Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Pulebriis tudo in

quonam

consistat.

dissimilitudinis nobis eonscii sumus taedium ex imagiae percipimus. Displicet igitur Imagos quod ex ea taedium percipiamus.

PHebri Quod placet, dicitur pulchrum: quod vero displicet isme.

defor- Communem esse significatum vocabuli obvia experientia constat. Et quoniam liquet finis dem eadem magistra non idem placere omnibus, ideo valuit proverbium: Dum enietiis p. hrum. nitis. Vocabulum pulchritudinis generale est, quod varias admodum sub se species eo in prelie dit pro divellitate rerum, quibus pulchritudo tribuitur. Sed commodo destituimur vocabulo, quo oppositum pulchritudinis generaliter indigitemus. Quamobrem vocabulum ad idem signifieandum trans terre debuimus, quod significatum restrictiorem habere cieberet. Destituimur commodis dictionibus haud raro in Piychologia , quod distincta animae cognitio vulgo non satis in potestate sit. Ceterum ipsa definitio nominalis pulchritudinis hue i servit, ut in quonam ea consiliat repetiamus.

S. S Ptilibritudo con it in perfectione rei, quarenus ea vi Elius ad voluptatemia nobis producendam apta. Quodsi enim res pulchra est, nobis placet g. 343 , adeoque voluptatem in nobis excitat S. 3 a . Quare cum tum demum res ad voluptatem in nobis producendam apta sit,quando persectione quadam instruitur S. sir P; pulchritudo rei consistere nequit, nis in pellectione ejusdem , quatenus ea vi hujus ad voluptatem in nobis prod

cendam apta est.

E. gr. Imaginem pulchram dicimus ob similitudinem cum suo prototypo, propterea quod hanc percipientes voluptate persundimur, nobisque ideo placet imago. Pulcritudo igitur imaginis consistit in similitudine eius cum prototypo, quatenus vi ejusdem ad voluptatem in nobis eroducendam apta. Quare cum similitudo sit persectio imaginis 3c in eius cognitione intuitiva voluptas consistit, quatenus est persectio diuidem s s. s II ins pulchritudo imaginis in persectione emsdem consistit, quatenus peream imago apta est ad voluptatem in noti s producendam. Ex praesente autem propositione intelligitur, cur pulchritudo tam rebus materialibus , quam immaterialibus tribuatur. Patet quoque per eam pulchritudinem non destitui rundamento firmo, quemadmodum vulgo putatur, nec ab arbitrio hominum eorumque opinione variabili unice pendere.

- Hinc definiri potest Pulchritudo, quod sit rei aptitudo producendi in nobis voluptatem, vel quod sit observabilitas perfectionis: etenim in hac observabilitate aptitudo ista consistit.

Pone nimirum rei quandam inesse i erfectionem , sed quae a nobis observari non possit. Cum persectionis hu us tibi conseius cite nequeas, utpote tibi impe cepit bilis per Up ib. nec ideo voluptatem ex re percipies s . st Iconsequenter nec hoc nomine res ista tibi. placebit c I. 342 in , adeoque nec pulchram este 'udicabis g. 343 J. Hinc in Architccturae pulchritudinem definivimus per persectionem, quatenus sentitur.

S. I M. Palabria Pulcbr itido vera est, quae ex perfectione vera oritur. Apparens autem rudisis dicitur, quae oritur eX apparente.

verae ct Nimirum quibus vera pulchritudo convenit, ea quoque pulchra sunt , cum ipsan et pari apta sint ad voluptatem in nobis producendam. Ast ea, quibus apparens lai tummodo pulci Diris disse tudo convenit, pulchra tantummodo videmur, sed inon sunt et neque enim ip. amet in ii his re ita per se Voluptatem producere pollunt, scd pendet voluptas ab erroaea nostra de eo, quiad rei inest, opinione, qua mutata voluptas non amplius eroducitur , nec pulchrum dicitur amplius, quod ante iocabatur pulchrum. Quando igitur res pulchra tantum appatet, non apta est ad producendam in nobis voluptatem, quod destituatur rerseel:one oblemabili.

Pulcbria Iudinis definitio.

272쪽

De Voluptate ae Taedio inec non Notione boni ac mali. 239

Deformitas confisiit in imperfectione rei, quatenus Me per illam apta est ad tueatum in nobis producendum. Si enim res deformis est, nobis displiceto. 543 , adeoque ex re taedium percipimus I. 342 . Quoniam igitur ex re taedium quoddam percipitur, quatenus nobis imperfectionis cujusdam eidem inexistentis conscii sumus res deformis judicatur, quatenus per imperfectionem eidem inexistentem ad taedium in nobis producendum apta est.

Habemus igitur fundamentum firmum , quo nititur deformitas rei, idque positivum, ut ideo de ipsa quidpiam in re positivi st. Imo habemus principium dem litandi rerum deformitatem. Patet etiam cur deformitas non tantum rebus materialibus conveniat, verum etiam immaterialibus tribui possit.

S. 48. Hinc definiri potest Deformitas rei, quod sit aptitudo in nobis taedium producendi, vel quod sit obstruabilitas imperfectionis: etenim in hac observabilitate seu perceptibilitate aptitudo ista consistit.

Pone nimirum rei inesse imperfectionem quandam , sed quae a nobis observari non possit. Cum impersectionis hujus tibi conseius elle nequeas, utpote tibi imperceptibilis per ιυ-h. nec ideo taedium ex re ista percipies s I. sis in . conlequenter nec hoc nomine eadem tibi duplicebit g. 341 , adeoque nee desormem iudicabis .s 43 . Necesse igitur est, ut imperfectionem rei percipiamus, fi ejus nobis deformitas conitare debet.

Deformitas vera est, quae ex imperfectione vera oritur. Apparens autem dicitur, quae oritur ex apparente.

Nimirum ea deformia sunt, quibus vera deformitas convenit, cum ipsa mei per se apta sint ad taedium in nobis producendam. Ast ea, quibus apparens tantummodo defor- .mrtas con enit, deformia tantummodo videntur , non sunt I neque enim ipsamet in nobis per se taedium producere pollunt, sed id demum producere valent accedente opinione n lira erronea de eo, quod rei inest, qua mutata, taedium non amplius producitur, nec deis forme dicitur amplius, quod antea tale vocabatur . Quando igitur res deformis tantum m do apparet, non apta est ad producendum in nobis tritum , quod imperfectione obterva bili, seu perceptibili destituatur.

S. I s .: Si quas sensationes ad perfectionem status nostri referimus; ex iis voluptatem suando percipimus. Si quas enim sensationes ad persectionem status nostri reseri- sensatiomus, iis praesentibus perfectionis cujusdam nostrae nobis conscii sumus. Wi uare cum in eo, quod perfectionis cujusdam nostrae nobis conscii sumus, Voluptas consistat g. s Ir ; si quas sensationes ad perfectionem status no- 'stri reserimus, ex iis voluptatem percipimus . Idem confirmatur a posteriori. Infantes , dum lacte matris nutriuntur, observant sic tolli famem atque sitim, sensationes molestas, & utraque sedata corpori esse bene . Nascitur hinc notio persectionis status , quam cum dulcedine lactis conjungunt, ut adeo per notiones confusas ad persectionem status referre adsuescant dulcium saporem . Quando igitur pueri

facti dulcia comedunt, perfectionis illius status sui sibi conscii voluptatem inde percipiunt car. III . Enimvero ubi successu praejudicium istud infal Kk a tiae Digiti sed by Corale

273쪽

a6o Pars II. GR. I. Cap. I.

tiae tollitur, nee amplius exesu dulcium tanta percipitur voluptas, quanta a puero percipiebatur. Quodsi vero continuo dulcium eis praejudicium foveatur, nec aliis praejudiciis seu veris judiciis debilitetur; adulti quoque adhuc ex dulcium esu eam percipiunt voluptatem, qua infantes ac pueri perfundebantur. Qui ad vitae humanae perfectionem spectare judicant, quod cibis lautis ac opiparis fruamur; ex eorum usu voluptatem insignem percipiunt: qui vero isto praejudicio non tenentur, parem cum iis non sentiunt Voluptatem.

Sensationes adeo non per se voluptatem pariunt, sed quatenus ipsis adhaeret de pers ctione status opinio. Unde accidit, ut tanta ea in re deprehendatur divellitas in diversis subsectis , nec ex se iudicare quis possit alios . Ceterum ista opinio, quae in sensationibus sociam praebet. 1uccessive nascitur: unde est quod plerique ignorent, unde ea fri , cumque idea maxime confusa contineatur , ne eam agnoscant quidem, quando eiusdem sibi conscii sunt. Puto autem talia clariora futura per ea, quae in Plycliologia rationali de natura mentis humanae a priori demonstraturi sumus. Latet in opinionibus isti ulmodi aliquid veri, etsi iplae erroneae mat, ae ideo incautis imponunt.

Grando Si quas sensationes ad taperfectionem natus nostri refertam; ex iis taedum 1 'μυρ' precipimus. Si quas enim sensationes ad imperfectionem status nostri referi-ὰ-- mus; his praesentibus imperfectionis cujuidam nobis conscii sumus. Qua-kis a re cum taedium in cognitione intuitiva impersectionis consistat cI. s 18 ;pori t. si quas sensationes ad imperfectionem status nostri referimus, ex iis tae dium percipimus. Idem confirmatur a posteriori. Fames ac sitis ad imperfectionem status nostri pertinent. Quare cum utramque percipimus, imperfectionis cujusdam status nostri conscii nobis sumus. Enimvero experientia constat , utramque sensationem esse molestam,&nos non minus ex sit i, quam fame taedium percipere.

Quae ad propositionem praecedentem de opinione sensationum socia dicta suere I ea etiam ad praetentem transferenda.

quaenam

Iint T dia sensuum

Voluptate1 sensuum, vel etiam delectationes sensuales dicuntur, quae ex sensationibus Ortum trahunt.

Ita voluptates sensuum sunt, quae ex sapore, gustu, tactu oriuntur. Nos enim ex sapore, gustu atque tactu non minus, quam ex ceteris sensationibus voluptatem Percipere, experientia docemur.

6. 5 33- Taedia sensuasa, vel etiam taedia sensuum dicuntur, quae ex sensationubus oriuntur

Ita taedium percipimus ex laetore, ex sapore quodam amaro, vel austero: id quod denuo obvia experrentia constat.

S. SI Bonum est, quicquid nos statumque nostrum perficit, seu, quod perinde est , quicquid nos ac statum nostrum internum & externum pers cti Oris reddit.

E. gr.

274쪽

De Voluptate ae Taedio, nee non dilotione boni ae mali. 26t

E. gr. Ars inveniendi intellectum nostrum persectiorem reddite id quod nemo non sine probatione concedit, suo aciem loco ex notione perfectionis demonstraturi sumus i I. sos Onrοι. . Dicitur itaque ars inveniendi bona. Similiter Ianitas statum corporis nostri ratem num persedi i orem reddit, seu cO. potas quaedam periectio est, quod denuo nemo in dubium Voca , nos autem ex eadem persectionis notione alibi demonstrabimus. Sanitas igitur bona est, ac ideo bona dicitur. Pecunia statum nostrum exernum perfectiorem reddit, id quod Itiuem ex eadem periectionis notione tuo loco ostendemus, etsi facile sine probatione concedatur. Pecunia igitur bona est, ac ideo bona quoque dicitur . Ars inveniendi mentis quaedam persectio est, sanitas corporis, adeoque status internus per eas redditur persectior . sicuti per nummos externus. Unde liquet, quod perinde sit, sive dicas, nos perfici , siveatfirmes, statum nostrum internum periectiorem reddi.

S. III. Quod statum internum, atque nos perficit, bonum internum est: quod Bonorum. Vero statum externum perficit, dicitur bonum externum. interno-Ita ars inveniendi & sanitas sunt bona interna 3 pecunia vero bonum externum est -M. rum os. 334 . vocabulum status in genere accipitur, quatenus internum & externum tanquam externo- duas species distinctas sub se complectitur in definitione In genere s g. F εὶ . Sunt vero rMm dis . etiam quaedam bona interna, quae non ad statum internum , sed ad egentiam hominis perti- Ghatianent, veluti ipse intellectus, quem honum esse, quatenus consideratur tanquam facultas in ' animae naturalis, nemo non largitur. Atque hinc factum est, ut non modo in communi sermone, verum etiam apud philosophos bonum dc per tectum pro synonymis habeantur. Ita omne ens dicitur esse bonum, quod idem est ac per tectum.

Dividuntur Bona in Bona animi, corporis de fortunae, prout vel ad ani- Bona mam, vel ad corpus, vel ad statum nostrum externum spectant. animi,

Ita virtus est bonum animi, quod per eam anima persectior evadit, quam absque ea. corporisdem esset. Sanitas est bonum corporis, quod peream corpus persectius est . quam absque 2 fortu eadem esset. Opes denique sunt bonum fortunae, quod per eas status externus persectior nie. redditur, quam absque iisdem solet.

S. 3 37. Bonum verum est, quod revera nos statumque nostrum perficit. Ast Boni ve-Bonum apparens est, quod nos statumque nostrum tantummodo perficere ri S p

videtur . parentis

Constat hinc quanti intersit, ut persectionem nostram rite aestimare discamus, ne hona in apparentia cum veris confundamus: id quod vulgo ab hominibus fieri solet dutincta eo- ιυ rum, quae ad perfectionem sui pertinent, cognitione destitutis.

S. I 8. Si bonum cognoscimus, voluptatem ex eo percipimus. Quoniam enim bo- 'Imnum nos statumque nostrum sive internum , sive externum perficit g. 3 34 γ; pi o si idem cognoscimus, persectionis cuiusdam, quae in nos cadit, nobis con- iii is scii sumus S. II st, consequenter voluptatem inde percipere debemus . S. I G. Confirmatur idem aposteriori. Ars inveniendi insignis, imo maxima intellectus humani perfectio est. Si quis idem agnoscit, de arte inveniendi non cogitat judicans , quod sit bona, quin voluptate perfundatur animus. Qui novit pecuniam statum nostrum externum reddere perfectiorem ;ex pecunia, quam accipit vel sibi esse cogitat, voluptatem percipit. Ast infan-

275쪽

sualis

infantes, qui hac notitia destituuntur, nullam ex pecunia voluptatem percipiunt , pomum aut saccharum nummo aureo praeferentes .

Nimirum quando hi num cognoscimus , ludicare debemus, quod Qectum, cuius ideam iam intuemur, sit honum. Non autem iudicamus quod sit bonum, nisi quatenus intuemur persectionem, quam nobis confert. Solis vocabulis , quae non satis intellecta meis moriae mandavimus , nihil esticitur. Nascuntur ideae ac appetitus ex ideis & appetitibus , non ex vocabulis, quibus significantur , etsi vocabula apta sint ad eas in memoriam nobis revocandas. Haec probe tenenda sunt, ubi ea experimento in nobis lumio comprobare volueωrimus , quae de ideis & appetitibus ex se invicem nascentibus docenturo

Si bonum, quod cognostimus, verum est; voluptas ex eo percepta vera est: si vero bonum, quod cognoscimus, apparens es , aut bonum vertim nobis tam eummodo tale apparet i voluptas ex eo percepta nonnisi apparens est Etenim si bonum verum est, nos statumque nostrum revera perficit cf. 1s7 . Quod si ergo bonum verum cognoscimus , veram istam perfectionem nobis repraesentamus azs Io , atque adeo bonum verum cognoscentes verae cujusdam porsectionis nobis conscii sumus. Quae igitur inde percipitur voluptas S. II , ex vera persectione Oritur, adeoque voluptas haec quoque vera est I. FI si bonum fuerit nonnisi apparens, id nos statumque nostrum tantummodo perficere videtur S. 337 . Quare si bonum apparens cognoscimus, per errorem eidem tribuimus, quod nos statumque nostrum perficiat, cum perfectio habeatur, quae non est as. si o). Quae igitur inde percipitur voluptas I. s II , eX apparente persectione oritur, adeoque voluptas haec apparens est S. I 2. Quod si bonum fuerit quidem verum , sed nobis nonnisi tale apparet ;non agnoscimus, quod nos statumque nostrum vere perficiat : sed dum ita judicamus, pro perfectione tantummodo habemus, quae non est S. 337 in

Quare cum voluptas ex vero bono percepta non sit Vera, quia bonum verum est, sed quia cognoscimus, quod sit bonum verum per num. I vera non est voluptas, quae ex eo percipitur. Sed quia voluptas ex bono ideo percepta, quod per errorem inter persectiones referamus, quae inter eas locum non habet Πν nam. 2; quae ex vero bono percipitur voluptas, qua te nus nobis tantummodo tale apparet, nonnisi apparens est.

Maximi momenti est propositio praesens in Moralibus, ubi inprimis probe eonsiderari meretur, quod bonum, quod in se verum est, quoad cognoscentem tamen aeqmpollere possit apparenti, scilicet quando quis per errorem Pro bono habet, quod quidem tale est, leo alia prorsus de caula . Utitur ludicans principio erroneo, non vero, dum ex iis, quae de re percipit , colligit eam esse bonam.

s. I eo. Quoniam voluptas non tantummodo percipitur ex eo, quod bonum est, verum etiam ex eo, quod bonum apparet: imo fieri potest , ut ex vero etiam bono voluptas tantummodo apparens Percipiatur , ideo Bonum quia judicari nequit ex eo, quod voluptatem istac percipiamus.

276쪽

Ita nimius vini haustus bonus non est, eis qui nimio potui indulgeat voluptatem e eo percipiant.

Cum qui senisum judicio sunt, bonum quid ex eo judicare soleant, Notis

quod voluptatem inde percipiant, pro uti obvia experientia constat ἱ No. romaris boni, quae vulgo est, erranea. Nom .

Erroneae huic notioni tribuendum, quod homines in vitia proclives ruam , quodque legem naturae in se stam sibi reputent, quod eadem prohibeantur, quae bona existimantur. Sed de his plura dieendum in moralibus.

g. 362. Voluptas apparem mutari potes. Apparente enim voluptate persunditur Voluptis. animus, quando apparentis cujusdam perfectionis tibi conscius es S. s I . tis ana. Quoniam itaque persectio apparens per errorem rei tribuitur, eum talis remis non sit, vel rei, cui tribuitur, non insit c S. s to ; per se patet, quod ri' demonstrare nequeas voluptatem apparentem cum vera confundens , esse με 'idem in perfectionum numero, quod pro tali habes, vel rei competere veram quandam persectionem so7 LM. . Quare cum hoc in casu voluptas mutari possit c s. 13 ); voluptas apparens mutabilis est. Confirmatur idem experientia. Videmus enim homines ex rebus nonnullis insignem prorsus percipere voluptatem , ex quibus successu temporis nullam prorsus percipiunt. Quod si vero in rationem inquisiveris, non aliam certe deprehendes, quam quod mutaverint suam de iis sententiam , experientia edocti tales eas non esse, quales videbantur.

Ex hoc sonte voluntatis ac appetitus Omnis mutabilitas promanat, ut adeo appareat, quantum intersit voluptatem veram ab apparente distinguit quod quomodo fieri positi, ex

superioribus patet g. 3 3 .F. 363. Si quis ignorantiam suam de perfectione rei agnoscit, qoam eidem antea tri Rismo buerat I voluptas apparens evanescit : si vero in numerum imperfectionum re- λ υο, fert, quod antea inter perfectiones collocaverat ἱ voluptas apparens in taedium pras apis mutatur. Si quis enim agnoscit, se ignorare utrum id in numerum perfe- p ς' etionum, an impersectionum referri debeat, quod in numerum persectio- num retulerat I ejus voluptas mutatur in statum indifferentiae, quo nec voluptate ulla, nec taedio afficitur I. 33 2. Quamobrem si voluptate apparente antea perfusus fuit, quemadmoὸum hic supponitur ; voluptas apparens evanescit. Quod si quis in numerum imperfectionum reseri , quod antea inter perfectiones collocaverat; judicium ejus mutatur in contrarium, cum Vo. luptas atque taedium sint contraria S. 297 LM. de S. III. si 8 Puch. 9, consequenter voluptas in taedium mucatur g. 13 . Quod si ergo eo in casu Voluptate apparente usus fuerit, quemadmodum hic supponitur; voluptas apparens in taedium mutatur.

Utrumque confirmatur a posteriori iisdem prorsus observationibus , quibus praeccdens confirmatur. Etenim in casu speciali, vel singulari ,

voluptas

277쪽

164 Pars II. GR. I. Cap. I.

voluptas ex re quadam percepta nunquam mutatur, nisi vel evanescat,

vel in taedium mutetur .

Ceterum proposit io praesens maximam utilitatem affert in moralibus, ubi confusio vo Iuptatis verae cum apparente probe perpendenda , ne in nosmetipsos in urii simus Se nubem pici Iunone amplectentes in miseriam nos praecipites demus, ubi felicitati inhiamus. Voluptate enim apparente decipiuntur mortales, ne verum rebus pretium statuant, quemadmodum fieri debebat.

ria re iη - . quae vero percipitur ex apparente , vel etiam ex vero, quatenus pro appa-

constan- rente perperam habetur, mutabilis. Quicquid enim bonum verum est, id ria volu- nos statumque nostrum revera perficit S. Is 79 . Quod si ergo ut talep μ is ex agnoscatur, veram quandam per tectionem intuemur, adeoque Voluptas, ob his quae ex eo Oritur cf. III , Vera est g. Iss , consequenter constans est est,ies I. si ). appa- Quod si bonum se ei it apparens, nos tantummodo statumque nostrum ret, petri perficere videtur'. sy79. Quare si quis idem cognoscit, is tantummodo γές - apparentis cujusdam persectionis sibi conscius est , consequenter voluptas, qua tunc perfunditur animus ejus S. III γ, apparens est S. 3I , consequenter mutabilis 9. 363 . Quod si verum bonum visum fuerit apparens, ut idem scilicet pro bono habueris eae eadem ratione, ob quam apparcns tale videtur; in praesente casu, ubi omnia a judicio nostro pendent, apparenti aequi pollet. Quamobrem voluptas ex eo percepta mutabilis esse debet vinum. a.

Quandonam evanescat, quandonam in taedium abeat , ex propositione praecedente in telligitur . Sanitas cum verum honum sit, voluptas, quae inde percipitur, constans eii. Quotiescunque enim incommoda morborum in aliis perspic ens iisdem opposta commoda sanitatis, quibus frueris, tibi repraesentas; voluptatem ex sanitate pepcipis . Nunquam autem verendum est fore ut taedo assiciatur animus propterea quod te lanum intueris. Quod si qui sunt , qui ex sanitate voluptatem nullam pei piunt , id quidem inde est , quod sanitatis commoda ignorent, neque adeo eandem tanquam persectionem sbi repraesentent. Cibus, qui bene sapit , sed sanitati corporis nocui, bonum apparens est. Ei linis vero quae ex elus esu percipitur, volupιas in taedium degenerat, ubi experimur ianitati corporis noxium.

S. 36 F. M Ium Quicquid nos statumque nostrum sive internum, sive externum imperet HI sit. sectiores reddit, malum Ost.

Ignorantia intellectum nostrum tirpersectiorem reddit, omnemque mentem, quem admodum suo loco ex notione imperfectionis i g. 1o Ouιοι inclarius demonstraturi stri tis. Ignorantia igitur mala est. Dolor stitum irentis impersee iorem reddit, adeoque Du. lis est. Morbus corpus inostrum imperfectius reddit, aut, si mavis, statum eus intrinsecum, atque ideo malus est . Cibus sanitati noxius corporis statum imperseditorem reddit, atque adeo & i pete malus est. Inimicitia statum notatum externum inpertest:orein rcadit, &propterea mala est.

terni eXIerni

differen

V. 566. Quod nos statumque nostrum internum impersectiores reddit, δε--lum internum est ἔ quod vero statum externum imperscctiorem reddit, Malum externum est.

278쪽

De Voluptate ae Taedio,nee non Not;one boni ac mali. 26s

Ita ignorantia est malum internum , quia mentem eiusque statum imperfectiorem reddit i est enim status mentis status internus . Idem ludicrum de dolore . quatenus esus nobis conscii sumus, adeoque ejusdem perceptio & apperceptio ad statum mentis spectat . Morbus est malum internum, quia corporis statum imperiectiorem reddit. Inimicitia est malum externum, quod statum nostrum externum imperfectiorem reddat.

f. F67. Mala animi sunt, quae ad animam spectant. Mala corporis sunt, quae Maia ad corpus pertiuent. Mala denique fortunae sunt, quae statum nostrum sexternum concernunt. cstrporis Ignorantia est malum animi ι morbus malum corporis 1 inimicitia malum fortunae, με Iq praesertim si culpa caret, ubi denominationi inest veritas. - .

I. I 68. Malum verum est , quod revera nos statumque nostrum imperfectiores Mali di teddit. Μalum apparem est, quod nos statumque nostrum tantummodo ri S U- imperfectiores reddcre videtur. parentis

Ita malum verum est ignorantia, ea enim mens humana revera imperfectior redditur, differe quam foret si eadem destitueretur . Imo &imperfectior est status mentis ob ignorantiam, tia. qua laborat: id quod satis superque experimur, ubi ob ignorantiam vel consilii inopes ne-Icimus , quid fit asendum , etsi in agendi necessitate fimus constituti, vel per errorem inde enatum in damna ineidimus. Si liter malum verum est morbus, qui non modo impedimento est, quo minus muniis nostris obeundis vacemus ι sed& ipsi vitae infidiatur, corpus integrum destructurus . Enimvero medicamentum ingrati saporis malum apparens est, propterea quod tantummodo statum nostrum imper laetiorem reddere videtur , quatenus eus sapor nobis molestus est. Quon am enim sanitati corporis restituendae insertit . bonum utique et & inter bona externa refertur, quatenus status noster externus periectior est, quo isti ut modi medicamenti compotes fieri possumus.

s. I 69. Si malum cognoscimus, taedium ex eo percipimus. Si enim malum agnosci- Taedium mus, non modo ejus ideam in nobis excitamus, verum etiam tale esse no- ex n obis conscii sumus, atque adeo intuitiva mali cognitione instructi sumus U qc S. 286 . Quare cum malum ex eo agnoscatur, quod nos statumque no- t strum impcrfectiores reddat I. 56s ; cognitionem intuitivam imperfe- ζ' η'ctionis cujusdam habemus nostrae, consequenter taedio assicimur cf. sI8 . Idem etiam confirmatur a posteriori . Quando v. gr. incommoda ignorantiae actu percipimus , sive quod consilii inopes non videamus, quid decernendum sit, ubi in necessitate decernendi sumus constituti, sive quod nobis repraesentemus damna, in quae vel nosmet ipsi, vel alii ob ignorantiam incidimus , ignorantiam nobis tanquam malum repraesentamus cf. 3669. Ecquis vero est, qui non percipiat taedia in hoc statu ab ignorantia suboriri solita δ Similiter qui aegroto praesens incommoda morbi perspexit, quibus affligitur, atque eadem ad statum suum referens sibi repraesentat damna, quibus obnoxius foret, si morbo istiusmodi laboraret I is morbum sibi repraesentat tanquam malum. Dum vero ea, quae sibi repraesentat, intuetur, tardium ex morbo percipit. Atque adeo denuo patet, quod taedium percipiat ex malo, quod idem agnoscat, seu intui-tive cognoscat.

279쪽

ndium

ex malo oppar re perce plum a

radii

mutabialitas .

a66 Pars II. GR. I. Cap. I.

Non necesse est ut cognitio nostra vera st; sed valet propositio etiam in eo easu ubi erronea, ita ut nobis videatur malum, quod non est, quemadmodum in propositione sequente ostenditur.

g. ITO. Si malum agnoscere nobis videmur, taedium ex eo perripitur. Si enim malum agnoscere nobis videmur,non modo rem tanquam malam nobis reprae sentamus, verum etiam hujus de eadem judicii conscii nobis sumus, atque adeo cognitione mali, ut ut apparentis, intuiti va instructi sumus s. 286 P. Quamobrem cum malum ex eo appareat, quod nos statumque nostrum tantummodo impersectiores reddere videtur S. I 699; cognitionem intuitivam impersectionis cujusdam nostrae apparentis habemus, consequenter taedio assicimur c S.II 8 9. Idem etiam confirmatur a posteriori . Quando quis videt ab hominibus in dignitate quidem constitutis, sed iis tamen improbis famam suam calumniis proscindi, quod scientia ceteris praestat; scientiam tanquam illius opprobrii, quo afficitur, causam sibi repraesentans, eadem statum suum imper fiet orem reddi existimat. Taedium vero tum percipit ex eo, quod scientia animum imbuerit , imo saepius impatiens scientiae indignatur . Quod si tamen ad se redit animus, ex scientia voluptatem percipit, ex calumniis taedium: sed tum agnoscit, scientia mentem effici pei sectio rein ,

calumniandi habitum autem deformare mentem calumniatorum .

Nimirum quando malum agnoscimus, vel agnoscere nobis videmur, iudicare debemus, quod obiectum, culus ideam iam intuemur, sit malum. Non autem judicamus, quod sit malum, nisi quatenus intuemur impersectionem, quam nobis conteri. Solis vocabulis, quae non satis intellecta memoriae mandavimus, nihil essicitur. Monuimus idem jam superius nai. g. 333 in casu simili: ob insignem taemen, quam Praestat, utilitatem, monitum hoc denuo inculcandum erat .

S. III. Taedium, quod ex vero malo , quatenus agnoscitur, pere; tur, constansen: quod vero percipitur ex apparente, vel etiam ex vero , quatentis pro apparente perperam habetur, mutabile. Quodsi enim malum fuerit verum, statum nostrum revera imperfectiorem reddit c g. 368 . Quare cum idem a nobis agnoscatur per Θpotb. quod id statum nostrum impersectiorem reddat certi sumus S. 364 LM. 9 . Quoniam itaque sensus certitudinis adhaeret judicio nostro, quoties idem recurrit S. III , cur idcm mutetur ratio nulla subest, adeoque mutari nequit c S. s6 Ont . . Quare cum scin- per judicemus, malum esse, quod tale agnoscimus: quoties de eo cogitamus, imperfectionis cujusdam nostrae nobis conscii sumus, ad ecque taedium semper oritur S. II 8 , consequenter constans est.

Enimvero si malum tantummodo suerit apparens, nos statumque D strum tantummodo imperfectiorem reddere vidctur, revera aut cm non

reddit S. 168 . inuoniam itaque judicium falsum pro vero habemus S. Sos. o 6 LM. , adeoque erramus S. 623 Log. 9 ; fieri potist ut errorem n strum agnoscamus, consequenter ut malum non amplius judiccmus, quod

280쪽

De Voluptate ae Taedio, nee non Notione boni ae mali. 267

judicaveramus g. 613 yo6 LM P. Quoniam itaque de eo, quod malum judicaveramus , cogitantes nullius amplius imperfectionis nobis con

Ponamus jam porro malum quidem revera esse, quod pro tali habetur , sed ex ratione, quae fallit, pro tali haberi: evidens est respectuc gnoicentis idem malo apparenti aequi pollere. Quare eum res tota redeat ad judicium cognoscentis, quoties cum taedio nobis negotium est S. y I 8 , quae de mutabilitate taedii ex malo apparente orti demonstrata sunt, adhuc subsistunt. Quamobrem taedium quoque, quod eX malo vero percipitur , quatenus pro apparente habetur, mutabile. S. II a. Quoniam tardium non modo percipitur eX eo, quod malum agnosca- Malimus I. 369 , verum etiam eX eo, quod idem agnoscere nobis vi- eriteriudeamur f. s7o ); malum quid judicari nequit ex eo, quod taedium inde fallax.

Ita scientia mala non est, etsi qui ob eam calumniis proscinditur atque opprobriis assicitur ab idiotis invidis, eam malam iudicet, quamdiu in agnoscendo malo acumen suum de fiderari, patitur in notionibus confusis non separans a notione scientiae , quae ad eam minime pectinent. Habet autem haee propositio amplissimum in moralibus usum, quemadmodum suo Ioco abunde constabit . ubi praxia moralem tradituri sumus .

S. 73. Notio mali, quae vulgo est, erronea est. Vulgus enim malum quid judicat votis ex eo, quod tardium inde percipiamus. Eimvero malum quid ex eo judi- erranea cari nequit, quod tardium inde percipiamus S. s71 . Notio igitur mali, m ii. quae vulgo est, falsa S. so 6 LM. 9, adeoque erronea est F. 623 Log. .

Notio deceptrix mali omnis pravitatis semes r quamobrem plurimum interest, ut eam rectificemus, ne bonum pro malo reputemus. Ipsa autem experientia abunde confirmat, quantum fallantur homines iuxta iliam notionem mala di;udicantes. Erroneae huic notioni tribuendum , quod homines a virtute abhorreant & lege naturali nescio quod onus si hi imponi existiment, quod talia eadem praecipiantur, quae ipsorum judicio vitam im diis plenam efficiunt. Sed de iis plura dieenda erunt suo loco in Moralibus. Quae enim de facultate appetendi traduntur, ea sunt genuina ac proxima totius philosophiae moralis principia, quemadmodum suo Ioco luculenter constabit.

S. I 74. Ex A per se sequitur B, si in A ratio suffciens continetur, cur inde stridsequatur B. perse s

Ita ex vulnere eordi inflicto per se sequitur mors, quoniam per id intelligitur, cur quatur inde mors sequatur, consequenter ratio sufficiens in eodem continetur, cur inde sequatur ex alte-s s.' λώι. . Atque ideo vulnus eordi inflictum dicitur per se lethale . Ita in eo, quod rotriansulum tria habet latera, continetur ratio sufficiens, cur etiam tres, non Plures , nec Pauctores habere debeat angulos. Ergo ex eo, quod triangulum tria latera habet , per se sequitur, quod etiam tres angulos habere debeat.

g. s7 s. Ex A pre accidens sequistir B, si in A non eontinetur ratio susciens, p,ὰὸ cur inde sequatur B, sed potius in alio, quod eidem aliunde superacce- eid ndit, non tamen necessario. quid so

SEARCH

MENU NAVIGATION