo duplex fundamentum graduum tam voluptatis. quam taedii, scilicet magnitudinem persectionis , vel imperfertionis, cujus nobis coascii sumus, de gradum certitudinis sudicii de ista persectione , vel imperfectione . Quod si theoremata ista stilonia.

themat ico esterre libuerit; dicendum erit: 1. voluptatem esse in ratione composita perseiactionum, quarum nobis conscii sumus . ac certitudinis ludiciorum de istis perlectionibus ra. Taedium esse in ratione composita imperiectionum, quarum nobis conscii sumus, acceria

titudinis iudieiorum de istis imperfectionibus. Unde consequitur: Si eadem fuerit perseiactio, vel imperfectio; voluptatem vel taedium eta gradui certitudinis judicii de persecti ne , vel imperfectione proportionalem , dc si eadem fuerit judiciorum de persectione ,

vel impersectione, cuius nobis conscii sumus, certitudo; voluptatem , vel taedium esse perfectioni , vel imperfectioni, cuius nobis conscii sumus, proportionale. Theoremata haec ad PD 'eometriam pertinent, quae mentis humanae cognitionem mathematicam tradit &adhuc in desideratis est . In ea autem doceri debet, Quomodo maEnitudinem persectionis ac imperfectionis, nec non certitudinem iudicii metiri debeamus, adeoque mensura perfecti nis ac imperfectionis, itemque certitudinis iudiciorum constituenda: neque enim theore- mala ante ullias usus sunt, quam utraque mentura fuerit inventa. Haec non alio fine a me adducuntur, quam ut intelligatur, dari etiam mentis humanae cognitionem mathematiis Lam, i

SEARCH

MENU NAVIGATION