Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

major est illa voluptas, quae praedominatur g. 6I4 ; gaudium tanto maius

erit, quanto majus suerit odium. Infelicem judicamus eum, qui, cum munus ambiat, cui praefici poterat , repulsam fert. Quod si quis Titium oderit & percontanti nu in munus, quod ambit, in ipsum collatum fuerit, narratur quod repulsam tulerit ;gaudebit utique de repulsa, tantoque magis gaudebit, quanto majus fuerit odium ad versus Titium conceptum. Ceterum ne ad experimenta delapsuri confundamur, probe omnino tenendum est, fieri posse ut affectu quodam contrario impediatur gaudium alias secuturum, veluti si quis magis contristetur de repulsa, quam una tulit amicus, quem amore complectitur, qui superat odium adversus Titium conceptum. Cum enim hic

tristitia atque gaudium simul oriri debeant; ille utique asscinis praeval bit, qui alterum superat.

odium opponitur amori. Sicuti ent in amans ex felicitate; ita qui alterum odit, ex eius In selicitate voluptat vi percipit. Qua molirem mutatis mutandis ad casum odii transferuntur, quae de casu amoris dicta sunt. Et si autem hoc non drificulter fiat; a nobis tam ea hic fieri, minime autem lectoris ingenio relinqui debet, propterea quod propositionibus de odio in Moralibus tanquam principiis utemur, quae ideo ea Pressis verbis hic ponendae ac dein strandae sunt, ut ad eas Pruvocare possimus.

I. 66 . cur alterum odit, ex eis3 tardis τοluptatem percipit, ct ideo gavdet, quod alter tristia assciatur , vel taedio. Qui enim alterum odit, is ex infelicitate ejus voluptatem percipit g. 66 I). Quoniam igitur quodlibet taedium ad infelicitatem alterius pertinet S. 6392; qui alterum odio prosequitur, cx taedio ejus voluptatem capit. Quoniam igitur porro gaudium in voluptatum praedominio consstit S. 6I4 ; qui ex taedio alterius voluptatem, adeoque ex tristitia alterius insignem voluptatem percipit β. 6 I99; gaudere utique debet, quod alter tristitia assiciatur. Quamobrem cum qui alterum odio persequitur, ex taedio ejus voluptatem percipiat per demonstratas idem quoque gaudere debet, quod tristitia afficitur alter. Idem confirmatur a posteriori . Si quis odio alterum persequitur , quam primum audit, ei taedia creata esse, vel vexas mille creari, quae plurimorum taediorum causa sunt; laetus exultat, quasi bono quodam egregio potitus fuisset. Hinc audias affirmantem, sibi adeo gratas esse vexas alterius, ac si sibimet donum pretiosum oblatum fuisset. Se non tantopere gavisurum , si vel centum aurei ipsi donarentur, & quae funt his gemina verba, quae odium sequuntur manifestum. Unde & nemo non ex hoc gaudio odium colligit, quo quis alterum prosequitur. Quoniam phrases receptae notionibus communibus respondent; iis conserme est, quod, qui alterum odio prosequitur, gaudeat ex eo, quod alteri taedia creentur, vel Vexae plurimorum taediorum causae. Quodsi odium fuerit ingens, ut ejus ,

qui alterum eodem prosequitur, judicio majoribus veris dignus existime

322쪽

tur alter; in haec verba erumpere solet: se multo magis gavisurum, si nescio quae vexae iisdem majores eidem crearentur.

Non provocamus ad exempla specialia , quae magno numero quotidie obvia sunt . cum nihil sit frequentius hominum odiis. Sui scit generaliter indicaste ea, ad quae specialia levi attentione agnita reseruntur. Casus speciales admodum variant, nec cuivis iidem familiares lunt. Inlunt autem itidem generalia, omnibus nota, quae speciales casus levi attentione utentibus in memoriam revocant f g. ros). Quamobrem scopus veritatem propositionis a posteriori confirmaturi postulat, ut is a potius generalia in medium aiferamus, quam casibus t pecialibus recensendis tempus minus utiliter teramus: id quod non modo hic, sed in omni casu limili obtervandum .

I. 66s. Si quis ex alterius taedio volvtatem percipit, vel ideo gaudet, quod alter Sigismiri litia incitur; is alterum odis. Quoniam enim taedium omne, seu omne odii. id, quod taedium alteri creat, ad infelicitatem eius refertur S. 63 9 P; quie X taedio alterius voluptatem percipit, ejus animus dispositus esse debet ad voluptatem ex alterius infelicitate percipiendam. Alterum igitur odisse debet F. 66i . Quod si quis ideo gaudet, quod alter tristitia afficitur, cum gaudium in praedominio voluptatum consistat S. 6I ; animus ejus dispositus esse debet ad voluptatem ex tristitia alterius percipiendam , consequenter cum tristitia in prae dominio taediorum consistat cf. 6 I9 , animus ejus dispositus est ad voluptatem ex alterius taedio percipiendam . Sed cui ita dispositus est animus, is alterum odit per demonstrata. Ergo alterum odit, qui ideo gaudet, quod is tristitia afficiatur. Idem confirmatur a posteriori per ea, quibus propositionem praecedentem confirmavimus. Sane ibidem jam monuimus, quod nemo non e X vo luptate, quam quis ex taedio alterius capit, & multo magis ex eo, quod gaudet, quia taedio, vel tristitia afficitur alter, colligit odium , quo alterum persequitur, in admirationem summam abripiendus, si contrarium sibi observare videatur.

Habemus adeo signum odii minime fallax. Omnis autem de signis doctrina plurimam utilitatem spondet in Moralibus.

S. 666. Si quis ex voluptate alterius taedium percipit, ac ideo contri latur, quod A tiola gaudet alter; is ex taedio alterius voluptatem percipere , ac ideo gaudere debet, plate ad quod alter contristatur: & contra si quis ex taedio alterius volvtatem percipit, taedium, ac ideo gaudet, quod alter contristatur ; is ex voluptate alterius taedium perci- Φη pire, ac ideo contrinari debet, quod alter gaudet. Etenim si quis ex volu 4 φ Vaptate alterius taedium percipit, eam sibi tanquam malum tanto majus repraesentare debet, quanto majus est taedium , quod eae ea percipit S. 6I39. gismeri Quoniam igitur voluptati contrarium est taedium c g. sa I. y I 8 , perinde ac iis .

bonum contrarium malo sy. yy . 16s P; taediuin alterius innumerum bonorum referre debet. Quamobrem cum ex eo, quod bonum nobis vide- Iur, voluptatem tanto majorem capiamus, quanto majus nobis bonum

illud videtur S. 6I 22 ; ex taedio alterius voluptatem percipere debet.. Iairi Disiligod by Cooste

323쪽

3io Pars II. GR. I. Cap. III.

Iam tristitia in praedominio taediorum consistit insigni c*.6Iρ . Quamobrem cum taedium alterius in nuae erum bunorum refcrat, qui ex voluptate alterius taedium percipit per demonstrata. tristitiam quoque pro tanto majore bono habere debet, quanto major eadem deprehenditur. Enimvero ex eo, quod bonum nobis videtur, tanto majorem voluptatem percipere debemus, quanto majus nobis bonum istud apparet S. 6 Iro: ergo qui ex voluptate alterius taedium percipit, adeoque contristatur , quod gaud ct alter V 3ii. si 8 , is summam quoque voluptatem ex alterius tristitia capere ,

adeoque ideo gaudere debet, quod alter tristitia assicitur S.61 2.

Non absimili modo ostenditur, quod qui ex taedio alterius voluptatem percipit, ac ideo gauder, quod alter contristatur; is ex voluptate alterius taedium percipere, ac ideo contristari debeat, quod gaudet alter . Confirmatur quoque propositio a posteriori . Hinc audias dicentes , bonum esse, quod alteri taedia creentur, ubi gaudio efferuntur, quamprimum ipsis narrantur vexae, quae creantur aliis. Patet adeo taedia& tr stitiam alterius in bonorum numerum reserri ab hominibus. Ex adverso etiam audias affirmantes, malum esse, quod alteri omnia ex voto cedanr, ubi tristitia afficiuntur, quam primum ipsis narrantur, quaenam fortuna secunda illi obtigerint. Unde liquet, gaudium ac voluptatem alterius e iam in malorum numerum referri ab hominibus .

Propositionem praetentem instar lemmatis hic praemittimus ad demonstrandas seqirentes. Utemur eadem quoque in sequentibus.

S. 657. Si quis alteram odit, ex eius volo are taedum percipit, ac ideo contrissatur ,' quod gaudet alter. Si quis enim alterum odit; is voluptatem percipit ex taedio ejus S. 66 λ. Enimvero qui ex taedio alterius voluptatem percipit, is ex voluptate alterius taedium capit sar. 6662 . Ergo qui alterum odit, ex voluptate ejus taedium percipit.

Similiter qui alterum odit, ideo gaudet, quod tristitia afficitur alter fr. 66 . Sed qui ideo gaudet, quod alter tristitia assicitur; is propterea

contristatur, quod alter gaudet S. 666 . Ergo qui alterum odit, is contristatur , propterea quod alter gaudet. Idem confirmatur a posteriori. Ponamus enim Titium odisse Sempronium, atque ideo in votis habere, ut muneri, quod ambit, minime praeficiatur. Quod si jam contrarium evenit, eum vel taedio, vel tristitia assici intelliges , pro uti vel majus , vel minus fuerit odium , quod adversus ipsum concepit. Inde est, quod rationem reddituri, cur aegre ferat Sem. pronium praesectum esse muneri, cum ex eo nulla utilitas in ipsum redundet, si collatum fuisset in alterum, nec ullum inde incommodum, muruto minus damnum in ipsum proficiscatur , quod Sempronius ad idem promotus fuerit , odium Τitii allegemus , quo adversus Sempronium

324쪽

De Affectibus. b. 3 1

S. 668. Si γίς me voluptate ineritis taedium Iercipis, ac ideo contristatar, quo au- Si numare alio ἔ is alteriam odit. Qui enim ex voluptate alterius taedium percipit. odii. ac ideo contristatur, quod gaudet alter; is ex taedio alterius voluptatem capit, ac ideo gaudet, quod alter tristitia asscitur S. 666 3. Enimvero qui ex taedio alterius voluptatem capit, vel prorsus gaudet, dum alter tristitia assicitur; is eum odit s. 66s . Odit igitur alterum, qui ex voluptate eius taedium percipit, vel contristatur , propterea quod alter gaudet. Ad confirmandam propositionem praesentem a posteriori facit, quod eadem tanquam signo odii utantur, quemadmodum ex iis intelligitur, quae ad propositionem praecedentem a posteriori confirmandam in medium adduximus .

Ab hoc usu commendatur Propositio praesen s, cujus rei rationes in superioribus jam dedimus cnM. s. 6οI J.

g. 669. cui alterum odit, is taedium ejus a petit, ct contra. Etenim qui alterum Efectis odit, ex ejus taedio voluptatem capit, ae ideo gaudet, quod alter tristi- odii. tia a citur L664 , consequemer voluptatem ex alterius taedio tanto majorem capit, quanto majus hoc deprehendit S. 6I 6rς . Taedium igitur , quo alter assicitur, tanto majus bonum ipsi videtur, quanto major est voluptas , quam inde percipit s.fra . Enimvero quam primum nobis rem quandam repraesentamus tanquam bonam , eam appetimus I. I 89 λ . Quamobrem qui alterum odit, alterius quoque tardium appetere debet. Quodsi quis taedium alterius appetit, is idem sibi repraesentare debet tanquam bonum g. 387. 389 , consequenter tanto majorem inde percipere debet voluptatem, quo majus bonum judicat tardium alterius S. 6 I a J. Animus adeo ipsi dispositus est ad voluptatem ex taedio alterius percipiendam , consequenter alterum odit 66i .

Noli dubito sore aliquos, quibus contradictorium videbitur, taedia alterius ac ea. quae taedia i pli creant, consequenter quae nemo non mala iudicat, in numerum bonorum referri. Tenendum itaque est , taedia non in se confiderata in numerum bonorum referri , sed bonum ludicati . quod alteri creentur. Non vero repugnat , bonum iudicari, quod alter malo quodam assiciatur. Similiter e contrario non repugnat malum iudicari, quod quis bono afficiatur, et si honum in se spectatum in malorum numerum referri nequeat. Unde patet, quomodo intelligendae sint phrates, ex voluptate alterius taedium, ex taedio voluetatem percipere; et fi idem Iam manifestum sit ex demonstrationibus superioribus. Nimirum voluptas non percipitur ex taedio, quo alter assicitur , quatenus in se spectatur, sed quatenus alteri creatur, adeoque fi rigorose inqui velis , ex aeo, quod alteri creatur, non ex taedio ipso. Similiter taedium non percipitur ex voluptate, qua alter delectatur, quatenus in se spectatur, sed quatenus alteri creatur, adeoque fi verba exacte exprimere debent, quod eisdem efferrς decreveris. dicendum est. Laedium percipi ex actu, quo alteri creatur volup M.

Qui alterum odit. is voluptatem ejον aversatar. Qui enim alterum odit, Effectus ex voluptate ejus taedium percipit s. 66 7 . Quare cum affectus ex confusa a boni a

325쪽

3 rx Pars II. GR. I. Cap. III.

boni & mali repraesentatione oriantur I. 6os , quamdiu autem in notione mali confusa acquiescimus, adeoque quamdiu alterum odio persequimur, eam rem aversamur, eX qua taedium percipimus S. Is a P ; qui alterum

odit, is voluptatem ejus aversatur.

Ex iis . quae modo nω. g. 669ὶ ad pmpositionem praecedentem dicta sunt, intelligitur, quo sensu voluptatem aversemur. Nimirum nemo aversatur voluptatem, quatenus in se spectatur; sed aversatur tantummodo actum , quo alteri voluptas creatur, quemadmodum nemo appetit taedium, quatenus in se spectitur, sed tantummodo actum, quo al- iteri taedium creatur. Sed ubi acumen ad ea, quκ diversa sunt , discernenda non omnibus suppetit; phrasibus receptis uti licet, quae, cum id involvant, quod acumine aperte di itinguitur, citra erroris periculum adhiberi possunt.

I. 6 II. Esnari stii alterum odit, is taedia eidem creare; voluptate vero quo minus perfan- . odii. tιν, impedire studet. Qui enim alterum odit , is taedium ejus appetit S.6693. Quamobrem cum unusquisque in se experiatur, quod ea conse qui studeat, quae appetit; alteri quoque taedia creare studet, quem odit. Similiter qui alterum odit, is voluptatem ejus aversatur S. 6ro . Quare cum denuo unusquisque in se experiatur, quod ea a se amoliri stu deat, quae aversatur ; Voluptatem quoque alterius a se amoliri studeat opus est, consequenter id agere debet, ut quovis modo impediat, ne alter voluptate fruatur, quem Odit.

Utrumque a posteriori confirmatur . Si quis alterum odit , is alios adversus eum instigat, qui eundem injuriis afficiunt, propterea quod novit ipsi hoc modo taedia creari. Narrat de eo, quae in detrimentum famae ipsius tendunt, propterea quod novit hoc modo aegre ipsi fieri, ubi fama suae adversa in publicum sparsa esse intelligit. E contrario impedire solet

quantum in se est, ne munus in eum, quod ambit, conferatur, propic- ,

rea quod novit insigni prorsus voluptate perfusum iri, si codem potiretur Quod si hune casum ad priorem rcfcrre malis , quod ad eundem quoque imulata intentione ejus, qui alterum odit, referri possit; perpendas velim Titium, qui odio persequitur Sempronium, impedire quo minus Me-'vius eidem donet librum tantopere ab eo cXoptatum , ne fruatur gaudio , quo eundem elatum iri praevidet. S. 672.

si a Mi alteri taedia creare , ac voluptatem, qua perfrui poterat, impediresiarum. studet; is alterum odit. Qui enim alteri taedia creare stud ci, is eadem appetit, quod per se patet. Enimvero qui toedia alterius appetit, is cundem odit 9669 . Ergo qui taedia alteri creare studet, is cum odit. Similiter qui impedire studet, quo minus alter voluptate fruatur; is eandem aversatur: id quod denuo per se pater. Enimvero qui voluptatem alterius avorsatur, is eundem odit s. 67o . Ergo alterum odit, qui impedire studet, quominus is voluptate fruatur. r

326쪽

De Assessibus.

A posteriori confirmatur propositio, quod vulgo ex studio alicri aegre

faciendi ac impediendi felicitatem alienam nemo non odium colligat. I. 673. Si quem nobis repraesentamus tanquam noxium, seu nobis aliisque malum ἱ odii

odium adversus eum oritur. Etenim si nobis alterum repraesentamus tanquam ori .

noxium , adeoque tanquam nobis aliisque malum c g. 363 , eum aversamur s. 9o , atque adeo cundem a nobis procul remotum esse cupimus , ne noxius esse possit, imo in destructionem eius sertur appetitus. Quoniam adeo interitum ejus nobis repraesentamus tanquam bonum fg. 33 9 , ex eo Voluptatem percipimus tanto quidem majorem, quanto majus bonum istud

nobis videtur S. 6Iχ . Disponitur itaque animus ad voluptatem percipiendam ex taedio alterius I. 3I 8 J, consequenter odium oritur S. 66s in .

Idem confirmettur a posteriori. Si quem novimus nobis adversum , quamdiu appetitus ratione non reguntur; ejus mortem appetimus , in v tis quam maxime habentes ut moriatur. Quando vero ita dispositus est animus ἱ experimur quoque nobis voluptati esse fortunam adversam , qua alter utitur, consequenter nos eundem odio prosequi s. 66r . obse vamus haud raro idem ita sese habere, etiamsi alterum amaverimus, ant quam nobis adversaretur. Atque in hoc inprimis casu evidentissime omnium liquet, odium ex eo oriri, quod alterum nobis repraesentemus tanquam n xium , seu tanquam nobis malum . Enimvero animo nostro in generari quoque odium adversus alterum experimur, si nobis constet de ejus aliis no

cendi animo, quos vel amamus, vel in quos indifferenti animo sumus. In priori casu facile admittitur absque observatione, propterea quod eum, quem amamus, tanquam notactipsos spectamus S. 6399. Posterior adeo casus huc potissimum spectat, ne exceptioni ulli locus sit. Quod si vero quem odio prosequimur, cui aegre fit ab altero; odium adversus facie n. tem oriri nequit, quod appetamus istiusmodi facta, quae alteri taedia creant 666ς . Hic adeo casus removendus.

Communiter odia hominum ex eo oriuntur, quod alios sibi adversos experiantur, ut adeo veritas propositionis praesentis a nemine in dubium revocari possit, modo ad ea attendere velit, quae quotidie obvia sunt. Quod si quis etiam absens nobis nocere possit , appetitum nostrum terri in mortem Mus, ipsa verba saepissit Te produnt, quae odio ducti proferimus. Suppono autem in omni astemium doctrina, animum rationis lumine minime persundi, quod affectus omnes di cllit. Si qui malitiosi suint, cum, quem odio prosequuntur , e medio tollere student: ast illi, a quibus tanta malitia remota est , in votis tantummodo habent, ut Deus mori lubeat eum . quem qdio hahent. Atque ad hos po- ei stimum casus respiciendum , ubi circa demonstrationem propositionis praesentis dubia quaedam luboriuntur , quod prolixitatem nimiam evitaturi notionum an alvsin ad ultimum evidentiae gradum producere non valeamus. Quod si quis nobis tantummodo praesens molestus fuerit , absentiam ejus morti aequiparamus, cum reIpectu nostri perinde iit , ae si prorsus interi illet.

S. 67 . . Ortus

Si quod nobis displicet in altero observamus, vel unde taedi m percipimus; bdi ultὸ ogum oritur. Si quod nobis displicet in altero observa alus, ex eo taedium pius eχ

327쪽

Idem

ulterius expendia

percipimus g. 3 2 , atque adeo hypothesis eadem est sive, supponamus pnobis quid observari in altero quod displicet, sive ponamus nobis quid ob

servari in altero, unde taedium percipimus. Quamobrem eum id alteri tanquam inhaerens, vel ad eum spectans consideremus; taedium ex eo percipi mus, quod alteri inest , vel ad eundem spectat. Quoniam itaque affictus ex confusa repraesentatione oriuntur cy.6os θ, in confusa autem repraesentatione subjectiim ab eo, quod ipsi inest , non distinguimus S. 39 ; ex

ipsa persona alterius taedium nobis percipere videmur, consequenter alterum tanquam nobis malum, vel noXium repraesentamus I. 6I3 . Enimvero si quem nobis repraesentamus tanquam noxium, seu nobis aliisque main lum; adversus eum oritur odium c S. 673 . Eryo odium adversus alterum oritur, si quod in altero observamus, nobis displicet, vel si ex eo, quod in altero observamus, taedium percipimus.

Idem confirmatur a posteriori . Odimus subinde personam, quamprimum eandem adspicimus , sola forma corporis , vel solo vultu offensi . Imo lubinde quod nos offendit adeo leviculum est, ut ipsim et id minime appercipiamus, ideo assirmantes, nos odiise Mevium , sed non posse dicere quare: id tantummodo nos dicere posse, quod ipsum odio prosequamur. Quod si vero quis acutior fuerit, is rationem odii deprehendit, etsi tanta non videatur, cur odio alter dignus sit, ubi ratio integra non dete gitur, propterea quod imaginationi plurimae in isto odio tribuendae sunt partes, non autem in apricum producuntur. Quod si quis ea negleXerit, quae inexcitando odio imaginationi tribuenda veniunt; et saepissime dubia videbuntur, quae in se clarissima sunt. Cautione igitur opus est, ubi propositionem praesentem a posteriori confirmare voluerimus.

Homini naturale est tenae re ad ea a se amolienda , eorundemque destructionem, quae taedia ipsi creant.

s. 57s. Si nobis repraesentamus malum, quod alteri ines, vel ad eum quomodocunque pertinet ; odium oritur . Si nobis repraesentamus malum , quod alteri inest , vcl ad eum quomodocunque pertinet; tanto majus taedium inde per.

cipitur, quanto majus malum istud videtur I. 6i39. Quamobrem cum taedium alterius displicere nobis debeat s. 34a : si nobis malum, quod alteri incst, rc praesentamus, aliquid in eo observamus, quod nobis displicet, consequenter Odium oriri debet f.67 . Idem confirmatur a posteriori. Si quis deformitatem in malorum nu. merum resert quod salva rei veritate fieri posse alibi ostendemus ; is eum odit, quem deformem intuetur, etiamsi antea ipsi fuerit ignotus. Hinc

audies assirmantes, adeo deformem esse hominem, ut propcnso in eum animo esse nequeamus. Ita vero loquentes eos deprehendes , qui formae pulchritudine delectantur, consequenter qui hanc in bonorum num crum , adeoque eidem oppositam de rinitatem in malorum num crum rcferunt. I. 676.

328쪽

De Afffectibus. 3 s

g. 676. Si quod in altero observamus, nobis tanqua in nobis malum repraesentamus I Ideis, odium adversus alterum oritur. Si quid enim in altero tanquam nobis malum adbuerepraesentamus, cum affectus ex repraesentatione confula oriantur I. 6o I , ulteri

in ea autem id , quod alteri inest, non distinguimus ab eo, cui inest S. 3ς ; φνρς' at erum nobis tanquam nobis noxium repraesentamus, consequenter odium 'adversus alterum oritur S. 673 . Idem etiam sic ostenditur. Si quod in altero observamus, tanquam nobis malum reptae sentamus; nobis quid tanquam malum repraesentamus, quod alteri inest. Quare cum odium oriatur, si quid nobis in altero repraesentamus tanquam malum c g. 67s ὶς odium quoque oriri debet , si

quod in altero obicrvamus, tanquam nobis malum nobis repraesentamus. Idem confirmatura posteriori. Ponamus alterum propalasse, quae nobis nocua sunt. Factum alterius nobis repraesentamus tanquam nobis malum S. 16s . Nemo vero non novit istiusmodi factum esse odii causam , ita ut vel amorem in odium convertere possit.

Si rem curatius examines, omni sere in casu quod nohis displicet in altero , nobis repraesentamus tanquam nobis noxium, quatenus scit icet id malum ludicamus respectu noliri , quod taedium nobis creat.

I. 677. Odium est affectus, qui oritur ex eo, quod quid in altero observa- Definitiomus, quod nobis displicet, seu si quid in altero nobis repraesentamus tan- reatis quam malum, praesertim respectu nostri.

Definitionis hujus realis, quae excitationem odii declarat, veritas patet ex pro fi lionibus proxime praecedentibus. Patet etiam ex eo, quod odium opponatur amori : id quod ex collatione definitionum realium odii atque amoris innotescit. Equidem dubium oriri poterat ex definitione carisana, de qua mox dicemus disertius , an repraesentatio ejus , quod in altero Observamus, tanquam mali fieri debeat rei pectu nostri: enimvero proposiuriones praeeedentes contrarium loquuntur, praelertim si ad ea respicias, quae ad eas confirmandas a posteriori in medium adducuntur.

g. m.

Definitio odii tam nominalis, quam realis usui loquendi conformis. Defini- Signi si tionem realem ex nominali deduximus. Quamobrem si una earum fuerit cuius usui loquendi conformis, etiam altera eidem consormis este debet, & si si1. . quis unam earum admittit, is alteram etiam admittere tenetur. Canesius Ioc. citi not. S. 649 P odium definit per affectum, qui oritur, si quid n bis repraesentatur ut malum respectu nostri. Haec definitio, si considere- ,hii. tur ut propositio, non habet quod a veritate aberrat S. 6769: restrictio tamen cum non in omni casu obtineat S. 674. 67s γ, adaequata definitio non est, nisi dicas id, quod nobis displicet, vel quod ut malum nobis repraesentatur respectu ipsius subjecti, cui inest, vel aliorum hominum a nobis diversorum, repraesentari in eo tanquam nobis noxium , quod nobissimus conscii taedii ex eo percepti. Quod si definitionem Cartesii hoc modo

salves, quemadmodum salvari potest; nihil est quod in ea reprehendas, R r a sed Diqit ipso by COOste

329쪽

Odium

rum oe

lium

316 Pars II. Se R. I. Cap. III.

sed cum definitione reali, quam nos ex nominali deduximus, prorsus conis venit s. 677 . Atque adeo definitio nostra nominalis odii non contrari tur significatui, quem vocabulo tribuit Cartesus . In superioribus eviciamus S. 633 , definitionem nominalem amoris, quam dedimus, esse notioni amoris conformem, quam AristotHes dedit. Quoniam notio odii notioni amoris opposita est, & nostra quoque hinc odii definitio nominalis definitioni amoris nominali opposita S. 633. 66i I haec quoque a mente Aristotelis aliena esse nequit. Amare Aristoteli est velle alicui, quae bona arbitramur, illius, non nostri causa. Quare odisse eidem idem esse debet aevelle alicui, quae mala arbitramur, illius, non nostri causa. Velle inas et uum doctrina denotatachum appetitus sensitivi, quemadmodum jam s pra S. 613 monuimus. Ex nostra odii definitione necessaria conseque tia deduximus, quod, qui alterum odit, ejus tardium appetat S. 669 , eique taedium creare studeat S. 67I . Enimvero cum ea mala judicemus alteri, quae taedium eidem creant cI.6I3 ; nostrae definitioni odii conveniens est, ut ea appetamus, quae mala alteri arbitramur, ipsius causa , eademque efficere studeamus. Notio igitur nostra odii cum notione Arist relica consentit . odii notionem non explicat Goclenitis noster in Lexico: cum tamen amorem eXplicet per actum voluntatis , hoc est, appetitus sen-stivi elicitum , quo alicui bonum volumus; odium ipsi esse debet actus voluntatis elicitus, quo alicui malum volumus. Notio Gocleniana convenit cum Aristotelica . Quoniam itaque ostendimus, Aristotelicam cum nostra consentire, hoc ipso palam est , quod etiam Goconiana cum nostra consentire debeat cI. aa 3 Onrol. . Ceterum hic quoque mutatis mutandis repetenda sunt, quae de restrictione Cartesiana in definitione amoris supra g. 6s 3 annotata sunt. Denique perinde ut supra clossicit. , ex eo quoque colligitur, definitionem odii esse notioni communi conformem, quod , quae inde a priori deduximus, eadem sunt cum iis, quae vulgo ex odio

prosecta agnoscunt omnes.

Non dissicile foret cum iis, quae a nobis demonstrata sunt, conet Iiare aliorum philoia sophorum definitiones et sed operae pretium non existimamus tantum operae impenderurei satis manifestat.

s. 679. Si in re inanimata, vel etiam in anima tibv3 quidpiam deprehendissis, quod nobis raedium creat, seu unde taedium percipimus ; rem istam , seu animal suae odimus pro gradu taedii percepti. Si enim in re sive in animata , sive animata quid deprehendimus, quod nobis plurimum taedii affert; ea nobis mu tum displicet S. 2 a . Enimvero cum a ficetus ex ideis confusis oriatur I. 6os ; inter res inanimatas, quae nullius infelicitatis capaces sunt, &animantia bruta, quae ejusdem capacia apparent sI. 637 9, non distinguimus S. 39 . Quamobrem cum Odium oriatur ex eo, quod quid in altero

observamus, quod nobis displicet S. 974 I Odium quoque oriri debet,

V si quid

330쪽

De Affectibus. 337

si quid in re inanimata, vel in animali bruto observamus, quod nobis di splicet, consequenter quod nobis taedio est S. s r . Quod vero odium majus, vel minus sit pro di verso gradu taedii, quod

ex re uta, vel animali percipimus, eodem prorsus modo ostenditur, quo idem de amore evicimus cf. 6s , , ut adeo non opus sit id denuo de odio

demonstrari.

Idem etiam confirmatur a posteriori. Nos res inanimatas & animantia bruta odio prosequi, in consesso est apud omnes, nec facile erit quisquam , cui non exempla clarissima suggerat experientia domestica . Ponamus Titium inter strepitum non posse conservare attentionem & canem vicini esse ipsi latratu molestum. Quando eundem conspicit in platea , se ita eum odisse assirmat, ut selopeto a quodam corpus ejus trajici vellet, ne amplius attentionem turbare posset. Similiter displicere deprehendimus nobis animal brutum propter formam ac inde odium adversus ipsum concipi, perinde ac adversus hominem, cujus forma displicet, siquidem formae pulchritudinem in bonorum numerum, deformitatem in malorum numerum res rimus . .uamobrem cavendum, ne ab uno objecto ad alterum argumente

mur: neque enim Omnibus eadem displicent, nec si qua displicent, in eodem displicent Sradu.

caν totus definitionem suam odii generaliter concepit , ut etiam ad res inanimatas

applicari possit.

I. 68O. Si rem inaesmatam odimus, ad ejus imperfectionem promovendum, imo ad ipsius quoque destructionem proni sumus. Si quem enim odimus, animum dispositum habemus ad taedium eidem creandum sas. 67I , consequenter ad ipsum, vel statum ejus imperfectiorem reddendum cI. si 8 . Quamobrem si opinione eius, qui rem inanimatam odit, eadem impersectionis cujusdam, aut saltem destructionis fuerit capax ; ad eam promovendum prouus est , qui rem istam odio prosequitur . Idem confirmatur a posteriori. Si nobis displicet imago propter dissimilitudinem, eam adeo odimus , ut ex conspectu nostro eam tolli jubeamus, imo ut nimio odio adducti arrepto cultro eam prorsus dissicemus, aut feralibus flammis tradamus. Germanis peculiaris phrasis est, qua hoc odium exprimunt,& qua tam de rebus inanimatis, quam hominibus ac animantibus brutis utuntur. Dicimus enim: Lb bin dieser Sarae, oder de Persos, dem Thiere so gram, das Db es nichi uor augen istin han.

In genere notandum est, linguam nobis vernaculam vocabulis ac loquendi formulis abundare, ut ad singula, quae de anima nostra obiervantur, apte ac perspicue exprimenda nunquam defit dictio. Quodsi quaedam occurrunt vulgo non observata, quae tamen pura dictione exprimi iubentur; terminos aetos componere licet ex vocabulis obviis, quae 3uxta ipsas leges etymologicas si εnificatum insinuant, ut nomina rebus suis conveniant. Patet id ex operibus nostris philolophicis Germanico idiomate editis , ubi terminos maxime bar haros Scholasticorum , quae aures latinas maxime Offendunt, dictione Germanica pura red

didimus, quae cibit continet, quod nauseam moveat puritati linguae Germanicae adsuetis. Unde

inanima.

SEARCH

MENU NAVIGATION