Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Ex mala apparem te quo. modo tae

Etum per se ex bo

168 Pars II. Sect. I. Cap. I.

Ita ex vulnere manui .inflicto per se non sequitur mors a sequi tamen potest per aeei dens, quatenus e. g. propter absentiam chirurgi nimia sanguinis copia ex vena ditiecta pro. fluit, vel culpa clii tui gi aut aegroti spiracelus lupervenit . Unde in hoc calu vulnus dicitur Iethale per accidens.

S. F76. Ex malo iapparente non per se, sed tantummodo per accidens s equitar t. dum . Si enim malum tantummodo apparens fuerit, non verum ἱ nos statumque nostrum imperfectiores minime reddit aD 3 689 , adeoque fieri nequit ut, dum idem intueris, verae cujusdam imperfectionis tibi conscius sis. Quamobrem cum taedium ex idea rei ideo 1 equatur, quia eidemidea imperfectionis cuiusdam adhaeret S. 3IS in idea mali apparentis ratio lassiciens non continetur, cur inde taedium sequatur S. 36 Oxtol. , consequenter taedium inde per se sequi nequit c .s 7 .

Quoniam tamen malum apparens nos statumque nostrum tantum m

do imperfectiores reddere videtur f. s 68 3; ideae rei quidpiam superaccedere debet, ob quod vel nos imperfectiores , vel statum nostrum impersectiorem reddere videtur . Quamobrem cum propterea nobis impersectionis cujusdam conscii smus, in quo totum tardium nostrum consistit c f. I 8 ; ratio cur ex malo apparente sequatur tardium , non in ipso, sed in alio potius continetur, quod eidem aliunde superaccedit, consequenter ex malo apparente tantummodo per accidens sequitur tardium

Idem confirmatur a posteriori. Medicamentum saporis ingrati malum apparens est. Qui vero ex eodem taedium percipiunt, non sibi repraesentant virtutem ejusdem, quam in morbo fugando ac sanitate amissa restituenda exerit, sed nescio quaedamna cogitant, quae sapore ingrato corpori infert. Non igitur in ipsa medicamenti idea continetur ratio sufficiens taedii say. s6 Onrol. , sed in iis potius, quae per errorem eidem attrib untur, in diversis subjectis diversa, adeoque hic distincte non recensenda . Τardium itaque ex medicamento saporis ingrati non nisi per accidens sequitur S. 37s . Hinc videas alios, quibus sapor medicamenti non minus molestus, absque ullo taedio eodem uti, imo non sine voluptate, ubi sibi virtutem ejusdem idea confusa repraesentant S. 336 .

Ut igitur a malo apparente nobis caveamus, acute distinguere debemus quidnam rei superaccedat, unde taedium emanat.

I. F77. . Ex bono vero per se nunquam sequi potest taedum. Etenim bonum verum aut agnoscitur, aut non agnoscitur. Ponamus bonum verum agnosci et voluptatem igitur ex eo percipimus S. 338 , eamque veram f. 9 7, atque constantem S. 3649. Quamobrem fieri nequit ut taedium inde unquam sequatur, cum alias constans minime esset, sed mutabilis a 29

Ontol. , consequenter per se taedium inde sequi impossibiles S. 74 P cθα S. 79 intol. . Idem Disiliaco by Gorale

282쪽

De Voluptate ae Taedio, nee non Notione boni ae mali. 269

Idem etiam hoc modo ostenditur. Bonum verum nos statum quen

strum rc vera perficit I. ys 7 , adeoque si idem cognoscimus, perfecti nis cujusdam nostrae semper nobis conscii sumus, consequenter ratio sufficiens voluptatis ponitur, non tardi i S. III. II 8 PDcb. &S. 56 Ontol. . Quoniam iraque in notione boni nulla continetur ratio sufficiens taedii, nec ex eo per se tardium sequi potest, ubi agnoscitur cf. s7 P. Ponamus jam porro bonum verum non agnosci. Aut igitur in dubio relinquitur, utrum bonum sit, an malum: aut pro malo habetur. Quodsi in dubio relinquitur, utrum quid bonum sit, an malum; nec perfectio nis cujusdam tuae, nec imperfectionis tibi conscius es s. 3sq. 16s . Quare cum voluptas tota in eo consistat, ut perfectionis cujusdam tibi con. scius fueris S. s II , taedium vero totum consistat in eo, ut imperfectionis cujusdam tibi sis conscius cf. sI 8 ); per notiones boni atque mali non intelligitur, quomodo inde taedium sequi possit, consequenter ratio sufficiens taedii in notione boni veri non agniti non continetur I. 36 Oatot. , adeoque nec ex bono vero non agnito, sed in dubio relicto, tardium per se sequi potest g. s74 . Quod si denique bonum verum perperam pro malo habetur, malum nonnisi apparens est S. s 68 . Quare cum ex malo apparente per se non sequatur taedium csi. 376 ; ex bono vero nec in hoc

casu taedium per se sequi potest. Quoniam itaque ex bono vero taedium per se sequi nequit, sive agnoscatur , sive in dubio relinquatur, sive denique pro malo habeatur per δε-

monstrata; ex bono vero per se taedium nunquam sequi potest. Idem etiam confirmatura posteriori. Scientia & virtus moralis quaecunque bonum verum est, quemadmodum nemine, qui sanae mentis est, refragante , sumere licet, suo loco demonstrandum . Quoties qui scientia imbutum habet animum, vel virtute instructus est, scientiam atque virtutem intuetur, prout i est, semper inde voluptatem percipit. Quodsi contingat homines invidos atque malitiosos vexas creare eidem detestandas, ut inde taedio afficiatur animus & impatiens detestetur scientiam atque virtutem, non tamen hic taedium percipitur ex scientia & virtute, sed revera ex invidia & malitia aliorum, qua deformatur ipsorum animus , ac inde manantibus V ex is , quibus ipsemet perturbatur. Non

igitur ex scientia & virtute morali quacunque per se sequitur tardium, etsi per accidens fieri possit, ut alii inde desumant ansam taedia nobis

creandi. Haec adeo clara sunt, ut animum ad scientiam atque virtutem moralem , qua aliorum nobis odia conflavimus, advertentes, inter mille taedia , quae nobis creantur, Voluptatem inde percipiamus, atque ita taedia vincamus . Provocare hic poteramus ad exempla domestica,

nisi satis manifestum esset, nos propria experientia hac in re non esse

destitutos.

Maximi

283쪽

quatur

Definia

27 o Pars II. Sect. I. Cap. II.

Maximi momenti est praesens proposito in Moralibus, eum in ea contineatur fundamentum constant lae virtutis inconculum , quemadmodum suo loco evidenter demonstraturi tumus.

I. 578suodp ergo contingat, ex eo, quod bonum verum es, sequi taedium, cum taedium omne aut per se, aut per accidens inde sequi debeat I.3 74.37s , per se autem sequi non possit cas. 772; idem nonnis per accidens inde sequi potest.

Testatue idem exemplum , ad quod in eonfirmanda propositione praecedente modo pro. vocavimus. Etenim ex scientia & v:rtute nunquam tibi laeuia procreata in illent nisi invidia ae Odia aliorum supervenissent - Ex scientia igitur di virtute non procreantur taedia.

nisi per accidens s I. 3 3ὶ .

De appetitu sensitivo & aversatione sensitiva.

g. 37 APpetitu1 in genere est inclinatio animae ad obicetiun pro ratione boni in eodem percepti.

E. gr. Ponamus Titium ex Sempronio Nedico audite, quod cibus aliquis ad sanitatem contervaendam conducat. Quod fi cognoscat, quanta corporis perfectro sit sanitas, iudicabit cibum esse bonum tribuens eidem bonitatis gradum pro magnitudine perfectionis squam in sanitate collocat g. 334 . Enimvero dum ita iudicat, te ad ei bum istum p r pendere animadvertet, eumque adeo appetet. Atque ita realitas definitionis a posteriori patet, quam quilibet in seipso experitur.

Appetitus sensitiuus dicitur , qui oritur ex idea boni consuis. Unde independenter ab appetitu in genere definiri potest, quod sit inclinatio animae ad objectum pro ratione boni sive veri, sive apparentis in eodem confuse percepti.

E. gr. Ponamus Titium gustu percipere saporem vini gratum ac in perceptione consula aequae scentem iudicare, quod sit bonum. Cieri hinc sentiet appetitum, qui is est , quem sensitivum dicimus . Quoniam appetitus noster utplurimum lensitivus est, exempla eius obvia sunt , ut adeo singui is momentis non desint, modo attent ionem afferas suffc i entem in iis calthus , in quibus ex consuetudine quid appetere solemus

S. I 8 Iis Auersatis in genere est reclinatio animae ab objecto, pro ratione mali in eodem percepti, seu quod nobis in eodem percipere videmur.

E. gr. Si Titius ex Sempronio Medico audit, cibum aliquem sanitati damnam inser-re , referens exempla eorum, qui eodem usi in morbos graves atque periculosos inciderunt; cibum istum aversatur , imo ori iam ingestum evomit. Hic igitur aversatur cibum , quod eum sibi tanquam malum repraesentet, alim eundem, propter saporem admodum gratum, comesturus. Dum vero cibum aversatur , anima quas reclinatur ab eodem , quatenus cup t eum procul a se abesse: id quod capitis reclinatione de motu manuum, qualis esse solet quidpiam a se remoturi, significamus , ubi quis eundem nobis offert. Quemadmodum autem in definitione appetitus notione clara inclinationis contenti tuimur,ein confusa , ita similiter hie in noti e clara quidem, sed confusa reclinationis acquiescimus .

284쪽

De appetitu sensitivo'aversatione sensitiva. 27s

seimus. Etenim quid sibi velit tam inclinatio, quam reclinatio animae, unusquiique ii se quovis momento experiri potest, cum continui sint appetitus atque aversationes , ita ut vix assignari pollit aliquod momentum , quo non aliquid appetamus , vel averte inur . In Psychologia autem rarionali demonstraturi lumus, in quonam tita inclinatio & reclinati consistat. Absit autem, ut quis sibi persuadeat nos voce uti in significatu metaphorico , nec proprium quendam eidem hic tribuere Etsi enim vocabula a rebus corporeis eorumque situ petantur; id tamen minime obstat, quo minus tu doctrina de anima proprius quia dini signifieatus ipsis tribuatur I. 148 IV. .

I. 82. Aversatio sensitiva est, quae oritur ex idea mali consula. Quamobrem independenter ab aversatione in genere definiri potest per reclinationem ab objecto pro ratione mali in eodem confuse percepti, seu quod in eo nobis confuse percipere videmur.

E. gr. Ingentem quis percepit dolorem, instrumento chirurgico vulneri intruso, vel alio modo ad idem applicato. Quod si ergo alio tempore chirurgus idem instrumentum ad vulnus applicare voluerit; imaginatio ideam doloris revocat s F. III in , ut socia praesenti perceptioni iungatur . Quamobrem ab instrumento isto abhorret Vulneratus, & eius ad vulnus suum applicationem aversatur. Vocatur autem haec aversatio sensitiva, quia a sensu tandem ortum trahit: id quod etiam de appetitu sensitivo tenendum.

S. 83. Scholastici appetitum sensitivum appellare etiam solent Appetitum simpliciter. Dividunt autem appetitum ita acceptum, seu sensitivum, inconcupiscibilem & irascibilem. Appetitus concupistibilis appellatur qui nobis appetitus sensitivus dicitur S. 18o . Appetitus autem irascibilis vocatur facultas illa, quam nos aversationis sensitivae nomine insignivimus S. 38 a ). Ita enim Franciscus de Osedo , Societatis Jesu , in Cursu philosophico

Tom. 2. Trach. de Anima Controv. . punc . 3.s a. f. yῖ .a. Appetitus, inquit,

sensitivus dividitur in partem concupiscibilem & irascibilem, quae divisio

non est potentiarum differentium, sed actuum diversorum ab eadem potentia provenientium: quatenus enim appetitus in bonum inclinatur, concupi*wιδει dicitur, & quatenus malum fugit, irascibilis appellatur. Quod si quis terminis Scholasticorum uti voluerit, is ad eosdem facile accommodabit notiones nostras sequentem in modum. Appetittis in genere est facultas m ntis, qua in bonum quomodocunque perceptum inclinamur, a malo autem reclinamur. Appetitus sensitivus est , qui ad bonum vel malum cons se perceptum refertur. Apperisus concupiscibilis est inclinatio animae in bonum conia se perceptum. Apperitus irascibilis est reclinat io a malo confuse percepto.

Non omnes appetitum concupiscit, lem ab irascibili eodem modo distinguunt. Thoritissa enim appetitum concupiscibilem serri dicunt in bonum ; irascibilem in bonum arduum rcontra quos disputat Mamres PMMius in Cursu philosophiae ad mentem Sevi in Trach. de anima disp. a. quaeli. h. concl. 3. f. 79ι , appetitus Partem concupiscibilem describens per illam, qua tertur in honum, sive arduum, sive non, illud persequendo, quibuscunque actibus illud persequitur , exceptis actibus , quibus vindicat ve persequitur impedimenta ipsiu, ι irascibilem vero per illam, qua persequitur impedimenta ipsius vindieative, &hanc sententiam menti Soli consentaneam probat. En timero si terminis illis uti volueris, convenientius est . ut appetitum concupit cibilem ad appetitum boni cujuscunque, irascibilem vero ad fugam mali referas, cum boni, in quod anima fertur, appetitum a fuga mali, quod aversatur, distingui r.ecesse sit. Inanes vero sunt lites scholasticorum de terminis s

sensitivae

plicata a

285쪽

1 a Pars II. GR. I. Cap. II.

Faeuia talis appetitimae pars inis ferior Status

rentiae . ais, quos pro arbitrio definitionibus nominalibus explicare licet, ut ut convenientius se eis ita explicari i ut in praxi, cuius gratia distinguuntur, commodum habeant ulum.

g. 58 q. Appetitus sensitivus cum aversatione sensitiva dicitur Facultatis appeis titivae pars inferiis. Appetitus enim perinde ac Aversatio hic sumitur non pro actu, sed pro actus possibilitate seu potentia, quae facultatis nomine venit S. 29 .

Denominatio haec fit ad imitationem aIterius, qua lacultatem cognoscendi in partem inferiorem ac superiorem dividimus: respondet autem pars facultatis appetitivae inferior parti cognscitivae iacultatis inseriori, a qua pendet.

S. I 8 . Si nec appetimus, nec aversamur objectum cognitum, indifferentes esse dicimur, & status animae, quo est ad objectum, quod sibi repraesentat, indifferens, status indiserentiae dicitur. Statum inaeferentiae dari ex.

perientia confirmatur.

E. gr. Si quis videt ad ripam fluminis multos lapillos , eosque contemplatur; eos tamen nec appetit, nec aversatur. Imo si quos manu apprehendit, ut eos accuratius contemplari possit; ipsos tamen denuo abiicit, ut adeo solius contemplationis gratia eos a petat , fine autem hoc potitus ipsos suos esse nolit, ad statum indifferentiae a contemplatione rediens.

g. 386. Avjfia Repraesentatis boni est ratio su ciens appetitus; repraesentatio mali ratio isti ct fu ciens aversationis. Quoniam enim nihil est sine ratione sufficiente, cur aversa- potius sit, quam non sit as. 7o Oσto ratio quoque sufficiens adesseriori r ' debet, cur aliquid potius appetamus, quam non appetamus: cur Potius: ἡ, aversemur, quam non aversemur. Jam vero experientia constat, quando aliquid appetimus, nos idem nobis repraesentare tanquam bonum: quando aliquid aversamur , nos idem repraesentare nobis tanquam malum: quando autem quid nec appetimus, nec aversamur, nos ignorare , utrum nobis bonum sit, an malum , vel judicare , quod neutrum sit . Quamobrem cum ex bono voluptatem percipiamus, quando idem cognoscimus S. sy89, ex malo contra percipiamus taedium , quando idem cO-

gnoscimus S. 369 ; ex eo, quod quid bonum judicamus, intelligi po

test , cur idem potius appetamus, quam aversemur, &ex eo, quod quid malum judicamus, intellisi potest , cur idem potius aversemur , quam appetamus, aut non aversemur . Erit igitur reprae se luatio boni appetitus, repraesentatio mali aversationis ratio suffciens g. 56 Ontol. .

Utilitatis maxinis est cognoscere, quaenam sit tam appetitus, quam aversationis ratio sui sciens. Ita enim non minus illum, quam hanc in potestatem nostram redigimus , quemadmodum ex Moralibus constabit.

. I 87. Status Si quid nobis nec tanquam bonum, nec tanquam malum repraesentamus; in indisti statu indifferentiae stimus . Etenim si quid nobis non reprae sentamus tan-r ς' iis quam bonum , non adest ratio suffciens appetitus I. 386 . Quam

ni Mis, brem cum sine ratione susciente nil quicquam esse possit S. o Onto ) ;

286쪽

De Appetitu sensitiso S Aversatione sensit;va. 273

nec quid appetere possumus, si idem nobis non repraesentamus tanquari bonum. Quare cum eodem modo ostendatur, nos non aversari posse i lud , quod nobis non repraesentamus tanquam malum , evidens est, si quid nobis nec tanquam bonum , nec tanquam malum reptassentamus, nos idem nec appetere, nec aversari, consequenter in statu indifferentiae e se

se sy. 18 . Idem confirmatur a posteriori. Pertinet huc exemplum , quod ad ill strandum statum indifferentiae in medium attulimus not. S est. , & addi pos

sunt centena alia, cum non alia re opus sit, quam ut attentionem nostram dirigamus in objecta , quae ad nos statumque nostrum relata nec bona , nec mala deprehenduntur. Ac utile est attendere ad Objecta, ad quae nos i differentes habemus, ut desectum perceptionis boni atque mali advertamus, sicque veritas propositionis praesentis continuo magis magisque clarior nobis evadat.

Quodsi obiicias repraesentationem boni non esse unicam rationem susticientem appetiatus, nec avertationis rationem suifcientem unicam esse repraesentationem mali , necesse est, ut aliae praeterea rationes sufficientes tam appetitus , quam aversationis nominentur. Quod si quis suspicionem ex ignorantia enatam attendi velit; is perpendat obse sta uon movere a petitum, nisi quatenus ad nos referuntur: ea enim, quae nos nullo modo tangunt, non curamus. Enimvero si ad nos reseruntur, vel nos statumque nostrum perficiunt, vel nos statumque nostrum imperfectiores reddunt, vel denique nihil ad hunc lcopum conferunt. Quamobrem appetitus praeter repraetentationem bonit g. 334 , aversatio praeter repraesentationem mali s g. 36s in rationem aliam habere nequit: utraque deficiente, deficit cum ap- Petitus, tum aversatio, atque adeo status indiderentiae est, quemadmodum fert praesens

Propositio. Quod si quis perpendit . cur indifferens sese habeat ad hoc vel istud obiectum, quod ipsi offertur, hinc porro facile perspiciet, quod nonnisi per holii aut mali repraesentationem ex statu indifferentiae in alium transferri possit.

S. 388. Quoniam fieri nequit, ut sudicemus, quomodo objectum aliquod ad nos statumque nostrum sese habeat, consequenter utrum bonum, an malum sit S. ys 36s , quamdiu ignotum nobis est cS.I 2I 2 LM. ; ignotum nec appetimus, nec aversamur ; sed indifferentes nos ad idem habemus S. 18y. 587 .

Idem animadverterunt veteres, ideo inculcantes pervulgatum istud: IIuοii nulla cupido.

f. 589.mamprimum rem quandam nobis repraesentamus tanquam bonam; eam appetimus. Etenim quam primum rem quandam nobis repraesentamus tanquam bonam, ratio sufficiens appetitus ponitur 9. 386 , consequenter etiam ipse appetitus S.I I 8 Oarol. , adeoque rem istam appetimus.

Idem unusquisque in semetipso experitur, modo distinguendis iis, quorum sibimet ipse in seipso conicius est, satis fuerit acutus.

Probe autem tenendum, tu praetente propositione, quemadmodum in ceteris omni-hus, supponi, nihil adesse, quod in determinationem praedicati influere possit praeterea, quae in notione subjecti deprehenduntur, consequenter in casu praetente nos nob1s obiectum repraesentare tanquam bonum, nihilque a nobis cogitari quod iudicium nostrum nobis suspenum reddere possit, tantum abest ut contrariam in partem rationes sortiores nobis occurrant. Haec trutinari debet, qui veritatem propositionis per experimenta in se ipso sumta comprobare voluerit.

287쪽

satis de

termineis tur.

Objecta

1 4 Pars II. Sea. I. Cap. II.

V. F 9α samprimam rem quandam nobis repraesentamus tanquam malam ἱ eam aversamur. Etenim quamprimum rem quandam nobis repraesentamus tanquam malam , ratio sufficiens aversationis ponitur S. 85 , consequenter etiam aversatio g II 8 Ontol. , adeoque rem istam aversamur.

Eadem hic repetenda sunt , quae ad propositionem praecedentem annotata sunt.

S. I9 I. Si qua ex re voluptatem percipimus, in eam fertur appetitus, seu eam aD petimtis, quamdiu in notione boni confusa acquiescimus. Si qua enim ex re voluptatem percipimus, eam nobis repraesentamus tanquam bonam, quam diu sensuum judicio stamus S. I 6I , adeoque in notione boni confusa acquiescimus I. s 369. Sed quam primum rem quandam nobis repraesenoramus tanquam bonam , eam appetimus t I. s 89 , & ex idea boni confusa nascitur appetitus sensitivus I. 8o J. Ergo si ex re quadam voluptatem percipimus, eam appetimus, quamdiu in idea rei confusa acquiescimus . Idem confirmatur a posteriori. Ex cibo, qui bene sapit, Voluptatem percipimus: sed quam primum eum videntes saporis grati recordamur , eum appetimus. Similiter si ex odore grato floris voluptatem percipimus ;eundem videntes & odoris , quem spargit, memores eundem appetimus. Infantes dulcedine capiuntur. Appetunt itaque quae dulcia sunt.

Quoniam plerique homines nonnisi consulam boni ideam habent, atque adeo in eadem acquiescere tenentur, imo in universum omnes secundum notionem, quam habent, confusam iudicare solent , praesertim quando objectum sensui, vel imaginationi primum obiicitur; exempla, quibus propositio Praesens confirmatur , adeo obvia sunt , ut ne mini desit oceasio in semetipso capiendi experimentum , quamprimum libido animum incesserit.

S. I92. Si qua ex re taedium percipimus, eam aversamur, quamdiu in notione mali confusa acquiescimus. Si qua enim ex re taedium percipimus, eam nobis repraesentamus tanquam malam , quamdiu sensuum judicio stamus f. 373ὶ, ad coque in notione mali confusa acquiescimus g. 336 P. Sed quam primum rem quandam nobis repraesentamus tanquam malam, eam avolsamur f. 39o , & ex idea mali confusa nascitur aversatio sensitiva cf. 1 8 29 . Ergo si ex re quadam taedium percipimus, eam aversamur, quamdiu in notione mali confusa acquiescimus. Idem confirmatur a posteriori Τirones initio ex diligentia taedium per-eipiunt, in cujus rationes jam non inquirimus. Sed eos diligentiam ac aias duitatem aversari palam est, unde nis adsit alius stimulus ncgligentes fiunt. Patet igitur quod diligentiam aversentur non modo ideo, quod extadem taedium percipiunt; verum etiam quod aversario tamdiu durat , quamdiu juxta hanc notionem mali de diligentia judicamus , nec nobis succurrunt rationes aliae, quae nos judicium mutare cogunt, vel attentionem ab eodem avertunt. S. 393.

288쪽

De Appetitu semiis es Aversatione sensitiva. 27 I

S. S93. Si nobis rem tanquam bonam confuse repraesentamus 3 ideam kηι ingrediun- Notis tur voluptares quaecunque ex re ista, vel cum eadem antea simul perceptae. Dum boni con- enim rem percipimus, vi imaginationis re producenda quoque est idea v of luptatis antea perceptae sive ex re ista , sive una cum ista I. 1o , modo Τημ diu, vel sepius simul percepta fuerit s. Io I , ac vi memoriae eandem re cognoscimus I. I7s P, adeoque nobis conscii sumus, quod eam antea ex re ista, vel cum eadem perceperimus S.I739. Enimvero voluptates diversae tempore diverso ex re ista , vel cum eadem perceptae fuerunt per Θ-potb. & quoniam ad rem totam attentionem dirigis itidem per mi,. nulla hic adest ratio, cur una potius, quam altera memoriam subire debeat, adeoque omnes simul eandem subire debent. Quamobrem cum plures simul reproductae a se invicem non distinguantur; ideam quandam confusam constituunt I. 39 . Jam qui sensuum judicio stant, adeoque innotione boni consula acquiescunt s. sq. , bonum quid ex eo judicant, quod Voluptatem inde percipiant S. 36r . Id ea igitur ista confusa, quam V luptates cum re data, vel ex eadem diu perceptae ingrediuntur, est illa ipsa

idea, qua rem istam nobis repraesentamus tanquam bonam, consequenter quando nobis rem tanquam bonam confuse repraesentamus; ideam boni ingrediuntur voluptates quaecunque ex re ista, vel cum eadem antea simul

perceptae.

Iaem patet aposteriori, si ideas confialas evolvere noveris, ut disti cte appareat, quid in iis contineatur. Ponamus Titium contemplari vinum in poculo vitreo contentum, memoriam ejus subibit voluptas di vemss temporibus partim ex sapore vini, partim ex conversatione cum con-Vivis, aut alia quacunque de causa inter pocula percepta. Quamobren ubi ratio reddenda, cur bonus judicetur vini haustus; nunc hanc, nunc aliam rationem reddi animadvertes, pro uti attentionem suam in particinia rem quandam perceptionem praesentem dirigit S. Io 9 : imo rationes complures cumulari deprehendes, subinde parum quadrantes, pro uti successive in aliam aliamque perceptionem praesentem attentionem dirigit S. cit. P. Quamobrem si quis veritatem propositionis praesentis experimento in se sumto confirmare voluerit; is in evolvendis id eis boni confusis assi duus esse debet, attentionem suam successive dirigendo in singula, quae in Perceptione praesente continentur. Ita enim sua veluti sponte sese offerent, quae vi imaginationis veluti praesentia sistuntur, modo non fueris impatiens in reste flendo super re praesente, ac attendendo ad phantasmatavi imaginationis producta. Haec autem patientia multo demum exercitio&praeviis habitibus aliis acquiritur, veluti habitibus reflexionis, alicutionis, acuminis, prouti unusquisque in semetipso experiri poterit.

Maximi momenti est propositio praesens in Moralibus. Etenim notio boni fit maxime deceptrix , quod eam ingrediantur voluptates, quae ex eadem re vel prorsus non percipium Han ur,

289쪽

mali conis

fusa

qualis .

tur, vel saltem simul percipi nequeunt. Ita enim bonum apparet maius a quod longe minus haberi debet, etiamsi sensuum iudicio stetur. Quamobrem piarimum refert, ut perceptiones boni consulas evolvere discamus, quo vim deceptricem cognoicentes tanto facilius nobis ab eadem caveamus . Etenim pluribus exemplis edocti , quaenam perceptionibus istiusmodi insit vis deceptrix , omnis coalusa boni perceptio potuim nobis tuisi pecta evadet.

S. Sy Si nobis rem tanquam malam confuse repraesentamus; ἰdeam mali ingredium tur raedia quaecunque ex re ista, vel cum eadem antea fimul percepta. Dum enim rem percipimus, vi imaginationis re producenda quoque est idea ta dii antea percepti sive ex re ista , sive una cuin ista S.Io ), ac vi memoriae eandem recognoscimus .ss. 7s γ, adeoque nobis conscii sumus, quod id antea ex re ista, vel cum eadem percepi s f. r73 . Enimvero taedia diversa diverso tempore ex re ista, vel cum eadem percepta fuerunt per Upotb. dc quoniam ad rem totam simul attentionem dirigis itidem per hypotb. nulla hic adest ratio, cur unum potius, quam alterum memoriam subire debeat, adeoque omnia simul memoriam subire debent. Quamobrem cum

taediorum plurium ideae simul reproduc te a se invicem distingui nequeant, ideam quandam confusam constituunt S. 39 . Jam qui sensuum judicio sant, adeoque in perceptione mali confusa acquiescunt c Lars , malum quid ex eo judicant , quod taedium inde percipiant S 373 . Idea igitur

ista consula, quam taedia cum re data, vel ex eadem diu vel saepius percepta ingrediuntur, est illa ipsa idea , qua rem istam nobis repraesentamus tanquam malam , consequenter quando nobis rem tanquam malam confuse Tepraesentamus; ideam mali ingrediuntur taedia quaecunque ex re ista, vel cum eadem antea simul percepta. Idem confirmatur a posteriori , si ideas confusas evolvere noveris.'Ponamus Titium contemplari vinum in poculo vitreo contentum, & antea jam saepius nimiam vini hausti quantitatem ex ventriculo iterum per vomitum ejecisse, postero autem die languorem in omnibus artubus, dolores capitis, nauseam vini ac taedia complura ex male ob ebrietatem factis perce pisse; conspecto vino singula ista memoriam subibunt. Quamobrem ubi ratio reddenda, cur malum judicetur haurire largiter Vinum ; nunc hanc, nune aliam reddi, ac plures rationes cumulari perinde, ac in casu praecede te, percipiet.

Quae ad propositionem praecedentem annotata fuerunt, etiam hic repetenda sunt. Ceterum adhuc tenendum est , cum eadem re una percipi, quae percipiuntur, sive ea sensui, sive imaginationi praesens fuerit. Unde etiam hue spectant taedia ex eo percepta, quod ex

re quadam cOIllequi Lur, quatenus coniunguntur cum re in memoriam re ria. E. gr. p

aeamus te in ebrietate non perpendentem ea, quae silent io premenda erant, effutire, ac pinstero die Titium tibi vexas creare, quod ea dixeris , quae in detrimentum sortunae ipsius cedunt; ex vexis istis taedium percipis. Recordatus vero, te ebrium propalasse, quae taceri debebant, ac ideo tibi vexas creari; ebrietatem tanquam causam taediorum consideras, a

ideo taedii ideam cum nimio vici haustu , unde ebrietas mλnavita connectis, ut de hoc cogitanta taedum succurrM.

290쪽

De Appetitu senstivo S Auersatione sensitiva. 27

S. 595. Si plures voluptates ex re quadam, vel cum eadem antea perceptae ideam Appeti- boni ingrediuntur i, appetitus forιior , seu major est, quam si pauciores in eadem tus fons

coorinentur. Quoniam enim rem appetimus , quatenus cx ea voluptatem t/vμε

percipimus, quando in notione confusa boni acquiescimus S. 19I : s qautem plures voluptates ex re quadam , vel cum eadem perceptae ideam b - ὸ isd M. ni ingrediuntur, id ea boni confusa est S. 39); ex singulis voluptatibus

singuli appetitus oriuntur in unum confusi non minus, ac voluptateS, ex

quibus resultant, in unum confunduntur. Quod si illatio nondum satis evidens videatur, facile evidentior redditur. Etenim ponamus in idea boni contineri voluptates A, B, C, D Olim perceptas, numero nimirum quatuor, sed gradu a se invicem differentes . Quod si solam voluptatem A consideres, nascetur inde appetitus quidam H, & eodem modo ex eo, quod cogites voluptatem B, nascetur appetitus I: ex eo, quod solam cogites voluptatem C, vel D, nais tur appetitus Κ vel L S. 39U . Enimvero cum in idea boni contineantur voluptates A, B, C&D, easque omnes simul cogites, quando ideam istam habes per pot& nihil obstat, quo minus ex singulis adhuc nascantur appetitus sui, imo cum positis voluptatibus omnibus simul in idea, quam habes, ponatur ratio sufficiens omnium appeti- tuum simul, qui ex singulis nascuntur, omnes quoque appetitu SH , I, Κ, L poni debent g. II 8 Ontol. . Quoniam igitur simul oriuntur δc in unum objectum tendunt; plures simul eundem appetitum constituunt, adeoque tanqua In totidem partes appetitus ejusdem considerandi veniunt S. 3 1Ontol. 2. Quamobrem cum appetitus constans ex appetitibus Id & I sit pars appetitus constantis ex appetitibus H. I, Κ &L per demonstrata; appetitus constans ex appetitibus H&I minor est appetitu constante ex appetitibus H, I, Κ & L S 3 set Ontol. . Enimvero appetitus constans ex appe litibus H& Iori cur, quando id eam boni ingrediuntur voluptates A & n ;appetitus vero constans ex appetitibus H, I, Κ&L nascitur, quando in idea boni continentur voluptates A, B, C de D per demonstrata. Ergo si

ideam boni plures voluptates ex re quadam, vel cum eadem antea perceptae ingrediuntur Iappetitus major est , qua in si pauciores in eadem continentur.

Atque adeo patet, quomodo fieri possit, ut appetitus continuo fortior evadat, si saepius iteretur, occasione eandem rem appetendi saepius oblata.

I. I96. Si plura taedia ex re quadam , vel cum eadem percepta ideam mali ingre- Ao sis diuntur; aversatio fortior , heu major es, quam se paucior gus in eadem μι lo- tio seissi cus. Ostenditur eodem prorsus modo, quo propositio praecedens, modo riva quo- voluptatibus taedia,& appetitibus aversationes substituas. Unde demonstratio propositionis praecedentis facile transmutatur in demonstrationem Ebisis,

propositionis praesentis, eodem scilicet modo, quo paulo ante S. 19 ὶ

SEARCH

MENU NAVIGATION