Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Amoris

Ierius ea pendia

tur.

Idem a Muc

298 Pars II. SeR. I. Cap. III.

Patet idem omnium clarissime in iis casibus, ubi animum adversus alterum indifferentem, vel prorsus ab eo aversum habemus. Quando enim aliquamdiu cum eo commercium habemus, atque deinde in ipso observamus, quae nobis placent, veluti animi dotes quasdam, quae nobis in pretio sunt; amorem erga eum in nobis oriri deprehendimus: quo praesente jam optamus felicitatem ejus, de quando ipsi quid obtigit, quod volupe est, adeoque ad felicitatem ejus spectat, vel spectare videtur c S. 63 8 , ex eodem & ipsi voluptatem percipimus , manifesto indicio animum nostrum jam esse dispostum ex felicitate ejusdem voluptatem percipiendi.

Non iam inquirimus, cur amorem nostrum quasi in te trahant Obec a , ex quibus v Iuptatem percipimus; talia enim reservanda sunt Psychologiae rationali. In empirica sufficit, vel a posteriori unice stabiliri modum, quo dispositio ad percipiendam voluptatem ex felicitate liurus personae in singulari in nobis excitetur, ut amoris excitatio potestati nolitae subiiciatui: id quod multiplici modo proderit in moralibus.

S. 646. Si nobis repraesentamus bonum, quod alteri ines, vel ad eum quomodocunque pertinet. amor oritur. Etenim si nobis repraesentamus bonum quoddam alterius, sive alteri insit, sive quomodocunque ad eum pertineat; id nobdstanto majus videtur , quo major est voluptas, quae ex eodem percipitur

9 6 in . Quamobrem cum bonum alterius placere nobis debeat I. s a I, si nobis bonum quoddam alterius repraesentamus, aliquid in eo observamus, quod nobis placet. Enimvero si quid in altero observamus, quod nobis placet, amor oritur I. 6 3 . Amor igitur oriri dcbet, si nobis repraesentamus bonum, quod alteri incst, vel quomodocunque ad eum

pertinet.

Confirmatur idem a posteriori. Si quis pulchritudinem in bonorum numerum refert quod salva rei veritate fieri posse alibi ostendemus , is eum amat, cujus forma pulchritudine sese commendat, quam primum eundem videt, etsi ipsi antea prorsus csset ignotus. Similiter si quis divitiis ingens pretium statuit ; is alterum amat, quod divitem esse cognoscit. Si cui eruditio in delitiis est, is alterum amat, quod cruditione praestanicin agnoscit. Exempla ubi vis obvia sunt, quibus propositionis praesentis veritas confirmatur, ut levi attentione opus sit ad ea observanda .

Ceterum cadem exempla ad confirmandam propositionem praecedentemqucque adhiberi pollunt. Neque est quod miremur, cum ex pulchritudine, divitiis, e .uditiona vo luptatem capiat, qui eadem in bonorum numerum refert. Ita vero nobis placet pulchritudo, placent divitiae, placet eruditio. Ex eo igitur, quod nobis placet in altero, amor otitur, dum ex pulchritudine, divitiis ac eruditione alterius ortum trahit.

S. 647. Si qtiod in altero observamus , nobis tanquam nobis bonum repraesentamus; amor in alterum oritar. Si enim quod in altero observamus, idcm nobis tanquam nobis bonum repraesentamus; ex eo etiam tanto major cm voluptatem

percipimus, quo majus nobis bonum istud videtur g. 61Σ . Enim vero siquid in altero observamus, quod nobis placci . amor oritur cf. 6 3 . Ergo Diqitirco by COOste

312쪽

De Assectibus. 299

Ergo amor etiam oriri debet, si quod in altero observamus, nobis tanquam

nobis bonum repraesentamus .

Idem confirmatur a posteriori. Si quis gloria delectatur, sibique gloriae ducit cum divitibus ac hominibus in dignitate constitutis conversari; is divitias ae dignitatem aliorum sibi repraetentat tanquam bonas sibi cs. sy .

Enimvero constat eos, qui ita sentiunt, amare divites ac homines in dignitate constitutos. Patet igitur hoc in casu amorem oriri ex eo , quod nobis bonum judicamus istud, quod in altero observamus. Imo vix dabitur casus aliquis, quo quod nobis tanquam bonum repraesentamus in altero , idem non simul etiam tanquam nobis bonum repraesentemus, ubi idem ad statum nostrum referimus: id quod palam fit, ubi notiones confusas, quia bus ea , quae ad alterum spectant, exhibentur tanquam bona , c volvimus, ut appareat quaenam in iis contineantur. Rationes nimirum cur illud bonum judicemus, vel etiam cur illud placeat, quod in altero observamus, excutiendae sunt; ita facile constabit, quatenus eaedcm a nobis petantur , quibus placent quae sunt alterius.

Propositio praesens a pol eriori adeo evidens est, ut canesius in Tractatu de passioni uanimae pari. 1. art. 16 ideo existimaverit, amorem omnem oriri ex eo, quod quid tanquam bonum respectu nostri repraesentetur .

S. 6 8. Si amor in nobis oritur, in altero qtita deprehendimus, quod nobis placet, cuanaeo vel quod nobis tanquam bonam vel impliciter, vel respectu nostri repraesentamus. stria Vr Si enim amor in nobis oritur, animus noster disponi debet ad voluptatem μ' percipiendam ex felicitate alterius I. 633 . Quare cum ad se licitatem alterius pertineat, vel saltem pertinere videatur, quod voluptatem ipsi creat animus disponi debet ad percipiendam voluptatem ex eo, quod nobis placet in altero I. s 2 , consequenter si amor oritur, aliquid in altero deprehendimus, quod nobis placet. Quoniam vero bonum judicatur tanto majus , quo major est voluptas, quae ex re percipitur cf. 6 Ia , &amor oritur, siquid in altero deprchendimus, ex quo voluptatem capimus per demonstrata si amor oritur, inal. tero quid deprehendere debemus, quod nobis, tanquam bonum repraesentamus, consequenter perinde est , si ve id nobis repraesentemus tanquam bonum respectu nostri, sive non habito respectu ad nos. Quae ad confirmandas propositiones praecedentes in medium adducta

fuere ; ad hanc quoque applicari possunt. S. 649. Amor est affectus, qui oritur ex eo, quod quid in altero observamus , Amoris quod nobis placet, seu si quid in altero nobis repraesentamus tanquam bin definitionum, praesertim respectu nostri. realis.

Definitionis hujus realis, quae excitationem amoris declarat, veritas patet ex Propo-stionibus proxime p cedentibus. Equidem dubium oriri poterat ex definitione canesiana , annon reprasentatio e us, quod in altero observamus, tanquam boni fieri debeat semper

313쪽

Efectus

rius in resam do taedio alIerius

goo Pars H. GR. I. Cap. III.

respectu nostri a sed praeterquam quod attentione utenti contrarium iam patet ex aenteceden tibus, dubium hoc reinovebimus totum , quantuin est, quando paulo post evincemus defiis nitionem amoris, quam dedimus, esse usui loquendi consor me in v quod antequm fieri possit , alia nonnulla adhuc praemittenda sunt.

ut alterum amat, is voluptatem alterius appetit, ct centra. Qui enim a Iterum amat, ex ejus voluptate voluptatem percipit, ac ideo gaudet, quod gaudet alter c9.6 o , consequenter voluptat cm ex alicuius voluptate tanto majorem percipit, quanto maiorem hanc deprehendit S. 6I γ. Voluptas igitur alterius tanto majus ipsi bonum videtur , quanto major Voluptas est, quam ex eadem percipit I. 6ra . Enim vero quam primum nobis rem quandam repraesentamus tanquam bonam, eam appetimus f S. 89 Qii amobrem qui alterum amat , alterius quoque voluptatem appeter

Similiter quoniam appetimus, quod bonum nobis repraesentamus ms8o , qui alterius voluptatem appetit, is eam tanquam bonam sibi repraesentare debet. Enimvero si bonum cognoscimus, voluptatem ex eo percipimus cf. sue 8 . Quare qui allicrius voluptatem appetit, is ex ea Voluptatem percipit . Quia igitur alterum amat, qui ex voluptate ejus voluptatem percipit cf. 6 I ; qui voluptatem alterius appetit, eundem amat.

Poterat idem brevius inferri ex propositione superiori s F. sya , quod in notione bonuconsula acqtite Icentes qui casus in negotio affectuum semper obtinet rem appetamus, eΚqua voluptatem percipimus - Inde enim consequitur, quod voluptatem quoque alteri u appetere debeamus , si ex ea voluptatem percipimus . Subinde autem in philosophia consuI- tum est, ut demonstrationes fiant mpliores , eaedemque praeserantur contractioribus, qu earum vis tironibus facilius percipiatur.

I. 6 ris vi atterum amat, is taedium ejus aversatur. Etenim qui alterum amat, ex ejus taedio taedium & ipse percipit S 6 2 . Quare eum affectus ex comfusa boni & mali repraesentatione oriantur I. 6o s in, quamdiu autem m no tione mali confusa acquiescimus, eam rem aversamur , ex qua taedium percipimus 6. 392 I qui alterum amat, is taedium ejus aversari debet.

Urimur hie demonstratione contractiore, ubi eodem modo demonstrari poterat propo-fitiis, quo praecedenLem de monitravimus, ut varietas in demonstras do appareatis S. 6 2. '

ut alterum amat, is voluptatem eidem creare ; taedium vero ab eo avertere studet. Qui enim alterum amat, is voluptatem ejus appeti ζ S. 6so Quamobrem cum unusqursque in se experiatur, quod ea conseqai studeat , quae appetit , Voluptatem quoque alteri, quem amat, creare itudet. Similiter qui alierum amat, is taedium ejus aversatur Sos I . Quare cum denuo unusquisque in se experiatur, quod ea a se amoliri studeat , quae aversatur; taedium quoque alterius a se amoliri studere debet, consequenter operam dare, ut idem ab altero, quem amat, avertEtia Utrumque a posteriori confirmatur. Si quis alterum amat, ei dono dare

314쪽

dare solet, quae eidem accepta esse novit, hanc quaesitus cur id faciat reddens rationem, quod eidem voluptatem creare, vel gaudio cum perfundere velit. Eadem de causa in gratiam alterius, quem amamus, facere Q.

lemus, quod alias a nobis non fieret, quia id ipsi volupe esse novimus. Econtrario cavere solemus, ne quid fiat, quod alteri displicet, quem amamus , hanc reddentes rationem quod ipsi taedia creare nolimus. Neminem fore puto, qui non habeat, quem sincero amore prosequatur. Quamobrem ad semetipsum attendat, quo sit in eum animo. An non laetus ambabus manibus amplectatur occasionem personae amatae voluptat cm , vel gaudium creandie Annon evitet cura sollicita omnem occasionem alteri taedia creandi An non studiose celet, ne ad ejus, quem amat, aures perve

niat, quod ipsi taedio esse possit ξ

Equidem non nego subinde alio fine talia fieri possit, quae alteri voluptati sunt, quam voluptatis eidem creandae gratia δε sed nego tu in ex amore profic: sci factum, si et maxime quid fiat personae, quam amamus, si alia, vel eidem quid detur. Neque tam sincerus crit amor, si vel minime ex eodem proficisci v detur factum . Erit enim quidpiam amori admixtum, quod ab codem alienum est, ad rationcm tamen quam maxime pertinet, cur quid fiat in gratiam personae amatae . Excutiendi sunt caius obvii, ut rationes speciales in apricum productae clariora reddant, quae affirmamus. In iis, quae ad animam spectant, singulari acumine opus eii, ut ea, unde quid pendeat, ab alienis separemus.

S. 653. Significatus, quem locabulo amoris tribuimus, communi usui loquendi con- Sisthim formis. Sane Aristoteles a. Rhetoric. amare idem esse ait, ac velle alicui, carus quae bona arbitramur, illius, non nostri causa, & ea pro viribus efficere. Ex amoris nostra amoris definitione nominali necessaria conlequentia deduximus ,

quod, qui alterum amat, cjus voluptatem appetat S. 6so eique volu - ris,his

piatem creare studeat S. 63 2 . Enimvero cum ea bona judicemus alteri, eo, or quae Voluptatem cidem creant S. 6 Ia ), patet nostrae definitionis amori mis. conveniens esse, ut appetamus ea, quae alteri bona arbitramur, ipsius gratia, ea de inque essicere studeamus. Notio igitur amoris, quae Aristotelicst . cum nostra convenit. Goclenius in Lexico significatum vocabuli amoris proprium explicaturus monet , eodem denotari actum voluntatis elicitum, quo volo alicui bonum. Per voluntatem hic intelligit appetitum omnem, adeoque si amor pro assectu sumitur, vocabulo hoc appetitus sensitivus denotatur . Convenit ista definitio amoris cum significatu, quem vocabulo tribuit Ari teles. Quamobrem eum ostenderimus, significatum Aristotelicum cum nostra definitione consentire, nec ab eadem dc sinitio Goeleniana dissentire potest. Cartesus, quemadmodum jam supra not. S. 6499 notatum est , de amore, sicuti affectibus ceteris, definitionem realem condit. Definit affectum hunc per eum, qui excitatur, cum aliquid ut bonum respectu nostri nobis repraesentamus. Dcfinitio haec realis ab ea ,

quam nos dedimus S. 6 9 , non nisi in eo differt, quod repraesentati nem boni restringat. Si enim Cartesio credimus, amor non oritur nisi quod

315쪽

3o a Pars II. Sect. I. Cap. III.

in altero deprehendimus nobis repraesentemus tanquam bonum respectu nostri. oriri hoc in casu amorem, ostendimus S. 647 : neque hoc mirum videri debet. Etenim si judicamus, id, quod alteri inest, esse nobis bonum; utique supponere debemus, aliquam boni notionem, qua isti uia modi quid citra rei pectum ad nos repraetentatur tanquam bonum. Quod vero non necesse sit id, quod in altero deprehendimus, bonum judicari respectu nostri, vel exinde colligitur, quod , si amor non excitatur nisi bonum repraesentetur respcc u nostri, nulla jam apparcat ratio, cur quialterum amat, is voluptatem eidem creare, taediuin vero ab eo avertere

studeat ss. 6s χ). Enimvero non opus cst verbis, ubi rerum testimonia adsunt. Ecquis enim nescit nos amare homines ob virtutes tam intellectu les, quam morales, etsi ex iisdem nihil in nos boni redundet Θ Absit autem ut quis sibi persuadeat, Cartesium contradicere Aristoteli affirmanti, quod amare sit velle alicui, quae bona arbitramur, illius, non nostri causa. Etenim Aristoteles definitione nominali explicat, in quonam amor consistat: Cartesius vero definitione reali docet, quo modo amor oriatur. In

modo, quo amor oritur, non consistit amor, nec causa amoris eadem

esse debet cum objecto amoris. De amoris objecto Aranaeli sermo est, de ejusdem causa Carteso Quamobrem si vel maxime amoris causa esset bonum, quod nobis in altero respectu nostri repraesentamus; id tamen non impedit quo minus amor consistat in eo, quod appetamus illa, quae alteri bona sunt, ipsius, non nostri gratia. Tale quid fieri, experientia satis superque loquitur. Ponamus enim Titium nobis in angustiis constitutis praeter Omnem expectationem tulisse opem. Nemo non novit oriri hinc in nobis Titii amorem &ex hoc fluere studium eidem voluptatem creandi eaque faciendi, quae ipsi bona arbitramur, non nostri, sed ipsius respectu. Jam hic amor Oritur ex eo, quod bonum judicamus respectu nostri, si Car-

resano acumine utamur, nec ultra id mentis aciem intendamus; hoc tamen non obstante amor sese exerit per studium benefaciendi alteri, quem amamus, adeoque supponit dispositionem animi ad voluptatem ex eo, quod alteri bonum arbitramur, percipiendam. Quodsi majore acumine utaris, quam tem uti visum fuit; omnino animadvertes placere nobi&in altero studium alteri inserviendi, ejusque gradum aestimari ex magnitudine boni, quod inde in nos profectum est Atque adeo, si rigoros statuere velis, non tam amor ex eo oritur, quod studium inserviendi alterius nobis fuerit valde proficuum; quam quod ex isto inserviendi studio

voluptatem capimus. Istius autem ideam cum consecuti simus ex ea, quam nobis tulit, ope , cumque ex hac magnitudinem ejusdem aestimemus , consequenter absque ea amor non oriretur, hoc pacto bonum quoad nos influit in ortum amoris, scilicet per modum causae remotae, aut, si mavis, rationis remotae. Enimvero quod definitio nostra amoris a communius

316쪽

usu loquendi non abhorreat, e larissime ex eo elucet, quod, quae ex illa a priori deduximus, cum experientia conspirent. Quoniam enim ea, quae experientiae obvia sunt, vocabulis in communi significatu acceptis exprimimus; sequitur utique communem vocabuli amoris significatum cum eo convenire debere, quem nos in definitione nominali cS. 63 39 eidem vindicavimus, quod communi sermone utentes ad amorem referant, quae videfinitionis nostrae cidem vindicanda sunt.

Non iam inquirimus in rationem , quae δενυμ persti asii non oriri amorem , nisi quatenus rem quandam nobis repraesentamus ut bonam respectu nostri; ea enim evidentior ev det ex sequeatibus, ac ex Piychologia rationali clarissimam lucem consequetur.

S. 6sq. Si is re Banimata, vel etiam in animantibus deprehendimux quidpiam, Amost quod nobis multam clera voluptatem; rem istam, vel animae istud pro gradu rerum Ooltiptatis hujus amamus. Si enim in re sive inanimata, sive animata, quid inania

deprehendimus, quod nobis multam voluptatem affert; ca quoque nobis 'μ μ multum placet S. y a . Enimvero cum affectus eae ideis confusis ortum λύ ducant S. 6os ), inter res inanimatas , quae nullius felicitatis capaces sunt, & animantia bruta, quae ejusdem capacia apparent s. 636 , non distinguimus I. 399. Quamobrem cum amor oriatur ex eo, quod quid in altero observamus, quod nobis placet S. 6 9 ; amor quoque oriri debet, si quid in re inanimata, vel in animali bruto observamus, quod nobis placet, consequenter quod voluptati nobis est 6. 1 2 P.

Enim vero quoniam amor oritur ex voluptate, quam ex re altera percipimus , per se patet, quod tanto major esse debeat, quanto major v luptas est. Si negas, vel dubitas; idem facile ostendetur. Ponamus enim Voluptatem C, ex qua amor Oritur, aequivalere duabus voluptatibus A&B, & eκ voluptate A , si sola fuerit, oriri amorem D, ex altera vero B, si itidem sola fuerit, oriri amorem E. Quoniam voluptates istae sibi invicem non repugnant, sed una in eodem subiecto esse possunt, ut mixta oriatur voluptas, quae instar unius apparet I sa 4 2; nulla jam est ratio, cur non amores D & E simul oriri debeant, voluptatibus A & B simul positis, adeoque simul oriuntur S.Ii8onto . Voluptatibus A & B simul sumtis aequi valet voluptas C per Θmrb. adeoque salvo effectu, qui inde sequitur , istis substitui potest. Quare ex voluptate C idem oriri debet amor, qui ex A & B simul oritur, consequenter major, quam qui ex sola voluptate A, vel B ortum ducit. Oritur adeo amor pro gradu voluptatis rei

amatae.

Idem etiam confirmatur a posteriori. Nos res inanimatas & animantia bruta amare, nemo non novit. Imo non erit homo, cui non exempla am ris hujus domestica suggerat experientia, modo memoriam consulere velit. Audimus quoque a loquentibus affirmari , quod Titius amet num mos, Mevius canes, Sempronius Musicam, Cajus literas, seu eruditio.

317쪽

amoris

nimatae .

Amoris

3o4 Pars II. Sessit. I. Cap. III.

nem. Constat vero in eo casu Titium ex nummis, Mevium ex canibus . Sempronium ex Musica, Ca jum ex literis, seu eruditione voluptatem capere. Quodsi ulterius in rationem voluptatis inquisiveris, eam non semper deprehendes eandem, etsi ex eodem objecto capiatur. Ita Titius ex nummis voluptatem capit, quatenus furit rariores: sunt tamen alii, qui ex iisdem voluptatem capiunt, quatenus nos reddunt divites: sunt porro alii, qui ex iisdem voluptatem capiunt, quatenus nobis ad alia comparanda inserviunt. Id igitur, quod in nummis observamus, & unde Voluptatem capimus, non semper idem est, quando ex iis voluptas percipitur. Eodem modo rem deprehendimus in casibus ceteris, ad quos provocavi mus, & quibuscunque aliis.

Inde quoque factum est, quod rara ur in definitione amoris rem quamcunque obiectum eiusde in constituerit. Quod si tamen probe expendatur, ii quonam proprie loquendo amor consistat, notionem confusam ad distinctam revocando , quemadmodum a nobi factum elic . 633 a facile conliabie, proprie loquendo non posse amari nisi entia, quae sunt felicitatis capacia: cetera autem dum amantur, amorem minus proprie dici, ac per errorem quendam oriri.

g. 6 s. Si rem inanimatam amamus, ad perfectionem ejus promovendam pronis mus. Si quid enim amamus, animum dispositum habemus ad voluptatem eidem creandam S. 6 29, consequenter ad ipsum, vel statum ejus perficiendum S. Ii . Quamobrem si opinione amantis res inanimata , quam amat, perfectionis cujusdam capax cst, ad eam promovendam pronus est

amans.

Idem confirmatur a posteriori. Ponamus enim, nobis donari imaginem, quae repraesentat personam formae commendabilis, etsi ea ex ingenio tantummodo artificis picta. Si cui ea valde placet; is amorem testaturus eandem osculatur atque in haec verba erumpit: velle sese auro eand cm includere, siquidem sua esset. Imo respondet quaerenti, cur sumtus profundere velit; se nimis amare imaginem istam . Unico hoc ex .mplo satis superque liquet, amantem pronum esse ad persectionem rei amatae promovendam, modo opinione ipsius alicujus perfectionis capax sit. Non nego mille in medium afferri posse exempla amoris, quo res inanimatas prG- sequimur, &hoc tamen non obstante amantem esse procul remotum ab eisdem ornandis . Enim vero in singulis istis casibus aut amantis opinione nulla cadet in rem amatam persectio, aut, si quae in eam cadit, sibi tamen deesse vires agnoscit ad eam actu promovendam, nec deest voluntas, ubi tale quid agnoscit; modo non deessent vires. S. 636. Si animantia bruta amamus, ad eorum voluptatem ct perfectionem promovendam proni sumus. Quoniam animantia bruta, si non omnia, fallcm pleraque voluptatis capacia judicamus: si vero alterum amamus, voluptatem eidem creare studemus I. 632 : nil sane obstat, quominus in praesente

quoque Dissili sed by Corale

318쪽

moque casu idem amoris effectus sequatur, consequenter si animantia bruta amamus, iis quoque voluptatem, quae Opinione nostra in ea cadit, creare studemus S.II 8 Ontol. . Quodsi animantia bruta instar rerum inanimatarum consideremus, non attenta voluptate, quae in ea cadere videtur ; amor eorum idem este debet,qui rerum in animatarum S. II 8 onto P. Enimvero si res inanimatas amamus, persectionem earum , quae Opinione

nostra in eas cadit, promovere studemus 6 s s ). Ergo si animantia bruta & res inanimatae pari jure a nobis censentur; perfectionem eorundem promovere studemus. Idem etiam sequitur ex priori. Etenim si animantia bruta, quae amamus, voluptatis capacia Iudicamus; eis voluptatem creare studemus per demonstrara. Enimvero cum nobis constet, voluptatem insensu perfectionis consistere S. 1 Ir ἱ eorum quoque perfectionem , quae opinione nostra in ea cadit, sive intrinseca fuerit, sive extrinseca, promovere studemus.

Confirmatur idem a posteriori. Exempla elarissima omnium praebent canes, praesertim catelli. Qui canes, vel catellos amant, illi iisdem cibos praebent, quos ipsi met avide appetunt, sibi persuadentes haec animantia eandem voluptatem ex iis percipere, dum eos avide devorant, quam nos gustu capimus, dum eos mauicamus & masticatos ad deglutitionem proin movemus. Inde est quod matronae culcitas molles fieri curent, in quibus catelli requiescant, quoniam ipsae mel culcitis mollibus insidere malunt , quam scamnis duris. Inde est quod de iis ornandis cogitent, cum hunc ornatum ad persectionem extrinsecam reserant, utpote ipsae met ornatu delectari solitae. Imo videas indignantes, siquis illos dolore afficit, more amantium taedia ab iis avertere studentes, voluptati quippe contraria cy.6 s a ). Gemina sunt exe inpla eorum, qui equos amant: nec desunt exempla animalia bruta aversatione digna amantium. Sed talia cumulari, quae obvia sunt, opus non est; sufficit excitari attentionem & praeberi principia, juxta quae attentio ad ea dirigitur, quae observanda Veniunt.

Quae de amore rerum in animatarum de brutorum animantium dicta sunt, palam loquuntur, in quonam eorum amor consitat. Quare cum fieri non possit, ut cum amore hominum prorsus conveniat, quod bruta selicitatis non fini capaeia, si accurate loqui volueris , multo minus autem aliqua in res inanimatas felicitas cadat; ut peculiarem amoris rerum inanimatarum & brutorum , quatenus iisdem aequiparantur , definitionem subiiciamus, non inconsultum ducimus.

Amor rerum inanimatarum est dispositio animae ad voluptatem ex ipsis. percipiendum . Quod si quis animantia bruta iisdem aequiparat, quatenus sci-jlaet ea non considerat tanquam voluptatis capacia , sed tanquam ea, unde voluptas percipi potest I amor eorum idem est . qui rerum inanimatarum : id quod per se patet, cum hoc in casu sub istis quasi comprehendantur, aut utraque tanquam eidem generi lubstantia considerentur. Quo vero eadem animantia bruta timinibas aequiparentur, amor eorum idem est, qui bom

rtim quia sit.

319쪽

Disserta

dii de re

inanima

amoris

ejusdem

Effectus

amoris

num: id quod non minus per se patet, eum hoc in casu homines & bruta tanquam eidem generi substantia consideremur.

Ex definitione praesente patet , quantum tutet definitionem rerum ruanim Marum de hominum interfit. Nimirum ratione subiecit amantis nulla foret differentia, nisi aliquam- tercederet ratione oblecti amati . Quodsi enim res inanim Mae felicitatis forent capaces, ut 3cipismet voluptate frui possent; amor rerum omnium atque hominum sorte idem . niam vero res inanimMae mcapaces deprehendentur , nec bruta verae voluptatis capacia sunt I amor rerum inanimatarum non tendit nisi ad eum earundem statum a quo plus voluptatis ex iis percipere vellemus, non in ursari iisdem voluptatem proprram , s qua frui pos- semir voluptas enim, qua fruitar amatas, eontinuo redundat in amantem. Ceterum ex definitione amoris rerum in animatarum ratio reddi potest e in m omnium . quae homines hoc amore impulsi faciunt rei amatae gratia .

s. 638. Quoniam de re praesente gaudemus, adeoque ex ea voluptatem percipimus insignem S. 6I4 , quatenus eam judicamus bonam respectu nostri S. 62 : eandem vero amamus, quatenus id maxime volumus, ut voluptati ipiam et esse possit, adeoque eandem percipimus citra respectam ad nos S. 61 7 ; gaudium de re inanimata oe amor rei inanioeatae iusserunt.

Atque hinc apparet, iuxta definitionem canem non adeo claram esse differentiam inree amorem rei inanimatae , atque gaudiam de eadem , quod amorem oriri velit, quatenus rem no a repraesentam ira tanquam bonam respectu nostri, etsi non negemus, et tam ex ipsus mente luperege aliquam adhuc differentiam inter hosce affectus, quatenus nimirum supinpo ait gaudium vertari circa bouum nobis praeiens, amorem vero circa id, quod quidem iratum iudicatur respectu nostri, non tamen confideratur , tanquam nobis praelem . Damue tamen ea ius, ubi aegre gaudium ab amore distinxeris, teluti si librum amas ob doctrinam solidam in eo contentam, nisi multo acum lue utaris.

S. 6 9. Qui alterum amat, is eundem morderat tanquam seipsum. Qui alterum amat, is ex voluptate alterius voluptatem percipit, ac ideo gaudet, quod gaudet alter, si idem fuerit de objecto gaudii judicium 66 o : ex taedio autem alterius ipsemet taedium percipit, ac ideo contristatur, quod alter tristis est S. 6 1 . Voluptas igitur amati amanti communis est a gaudium ac taedium amati amanti commune Ust; tristitia amati amanti communis est Jam si quis voluptatem ac tristitiam alterius sp cistet tanquam suam , gaudium & taedium alterius tanquam suum . is alterum considerat tanquam seipsum: id quod per se patet , cum non aliud indigitale soleamus hac phrasi, quam illam taedii, voluptatis , tristitiae atque gaudii communioncm . Quamobrem qui alterum amat, is eum considerat tanquam scipsum. Idem confirmatura posteriori. Nihil sane secquentius est, quam ut amantes asseverent, se sibi facta putare, quae personis , imo animalibus ac rebus inanimatis amatis sive bene, sive male fiunt. Hinc etiam invaluit phrasis, qua amanti amatus alter Ego dicitur. Ex his igitur satis superque apparet, quod amans alterum, quem amat, cons derct tanquam seipsum , seu in iis, quae alteri bene, vel malefiunt, cum spectri tanquam pers

nam cum se candem

Euectus hic amoris adeo obvius est, ut vulgo ad eum tanquam primo omnium sibi obiavium auentione in suam Omnium Primo dirigant, qui de amore cogitant. Lst autem proe ἀsus exi

320쪽

sus eximius, eum inde totius generis humani selἰctas manet, siquidem juxta rationis noriarnam rectificetur: id quod in Moralibus pluribus docebitur.

S. 66o.

Quoniam qui alterum amat, is eundem tanquam seipsum considerat Ralla se

I. 6s 9 ; amam cum amato unitur, ut tanquam persona eadem cum amante mutuo

Denari possis, qui amatur, oe se duo se mutuo amant, amore ita uniuntur , sman ut instar unius personae spectari debeant. Dum .

Hinc amor vulgo vocatur affectus unionis, quemadmodum videre est apud Gωtinium in Lex ico. Imo quoniam acumen non exporrigitur ultra ea , quae propinqua sunt ac primo obtutui iase offerunt, amor defin ri solet per abiectum, quo quis tendit ad unionem cum re aliqua. Inest huic descriptioni aliquid veri, si debito modo explicetur, quemadmodum a nobis iactum est; sed qui ab osculis ainantium , vel osculatione rerum amatarum tueam amoris arcessunt, non satis intelligunt , quid sibi velint, atque notione foecunda destituuntur. Ceterum ex dictis apparet, definitionem noliram , ex qua distinctam unionis amanuitum, vel amantis cum re amata notionem deduximus, a communi usu loquendi non ah- horrere, atque adeo uberius confirmatur, quod iam ante evicimus i g. 633J. Et huus p titilanum gratia unionis isti ut explicationem dare libuit , ne cui notiones nonra videantur suspecta, qui conveniente acumine in iis, quae ad animam spectant, perlustrandis nondum uti didicit.

S. 66 I.

Odium est dispositio animae ad voluptatem percipiendam ex alterius in- odii de felicitate. Hiiis

Dispositio haec deducitur adactum datia occasione, atque tum actu affecta agitatur nomina animus, quem odii nomine insignimus. Fert autem usus loquendi, ut ipsam dispositio- Iis. nem odii nomine compellemus, quoniam odium tribuimus illi, qui assectu eo tempore

non agitatur.

S. 661. Diodp ergo is, qui alterum odit, ejus infelicitatem cognoscit; ex ea actu Quando voluptatem percipit S. 66I P. Pone enim eum, qui alterum odit, intueri stye exe- infelicitatem ejusdem , nullam tamen inde percipere voluptatem. Animus μέ igitur ejus ita dispositus non est , ut ex infelicitate alterius voluptatem percipiat , consequenter eum non odit S. 66 I9: id quod hypothesi repugnat.

Exactu odii dispositionem illam colligimus , atque probaturi quod quis alterum odio prosequatur, ad illam provocamus, cum dispositio in levium non iacurrat, adeoque ob Ieevari non possit.

S. 663. sui alterum pliarimam odit, de infelicitate ejus gaudet, tanIaque magis Gaudiugaudet, quanto magis eum odit. Qui enim alterum plurimum odit, is plu- , qRIrimum voluptatis ex alterius infelicitate percipit S. 66 I 2. Quod si ergo tanta evaserit voluptas, ut taedium, si quod adesset, non appercipere- 'tur; Voluptas praedominatur I. 529 . Quamobrem cum in praedominio voluptatum gaudium consistat S. 6r ; si quis alterum plurimum odit, de infelicitate ejus gaudet. Quoniam odium non aliter sese exerit, quam voluptatis perceptione Siba ; quo magis quis alterum odit, eo major est voluptas, quam ex infelicitate alterius capit. Quare cum gaudium tanto majus sit, quanto Qq a major

SEARCH

MENU NAVIGATION