Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

mus dispositus est ad voluptatem ex ipsis percipiendam I. 61 7 , conse- babeae

quenter ex earum destructione ac deterioratione taedium percipiendum m ς' re 64 . 637 , imo ad tristitiam ob utramque S. 6 I9 P. Quamobrem cum ejus commiseremur, ex cujus infelicitate taedium capimus, vel ob cujus in selicitatem tristitia asscimur F. 6879, in rebus autem in animatis, in quas taedia ac tristitia non cadunt, infelicitatis loco sit earum destructio aede teri oratio S. 637 I rerum in animatarum, quas amamus, quasi commiseramur, ubi destriiuntur, vel quomodocunque deteriorantur . Idem etiam sic ostenditur. Si rem inanimatam amamus, ex ea voluptatem percipimus F. 6V79, adeoque indignam quasi judicamus, quae destruatur, vel deterio retur, cum tunc non ampliuS voluptatem ex ea ha rire queamus . Enimvero si quem indignum judicamus malo , quo affligitur, ejus commiseramur g. 69s P. Ergo si res inanimata, quam amamus, destruitur, aut quomodocunque deterioratur ἱ ejus quasi commiseramur .

Confirmatur etiam pro postio praesens a posteriori. Ponamus enim ali. uem amare imaginem, quae est alterius, non sua. Quod si naevum quenam contrahat casu quodam; perinde nos miseret ejus ac si homini cuidam , quem amamus, mali quidpiam accidistet. Unde etiam audias affirmantes , quod tanta afficiantur tristitia ob sinistrum imaginis casum, quanta non aiahcerentur , si vel filio suo mali quidpiam accidisset. Lugent casum sinistrum imaginis eodem modo, quo fata amici sinistra lugere solemus. Exem. pla etiam praebent vasa aliena fragilia, quae amamus sive ob pulchritudinem, sive ob raritatem, ubi franguntur. Pertinet huc, quod saepius homines suam erga res inanimatas commiserationem iisdem verbis testentur, quibus utuntur, quando tandem erga homines exprimunt.

Affectus ex ideis confusis oriuntur F. 6os ) , in quibus res animatas ab inanimatis non distinguimus quoad rationem commiserationis . ut adeo, dum talia rebus inanimatis accidere Oblervamus, quae homini mala existimamus, poni possit commi:erationis ratio sufficiens , consequenter dc ipsa commiseratios I. t a 3 Omσι. . Adest nempe utrobique idea mali non nostri, adeoque alieni; adest amor eius rei, in qua nobis malum istud repraesentamus. Adest igitur commiserationis ratio sufficiens s. 683 3.

g. 7O3. Ex dictis apparet, quo sensu rerum luanil tarum commiserari dicamur. Commi Est nempe Commiseratis, quae homini tribuitur, respectu rerum inanima- feratiotarum, tristitia ob destructionem, vel deteriorationem rei, Opinione no- rerum stra destructionis, vel deteriorationis indignae. msmm

Commiseratio oritur, si alterum indignum judicamus malo, quo affligitur . ε 3 3. tam . ' Malum aliud rebus inanimatis accidere nequit, quam si deteriorentur vel quoad substantiam, vel quoad usum, aut prorsus destruantur I. 16 3 : solenne nimirum eit hominibus, quamdiu imaginationi litant, de rebus inanimatis non secus iudicare ac de animatis. Deisteriorantur autem res quoad usum, si ad viliorem transferuntur , cum nobiliori ab opifiee destinentur. Quod si ergo iudicamus, res mereri ut conserventur integrae, nec deteriorentur, ae indignas ei se usu ignobiliori, cui aliae viliores adhiberi pollunt: ea utique adiunt, quae ad commiserationem excitandam iuificiunt.

342쪽

Commia seratio erga bruis

Intadia definitio.

Fons in vidia . Ulterias expendia

tur a

gro Pars II. Sea. I. Cap. III.

S. 7oq. Quod F quis animantia bruta rebus inanimatis aequiparet, quatenus scili eet non considerantur tanquam taedii capacia, sed tanquam ea , quibus mali quidpiam accidere potest, vel quod deteriorentur sive quoad substantiam, sive quoad usum, vel quod prorsus dc struantur; commiseratio erga ea eadem es, quae erga res inanimatas sese exerit: id quod inde patet, quod tune animalia bruta instar rerum in animatarum nobis repraesentemus . suo vero eadem animantia bruta hominibus aequiparantur, quatenus scilicet existimamus ea perinde ac homines malo, quod ipsis accidit, affligi ae dolore torqueri , commiseratio eadem es, qua erga homines urinur, id quod denuo inde patet, quod tunc bruta animantia instar hominum nobis reprae. sentemus, quatenus ad hunc affectum lassicit.

Singulis hiice experientia consentanea est, modo ad ea, quae inter homines quotidie accidunt, attentonem afferas, nec indignλ iudices, quae expendantur, generalibus, quae istis insunt, solerter abstractis.

I. 7o s. Tristitia ex alterius felicitate percepta dicitur Invidia. Et quoniam tristitia in prae dominio taedii insigni consistit as; taedium quodcunque ex selicitate alterius perceptum Invidiae nomine venit.

Quae supra ad definitionem commiseratronis annotavimus, etiam huc ircenda sunt.

S. 7O6. Si quis alterum odit, ei felicitatem invidet. Etenim si alterum odit, ex ejus voluptate, consequenter se licitate S. 638 , taedium percipit, imo contristatur, quod alter gaudet S. 667 . Quare cum tristitia, vel taedium ex alterius se licitate perceptum sit invidia S. 7os ; qui alterum odit, ei felicitatem invidet. Idem confirmatur a posteriori. Ponamus enim Titium odio prosequi Mevium, ipsique narrari, quod is matrimonium cum virsine di vite con traxerit. Ecquis est, qui nelciat hanc narrationem taedio fore Titio, imo eundem prorsus contristatum iri, quod ejus opinione adeo felix sit Mevius Tum vero invidet Mevio tantam filicitatem, atque adeo evidens est, Me vio invideri a Titio felicitatem, quod eum odio prosequatur. Et sane Videmus tanto majorem esse solere invidiam, quanto majus odium est, quod adversus alterum concepimus. s. 7O7. Qui alterum odit, ea , quae bona existimat, alteri invidet. Qui enim alterum odit, is ei felicitatem invidet cS. 7o6 , consequenter voluptatem omnem S. 638 . Quamobrem cum quid tanto majus bonum videatur, quanto major est voluptas, quae ex eo percipitur cf. 6 Ia ἱ qui alterum odit, ei bonum promiscue omne invidet, quod scilicet tale est opinione ejus, qui odio prosequitur alterum S. 6os in. Quae ad confirmandam propositionem praecedentem in medium adducta fuerunt,

343쪽

De Alfectibus. 331

fuerunt, ad praesentem quoque trahenda sunt. Quod enim ad felicitatem

alterius referimus, idem bonum esse opinione nostra nemo non novit. Et sane quis est, qui matrimonium cum virgine divite non reserat in numeruo bonorum, si felicem existimat eum, qui istiusmodi matrimonium contrahit

Affectus omnes sequuntur opinionem ejus, quem lavadunt. Idem igitur in invidia quoque obtinere debet.

g. 7O8. Si quis alterum non odit, is nee eidem invidet, quae bona existimat. Quodsi Dcfe enim alterum non odit, nec animus ejus dispositus ad percipiendum tridium, seu tristitiam ex alterius voluptate S. 66 19, adeoque nec tardium 'μμ' seu tristitiam percipit ex alterius felicitate cI. 638 , neque etiam ex iis , quae bona existimat S. 6 II J; consequenter ei non invidet, quae bona existimat STOI P. Idem confirmatura posteriori. Quodsi enim invidiam cuidam objicias, se excusat hoc nomine, quod nesciat , eccur alteri invidere debeat sua b na, cum nullo in ipsum odio laboret. Absentiae adeo odii tribuit defectum invidiae, propterea quod unusquisque in se experitur, ubi vacuum ab odio habuerit animum, eundem quoque invidia nulla tangi, quam odii continuo comitem alias esse novit. I. Tos. Si quIs alterum amat, is ei non invidet, quae existimat boua. Qui enim al- Ab seriterum amat, is ex ejus voluptate Voluptatem percipit, ac ideo gaudet, ita inυ μ

quod gaudet alter, ubi idem fuerit de objecto gaudii judicium S. 6 o , diae.

imo voluptatem ejus appetit I. 6so , eandemque eidem errare studet S. 6sa . Quamobrem cum impossibile sit, ut ex alterius voluptate eodem respectu simul&tardium, & voluptas percipiatur Ss II. II 8j, qui alterum amat, ex ejus Voluptate, consequenter felicitate sy. 638 γ, taedium percipere nequit, multo minus ob eandem tristitia assicitur c S. 6 I9. . Non igitur invidia laborat S. 7os 2, neque adeo invidet alteri, quae bona existimat .

Differt casus praesens a praecedente . Etenim in praecedente tantummodo defieit invidiae ratio sufficiens ι in praesente adest impedimentum, quo minus invidia oriatur. Differentia hae magnum momentum habet in praxi r id quod ex iis intelligitur, quae paulo superius iacalustinuit r. I. 69οὶ annotata sunt.

I. TIO. Si quis alteri non insidet. quae existimat bona; is eum aut amat, aut nos Sisaum edit. Si quis enim alteri non invidet, quae existimat bona ; ex ejus felici- amoristate tardium nullum percipit, ac multo minus ob eandem contristatur S. ae odii 7OIὶ, consequenter nec taedium percipit ex voluptate alterius 9. 638 , Gφις adeoque eum non odit I. 668 . us.

Enimvero fieri potest ut, qui ex alterius selicitate taedium nullum per cipit, ex eadem voluptatem percipiat. Quoniam igitur is, cui ita dispo-T e 1 situs Diqitigod by Corale

344쪽

odii fia

33 a Pars II. GR. I. Cap. III.

situs est animus, alterum amat 9633 ; si casus iste obtinet, quando quis alteri non invidet, quae existimat bona, is eum amat.

Patet ex demonstratione propositionis praetentis statu in indifferentiae obtinere respectu invidiae in eo casu, quo quis alterum non odit, nec tamen amat s in duobus autem subiectis differre statum animae, si invidiae absentia, vel odii absent ras vel amoris praetentia oritur.

g 7 D. Si quis alteri inpiit, quae bona existimat; eum odit. Si quis enim alteri invidet, quae bona existimat; is ex felicitate alterius ρ. 7os , consequenter ex voluptate ejusdem c S. 638 , taedium percipit. Eum igitur odit S. 668 .

Si quis alteri invidet, quae bona exinimat ; is eum bono, quo potitas est, i d num judicat. Qui enim alteri invidet, suae bona existimat; is tum odit s. 7II, , adeoque voluptatem ejus aversatur g. 67o P, ac quo minus ea perfundatur animus ejus, impedire studet 967I P. Eum igitur bono, quo potitus est, vel quod possidet, indignum judicat S. 338 . Idem confirmatur a posteriori. Nihil enim communius est verbis hominum invidia erga alios laborantium, quibus alios bonum , quo potiti sunt, non promeruisse pronuntiant, eos eodem indignos judicantes.

Sane si dignos iudicarent bono alios, quod iisdem contigit, minime contristari possent ex eo , quod alteri bene sit.

S. II 3. Si quis alterum bono, quo potitus es, ves fruitur, indignum iudieat; iηυλdia oritur. Si quis enim alterum bono, quo potitus est, vel fruitur, indignum existimat; is omnino bonum, quatenus alterius est, aversatur, ac si per se staret averteret, consequenter malum alterius appetit, adeoque&taedium c S. 6I3 , atque tristitiam cI. 6 I9 . Eum igitur odit g. 669.672 γ, adeoque & invidet bona, quibus potitur, vel fluitur 6. 7o7 . Experimur idem in nobis, quoties invidia oritur. Haud obscure enim observamus, affectum invidiae praecedere judicium de bono , quo potitur, vel fruitur alter, & nos quidem alterum indignum existimare bono isto. Sane non invidemus alteri bonum, quod non cognoscimus, vel non agn scimus, nec expendimus, utrum eodem dignus sit, necne. Hinc audias Verba, quae invidia extorquet, hominem istum non esse dignum tanto bono. Imo si quis invidiam excusat, non aliam allegat rationem quam quod indignus sit bono , quo potitur, vel fruitur, atque hanc indignitatem probaturus bonum exaggerat, personam vero ejus , ad quam pertinet, extenuat, imo vituperat. Haud obscure vero hinc simul liquet, quod invidiam praecedat odium. Etenim displicet nobis bonum in altero, non uno ex capite: id quod in praesenti non inquirimus. Ergo ex eo, quod displicet, nascitur odium c S. 677 . Hinc vero sequitur tristitia , vel tardium, quod ex alterius bono percipitur, adeoque Odium gignit invidiam c*.7o6 P, mediante

345쪽

De Alfessibus. 333

mediante quidem judicio de indignitate personae. Nimirum odium nos imis pellit ad aversandum bonum alterius, quatenus alterius est g. 57o , tanto magis, quanto majori voluptati hoc ipsi esse existimamus car. 611 . Quoniam itaque ita compellimur ad judicium, quod malum sit alterum potiri, vel frui hoc bonos S. 38a , consequenter ad judicium de indignitate ipsius, neque enim malum existimamus alterum potiri, vel frui bono, nisi quatcnus eum indignum judicamus, qui eodem potiatur, vel fruatur: ea singula in se experitur , qui in casu nascentis invidiae animum ad semetipsum advertit, nec eo destituitur acumine, quod ad talia pervidenda

requiritur .

Ex propositione praesente discimus, quandonam in nobis invidia oriatur, & quaenam ad eam excitandam praerequirantur. Non persequimur tam ea, quae hinc pendent, cum in Moralibus uberius de hisce tuturus sit dicendi locus .

Invidia oritur, si alterum indignum judicamus bono, quo potitur, vel

fruitur. Patet definitionis veritas per Propositiones praecedentes S.7 Ia. II 3 .

Quod si forte desideres in definitione hac invidiae reali non exprimi odium, quod tamen vetuis parens invidiae est, quemadmodum ex iis clariisime perspicitur , quae ad confirmandam propositionem praecedentem a posteriori in medium adduximus, principiis nostris in anterioribus stabilitas prorsus consentanea; scrupulus eodem modo eximitur, quo suprat,iM. F. 69s Mnuem incalu simili exemimus. Nimirum ex iis ipsis, quae ad propositionem praecedentem dicta sunt, patet fieri non polle ut alterum indignum iudices bono, quo potitur, vel fruitur, nisi quatenus eum odisti. Quod si excipias fieri haud raro solere, ut etiam alteri invideamus bonum, quo potitur, vel fruitur, etsi eundem amemus; dissicultas haee, etsi primo intuitu haud levis videatur, facillime tamen tollitur . Constat enim nos eandem personam ex diversa causa amare mise , ac odisse, prout i ea, cum quibus nO- his negotii est, vel ad causam amoris, vel odi I referuntur.

S. III. Definitio tam nominalis, quam realis invidia , signiscatui recepto ac comma ni usui loquendi conformis . Definitionem realem deduximus ex nominali, quemadmodum & in theoria ceterorum affectuum factum est, ac in sequentibus a nobis fiet. Quamobrem & hic, & in sequentibus palam est, definitionem nominalem usui loquendi conformem esse debere, si realis eidem convenit, & ex adverso realem abhorrere ab eadem non posse, si nominalis ipsi respondet. Id hic repetiisse sui liciat, ne praeter neccssitatem repetendum sit, quod semel dictum vel aliquoties memoria retineri potest, ut ubivis nobis succurrat, quando ejusdem meminisse debemus. Matthias Martinius in Lexico philologico ex Perotto allegat, quod invidere proprie sit ex alicu jus rebus secundis dolore assici. Facile apparet dot rem hic non sumi proprio in significatu , quo corpori tribuitur, nec animae competit nisi ejus respectu cf. s39 I sed in sensu improprio, quatenus animae tribuitur independenter a damno quodam corpori illato. Nihil ergo aliud vocabulo isto denotari potest quam voluptatis oppositum, quod nos taedii nomine insignivimus not. S. SI 8 , &in cujus praedominio insigni tristitia consistit S. 6 I9 . Perinde igitur est ac si Perottus assereret , I idiae definitio

346쪽

Mfectus

334 Pars II. sect. I. Cap. III.

quod invidiae proprie sit ex alicujus rebus secundis taedio ac tristitia asci. Atque hoc pacto invidia erit tristitia , vel taedium ex alterius rebus secundis perceptum. Enim vero quis est qui nesciat res secundas referri ad felicitatem hominis, cum eae dicantur, quae voluptatem homini creant & ex quibus gaudio assicitur, consequenter quae hominem vel selicem reddunt, vel saltem felicem reddere existimantur S. 636 Iuxta Perottum itaque invidere proprie idem est, ac ex alterius felicitate tristitia, vel taedio affci: id quod cum definitione nostra nominali prorsus consentit . Nec ab ea alienus est Priscianus, qui invidere idem esse assirmat, ac non ferre alterum Mane agentem videre. Bene agere nimirum , rebus secundis uti, & felicem esse, eundem hominis statum denotant. Qui vero ferre nequit, quod alterum rebus secundis uti, vel felicem esse videat, ita ut quasi aegre fiat oculis, si in felicitatem alterius convertantur ; is utique ex eadem taedio, vel tristitia assicitur. Cicero, observante Manutio, invidi ni iam appellat, quod nobis invidia est, eaque dolorem ex alienis bonis denotari idem Manutius monet: id quod cum nostra definitione nominali prorsus convenire per antecedentia manifestum. Auctores isti, qui literas humaniores excoluere ac in eo studiorum genere celebritatem nominis sunt consecuti , non alias habuere notiones, quam quae communi usui loquendi respondent, & vi rationum etymologicarum significatum vocabulorum ad communem usum loquendi aptare solent. Quamobrem ex dictis abunde pater, definitionem nostram invidiae nominalem communi usui loquendi apprime convenire. Cartesitis in Tractatu de passionibus animae pari. a. art. 62ν definitionem realem invidiae condit, quod scilicet oriatur ex eo, quod

alterum indignum judicemus bono , quod ipsi praesens est, vel quod certo extiturum existimamus, ut veluti jam praesens nobis idem repraesentemus. Definitio igitur Cartesi realis eadem est cum ea, quam nOS ex nominali nostra deduximus g. 7i 3 Quamobrem cum usu loquendi communi non minus, quam cum nobis consentit Cartesus.

Diximus cisενοnem asiectum, de quo nobis sermo est, invidentiam appellare . Rati nem reddit Maninius, quod in definiendis animi morbis s per quos a nectus intelligiti anceps invidiae vocabulum vitare voluerit, quippe quod designet non modo dolorem ex alienis honis, verum etiam infamiam ex adversa fama, & publicam pravitatis aliculus opinionem , ut adeo nonnulli invidiam quoque pro odio sumi existimaverint. Enimvero cum nos vocabulum invidiae nunquam usuri simus nisi in eo significatu, quem ipsi vi definitionis vindicavimus, nobis ambiguitas vocabuli parum obstat. Qitaenam vero inter odium ac invidiam agnatio intercedat, ex antea demonstratis abunde patet .

Qui alteri bonum, quo fruitur, aut quod est conferendum, invidet; is pro nas est ad eum bono illo privandum, aut quo minus boc obtineri impediendum. Si ruis enim alteri invidet bonum, quo fruitur; is eum eodem indignum j icat g. 7I2 , consequenter mallet eundem bono isto destitui Quamobrem si potest lubens conferet, quod ad eum bono isto privandum iacere potest, adeoque ad id pronus est

similiter

347쪽

Similiter si quis alteri invidet bonum , quod eidem conserendum; eum indignum judicat, cui id conseratur S.IIa , consequenter mavult, ut idem non obtineat. Quamobrem pronus est ad impediendum, si potest ,

quo minus id obtineat alter. Confirmatur idem a posteriori. Ponamus Mevium invidere Titio sponsam divitem: ecquis nescit, eum convitia congerere in Titium ac propalain re famae ipsius adversa, quaecunque noverit, imo quae de ipso novit in malam partem vertere, ne quicquam eorum praetermittat, quae ad sponsalia dissolvenda facere posse videntur Quicquid sit, s vel maxime inanis sit omnis ejus conatus, ab eo tamen non abstinet, ne desit voluntas, etsi desint vires. Atque hoc ipso omnium clarissime perspicitur, quomodo invidia nos efficiat pronos ad privandum alios bono, quo fruuntur, vel quo potiti sunt. Ponamus Titium sponsalia nondum celebrasse, sed demum ambire. Quod si Mevius invideat eidem sponsam, quam ambit, perinde ac in casu anteriori sparget rumores Titio adversos, ut saepissime nec a cain lumniis sibi temperet, praesertim ubi difficulter impediri posse existimat, ne sponsa petita Titio maneat. Exempla, quibus propositionis praesentis

Veritas confirmatur, notiora sunt, quam ut plura coacervari opus sit. Id tantummodo notandum venit, variari nocendi studium pro diversitate hominum, ita ut nunc majus, nunc minus ex invidia procedat et cujus qui .dem differentiae ratio in casu singulari haud disculter datur, modo prae ter affectuum theoriam habitus quoque morales fuerint perspecti.

Habitus istos morales explicabimus suo tempore in Ethica. Et theoria verioris Ethicae cum Plychologia empirica conjunsenda , ubi rationem reddere volueris diversitatis, quae in hominum opinionibus & appetitibus circa idem oblectu in obtinet.

Qui alterum bono, quo fruitur, privare studet, vel impedire conatur , quo intutis bono quodam fruarar , ipsius quidem, non sui, inur rertii cujusdam gra- odii iseria ; is alterum aut odit, aut ei bona, quae minimat, i iit. Qui enim alterum iamidiae . privare studet bono, quo fruitur, ipsius quidem, non sui, aut tertii cujusdam gratia; is id vel ideo facit, quod ferre nequeat voluptatem , quam inde percipit qui eodem fruitur, vel quod novit, eum ex jactura boni tardium, imo tristitiam percepturum, utque hoc fiat, maxime velit. Quod si voluptatem ferre nequit, quam ex bono, quo fruitur, percipit alter; issbi repraesentare debet tanquam malum, quod alter voluptate fruatur , vel prorsus gaudeat S. I 8 3 , consequenter ex voluptate ejusdem tardium tanto majus percipere debet, quanto magis sibi videtur malum . quod alter voluptate fruatur, vel gaudeat. Quoniam igitur ex alterius felicitate

taedium, vel tristitiam percipit g. 638 9; quae bona existimat ei invidet g. 7os b. Quod si quis maxime velit, ut alter ex jactura boni, quo frui tur, taedium, vel tristitiam percipiat; is sibi repraesentare debet tanquam bonum, quod alter taedio, vel tristitia affligatur S. 793, consequenter ex

348쪽

336 Pars II. GR. I. Cap. III.

fer ex taedio ae tristitia alterius tanto majorem percipere debet voluptatem, quanto magis sibi videtur bonum, ut alter taedio ac tristitia afficiatur F. 6is . Quoniam igitur ex alterius infelicitate voluptatem percipittg. 63 9 γ; eum odit S. 66r . Patet igitur, qui alterum bono, quo fruitur, privare studet, eum vel odisse alterum, vel eidem invidere quae existimat bona . Quod si quis impedire conetur , quo minus alter potiatur bono , quod consequi studet, vel quo mactandus videtur I eodem prorsus, quo ante, modo ostenditur, quod alterum vel Oderit, vel ei, quae bona existi.

mat, invideat.

Hos duos casus cum non satis vulgo distinguant ex notionibus confusis de rebus iudicantes , invidiae tribuere solent , quod odio erat tribuendum, imo ex adverso subinde odio tribuunt, quod invidiae tribui debebat. Non igitur inconsultum est, ut eadem accuratius dili inguamus.

S. 7I8. I idiae Lui alterum bono, quo fruitur, privare studet, vel impedire conatur, signum. quo minus bono quodam potiatur, quod ferre non possit voluptatem, quam alter inde percipit; is alteri invidet quae bona existimat. Demonstratio jam actu

continetur in ea praecedentis.

Confirmatur idem a posteriori. Ponamus enim Mevium sponsalia ce lebrare cum virgine divite , ac Titium Omnem movere lapidem , ut ea impediat, hanc reddens rationem, quod Mevius indignus sit tantis divitiis ,& exaggerans vitae futurae rationem, tanquam inconvenientem istiuis di personae, qualis sit Mevius. Nemo non inde colligit invidiam Titii adversus Mevium, citra omnem haesitationem affirmans, insidias a Titio strui Mevio ex mera invidia .

Probe notandum, dum propositiones a posteriori confirmamus, nos saepius non aliud intendere quam ut ostendamus, eas este notionibus communibus consentientes , adeoque iuiisdem distincte explicari, quae vulgo confuse percipiuntur, ut amplior ac certior noti

num communium evadat usus.

o Gisia Si quis alterum bono, quo fruitur, privare, vel quominus eodem potiatur ;enum. impedire studet, ut ipsi aegre fiat; is euis odit. Demonstratio propositionis

praesentis jam actu continetur in demon si ratione anterioris F. 7II J. Confirmatur cadem a posteriori. Ponamus eundem casum , quo ad propositionem praecedentem illustrandum ac confirmandum usi sumus, scilicet, quod Mevius cum virgine divite sponsalia contrahere intendat. Ponamus porro Titium id quovis modo impedire conari, ac hunc exultantem praedicere taedia in Mevium ex eo redundatura , quod consilia sua irrita experiatur. Evidens omnino est, eum satis palam prodere animum ad voluptatem ex alterius taedio ac tristitia percipiendam dispositum, consequenter odium , quo adversus Mevium flagrat S. 6539. Nemo non ex inde odium Titii adversus Mevium colligit, hanc urgens rationem, quod

349쪽

De Afectibus. 337

non alia intentione se licitati alterius obicem ponat, quam ut eidem aegre fiat. Ideo sane affirmant unanimiter omnes, Titium eX mero odio fortunas Mevii evertere studere.

Eaedem actiones hominum ex diversis sontibus profluere possunt. Ex motivis autem agnoscitur, ex quooam laute propullulςnt et id quod in Moralibus inprimis attenden dum venit

si quis alterum dignum iudicat bono, quo fruitur, aut quo potiri debet ἱ is sis, duis eo Iouit. Quodsi enim quis alterum dignum Iudicat bono, quo frui- eisistis'. tur, aut quo potiri debet, is bonum sudicare debet. quod alter bono isto fruatur, vel eodem potiri debeat cS.I79 . Ex hoc igitur bono tanto maiorem percipere debet voluptatem, quanto magis ipu videtur bonum , ut alter illo fruatur, vel potiatur S 6 Ix . Quamobrem cum praedominium insigne voluptatum gaudium sit c S.6- ῶ ubi plurimum voluptatis percipit qui calus in doctrina affectuum supponitur J, prorsus gaudet. Qui igitur alterum dignum judicat bono, quo fruitur, aut quo potiri debet ;ex eodem gaudio assicitur. Idem confirmatur a posteriori. Ponamus Mevio collatum esse munus ,

quod ornare potest. Si eum dignum judicamus, quod ad hoc munus fuerit evectus; non alium affectum, si quis oritur, oriri experimur, quam gaudium: id quod his verbis exprimere solemus, quod nobis tanto gaudio id sit, ac si ipsi met ad dignitatem aliquam evecti fuissemus, vel ipsi-met ad munus istud promoti essemus.

Nullus ivtur peculiaris affectus gignitur ex eo, quod alterum dignum iudieamus bo oo , quod ipsi est; quemadmodum seculiaris quidam affectus oritur ex eo, quod alteram

indignum judicamus bono, quo gaudet, scilicet invidia I. 7ia in . I. 72 r.

Si quis alterum dignam iudicat bono , quafruitur, vel quo potiri debet ; is Signum eum amar. Quodsi enim quis alterum dignum judicat bono , quo fruitur, μmoris . aut quo potiri debet, is ideo gaudet cap. 7ao , consequenter gaudet, quod alteri sit materia gaudendi s s. 62 P. Eum igitur amat I. 6 I . Liquet idem a posteriori. Ponamus enim Mevium sponsalia celebrare eum virgine divite & Titium eum impense amare. Gaudebit Titius insigniter, non secus ac si sibi ingens quoddam bonum oblatum fuisset. Quod si quaesiveris, cur tantopere gaudeat, hanc inprimis reddet rationem , quod dignum judicet Mevium, cui tanta obtingat felicitas, nimius in recensendis argumentis, quibus id adstruat. Constat vero quod eundom amet ex ipsa amoris definitione S. 633 . Ergo a posteriori quoque colligitur, quod is alterum amet, qui eum dignum judicat bono, quo fruitur, aut quo potiri debet.

Prohe notandum est , quando alterum dignum judicamus bono, quo fruitur, vel quo potitur, non ex rei veritate procedere iudicia, sed ea magis consistere in approbatione elus, quod fit. Probamus in casu dato, quod isti una faveat Mevio in sponsalibus celebrandis ac

350쪽

Causa gaudii. Synna odii.

338 Pars IL GR. I. Cap. III.

Nevium eum esse iudicamus, cui farere debeat. Rationes, quae nobis idem persuadent . eaedem sunt, ob quas amorem oriri supra ostendimus c s. si a & seqq. a.

f. 722.

S. quis alterum dignum iudicat malo, qxo affligitur, uri quod si imminet; h ideo gaudet, in eo Icilicet casu, quo asinus quidam oritur. Si quis enim ab terum dignum judicat malo, quo affligitur , vel quod ipsi imminet; is

bonum judicat , quod alter malo affligarirr I. 379ὶ, consequenter ex eo, quod alter malo affigitur, vel quod ipsi malum quoddam imminet, tanto majorem voluptatem capit, quo magis bonum judicat, ut alter eodem affligatur g. 6 Ia , consequenter in eo casu, quo affectus oritur, gaudet S. 6I . A posteriori idem confirmatur inde quod, quando quis gaudio afficitur ex eo, quod alteri adversi quid accidat, quaesitus cur gaudeat respondere soleat, mereri alterum, qui magis adhuc affligatur, recensens ratio nes quibus sibi persuadet ac alteri se persuadere posse existimat, quod idem mereatur. Exempla quotidie obvia sunt, ut ad eadem attentionem excitasse sufficiat. Haud difficulter quod ad praecedentem propositionem attu- Iimus , ita immutatur, ut ad praesentem quadret.

Non igitur peculiaris quidam affectus oritur ex eo. quod alterum dignum iudicemus malo, quo aifligtur, cum gaudium istud 2d odium pertineat I. 663 ὶ; id quod ex propositioiae sequente luculentius constat.

I. 723. Si quis alteram dignum iudicat malo, quo affligitur, vel qMd ipsi imminet , t indignum exstinat bono, quo fruitur, Del quo potitur; is eum odit. Quod si enim alterum dignum judicat malo, quo affligitur, vel quod ipsi imminet ἡideo gaudet I. 72a , consequenter gaudet, quod alter habeat, cur tri stitia afficiatur cas. 6 a 3 9. Eum igitur odit S. 65y . Si quis alterum indignum judicat bono, quo fruitur, vel quo potitur I is eum aut amat, aut odit, aut nec amat, nec Odit. Ponamus, quod eum amet. Eidem igitur voluptatem creare ac taedium ab eo avertere stu

debit 6.6sa , consequenter ei opem seret, ut bono, quod gaudendi materiam praebet S 624 , potiatur, nec praesente privetur S. 6 Ia P . Impossit hile igitur est, ut maxime vesit eum bono, quo fruitur, privari, nec eundem bono, quod consequi studet, potiri, consequenter ut eum indignum judicet bono, quo fruitur, vel quo potiri conatur S. 28 Iol. .Patet igitur, quod alterum amare nequeat, qui eum indignum sudicat bono, quo fruitur, vel quo potitur. Ponamus jam porro, eum, qui alterum indignum judicat bono, quo fruitur, vel quo potitur, ipsum nec amare, nec odisse. Quoniam alte

rum nec amat; nec odit, nec ex alterius felicitate, consequenter voluptate

g. 638 , adeoque eo, quod bonum alteri existimat S. 612 , voluptatem capit, I. 633 , nec ex iaselicitate, consequeator tardio S. 63 9 , adeoque Dissili od by Corali

SEARCH

MENU NAVIGATION