Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

brutoru

Unde saepius me monuisse memini , quod, si a lingua Graeca discesseris, non sit mrer linguas ceteras, quae ad philosophandum adeo apta videtur, ac quae nobis vernacula est . Et hine accidit, ut homrnes illiterati scripta nostra legentes solidam philosophiae doctrina sibi comparent tanto quidem lucceisu , dit in conflictu cuin vitis eruditis palmam reportent, eosque doceant , quae ipsi perperam intelligunt.

S. 68 I. Si animantia bruta odimus , ad eorum taedia ae imperfectiovem proinovemdam , voluptatem vero impediendam proni sumus. Quoniam animantia bruta, si non omnia, saltem pleraque voluptatis ac taedii capacia judicamus, si vero alterum odio prosequimur , taedia eidem creare , ac praeterea voluptate quo minus perfundatur, impedire studemus I. 67i ; ubi an mantia bruta odimus, iisdem quoque taedia creare, quae opinione nostra in ea cadunt, ac voluptatem, qua perfundi posse videntur, impcdire debemus c f. II 8 Onto Quod si animantia bruta instar rerum inanim

tarum consideremus, non attento taedio, nec attenta voluptate, quae ita eadem cadere videntur; odium eorum idem esse debet, quod rerum in nimatarum S. II 8 Onto P. Enimvero si res inanimatas odimus, imperfectionem earum, quae opinione nostra in eas cadit, promovere studemus,

imo in earum destructionein ferimur S. 68o . Ergo si animantia bruta& res inanimatae pari jure a nobis censentur, imperfectionem quoque illorum promovere studemus, ac in eorum imperfectionem ferimur, ubi odio ea prosequimur. Idem etiam sequitur ex priori. Etenim si animantia bruta, quae odimus, taedii capacia ac doloris judicamus; eis taedia creare studemus per demonstrata. Enimvero cum nobis constet, taedium in sensu imperfectionis consistere g. si 8 ς eorum quoque impersectionem , quae opinione nostra in ea cadit, sive intrinseca fuerit, sive extrinseca , promovere studemus. Idem confirmatur a posteriori Exempla clarissima omnium praebent eanes, quorum si quis osor fuerit, eos ferit, vel in eos invehitur quoties conspicit, nec aliam reddit rationem, nisi quod adeo oderit, ut conspectum eorum ferre non possit. Imo videas gaudio exultantes ac in cachin num effusos, si quis illis aegre facit quocunque modo, eumque instigantes, qui hoc facit. Ex ad verso aegre serentes audies, quod quis de iis o nandis cogitet, vel cibos praebeat delicatos. Palam igitur est eos, qui animantia bruta oderunt, ipsis taedia creare, quae opinione sua in ea cadunt, ac eorum impersectionem sive extrinsecam, sive intrinsecam promovere , si qua opinione eorum in ea cadit. Communissima vero sunt exempla, quod odio adducti animantia quaedam destruamus, si ea ideo oderimus, quod nobis noxia experiamur, vel saltem existimemus.

Ex hactenus evictis deduci potest definitio odii rerum in animatarum ac animalium brutorum , quam ideo subi ungere lubet .

. 682. Odium rerum inanimatarum est dispositio animae ad taedium ex iis percipien-

332쪽

De A sectibus. 239

piendum. Quia s quis animantia bruta Asdem aequiparat , quatenus scilicet u ista

considerat non tanquam taedii capacia, sed tanquam ea, unde taedium per- rum accipi potest; odium eoram idem es , quod rerum inanimatarum: id quod inde anima/colligitur , quod res inanimatae cum animantibus brutis in hoc casis soli eo timn H-dem veluti genere comprehendantur, scilicet sub genere entium, quae tae- ς . . dii nullius capacia sunt, ita tamen comparata, ut ex iis percipiatur tae V F dium. Quo ι vero eadem animantia bruta hominibus aequiparentών; Oiam

eortim idem est, qui bominum: quod denuo inde colligitur, quod homines di animantia bruta veluti sub eodem genere contineantur , scilicet sub genere entium, quae taedii capacia sunt, simulque ita comparata , ut ex iis tae

dium percipi possit.

Ex defiuitione prasente liquet, quaenam differentia intercedat inter odium rerum ina ni matarum, atque hominum. Nimirum ratione sublecti, cuius animus odio imbuitur. differentia foret nulla, nisi aliqua ratione oblecti intercederet. Etenim si res inanimatae taedii forent capaces, ut & ipsaemet eodem affici Pollant ἔ odium rerum omnium εdem s rei, qui hominum , seu eodem odio prolequeremur res ceteras omnes, quo nominem no his invitum prolequimur. Quoniam vero res inanimatae taedii incapaces deprehenduntur. odium non tendere potest nisi ad statum destructionis, vel quod respectu eius , qui odio in ipsas flagrat, aequi pollet, ad statum absent iae, leu remot Onis e conspectu . Ex definiti ne hac odii rerum in animatarum ratio redditur eorum omnium, quae homines Boe odio impulsi faciunt

s. 633. Idem μιI in unitu bominis animo amorem ac odium ejusdem objecti eodem Ahidiis tempore excitare nequit, seu impossibile est, or idem objectum eodem tempore ea- ae odiidem de causa simul amemus ac oderimus. Si enim Titius amat objectum A, repu-

amor ex eo oritur, quod quid in eodem observat, quod sibi placet s. gnaina. 6 9ὶ, seu unde voluptatem percipit S. 6s7 , veluti C. Quodsi idem objectum A, eadem de causa , simul eodem tempore odio prosequi debet ;idem C, quod enti A inest, displicere eidem debet, & quidem eodem reis spectu, quo placet 6 677 . Enim vero impollibile est ut idem C eodem tempore eidem simul placeat&displiceat, hoc est, non placeat c*s et ). Ergo impossibile est ut idem objectum A eadem de causa simul animo Titii

In exemplis propositionis praesentis veritas manifestissima est. Si Titius Mevium amat ob fidelitatem singularem ; impossibile est ut eum simul ob eandem fidelitatem odio proseruatur. Similiter si Titius Sempronium oderit ob deformitatem ; impossibile est ut eunem simul ob eandem amet. Ceterum determinationes, ob quas repugnantia odii A: amoris in praesente proposit ione admittitur, probe notandae sunt, ne Mutantiae afferantur ad rhombum non facientes.

I. 684. Si quod antea nobis placebat in altero, nunc displicet, vel quod antea nobis Amostis

praeis ac odii iis. Si oppiniuquid enim nobis placet in altero, vel si nobis quid in eo repraesentamus η-μυρ tanquam bonum; amorem erga eum concipimus cf. 6 99 . Enimvero si idem nobis postea in altero displicet, vel si idem nobis repraesentamus tanquamis altero repraesentabamus tanquam bonum , nunc nobis tanquam maliam resenIamus; quem antea amabamtis, nunc ex eadem causa odimus , ct contra

333쪽

De Alfectibus. 321

eur eum oderimus, nil obstat. In casu igitur priori eum amamus, in posteriori odimus. Animus igitur simul dispositus esse debet ad amorem ac odium, ita ut vel actus amoris , vel odii sequatur, pro uti vel illius, vel hujus causa ponitur. Idem quoque confirmatur a posteriori. Audies enim haud raro eos, qui odio prosequuntur alios, a firmantes, quod ipsos alias ament, hac

tamen de causa amare minime possint.

Maximi momenti est propositio praesens, liquidem actiones hominum, quae sibi mutuo contrariari videntur, inter se conciliare, vel etiam easdem praesentire volueris.

I. 686. Quodsi amor plurimum superet odium, vel odium plurimum superet amorem; Amor aeἰn ea se priori odium, in posteriori amor prorsus evanescit. Etenim si amor pim odium rimum superci odium, multo uchementius taedium alterius aversamur qu Moc . 63ι P, quam appetimus g. 669 γ, consequenter aversatio tardi i , amoris effectus 886 Onto 2, praevalere debet. Quod si ergo saepius in conflictu praevalet amor, hujus in posterum memores ubi causa odii nobis oci Vcurrit S. III I ad eam non amplius attendimus, attentionem omnem causa amoris in se trahente g. 238 . odium igitur tandem evanescit. Simili prorsus modo ostenditur , amorem evanescere in eo casu, in quo odium amorem plurimum superat. A posteriori idem patet in iis casibus, ubi alios initio amamus , vel odimus , postquam autem multa nobis cum ipsis consuetudo intercessit,eos tandem odimus, vel amamus, odio adversus amorem , amore adversus odium praevalente. Ponamus Titium odisse Mevium ob deformitatem, ubi primo eundem conspicit et nunquam fieri poterit, ut ob eandem ipsum amet, cum deformitatem in malorum numerum reserat, formae pulchritudine delectatus. Ponamus Mevium excellere arte poetica & eadem mire delectari Titium . Impense Mevium a Titio amari debere palam cst . Quoniam causa odii non magni momenti est, talis autem respectu Titii esse debet causa amoris; quin amor odium plurimum superet nemo non videt. Videmus vero Titium amare Mevium ac odii posthac nullius sibi conscium esse. Evanescit igitur odium, dum ab amore plurimum superatur. Titium jam non mutasse sententiam suam, inde apparet, quod alios adhuc ob deformitatem oderit, & quaesitus cur Mevium non oderit respondeat, aliam hic subesse rationem, scilicet quod arte poetica excellat. Dum itaque causam amoris tanquam odii absentis allegat , etsi hujus causa ponatur; haud obscure apparet amorem adversus odium praevalentem impedire, quo minus hoc oriatur, cumque odium ante invasisset animum

ejus, Odium amore extinguitur , seu hoc continuo crescente continuo decrescit, donec tandem prorsus evanescat.

Foecundissimum hoc principium est in Morali hus, ubi de actionibus hominum serendum est iudicium: ac inprimis ad talia respiciendum est in Arte coniectandi hominum Dio-

334쪽

Commi serationis demnitio . Fons Commi ferati

322 Pars II. GR. I. Cap. III.

res, siquidem ex actionibus extemis statum animi internum hariolari volueris. Disellis sane deprehenditur ars ista, quod theoria status interioris animae humanae ignoretur, ad quam haec de affectibus theoremata pertinent.

S. 687. Tristitia ex alterius in selicitate percepta dicitur Commiseratio . Et quoniam tristitia in praedominio taedii insigni consistit I. 6is P; tardium quodcunque ex infelicitate alterius perceptum Commiserationis nomine venit. Nihil in hoc obtinet singulare, quod etiam indium affectu isto eomprehendatur, qui in eius praedominio insigni potissimum consistit. Etenim a quovis taedii εradu nascitur aueiactus , ut adeo exiguus quidam eiusdem gradus exprimat statum taedii nalcentis. Ideo et lain idem observavimus in definitionibus amoris s. 633 atque odit g. 66r j.

S. 688. Quoniam qui alterum amat, ex ejus taedio ipsemet taedium percipit, ac ideo contristatur , quod alter tristis sit g. 6 a P, consequenter taedium ex infelicitate alterius capit, ac ob eam contristatur I. 63 9 : qui alterum amat, cusdem quoque commistratur S. 687 .

Hinc et am videas, commiserationem esse tanto madorem , quanto major fuerit amor eid quod ex ipsis amoris ac commiserationis notionibus facile vitenditur, nili per se satis manifestum a nemine in dubium vocaretur.

S. 689. Si quis alterum non amat, nee ejusdem commiseratur. Quodsi enim alterum non amat, nec animus dispositus est ad voluptatem ex alterius felicitate c I. 633 9 , consequenter voluptate, capiendam 6638 . Igitur nec dispositus est ad percipiendum taedium ex ejus taedio g. 64 ὶ, adeoque nec taedium percipit ex ejusdem infelicitate S. 6399. Ejusdem igitur non commiseratur S. 6879. Nihil sane frequentius est, quam ut indifferente animo vel ipsi metsi mus, vel alios esse experiamur in eos, qui miseri sunt, ut aliena miseria nos prorsus non tangat, vel alios. Quodsi in rationem hujus indifferentiae inquisiveris, nullum in te assectum amoris in miseros istos deprehendes, ac alii, qui eodem sunt animo, idem de se affirmare audies. Defectum hunc amoris indicaturi a junt vulgo, se eos non odisse, cum nulla adsit odii causa . Malunt enim homines profiteri se ab odio, quam amore vacuum habere animum. Quod si vero ulterius instas ac ex iis quaeris, an non ament eum, quem miserum intuentur; respondent sese quidem alfr- mare non posse, quod singularem quandam animi propensionem erga ipsum in se sentiant, ne minimum tamen odium adversus eundem in animo suo alere. Hoc ipso satis aperte defectum amoris confitentur, qui eundem deis sectu odii excusare solent.

IYOpusit ionem hanc non posse converti, ex sequente patet.

S. 69 . Si qais adterum odit, ellus non commi eratur. Qui enim alterum odit, ex

eius taedio voluptatem percipit ac ideo gaudet, quod alter tristitia ass

citur

335쪽

De Affectibus. 323

eitur I. 664 , imo taedia ipsi creanda appetit cf. 669 , ae ipsemet tae

dia eidem creare studet S. 67i . Quare cum impossibile sit, ut ex alterius taedio, eodem respectu, simul& taedium, & voluptatem percipiamus F. sis. 3 et 8 ἱ qui alterum odit, ex alterius taedio taedium percipere nequit, nec contristari potest, quod alter contristetur. Ejus adeo non commiseratur cf. 6879.

Calus praesens plurimum differt a praecedente , etsi utrobique idem sit praedicatum . Etenim in praecedente abest ratio commiserationis, ut ea non posita nee ipsa poni possit: in praetente autem adest impedimentum, quod obstat quo minus poni possit. Differentia haec magnum momentum habet in praxi. Etenim fi comini seratio in priori ea su excitanda; in- generandus animo est amor erga miserum, cuius miseriam , seu infelicitatem intuetur is, quem ad commiserationem perducere volueris. At in casu posteriori non oritur commiseratio, nisi & odium tollatur, dc hoc sublato amor gignatur . Fae ilius adeo in casu priori ad commiserationem perducitur, qui ab ea alienus est, quam in posteriori.

S. 69 I.

Si quis alterius non commiseratur , aut eum GP, aut non amat, eis non Signum oderit. Si quis enim alterius non commiseratur, ex alterius infelicitate odii sic taedium nullum percipit, nec ideo contristatur, quod alter infelix sit, seu μ' miser S. 687 9 , adeoque eum non amat S. 6 a . Enim vero qui ex alterius infelicitate taedium nullum percipit, nec ideo contristatur, quod alter in se. lix sit ; ex ejusdem infelicitate voluptatem percipere, ac ideo gaudere po

test , quod alter sit infelix, seu miser: id quod per se patet. Quod si ergo

hic casus obtineat, eum, qui miser est, odit s. 66s .

Patet ex demonstratione propositionis praesentis , statum animi differre in duobus subjectis, si commiserationis desecius vel ex odio , vel ex desectu amoris proficiscitur . Quod si odium celatur intra pectus absconditum latens, extus non semper apparet.

S. 692. Si quis alterius commiseratur, eum amat. Si quis enim alterius commi- Amoris

seratur , ex ejus infelicitate S. 687 , consequenter ex ejus taedio S. 6393, Rημm. taedium ipsemet percipit, vel prorsus propterea contristatur. Eum igitur amat S. 6 3 P.

Est adeo commiseratio signum in fallibile amoris i . 932 DL . Ne autem non m nente patet, commiserationem esse debere sinceram, non simulatam a id quod in omnieasu simili observandum.

S. 693. Si quis alterius commiseratur, is eum malo, quo afragis ur , istagnum jussi- EI Dctisseat. Qui enim alterius commiseratur, is eum amat S. 692 γ, consequen- commise- ter taedium ejus a versat ur 26 SIP, ac ab eo idem avertere studet cf. 6 31 : rarionis. quoniam igitur per se patet , quod eum malo indignum judicare debeat, quod aversatur, vel quod ab eodem avertere studet; si quis alterius comis miseratur, eum malo, quo affligitur, indignum judicare debet. Confirmatur idem a posteriori. Nihil enim communius est verbis commiserantium , quibus afflictos tantum malum non promeruisse pronuntiant, quo Premuntur.

336쪽

ris dem

nis tu rea iis

324 Pars II. GR. L Cap. III.

S. 694. Si quis alterum indignam existimar malo, quo af gitur; ejusdem commiseratur. Etenim si alterum indignum existimat malo, quo amigitur ; idem tuique aversatur ac, si per se staret, averteret, consequenter bonum alterius appetit , adeoque& voluptatem: S. 338 . Eum igitur amat coso γ, adeoque& ejus commiseratur S. 688 . Experimur idem in nobis, quoties amicti commiseramur . Haud o scure enim observamus allectum commiserationis praecedere judicium de malo, quo amigitur alter, modo non ex consuetudine oriatur commiseratio, ut in tantillo temporis spatio quae contingant, distinguere a se invicem non valeamuS. Neque enim commiseramur alterius, nisi malo, quo amigitur, nobis perspecto. Malum vero alterius nos non tangit, nisi eo in casu, quo alterum tale quid non promeruisse existimamus: per se enim patet, quod commis crationi non sit locus in casu opposito, quando ait rum dignum judicamus malo, quo aruitur. In tertio casu, quando scilicet alterum neque dignum, neque indignum judicamus malo, quo allicitur; nos indifferente esse animo, nec aliena curare, experimur.

Ex propositione praesente patet, quanaonam com.niseratio ita nobis excitetur, modo. ad eam dispolitus sit animus . Disponitur autem ad eandem per amorem g. 638. . quo absente commi Ieration, Iocus non est, nisi simulatae . Sed cum simulata nobis mis

Commiseratio oritur, si alterum indignum iudicamus malo, quo amig tur. Patet definitionis veritas per propoliri Onqs praecedentes s I. 693. 6942-Quodsi forte desideres in definitione hac commiserationis reali non exprimi amorem , quo tamen absente eam oriri non posse modo pronuntiavimus, scrupulus lacile eximituria Etenim fieri non potest, ut alterum indignam judices malo, quo affligitur, nisi eundem ames . Si enim alterum oderis, iudicabis utique dignum malo, quo premitur: si nec ames , nec oderis, malum alterius attentione tua indignum existimabis, neque adeo iudicium de eodem seres, tua isilicet sponte, sed idem suspendes. Inpriims autem tenendum est judiciae hic non praesupponi, quae ex principiis rationu distincte colliguntur; sed quae ex notionibus confusis oriuntur c g. 6osὶ

s. 696. De finitio tam nominati, quam realis commiserationis signimatui recepto aecommuni usui loquendi conformis. Quoniam definitio realis ex nominali deducta suit, quemadmodum ex antecedentibus t S. 687 & seqq. γ palam est; quod de una ostenditur, de altera etiam valet. Sunt qui vocabulo misti cordiae, quam eommiserationis uti malunt. Nos autem vocabulo comm serationis utimur, quod hodie inter philosophos tarte; a re receptum, &quod vulgo hac voce utimur, eademque reddimus vocabulum Germanicum Ithiden , quod citra omnem controversiam affectum illum exprimit , cum quo nobis jam negotium est. Vocabulum misericordiae reservamus viris tuti, cujus comes est affectus ille, quando appetitus sensitivus cum rati nati conspirat. Atque id denuo conveniens est sermoni Germanico, in quo virtu&

337쪽

De Assectibus. 32F

virtus illa Barmbentis eis appellatur: vocabulum autem hoc Germanicum per Latinum insericordia vertere solemus. Jam Goclenius in Lexico miseri cordiam definit per alienae miseriar in corde nostro sympathiam , qua utique, si possumus, subvenire compellimur . Per vocabulum sympathiae clarissime indigitat, quod in hoc affectu idem sit animi status, qui est alterius miseria laborantis. Jam qui miseria affligitur, tristis est, aut minimum tard io afficitur. Ergo qui misericors est, seu nostraphrasi alterius commiseratur , tristis est, propterea quod alter contristatur, ac taedio a Dficitur, propterea quod alter eodem assicitur, tardium nempe percipit eX miseria alterius , acob eandem, si ingens fuerit, contristatur . Definitio adeo misericordiae Gocleniana convenit cum nostra nominali S. 687 , nisi

quod addatur, quod hoc assectu impellamur subvenire alteri, si possumus: id quod ex definitione exulare atque demonstrari debet. Adducitidem Goclenius aliam ex Damasceno definitionem, quod scilicet misericordia, seu commiseratio sit tristitia in alienis malis: quam cum nostra prorsus eandem esse satis superque apparet. Imo quam porro subjicit Goelenius, quod sit aegritudo animi ob alienarum miseriarum sensum, ea non minus cum nostra definitione nominali conspirat. Egritudo animi enim opponitur voluptati, atque adeo taedii synonymon est, quod ubi prae dominatur insigniter , in tristitiam abit S. 6 I92. Perinde igitur est ac si commiseratio definiretur per tristitiam, quae ex alienis miseriis oritur, vel per t. dium, quod ex alienis miseriis, quas nobis repraesentamus, percipimus. Quod si quis hic non perspiciat consensum cum definitione nostra, in re manifesta coecutire debet. Miseria non aliud hic denotat, quam quod nos infelicitatis nomine indigitamus , vocabulo miseriae diversum parumper significatum tribuentes, quem explicare non est hujus loci. Cartestis in Tractatu de passionibus animae part .a .art. 62, commiserationem definit per affectum, quem excitat malum, si ejus alterum indignum existimamus: id quod cum definitione rea l i, quam ex nominali collegimus , prorsus concidit S. 69s P. Quod commiserationem tribuamus ei, quem ttistem Videmus ob miseriam alterius, vel aegritudine animi laborare comperimur , quod alterum tristem, vel miseria laborantem experitur: in casu autem opposito eandem denegemus ei, qui alterius miseria non tangitur; nemo non novit. Abunde igitur constat, nostram commiserationis notionem

esse & recepto inter philosophos significatui, ac communi loquendi usui

consormem. Operae pretium est ostendere, quod definitiones nostrae affectuum signifieatui inter phi-

Iosophos recepto, ac communi usui loquendi fini consor mes, propterea quod doctrina a fectuum utemue longe plurimum in Moralibus , non autem ignoramus eos, quibus imbecile est udicium, sibi persuadere a communi loquendi ulu recedi, liquidem δ stincta notione explicentur . quae confusae ipsorum notioni insunt, identitatem distinctae atque confusae non perspicientes. Experta loquimur citra ullius iniuriam, nominato nemine, cum plures nominari possent, quorum non ignotum est in orbe erudito nomen.

338쪽

326 Pars II. GR. I. Cap. III.

g. 697. E fari Rui alterius commiseratur, ad ejus taedia ac tristitiam minuendum prauas commise- en. Etenim qui alterius commiseratur, eum amat A. 69 2 γ. Ergo tae- rationis. dium ejus aversatur S. 6s I , imo ab eo avertere studet S.6sa , adeoque pronus esse debet ad taedia alterius, consequenter & tristitiams I. 6 I9 ,

leniendum, seu imminuendum. Patet idem experientia, qua docemur, nos consolari miseros, ubi e rum commiserata ur, ut dolores, quibus affliguntur , reddamus tolerabiliores, ac aegritudinem animi, qua laborant, leniamus. S. 698. Efectas Quoniam proni sumus ad taedia ac tristitiam eorum minuendum, qu alius. rum commiseramur 6. 697 , nec est in nobis quod actum impediat, ubi idem in potestate nostra positum deprehendimus eos, quorum commisera. muν , a malo, quo ipsest dia restar ac ινφiriam causatur , vel dolorem, liberare studemus, s possumus. Patet idem a posteriori, quatenus constat nos misericordia compelli ad subveniendum miseris, si possumus, ut adeo G kη- , quemadmodum paulo ante monuimus S. 695 , hunc commiser trinis effectum es finitioni ejus adjecerit.

Pro M to praetens respondet notioni commanr, ut nemine repugnante definire Commiserationem liceat per affectum , quo compellimur subvenire miteris, si postumus, modo addatur, quod liberationem ex miseria , vel imminutionem taedii, tristitia atque doloris intendamus tanquam finem, seu quod agamus ipsius mileri gratia. Neque enim ignorant, qui in actionibus hominum scrutandis aeuti sunt, posse nos quoque ambitione, vel odio in alios mimines compelli ad miseris subveniendum, ut tamar nratrae contulamus laudem mitericordiae appetentes, ve Iut aliis aegre iaciamus, qui miserum hunc hominem ab omnibus destitui mallem auxiliis. Ceterum ex praesente quoque propositione patet, cur tin hunc affectum compellet auectum Liberantem, quod nempe tendit ad luberationem mi.crin miseria, qua asst igitur,

Esctus csse asteria 3 commiseratur, abiis absinet, qsae eidem taedia creare , vuaabuc eum tristitia a cere poterant. Qui alterius commiseratur, ad ejus taedia ac ιις - tristitiam minuendum pronus est A.697 , imo a malo, quod taedia, tristitiam atque dolorem causetur, fi potest, liberare studet S. 69S . Impossibile igitur est, ut ipsemet eidem sciens ac volens taedia creet, vel eundem tristitia assiciat cI. 28 tot , consequenter ab iis abstinere debet ,

quae eidem taedia creare, vel eundem tristitia afficere poterant. Idem clarissime patet a posteriori. Videmus enim homines celare eos, quorum commiserantur, ea omnia, quae taedia ipsis creare, eosque tristitia assicere poterant, hane reddentes rationem, quod eos tristitia affcere nolint, vel ubi jam tristes sunt, quod ipsorum tristitiam augere nolinto imo ad iram concitati, ubi ad animum redeunt, & a malo alteri inferendo

abstinent, afirmant nolle sese alteri inserre malum, quod ipsi met inde

percipiant dolorem, vel contristentur.

Hinc Lipsius comm ueratronem v ae affectum parcentem. An vero eadem , quod illae

iacit, de ui possit per affectam Liberantem ac parcentem , altioris est indaginis, nec ia

siae

339쪽

fine ambagibus ostendi potest: demonstrandum euim est , ex eo, quod compellamur lia rare alterum ac eidem parcere . deduci posse definitionem nostram sive nominalem, sive realem . Patebit autem id tum demum fieri posse , ubi sumitur utrumque fieri solius seri gratia.

cui ad alterius taedia ac tristitiam minuendum pronus est, vel a malo, quod lasti taedia creat, ac tristitiam, veι dolorem causatur, si potest, liberare studet, oel etiam ab iis abstinet, quae eidem taedia creare, vel tristitiam causari pote rant , alterius , nou sui, aut tertii gratia I is ejusdem commiseratur. Etenim si ad alterius taedia ac tristitiam minuendum pronus est, alterius . non sui, aut tertii cujusdam gratia ἱ is taedia ac tristitiam alterius aversatur, qua tenus sunt taedia alterius: quod per se patet. Ea igitur sibi repraesentat tanquam mala g. 3862, consequenter cum affectus ex confusa mali reprae sentatione oriantur S. 6os , ex iis tanto majus taedium percipit, quanto majora existimantur taedia alterius t g. 6I3 . Enimvero qui ex alterius infelicitate, consequenter ex taediis alterius S. 63 9 , tardium percipit; is alterius commiseratur S. 6879. Quamobrem qui ad alterius taedia ac tristitiam minuendum pronus est; is ejusdem commiseratur, siquidem id fiat, ipsius, non sui, aut tertii gratia. Quoniam vero jam porro patet, qui ad alterius taedia ac tristitiam minuendum pronus est, alterius, non sui, aut tertii gratia; eum quoque a malo, quod alteri tardium creat, ac tristitiam, vel dolorem causatur, si potest, alterum liberare studere, ipsius, non sui, aut tertii cujusda in gratia. Igitur hoc ipso evidens est, quod ejus quoque commiseretur, quem a malo, si potest, liberare studet, quod eidem taedia creat, vel tristitiam aut dolorem causatur, ipsius quidem, non sui, aut alterius gratia. Non absimili modo liquet, quod etiam alterius commiseretur, qui ab iis abstinet, quae eidem taedia creare, vel eundem tristit ia assicere poterant, modo id fiat, alterius, non sui, aut tertii cujusdam gratia.

Poterat quoque propositio praesens brevius ita ostendi. Qui ad alterius taedia ac tristitiam minuendam pronus est, ipsius quidem, non sui , aut alterius gratia I is alterum indignum judicare debet taediis ac tristitia,

Hinc vero porro fuit ut ante, commiserationi locum esse etiam in casibus ceteris propositionis praesentis. A posteriori etiam veritas propositionis innotescit. Nemo enim non agnoscit, eum alterius commiserari, qui ad ipsum a malo, quo affligitur, liberandum tendit, si tristitia non insucata prodit id fieri, ipsius,non sui, aut tertii cujusdam gratia, propterea quod unusquisque in se affectum commiserationis experitur, ubi non sine tristitia misero succurrit. Si vero quis animo minime tristi succurrit inopi, eiusque miseriam sublevare studet ἔ

commis rationi .

340쪽

Anima.

commis

remur

a 28 Pars II. Sess. I. Cap. III.

det; tum saltem acutiores & qui a praecipitandis judiciis procul sunt rem oc

ti inde colligunt, quod non ex commiseratione procedam actiones ejus dem. Non tamen negandum est propositionem praesentem esse ex earum genere, quae evidentius a priori agnoscuntur, quam a posteriori: propterea

quod a posteriori ob latentem quandam determinationem , veluti quod hic misero succurratur , ipsius miseri gratia , dubitatur num id Um valeat in omni casu, an vero singulare quidpiam subsit cur in praessente succedat. In confirmandis adeo istiusmodi propositionibus a posteriori, respiciendum simul est ad probationem a priori, ut ita nebula, si qua superest, di spellatur .

Ex iis, quae modo diximus de propositione praetente aliisque similibus a posteriori confirmandis, apparet necessitas connubii rationis atque experientiae, cum alias vix fieri possit, ut propositionem a posteriori confirmandam rite determines, vel etiam ex iis, quae observari pollunt , alterum universalitatis convincas. Quamobrem ut iis, quae a posteriori de anima innotescunt, lucem affunderemus, quaeque cxperientia magistra addiscuntur, latius paterent; propositionum quoque rationes ex aliis anterioribus reddidimus, quae in Psychologia empirica a posteriori hauriendae sunt.

g. 7O r. Si animalia doloris capacia existimamus atque tristitiae, eaque amamus ἱ eorundem quoque commiseramur. Etenim si animalia doloris ac tristitiae capacia existimamus; ea hominibus quoad praesens negotium aequiparamus, cum nec hominem hic aliter nobis repraescntemus,quam subjectum doloris ac tristitiae capax. Enimvero si hominem amemus, ejus commiseramur I. 688 J. Ergo etiam si animalia amamus, corum commiserari debemus, ubi ea tanquam doloris atque tristitiae capacia existimamus. Idem a posteriori patet, idque clarissime omnium exemplo suminarum, quae catellos amant. Quodsi enim his vulnus quoddam infligatur, eorum perinde commiseramur, ac si homini, quem impense amant, id mali accidisset. Cum eos dolore affici existiment, contris tantur verbisque affcctum produnt, quo commoventur: imo ad opem iisdem ferendam pronae sunt, nec ab iis abstinent, quae ad dolores leniendos & vulnus sanan. dum faciunt. Imo qui animalia omnia, quae hominibus noxia non sunt, amore quodam univcrsali complcctuntur, qualis est corum , qui omne humanum ponus amore prosequuntur, ad benefaciendum singulis proni, ad nemini aegre faciendum apti, nisi ad iram ipsorum opinione justam provocati fuerint ; illos tristitia commoveri videas, si quid mali ipsorum opinione acciderit animali cuicunque, quo ipsi taedium ac dolor creatur.

Non mirum , si animalium brutorum perinde ac hominum commiseremur , cum hominum non commiseremur quatenus homines sunt, sed quatenus dolore ac trist tia unguntur atque a nobis amantur: quod utrumque etiam in brutis communi saltem opinione locum habere constat, sit ita quod cariesiani bruta in inera, machinas con erientes aliter sentiant. Non obstat eorum theoria , ut cum affectus ex confusis ideis oriantur, ipsi irci exempli loco esse possint, ubi de propositione prae lenie confirmanda agitur .

SEARCH

MENU NAVIGATION