Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

De Affectibus. 339

adeoque eo, quod malum alteri existimat I. 6r3 , voluptate afficitus I. 66I . Animo igitur indifferente est erga alterum, nec bonum judiacans, ut ipsi bene sit, nec bonum existimans, ut eidem aegre sit S. 6D . Eum adeo indignum judicare nequit bono, quo fruitur, vel quo potitur. Atque ita patet, qui alterum nec odit, nec amat, eum indignum bono , quo fruitur, vel quo potitur , judicare non posse . Quoniam itaque fieri nequit, ut, qui alterum indignum iudicat bono,

quo fruitur, Vel quo potitur , eum amet, aut nec amet, nec Oderit , necesse est ut eundem oderit.

Demonstrationem posteriorem prolixiorem priori evidentiae gratia addidimus, cuius in rebus pischologicis de moralibus maxime habenda ratio est, ut hoc nomine prolixiores saepius praeferendae sint brevioribus.

g. 724. Quoniam invidia oritur, si quis alterum bono, quo fruitur, vel quo potitur, indignum judicat S. 7i3 , alterum vero is quoque odit S. 7 a 32 ; invidia ae odium inaesidui comites sunt.

Patet idem jam ex superioribus i I. 7at , quod alterum oderit, qui ipsi invidet quae bona existimat.

g. 72I. Si quis animalis etijusdam bruti flatum meliorem suo existimat; is ei eundem invidet. Etenim qui statum bruti comparat cum statu suo, ae illum bonum, hunc malum existimat, adeoque illum appetit, hunc aversatur S. 57938i9, ut adeo sibi potius convenire istiusmodi statum judicet, qui est animalis bruti; is utique taedium percipiet ex statu animalis tanto majus, quanto magis malum judicat, quod bruto conveniat iste status , ipse vero eodem privetur S. 6I3 . Tardium adeo percipit ex voluptate, quam bruto tribuit, consequenter ex ejus felicitate I. 638 , adeoque eandem ipsi invidet I. TOI . Probatur idem a posteriori . Ponamus enim homini inopi denegari eleemosynam ab eo, qui canibus cibos devorandos objicit, quos ille cupediarum loco haberet. Nemo non novit, illum invidere canibus sortem suam, ac invidiam iisdem verbis testari, quibus eam erga homines prindere solemus.

Nemo statum bruti suo meliorem iudicat. nisi qui suo minime contentus est. Unde exempla, quibus praesens illustratur propositio, ab iis praesertim personis petuntur, quae e mueros exilii mant . Per se autem patet, statum bruti eum esse debere, ut non impostibiis Ie quis judicet se in eodem collocari, vel idem saltem tacite supponat . Et hic non semia per respicimus ad statum istum in singulari, sed saepissime tantummodo in universali, ita ut similem statum , mutatis mutandis suum esse vellet , qualem alicui bruto convenire existimat.

g. 726.

Si quis brutam aliquod indignum judicat boao, quo opinione sua fruitur I in-midia adversus ipsum oritur. Si quis enim brutum indignum judicat bono, quo opinione sua fruitur; is maxime vult, ut eodem , si fieri potest, pria

ac odium

cur se

mutuo coin

bruta causa.

352쪽

ODissi invidia

in resinaa imm

e a res inanima rass

varetur, saltem mallet idem eodem carere. Malum igitur judicat, quod brutum eodem gaudeat f. s86 , consequenter eX eo tanto majore taedio asscitur , quanto magis malum judicat, quod brutum eodem gaudeat S. 6I3 9 . Tardium adeo percipit ex felicitate, quam bruto tribuit S. 638 9, consequenter invidia adversus ipsum corripitur c S. 7os . Idem ostenditur hoc modo. Si hominem indignum judicamus bono, quo fruitur, vel potitur; invidia adversus ipsum oritur g. 7i3 9. Enim in

vero tum hominem non consideramus tanquam hominem, hoc est , eum nobis non repraesentamus tanquam ens ratione praeditum, qua maxime dis.

fert a bruto; sed tanquam ens, quod fruitur, Vel potitur eo, quod nostra opinione ipsi bonum est, sed quo tamen idem indignum existimamus. Quamobrem cum id, quod bruto est, bonum existimamus, ac idem codem indignum judicamus; brutum eodem modo nobis repraesentamus, quo in casu nascentis invidiae hominem nobis repraesentare solemus. Invidia igitur adversus brutum nasci debet cI. Ix8 Ontol. I. Confirmat ut etiam a posteriori. Obvia inprimis sunt exempla in canibus, qui si lautis cibis pascantur, iisdem indigni judicantur a nonnullis. Qui vero ita sentiunt, invidiam adversus ipsos sagrantem in se expertu tur . Exempla alia in medium non adducimus, cum satis obvia sint. s. 727. Si quis in re inanimata quid deprebendit, quo eandem indignam existimat; d eidem quasi invidet. Quodsi enim quid in re inanimata deprehendimus , quo eandem indignam existimamus; nostra quidem opinione malum est , quod id eidem conveniat, consequenter exinde taedium tanto majus percipimus, quo magis malum existimatur, quod eidem ipsi insit f. 6I3 . Quoniam igitur ex eo, quod bonum existimat, idem taedium percipit , quia alteri inest; idem ei quasi invidet S. 7os . Hanc quasi invidiam cadere in homines experientia loquitur. Fluit ex eadem studium privandi eo rem inanimatam, quo eam indignam judicamus, vel ubi id fieri non potest, saltem privandi voluntas: in quo quasi . invidia convenit cum vera invidia S.II 6 .

S. 728. Ex dictis apparet, quomodo invidia erga res inanimatas oriatur, &quo sensu homini ea tribuatur. Est nempe Invidia, quae homini tribuitur, erga res inanimatas tristitia, vel saltem taedium ex eo, quod ipsius opinione iis bonum inexistit, perceptum. Oritur autem Invidia in res inanimaras, si eas indignas judicamus bono, quod nostra opinione iisdem inexistit.

Definitio realis invidiae erga res inanimatas incidit cum definitione reali erga homines g. 724 , atque hinc intelligitur, non absonum esse tribuere homini invidiam in res inanimatas, etsi iacile ostendi pollit eam esse a ratione alienam: id quod vero in omni aste-etuum genere multia modis obtinet. Nascuntur affectus ex confusis perceptionibus t s.6os . Ecquis vero requisiverit opiniones hominum ex confusis perceptionibus ortas rationi semper consentaneas este De fiastio nominalis invidiae in res inanimatas transfert ad eas ex definiis

353쪽

De Asfectibus. 34t

definitione nominali invidiae erga personas, quae salva earum natura in iisdem locum habere pollunt g. 7as . Quoniam enim res inanimatae voluptatis Capaces non sunt, utpote quas sui conscias esse repugnat i g. 311ὶ ; nec felicitas in eas cadit g. 636 . Quoniam tamen hona ea sunt, quae hominem telicem reddunt, quemadmodum ex notionibus honi, voluptatis ae felicitatis tacite ostendi poterat & tuo loco in philosophia practica universali a nobis ostendetur; igitur in re inanimata non datur, quod invidiam excitare pollet, nisil, num eidem opinione invidentis inexistens. Et quouiam con fusis perceptioni hus toti immergimur, dum invidia nos tangit; bonum in rebus inanimatis obvium utrum eas felices reddat, necne, non distinguimus, ut adeo facile ideae boni aecedant, suae alias, quando cum hominibus nobis est negotium , eidem coniuncta esse solent. Si quis quae confusa sunt in perceptionibus nostris, acute a se invicem separare noverit; ei palam erit, quam sine pereeptiones nostrae fallaces, ubi affectus gignunt.

g. . Tay.sus , quis animalia bruta rebus inanimatis aequiparet, quatenus scilicet tantummodo considerantur tanquam subjeetum boni cujusdam , seposita attentione ad Voluptatem, quae inde a nobis percipitur , ubi ejusdem compotes sumus; invidia erga ea eadem es, quae erga res inanimatas sese exerit: id quod inde patet, quod tunc bruta nobis eodem modo, quo res in animatas in casu nascentis invidiae repraesentamus. Quods vero animantia bruta hominibus aequiparantur, quatenus nempe felicitatem in ea cadcreposse opinamur; invidia erga ea eadem es, qua erga homines flagramus: id quod denuo hinc elucet, quod bruta nobis tunc repraesentemus eodem modo, quo nobis homines in casu nascentis invidiae repraesentamus.

Qui ad ea attendere voluerit, quae inter homines quotidie accidunt, notiones invidiae adversus res in animatas atque bruta lucidas consequetur : id quod in aliis quoque casibus si milibus notandum.

g. 73O. Gaudium ex eo perceptum, quod opinione nostra alteri vitio verti potest , vel famam ejus quomodocunque laedit, dicitur Dri .

Ponamus e. ge Titium spe sua excidi illa, quam munus quoddam ambiens conceperat . Quod si quis ideo gaudet, quod existimet repulsam fore ipsi ignominiosam; affectus irrisionis nomine venit.

S. 73 I. Quodpi ergo quis existimet, corporis defectus naturales, vel etiam casu sit pro contractos esse alteri ignominiae; Ob eosdem eum irridet cS. 73o in. Nihil fere frequentius in humano genere observare licet exemplis, quibus corollarii praesentis veritas confirmatur. Ponamus Titium claudicare. Quod si id vitio eidem vertit Mevius, atque idem animum dispositum habet ad voluptatem ex iis percipiendam, quae alteri vitio verti posse existimat; eum utique claudicantem irridebit. g. 732. ' . Similiter si quis exi limat damnum, quod alter incurrit, vel fortunam, qua utitur, adversam eidem ignominiae esse; ob damnum, quia incurrit, vessortunam adversam eum irridet b. 73o P. Confirmatur hujus quoque corollarii veritas a posteriori. Ponamus

Titium jacturam facere mille. thalerorum, propterea quod debitor non est sol-

ta a

Irrisio ob

corporis

desectus Irrisio ob

damnum

vel foris

sam .

354쪽

m alis

342 Pars II. GR. I. Cap. m.

est solvendo. Quod si Mevius hinc Titium imprudentiae argui posse existi

mat , & animum dispositum habet ad voluptatem ex iis percipiendam , quae alteri vitio verti possunt; ipsum utique irridebit. Ponamus porris Sempronium in dignitate constitutum non habere , unde vitam dignitati suae convenienter tolleret. Quod si Mevit animus fuerit dispositus ad voluptatem percipiendam ex iis, quae Sempronio ignominiosa existimat; eum utique irridebit.

Nimirum & in praeseme , & in praecedente corollario supponim . quod quis ad alterum irridendum sit dii positus, neque aliud intendimus quam recensere irrisionis causas , quae eam determinant in subjecto habili. Absit enim ut quis sibi persuadeat omnem omnia

no uominem alterum ob defectus corporis naturales, damnum quod incurrit atque fortunam adversam, qua utitur, irridere debere. Pollent aliae irrritonis caulae Ipeciales adhu complures recenseri; sed supervacaneum existimamus ea coacervare, quae unusquisquae per se levi attentione assequi potest, ubi sibi in memoriam revocat, quae ex communI e periuntia laausit

invidere divitias Titio, dico eum divitias innumerum bonorum referre &tanquam bonum Titio praesens considerare. Quodsi enim Titio invidet divitias, seu ex iisdem tardium capit , vcl prorsus tristitia asscitur S. 7os , eas ad felicitatem ipsius refert 9. 7os ), adeoque in eorum numerum, quae eidem voluptatem creant cS. 638 , consequenter bonum Titio praetens existi in alc S. 6 Ia .

Nemo invidet alteri, quod ipsemet habere nolit; sed ea invidet , quae ipse habere mallet, aut ex quibus , si ipsemet ea possidet, voluptatem percipit, vel gaudio assicitur Sed nemo appetit, nisi quae bona existimat s s. 3 79I, & ea , ex quibus voluptatem capit , in honorum numerum reser g. ει 1 , adeoque multo magis ea, ex quibus prosius gau

s. 734. Si quis alteri invIdet famam; ad eum ireidesdum pronus est. Si quis enim alieri invidet famam; eam in numerum bonorum refert g. 7339, consei quenter ad status humani perfectionem eandem pertinere judicat F. yy Infamiam itaque , aut quicquid famae adversmir ad status imper chi

nem , consequenter innumerum malorum refert Quoniam itaque

ex fama alterius, adeoque ex eo, quod opinione sua alteri bonum est per demonstrata, consequenter quod ei voluptatem creat S. 6 Ia , taedium percipit ac tristitia assicitur S. os 2; ex taedio, consequenter malo ejusdem S. 6I3 , voluptatem percipere debet S 6669. Voluptatem adeo percipit, qui altori famam invidet, ex infamia ejusdem, atque iis, quae famae ejusdem adversa sunt per demonstrata. Enimvero qui gaudio assicitur, adeoque & qui voluptatem percipit f. 6r4 ex infamia alterius atque iis, quae semae ejus adversa sunt; is eum irridet s. 73o . Patet itaque eum, qui alteri famam invidet, habere animum ad irridendum eundem dispositum, seu, quod perinde est, ad eum irridendum pronum esse . Confirmatur idem a posteriori. Luculenta admodum exempla inter eruditos

355쪽

De Assectibus.

eruditos occurrunt, qui invidia in alios ducti saepissime alios se longe meisliores aliis deridendos proponunt, eosque irrident , quoties quid famae ipsorum adversum sibi observasse videntur. Evolvenda hic sunt scripta illorum, qui alios impugnando famam consequi student. Horum in numero sunt pietatis pompolis doctores, qui ambitionem cum ignorantia conjungentes magni videri volunt, inimici doctrinae solidae , quae fucum non fert.

Equidem non ignoro fore alrquos, qui exempIa doctorum pietatis pompolae perperam hie allegari existimaturi sunt, quod lismilitatis Budiosi a fama acquirenda procul remoti sunt. Enam vero hi erunt, qui praetextia sibi imponi patiuntur. Nostris principiis phil Ioplaicis . praesertum psychologocis & moralibus tinctus fueum sibi sacere non sinit r quae ratio e cur hominibus, qui toti in eo sunt, ut laeum faciant aliis , Psycholo iis eum phil Iophia mota It sudes in oculo sit.

I. 73 S; quis alteri famam invidet, ac in re qaid sibi obseruare videtur sua opinione suando

famae ipsius adversum; eum actu irridet. Etenim si alteri famam invidet, ad ρπισσα eum irridendum pronus est 6. 73 2. Quare si quid in altero observat famae . .rpsius adversum , saltem opinione sua; ratio adest sufficiens, cur alterum actu irrideat g. 73o Pbcbol. & ar. 36 Ontot , consequenter eum actu irridere solet S. II 8 mrol. . Quae ad confirmandam propositionem praecedentem allegata sunt, ea ad praesentem quoque corroborandam spectant, cum ex adipali irrisione, de qua praesens loquitur propositio, pronitatem ad irridendum alios, de

qua in praecedente sermo est, colligamus. g. 736. Si quis alterum irridet, is ei famam invidet. Si quis enim alterum irri- δαῖ det , ex iis, quae famae ejus adversa sunt, gaudio s. 73o P, consequen- nis effe- ter voluptate afficitur S. 6I . Quoniam vero ea, quae famae adversan- H. Iur, mala sunt c*.s6s , ac omnium opinione pro malis habentur; animus ejus dispositus cst ad voluptatem percipiendam ex eo, quod alteri malum est, consequenter ex quo istaedio ac tristitia afficitur I.5I3 . Quare cum& dispositus esse debeat animus ad tristitiam ex ejus voluptate g 666 , consequenter felicitate percipiendam S. 638 ; invidia ad versus ipsum la-horat S. 7os . Patet autem ex demonstratis, quod tardio, imo tristitia affici debeat ex aliorum fama. Famam igitur alteri invidere debet. Apparet idem a posteriori ex eo, quod si quis alterum irridens nam rari audit, quae eidem laudi sunt ac famam ejus loquuntur, ea quovis modo extenuare, vel prorsus negare, aut, si in dubium vocare non possit, in malam partem interpretari conetur. Quoniam enim sic satis prodit, se ferre non posse laudes ae famam alterius; naud obscure significat, se alterum laude ac fama indignum judicare, consequenter ei laudes ac famam

Hi ne videat potissimum eos irridere alios, qui soli laudari mallent, nec quenquam laudari serre possunt. Et quibus istiusmodi est animus, illide nemine bene, de omnibus male loquuntur, omniaque in malam, nihil la bonam partem vertunt. Sed de his uberior

dicendi

356쪽

Effectus

344 Pars II. GR. I. Cas. Πι

dicendi locus erit in Noralibus , ubi diversi hominum characteres ex suis sontibus derivainbuatur: id quod vi principiorum psychologicorum praestare licet.

S. 737. Si qtiis alterum irridet, is eum fama indignum iudicat. Qui enim alterum irridet, is ei famam invidet S. 736 . Enimvero si quis alteri, quae bona existimat, invidet; is cum bono, quo potitus est, indignum judicat LIIa . Ergo qui alterum irridet, is eum fama indignum judicare debet. Quae ad praecedentem propositionem confirmandam in medium adduximus, ea ad praesentem quoque trahi possunt. Etenim ex iis, quae de irridente alios observantur, deduximus, quod fama ac iis, quae ad eundem spectant, alterum indignum judicare debeat. g. 738. Si quis alterum fama indignum existimat ; is ad eum irridendam pronus es , ac, sifamae advers quid observat , actu irridet. Qui enim alterum fama indignum existimat, is eandem ipue invidet S. 7r3 . Enimvero si quis alteri invidet famam, is ad eum irridendum pronus est I. 73 P. Ergo qui ait rum fama indignum judicat, ad eum irridendum pronus est , adeoque si in eo observare sibi quid videtur opinione sua fama: ejus adversum, eum actu irridet g. 733 P. Elucet hoc a posteriori inprimis exinde, quod alterum irridentes hac ratione irrisionem tueantur, quod eadem dignus sit. Qui vero dignus irrisione judicatur, is dignus fama judicari nequit, adeoque ea potius indignus existimatur. Patet igitur, quod eum ideo irrideat, quia eundem fama indignum judicat.

Caveadum est , ne pro si nonymis habeamus alterum indignum fama existimare de judicare quod tamam non mereatur. Fieri enim potest , ut quis agnoscat alterum mereri famam , quam habet , & hoc tamen non ob lante eadem alia de cauta inuignum pronuntiet, quatenus opinione sua malum eli, quod alteri sit isti ut modi fama. Non hie nobis res est cum veritate , sed cum opinionibus hominum , quae a veritate saepissime dissident di absurda continent. Judicia hominum, a quibus affectus pendent, haud raro ex aliis affectibus pro-

pullulant: id quod evidenter perspicitur, ubi nexum affectuum inter se cognoverimus, qui partim ex PI chologia innotescit, partim ex philosophia morali agno citur.

S. 739 Si qtiis alterum irridet; is eum iis dignum iudicat, quae famae ejus adversa sunt. Si quis enim alterum irridet; is ex iis, quae famae ejus adversa sunt, voluptatem percipit, vel prorsus gaudio asticitur c S. 73o , adeoque tanto magis bonum judicat, quod alterius famae macula inustast, quanto major est voluptas, quam inde percipit car. 6I 2 ). Quoniam itaque quam maxime probat, quod fama alterius laedatur; eum utique dignum iis existi. mare debet, quae famae ejus adversa sunt. A posteriori patet veritas propositionis , ubi attendimus ad verba alios

irridentium, quibus approbant ea, quae famae aliorum adversa sunt , quatenus cidem advorsa sunt. In geminare enim solent: bcne, bene se res habet, quod istiusmodi quid patraverit alter, vel tale quid c idem acciderit.

357쪽

Imo ipsa verba , quibus irrisionem testamur, aut, si mavis , quae affectus irrisionis protrudit, aperte loquuntur, quod alterum iis dignum existimamus, ob quae ipsum irridemus.

sane ideo gaudemus, quod iamae alterius macula adspergatur, quod ex voto id eum ain nostro, consequenter quod alterum dignum existimemus hoc malo.

g. 74o. Si qtiis aberum dignum iis extimat, quae opinione sua famae ipsius ariersa tur ; irrisio oritur. Etenim si alterum dignum iis existimat, quae opinione sua famae ipsius ad versantur, cum ea in malorum numero sint S. s ε 3 ; ideo gaudet S. 722 ), consequenter irrisio oritur So3o P. A posteriori confirmatur propositio praesens ex eo, quod irrisionem conjunctam experiamur cum approbatione, quod talia eveniant, quae famam alterius laedunt. Omnium autem optime id unusquisque experiri potest in seipso, si sibimet ipsi attendit, quando irridet alterum. Clarissime enim perspiciet, quod probet, hoc est, quod bonum judicet alterum secisse, quae famae ipsius adversa sunt, quatenus volupe nobis est videre, quod alter famae suae noceat, vel ea ab aliis laedatur.

Eo ipso nimirum, dum nobis consci i sumus, volupe nobis esse quod fama alterius lacessat ur , intelligimus nos approbare , quod tale quid eveniat, adeoque dignum judicare ai- rerum , cujus fama lacessatur.

S. 74 I. Fluit ex hactenus dictis definitio irrisionis realis. Est nimirum Irrim affectus, qui oritur ex eo, quod alterum iis dignum existimamus, quae opinione nostra famam ejus laedunt, aut ei quomodocunque adversantur.

Definitionis hujus realitas a posteriori quoque agnoscitur a quatenus standem atten Rione in nos conversa in nobis ipsis observamus: id quod de omni omnino affectuum genere notandum. Facilius autem gene fim affectuum in nobis observamus, quam in aliis, quod in aliis ex actionibus & mutationibus eorporis externis aliisque , quae contingunt, demum colligi debeat, cum in nobis intuitiva propemodum ratione agnoscamus eandem , modo indistinguendis iis, quae ideis consulis insunt , satis suerimus acuti. Mirifice tamen iuvat acumen L neoria, quam proponimus, cum ex ea constet, in quaenam dirigenda sit attentio. alaamobrem eiusdem applicatione acquiritur successive acumen ideas eorum, quae animae insunt, consulas evolvendi: id quod alias, quemadmodum ipsi met experti sumus, non adeo facile acquiritur, ut potius plerique ab eo 2rcerentur.

S. 742. Definitio tam nomisatis, quam realis imponis significatui recepto ac tam muni tistii Aqtiendi conformis. Equidem irrisio vulgo non pro affectu , sed pro actione quadam externa sumitur, ad quam & vultus mutatio, & ge-sus peculiarcs referuntur: quod si tamen tandem attente consideres, Omnes actiones simplices, quae ad irrisionem spectant, unanimi omnium j dicio, ex illo animi statu interno procedunt, eundemque supponunt, ita ut artum externum ex veritate nemini tribuere possis absque statu illo animi interno. Quamobrem cum nobis in Psychologia explicanda sint ea , quae ad animam spectant, & singulos ejus status ex actionibus ac mutati n1bus corporis observabiles a se invicem distinguere atque ad notiones di-

- F Pocbologia Empirica . X x st i iactas

ortus ir risionis.

Definitio

lis .

nis num

ui Ioia

358쪽

34 6 II. ea. I. Cap. III.

stinctas revocare teneamur ; omnino nobis explicandum est, quinam status internus animae huic, vel isti statui corporis respondeat. Neque a comis muni loquendi usu recedimus , si ad significandum eum animae statum transserimus vocabula, quae ad denotandum corporis statum vulgo adhibentur, qui sine isto dari nequit & quem pro vero non admittimus, sed pro simulato habemus, ubi a statu illo animae sejungitur. Etenim quod status iste internus simul vocabulo isto denotetur, ex hoc ipso colligitur,

quod externum corporis statum non dicamus verum , ubi cum interno animae non coniungitur. Quemadmodum itaque jam olim Aristoteles ad aniamum retulit sensationes& mentem videre, mentem audire pronuntiavit, ac nos in superioribus non repugnante communi usu loquendi explicavimus , quid linguli sensus in anima denotent; ita quoque a communi usu loquendi minime recedimus, dum animae statum internum explicamus, sine quo irrisioni nemo locum concedit. Enim vero quod irridens alterum gaudio assiciatur ex iis, quae opinione sua alterius famae nocent; nemo non observat, qui vel sibimet ipsi attendit, ubi in eo statu constituitur, vel ad alios attendit, ubi irrident alios . Etenim affectus, quo verba irridentis protunduntur, vultus ac gestus ipsaque vox mutatur, est id, quo irrisionem veram a simulata, vel affectata distinguunt omnes. Carlestus in Tractatu de passionibus animae pari. a. art. 62, irrisionem facit comitem lae titiae, aut, si mavis, gaudii ex malo alterius venientis; adeoque ipsum

illud gaudium pro irrisione non habet. Sed id quidem inde est, quod irrisionis vocabulum restringat ad actus externos , quibus significamus, nos alterum dignum existimare malo, quod eidem accidit, nec expendit gaudium istud singulari ratione esse modificatum, ut eodem jure pro peculiari affectu haberi possit, quo ipsemet invidiam ac commiserationem pro peculiaribus affectibus habet, etsi utrumque tristitiae speciem esse ultro agnoscat. Eccur enim tristitiae species pro peculiaribus affectibus habet ΘSane non alia de causa , quam quod tristitia hic diversimode modificetur, ut a simplici tristitia differat. Eadem vero de causa etiam irrisio pro peculiari affectu habetur, quod gaudium, cui in ea locus est, peculiari

modo modificatur. Praeterea Cartesus irrisionem extendit ad laetitiam ex omni malo ortam, quatenus alterum eodem dignum censemus: cnim vero

ostendimus jam superius, irrideri quoque alios ob damna, quae ipsis in

seruntur, & fortunam quamlibet adversam I. 73 22 ; ex demonstratione autem apparet, id fieri non nisi in eo casu, quo quis talia alterius famae adversa existimat. Insidiantur irrisores continuo famae alterius: id quod nemo non observare potest. Non igitur est, quod dubites , significatum vocabuli irrisionis in doctrina affectuum, non invito usu communi loquendi a nobis constitutum esse.

Latent in probatione propositionis praeientis principia generalia, quae utiliter ad alios quoque usus adhibentur: Ied iusticit ad ea excitati attentionem. s. 7 1.

359쪽

De Alfectibus. 34

Risus nascitur ex iis, quae nostra opinione absurda sunt μμι

Quoniam in irrisione risui quoque locus est , de eo ut hic agamus res ipsa postulat, definitis. Damus autem definitionem reale in , cum nominalis haud facile clari possit, atque illa in- primis satisfaciat scopo , quem intendimus, scilicet ut sit nobis Principium, ea quo de

iis, quae ad risum pertinent, seratur sententia . Veritatem definitionis a posteriori confirmamus . Ponamus enim Luciliam esse rei oeconomicae admodum peritam. Ponamus porro Mevium de re oeconomica narrare , quae ipsius opinione absurda sunt, seu contraria ratione sese habere debebant. Nemo non novit scire ut Lucilia rideat. Memini Dn. de Uehirnhausen aliquando foeminam nobilem hoc pacto ad risum commovisse, quam nunquam ridere posse constabat, ita ut praesentium judicio pro impossibili haberetur eam ad ritum commovere. Utebatur hoc exemplo ad persuadendam aliis utilitatem definitionum realium, quas nominalibus multum praeserebat.

S. 74 Si irridens alterum id, quod alterius famae adversum mi mat, in se coπ- ρυμ, fideratum pro absurdo habet; risus cum irri ne conjungitur. Risus enim Ori- qtiasdo tur ex iis, quae ridentis opinione absurda sunt S. 743 . Quamobrem si, cum iri yuod irridens alterius famae adversum existimat, pro absurdo habet , ri- Foucst um utique cum irrisione conjungere solet. jungatur. Exempla inter eruditos obvia sunt. Si Mevius existimat, Titium errasse & id famae ipsius adversum sudicat, ac eundem dignum censet hac macula, quam famae suae adspergit; eum irridet ac errorem, quem ipsi imputat, iis verbis exaggerat, quibus gaudium inde perceptum satis luperque prodit. Quod si porro errorem istum pro maxime absurdo habet ;una ridet, imo Titium dignum esse, qui rideatur, non refutetur, audacter pronuntiat, ac sese sibi a risu temperare non potuisse ultro fatetur. Si exemplum speciale desideres, ad similitudinem planetarum cum Tellure, & incolas planetarum provoco. Etenim hodie adhuc dantur bene multi inter eruditos, quibus ista doctrina adeo absurda videtur, ut sibi a risu temperare non pomni, ubi aliquem serio istud statuere audiunt. Quamobrem ubi in tales incideris, qui ad alios irridendos proni sunt, dum Astronomos&Physicos modernos irrident, simul rident.

Ex propositione praesente liquet non semper risum eum irrisione conjungis quamvis saepissime con ungatur , ut ideo affectui a risu nomen impositum fuerit.

S. 74 . Si quis exi timat ea, quae fecit alter, aegnitati, aar perseuσ 6u1 repugna- uuandore; ad risum commovetur. Etenim si judicat, quod secit alter, id digni. riueamustati, aut personae ejus repugnare; idem pro absurdo habet, seu in em ob factarum numerum refert, quae absona habentur. Ad risum igitur commove- sticr μ

Confirmatur quoque propositio a posteriori. Ponamus Titium in dignitate ecclesiastica constitutum magnae auctoritatis esse. Ponamus porro

cum in convivio vino inebriatum virginem osculari. Ridebit Mevius , qui hoc videt. Quodsi quaesiveris, cur ideo rideat; non aliam reddet rationem , quam quod id parum conveniat gravitati, quae cum dignitate ec-Xκ a . clesia-

360쪽

dere quis debem a suinam damnis aIienis Erym

348 Pars II. GR. I. Cap. III.

etesiastica conjungi debet. Ad risum adeo commovetur, quod vino inebriari ac virgines osculari repugnet dignitati ecclesiasticae , in qua quis constituutur, consequenter ideo, quod existimat ea, quae alter facit, dignitati

ac personae ejus repugnare.

Fieri etiam potest, ut quidam ad indignationem provocentur, ubi rident aliti sed quaenam hic causa subsit, docebitur interius . Abiit Rutein ut in illiu inodi exempla incidens theoriam nostram in aut ruin vocet I Ubi enim de risu agimus , non nobis res est cum impedimentis, quae oostant, qua minas causa Produc ad ellectum alias producendum, a minime impediretur.

S. 746. Irriflonis summus gradui est, s quis gavdῖο inscitur ex is et citate alteriu3

praeter ultam, ut apparet, rarronem. Homines quosdam , ut videtur, praeter omnem rationem saepius laetari atque in cac ninnum veloIvi, ubi aliis damnum quoddam accidere experiuntur, ut ut iidem ipsis sint prorsus ignoti, neque adeo appareat ratio ulla, cur id faciant, vel nulla adsit odii ac invidiae causa; experientia clarissime loquitur. Germanis peculiare nomen est, quod istiusmodi hominibus imponunt vocant etiam eos Δι de Urahe et quod vocabulum vi originis significat eum , qui damni gaudet. Sed vocabulum Latinum non reperio, quo idem signincetur .

Lingua Germanica instat Graecae felix est in vocabulis componendis, quae apte raptiam unt, quod zxprimere debent.

S. 747. Si quis absque omni ratione infelicitate,seu damnis alienis gaudet; ratio tamiammodo latet, non abest. Quoniam anim nihil est sine ratione suffciente, cur potius sit, quam non siti s. 7o Onrol. ; necessc est, ut etiam detur ratio, cur quis gaudeat damnis quibuscunque alienis, aut infelicitate promiscue omnium. Quamobrem cum istiusmodi ratio nulla apparet tantummodo latere, minime autem abesse potest. Confirmatur idem aposteriori. Etenim in casibus specialibus acutioin res rationem latentem facile vident eamque in conspectum omnium producunt, modo pertinaciter oculos occludere nolint Perspecta mihi sunt exempla; sed ut aliorum attentionem excitem, lubet sequentem subjicere propositionem.

In aliis quoque affectibus saepius rationes latent , ut nulla prorsus adesse videatur. Exemplum jam habuimus de amore atque odio. Et de hoc valet illud Poetae r Non amo te, volusia, nec possum dicere quare οῦ λ Hoc tantum possum diceret non amo te. Et si autem Poeta rationem reperire odii , aut amoris deficientis, minime potuerit 3 non tamen inde colligi potest . quia nulla ipsi fuerit. Si philosophus acutus interiora me nistis ipsius perspexisset , quemadmodum ipsi adatus ad ea patebat s eandem dubio pro cui reperisset.

S. 748. Si quis supra omne3 eminere oelii; is damnis alienis promiscae gaudetia Siquis enim supra omnes eminere velit; is nec parem ferre , nec superiorem

valet, consequenter ipsi displicet, si quid alteri boni adesse videt, quod sibi Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION