Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

De Alfectibus, 339

ti persectionis sui ipsius ac operis sui, vel persectionis aliorum, quam sbi

promovisse videtur, conscius est, sive illa vera fuerit , sive apparens s 4. I ST , adeoque voluptate multiplici S. III , vel prorsus gaudio afficitur S. 61 .

Idem confirmatur a posteriori. Exempla inter eruditos maxime obvia sunt. Poaamus Geometram quendam conscripsisse Tractatum de novo quodam curvarum genere, hactenus Geometris ignoto, ac novis usum

esse artificiis analyticis in symptomatibus earum investigandis. Quod si iam hoc scriptum suum ad opinionem Geometrarum refert sibique persuadet, quod plurimum sint ejus judicio ac ingenio tributuri, opusque suum maximi facturi; gaudio prorsus singulari perfunditur, quo veluti extra se rapi videtur, de nil magis in votis habet, quam ut judicia Geometra-Tum peritorum actu percipiat. Quodsi contingat Geometram quendam primi ordinis laudare opus ipsius; gaudium ejus multo intensius redditur: quod in causa est ut aliis narret judicia aliorum de suo opere, monstranstiteras, in quibus ea ad ipsum perscripta sunt, vel locum librorum , iuquibus elogia operis sui leguntura Enimvero gaudium istiusmodi non tantummodo in Geometra; sed in aliis quoque viris doctis observare licet,sve Theologi fuerint, sive JCti, sive Medici, sive Mathematici, sive Philosophi, sive Literatores, seu quocunque demum nomine Veniant. Imo cum necesse non sit, ut, qui benigna aliorum judicia de opere suos bi promittit, istiusmodi judicia mereatur, vel certam spem foveat, Opinione fallaci ad assectuum genesin sufficiente; gaudium eximium in iis promiscue observare datur, ubi opera sua, vel inventa, quae sibi esse opinantur, ad aliorum opinionem referunt. Notus mihi fuit ante annos com plures Medicus quidam haud incelebris, qui cum esset principiorum astr nomicorum prorsus ignarus, & in elementis Geometriae adeo hospes, ut tres in triangulo rectilineo angulos duobus rectis aequales esse ignoraret, in elementis Arithmeticae adeo rudis, ut ne quidem abacum Pythagoricum perspiceret, multo minus multiplicatione ac divisione consueta defungi posset, audacia tamen vix credibili omnem Astronomiam resormare & calculum astronomicum, praesertim eclipsium , facilitare volebat. Nemo non me vel tacente intelligit, quam pueriliter a vero aberrare debuerit, ubi nova sibi inveni sse visus est. Hoc tamen non obstante cum inventa sua Cassinianis, Hevelianis, Keplerianis longe praestantiora existimaret, O bemque ea visurum in summam admirationem abreptum iri sibi persuad

ret, tanto gaudio efferebatur, quanto nunquam elatum viderim alium

EX empla cumulare licet, si quis vulgus eruditorum adire velit, quod selix est errore suo. Suppeditant quoque exempla artifices, opera sua, quibus perficiendis incumbunt, ad aliorum judicia referentes. Praeterea aitcndendum est ad actiones morales; quas qui ad aliorum opinionem referunt, gaudere

372쪽

36o Pars II. GR. I. Cap. III.

gaudere deprehenderis ubi eas laudari audiunt, vel easdem laudatum iri sibi persuadent.

Gaudium hoc prorsus differt ab eo, in quo aequie laentia in seipso consistit. Ipso sensu interno utrumque a se invicem discernere licet. In eandem inquiremus sollieitius in Psych logia rationali. Ingens autem differentia aflectum unum ab altero tanquam duas diversas gaudii species distingui jubet. Utiliter uterque comungitur: sed de eo dicendum erit in philosophia Morali, ubi varios affectuum usus atque abuIus exposituri sumus, ut ecis in rem nostram vertamus, ab his vero nobis caveamus.

I. 767. Quando Si quis gloria commovetur; is qu fecit, velfibi sunt, ab allis bonis exissim quis δἰ ri opinatar. Gaudium enim percipit ex benigno aliorum de se suisque ju-νω ςφη ' dicio S. 6s . Quamobrem cum aliorum de nobis nostrisque, adeoque - iis, quae fecimus , vel quae nobis sunt, judicium tunc benignum experi mur , si ea, quae fecimus, vel quae nobis sunt, ab aliis bona existimantur cI. eis. 9; qui gloria commovetur, is ea quae secit, vel quae sibi sunt, ab aliis bona exi stimari experitur. Enimvero affectus etiam oriuntur si tantummodo nobis sit boni, vel mali opinio, cum lassiciat ejusdem confusa repraesentatio I. 6oy , adeoque gloriae quoque affectus animum ejus invadere debet, si quae fecit, vel sibi sunt, ab aliis bona existimari, aut ubi nondum aliis innotuere , bona judicatum iri opinatur.

Propositio haec coavertenda a nobis est in usum definitionis restiis. Conversam igitur eidem sub: icimus.

68. Idem ul- Si qtiis ea, quae fecit, vel quae sibi sunt, ab aliis bona existimari opinatis et terrui gloria commodietur, ubi animum ejus affectus invadit. Etenim si opinatur , ς ρ quae iacit, vel sibi sunt ., ab aliis bona existimari; benignum sibi promittit de se suisque judicium aliorum S. 76s . Enimvero si benignum sibi aliorum de se suisque judicium repraesentat, gaudio afficitur I. 766 , in casu scilicet a flectus orientis, ubi quis bonum existimat aliorum de se suisque benigna bine judicia. Quamobrem cum gaudium istud gloria si S. 761 Pagloria commovetur, ubi affectus animum ejus invadit.

Non line ratione praedicato adiecimus restrictio aem , propterea quod dantur homines . qui ad aliorum de se suisque :udicia parum attendunt, adeoque nec gaudio afficiuntur . ubi benigna lunt. A flectus adeo in istiusmodi sub ectis, quorum ad gloriam non dispositus animus est, nullus oritur. In simili autem casu semper tacite supponimus assectum quendam Oriti, nobisque tantummodo animus ea inquirendi in astectus istius speciem .

g. 769. Gloriae Gloris est affectiis, qui oritur si ea , quae fecimus, vel nostra sunt, aS definitio aliis bona existimari opinamur.

ealis. E. gr. Ponamus Poetam sibi repraesentare elogia ab aliis in carmen suum conserenda, vel legere in script is aliorum ei comia, quibus ipsum ob poema a se conditum Ornant Isingulari quadam specie gaudii animum elus commoveri res omnibus explorata est. Hanc vero gaudii speciem gloriam appellari monuimus g. 763I . Gloria igitur commovetur animus poetae . Dedimus exemela alta definitionem gloriae nominalem illustraturi , quae etiam ad definitionem realem illustrandam trahi postunt. Imo definitio realis ex nominali

sine ambagibus exIculpi poterat, quod scilic sit affectus ex opinione benigni aliorum de se suib

373쪽

De Alfectibus. 361

se suisque iudieii ortua , nisi subinde consulatus esset ipέum judicium, quale sit, statim ex. Primi, ut citra ambages procedat applicatio.

Definitio gloriae tam realis, quam nominalis notionibus communibus oe signia Datui in philosophiam introducito conformis. Negari non potest , gloriam vulgo non pro affectu sumi, sed pro causa affectus. Affectui enim nullum peculiare imponitur nomen, propterea quod vulgo gaudium casus praesentis non distinguitur a gaudio alio, differentia tantummodo obscure percepta. Vocabuli significatum exponunt Goclenius Se Martinius in Lexicis . Varias ille affert aliorum definitiones, quae in eo conspirant omnes, quod benignum aliorum de iis, quae bene ac recte a nobis facta sunt, judicium sit id, quod gloria appellatur. Hoc vero iudicium , quatenus nobis in mente idem repraesentamus, esse causam affectus, patet c g. r69 Phchol. dcontol. . Albertus Magnus gloriam esse ait claram cum laude notitiam , ejus scilicet, cui gloria tribuitur. Requirit adeo, ut is, cui gloria ella dicitur, aliis sit notus, & quod eundem laudent, quodque haec laus non sit communis , sed eximii gradus: ideo enim clara appellatur. Jam vero , non male definiente Goconio, laus est significatio expressa boni. quod est in qualibet re, adeoque ab aliis quis laudatur, quatenus recen entur bona , quae ipsi sunt, ac inprimis quae bene ac recte fecit, consequenter cum laus eximii gradus ad gloriam requiratur, bona, quae de altero commemorantur, gradus eximii ac facta praeclara esse debent. Patet igitur Albertum Magnum studiose dixisse, quod gloria consistat in judicio aliorum de bono haud vulgari, quod nobis inest, & de iis, quae a nobis praeclare facta sunt, nimirum ut ea ipsis& perspecta sint, & ab iisdem candide significentur. Ecquis non videt causam affectus, quem gloriam dicimus, ab Alberto Magno fuisse gloriam dictam S. 76ς Boetius gloriam definit

per illustrem & pervulgatam recte factorum & magnorum vel in 1 uos cives , vel in Rem p. vel in omne genus hominum meritorum famam . Ad famam denuo requiruntur duo, scilicet recte factorum & magnorum meri torum in alios notitia, atque expressia eorundem significatio in vulgus diseseminata, aut minimum inter eos pervulgata, quorum de iis judicium suspiciendum. Quamobrem & Boetius gloriam denuo reducit ad judicia alio rum de nobis , quod eximiis bonis ornati simus & praeclara fecerimus , consequenter gloriae nomen causae illius affectus tribuit, quae a nobis gloria appellatur. Omnium vero es arissime Augustinus gloriam per affectus nostri causam definit, dum eam esse dicit judicium hominum bene de hominibus opinantium . Martinius vagum vulgo censet vocabuli significatum , adeoque di versos exponit, quos obtinet. Primo loco commemorat actionem celebrantis, quae gloriae nomine insignitur; & hunc potiorem significatum existimat, dum gloriam per frequentem famam cum laude, seu claram notitiam cum laude eκplicat. Per laudem idem intelligit commemora

Desiniis

tiones

gloriae significati i

recepto consor

mes a

374쪽

36 a Pars II. Sect. I. Cap. III.

tionem boni, quod est in aliquo, vel ab aliquo. Atque adeo mens Martinio eadem fuit, quae Boetio. Ostendimus vero Boetium causam affectus , de quo nobis jam sermo est, gloriam appellasse. Ergo patet Martinio quoque causam ejusdem affectus gloriae nomine venire. Carresius in Trach. de pag. animae pari. 2. art. 66, gloriam in numerum affectuum retulit & dum hane ejus dedit definitionem realem , quod bonum, quod est, vel quod fuit in nobis, si reseratur ad opinionem, quam alii de eo concipere possunt, eum excitet ; haud obscure significat ad gloriar assectum excitandum sufficere repraesentationem judicii aliorum de eo , quod nobis inest, vel quod secimus, etsi nunquam ita judicaturi sint alii, vel aliter jam judicent alii. At que haec consentanea sunt definitioni reali, quam dedimus F. 769 . Quoniam igitur tanto philosopho praeeunte gloria in numerum affectuum , tanquam singularis eorundem species, relata fuit, & ab ejus parte stat veritas,

quemadmodum ex anterioribus abunde liquet; veritas non rnodo eandemia numerum affectuum a nobis referri; verum etiam nomen , a Caraso eidem impolitum retineri jussit ratio I. ro et Disc.praelim. .li lingua vernacula non opus est, ut nomen caui, asse tui imponamus; sed peeuliare prostat nomen , quod eum a causa distinguit. Etenim cum floria nobis idem sit quod uim , si communi more pro causa allectus sumitur; affectum ipsum Ruhm-B aleriis appellamus, quasi gloriae cupiditatem. Absit autem ut qu s a nee tum hunc cum ambit tone confunia dat, quod vitium in excessu esse suo loco in Moralibus ostendemus, cum allectus, de qua iam loquimur, non semper malus sit, etsi abusu eiusdem ambitio gignatur. Postetis etiam Germanice dici Rubm-Gebe, quasi amor gloriae I sed malui tamen vocabulum prius huic posteriori przeferre , propterea quod illud rei convenientius est, utpote impetum istum expri- meus, quo, qui gloria ducitur, in eundem fertur .

S. III.

Glopiae Gloria stimultis es ad praeclara praelianda amue ulla spe lucri . Si quis

est ius . enim gloria ducitur; is ea, quae facere dc bet, ad aliorum opinionem refert , atque gaudet, quam primum existimat, alios de iis judicaturos, quod praeesare facta sint fg. 763 3. Quoniam itaque ex eo voluptatem percipit , quod alii praeclare a se factum sint agnituri S. 6ι I id quid in tanto me lius judicat , quanto major voluptas est, quae inde percipitur S. 6ia , conis sequenter quod faciendum est ideo appetit c A. 79 θ. Gloria igitur stimulus est ad praeclara agenda. Enim vero quoniam qui gloria ducitur ideo praeclare facienda appetit, quod alios agnituros esse confidit, se rem bene ac re

cte secisse; per se patet, quod absque spe lucri idem faciat, seu quod idem

faciat, ctiamsi nullum inde lucrum speret. A posteriori idem luculentis admodum testimoniis confirmari potest . Suppeditant nobis inprimis talia Astrono mi, quae omni exceptione maioracsse, nemo non agnoscere debet. Quantos, quaeso , sumtus Astronomiae perficiendae gratia fecit Ioannes in Lus Quantum operae consumsit in observationibus caelestibus venandis, quarum thesaurum nobis inprimis altero Tomo Machinae caelestis exhibuit Θ Cum selenographiam accuratam conficere vellet, ipsemet objecta accurate in charta delincare ac delineata aeri

375쪽

Da Afectibus. 3 6 3

aeri incidere didicerat, ne veritatem & accurationem observationum negliis gentia artificum corrumperet, dubiamque horum fidem experiri cogeretur Ex scriptis vero ejusdem fatis superque apparet, ipsum non alia de causa tantopere sollicitum fuisse , ut Omnia bene ac recte fierent, quae Astrono mi ae perficiendae gratia moliebatur, quam ut Astronomi periti agnoscerent. ipsum omnes Astronomi partes ex asse adimplevisse. Nullum vero inde lucrum sperare poterat. Etenim inter modos acquirendi nemo refert sumtus in Astronomiam perficiendam faciendos, quos multis modis aliis utiliter impendere licebat. Non igitur opus est ut prolixe ostendatur, He-oelium nulla spe lucri ad Astronomiam excolendam adductum fuisse. Ioannes Keplerus stupendam industriam collocavit in theoria planetarum indaganda, cum maxima ingenii vi leges poli, ac veras orbitas planetarum in apricum produceret. Quod vero non alius ipsi stimulus fuerit quam gloria, ex Dedicatione ad Ruri bum II. Imperatorem, quam Commentariis de motibus stellae Martis praemisit, satis superque elucet. Provocare etiam poteram ad Tabularum non modo astronomicarum, Verum etiam trigonometricarum, inprimis logarithmicarum Conditores, quorum exemplum vel ideo dignum, quod hic commemoretur, quia periti satis superque in telligunt, ipsos tot calculi taedia non alio fine devorasse , quam ut bene meriti de genere humano dici possent. Enimvero prostant quoque inter eruditos ceteros exempla longe plurima, quae veluti sponte sua unicuique sese offerunt, modo levi attentione uti velit. Ovidius ipsemet de se fatetur, quod stimulum sibi dederit gloria ad arduum opus perficiendum. Ita enim canit :Magnum opus aggredior, sed dat mibi gloria vires. Vires nimirum dat gloria, quatenus gaudio perfusi novo quasi impetu a cepto ad perficienda ea serimur, quorum executio taediis plena, ut a proposito quasi declinemur. Sed non opus est verbis, ubi rerum testimonia adsunt. Nihil enim praeclari unquam in orbe terrarum factum , quod eAgloria tanquam fonte non manaverit. Et ubi accuratius inquisiveris, non nisi eos, qui gloria ducti fuere, fecisse praeesara ac de genere humano bene merui ste deprehendes.

Propositio praeiens non satis commendari potest, quae mente continuo volvatur revolvaturque. Utilitatis maximae est in omni praxi morali & qui gloria uti noverit, naud postremum felicitatis suae partem eidem tribuit. Recte si eadem utaris, affectui nute iocium sese praebet iucundulimus ille, quem acquiescentiam in seipso appellavimus. Cavendus vero est abutus ambitionis fomes, cui pinnitentia se comitem praebet cum aliis affectibus molestis. Sed de his differere non est huius loci. Dabimus suo loco in philosophia morali,

quae conducunt.

I. 771.

Qui gloria dueitur, ei benigna allarum de se susue iudieiis placent. Qui se enim gloria ducitur, is gaudio afficitur ex benigno aliorum de se suisque G. 'judicio cI 761 . Quamobrem cum ea nobis placeant, eae quibus volupta- , ea '

376쪽

364 Pars II. se A. I. Cap. III.

tem percipimus cI. 3 2 ; ex iis vero voluptatem percipiamus, unde ga dio assicimur cf. 6i : qui gloria ducitur, ei benigna aliorum de se sui iaque judicia placent. Idem a posteriori confirmatur ex iis, quae ad confirmandum gaudium ex repraesentatione benigni aliorum de se suisque judicii ortum in medium adduximus 9766γ. Cur enim Geometra aliorum de inventis suis judicia benigna aliis commemorat δ Non alia sane de causa, quam quod inde V Iuptatem percipiat, consequenter quod judicia istaeidem placeant. Enim

vero a posteriori propositionis praesentis veritas adeo manifesta est, ut nemo ideo eam in dubium revocaverit. s. 77 I.

Si cui benena aliorum oe quidem perito peritorum iudicia de se fuisque pla-

erat, is gloria ducitur , seu animum habet ad gloriam di positum Etenim sicut

judicia aliorum de se suisque placent, is ex iis voluptatem percipit S s et , adeoque pro re nata prorsus gaudio assicitur as. 6I 2. Enimvero qui ex aliorum de se suisque benignis judiciis voluptatem percipit, vel gaudio prorsus assicitur; is gloria ducitur I. 76s , seu animum ad gloriam dispositum habet . Quamobrem cui benigna aliorum de se suisque judicia placent, is gloria ducitur . Quoniam vero periti satis superque perspectum habent, nonnis peritos de se suisque judicia veritati consentanea ferre posse; ideo quoque non nisi ipsorum judicia ipsis placent, consequentet si peritis peritorum judicia benigna de se suisque placent, eosdem gloriae

duci inde manifestum est Ad confirmandam propositionem praesentem a posteriori eadem faciunt, quibus praecedens confirmatur. Ipsa autem experientia loquitur, peritis non placere niti peritorum judicia,& quoquem magis norunt rei, de qua judicium ferri debet, peritum, eo magis judicium placere, at imperitorum judicia licet benignissima non commovere peritos. Ita Geometrae primi ordinis insuper habent judicia eorum, qui cum ultra elementa non sapiant, de inventis ipsorum judicium ferre nequeunt: ast iidem delectantur judiciis aliorum sibi similium. Philosophum non movent judiciae aliorum, qui philosophi videri volunt, non sunt; ast eorum demum judicia placent, quibus de rebus philosophicis judicare datum est. Ut ad

exempla specialia descendamus, Cosae eum testem appellamus, qui AstrOnomorum peritorum judiciis contentus, ceterorum Astronomiae imperit rum judicia contemnebat, quemadmodum ex Dedicatione operis de Re volutionibus orbium caelestium constat. Hinc videas peritos non captar auram vulgi, quemadmodum vulgus eruditorum facit, nec magni facerCelogia, quae in verbis elegantiam habent, nihil autem ejus significant, quo a laudem constituit; sed commemorationem meritorum iis placere, quae laudem absolvit. Atque ideo Porro moris est, ut periti alios laudaturi in fa- . ctis re-

377쪽

De infectibus. 363

ctis recensendis ac describendis toti sint, a verbis autem pomposis, quae vulgi pabulum sunt, prorsus abstinent. Atque ita abunde patet, si deperitis judicandum , utrum ad gloriam dispositum habeant animum, nec ne , quomodo ad peritorum judicia sese habeant respiciendum esse.

Habemus hic signum non modo gloriae, verum etiam peritos ab imperitis distinguendi . Quod utinam notarent, qui vanae gloriae studiosi sunt, ut suae inde imperitiae convincerentur, quam alias ob imperitiam agnoscere minime valent. Sed plura eam in rem dicemus in Moralibus. Imperitus ille astrophilus , de quo supra diximus c I. γοοὶ , mirifice deIectabatur ludiciis hominum astronoiniae omnis expertium, veluti si inventa , quae iactabat,& de quibus apsi nihil intelligebant, luce publica d)gna pronuntiabant, fidein habentes ma gnificis laudibus , quibus inventor inventa sua Ipsemet extolleuat.

S. 77 Pudor est tristitia, quae percipitur ex sinistro aliorum de nobis nostri L Pudorisque judicio. Si tristitia nascens fuerit, ejus loco taedium percipitur, in doni io. minori gradu, quam qui ad prae dominium sufficit, in quo tristitia consistit S. 619 . Dicitur autem judicium aliorum de nobis aliisque sinistrum,

si ea, quae fecimus, ea minus rcete a nobis facta esse, quaeque nobis sunt, ea mala esse judicant.

Dari istiusmodi tristitiam ae taedium per propositionem subsequentem patet, quam ideo ad evincendam huius definitionis realitatem sub ungimus, quemadmodum in superi ribus factum . Quemadmodum vero in affectu gloriae supponitur, quod affectui indulgens judicium aliorum benignum verum esse reputet, cum inde fit, quod peritus imperitorum iudicia non curet g. 7 3); ita quoque in affectu pudoris suppom debet, eum, quem Pu det, ludicium aliorum de se suisque sinistrum pro vero habere debere. Id vero ex subsequente propositione patebit.

Si quis sinistrum aliorum dese suisque judicium sibi repraesentat, idemque pro Realitas

uero babet; taedia, vel tristitia afficitur, seu, quod perinde est, ex opinione definitio finistri aliorum de nobis no iri que judicii, multoqtie magis ex ipst judicio , quod HipV δε- vfrum esse, vel etiam pro vero ab aliis baberi agnoscimus, trifitia, vel taedio 'assicimur. Etenim si quis sinistrum aliorum de se suisque judicium sibi re- '' praesentat, idemque pro vero habet; is sibi conscius est alios judicare , vel judicaturos este, quod ea, quae fecit, male ac minus recte a se facta

sint, vel quod ea, quae sibi sunt, mala sint S. 77 , imo ipsemet judi

cat ea, quae fecit, male ac minus recte a se facta esse, vel ea, quae sibi sunt, mala esse S. sos Log. . Imperfectionis igitur suae sibi conscius est , quatenus mala a se patrata, vel patranda, vel mala, quae ipsi sunt, intuetur c g. 16s ): imperfectionis status sui sibi conscius est, quatenus aliorum sinistra judicia intuetur g. 167 . Ex utraque igitur causa taedio afficitur s. si 8 , vel prorsus tristitia animus corripitur S. 6 I9 . Idem confirmatura posteriori. Exempla inter eruditos obvia sunt. Si quis eruditus in libro, quem publici juris fecit, errores a se admissos ani madvertit sibique repraesentat judicia aliorum de se suoque libro sinistra ;nemo non novit animum ejus taedio, imo tristitia perturbari. Atque tum

pude deum erroris a se admissi. Enimvero cum simul ipsum poeniteat, quod librum Diuitiaco by Corale

378쪽

j66 Pars II. GR. I. Cap. III.

librum ediderit, antequam curis posterioribus eundem subjicere potuerit; uterque autem affectus tristitiae quaedam species sit c S. 75 s. 77 I I attentione opus est, ut, quae ad poenitentiam i pectant, separentur ab iis , quae sunt pudoris. In se unusquisque haud difficulter distinguit ea, quae sunt poenitentiae, ab iis quae sunt pudoris, neque enim aliare opus est, quam ut attendamus, utrum nobis jam conscii simus nostri, an alieni de tactis nostris judicii In casu enim primo paenitentiae S. III , in posteriori pudori locus est S. 77 . Sunt vero etiam signa externa, per quae poenite tiam a pudore distinguere licet. Pudorem enim nemo non agnoscit ex rubore faciei, aversione vultus ac demissione oculorum; poenitentiam vero ex planctu de actionibus commissis, vel omisss. LIterque autem affectus verbis non simulatis sese prodit. Sed haec satis obvia sunt, ut ad specialia descendere non sit opus.

Tristitiam, quae pudorem absolvit, prorsus differre ab ea, quae poenitentiam constituit , i pio sensu interno percipimus. Nothrum vero demum erit in illam disterentiam i quirere in Psychologia rationali. Multam quoque lucem differentiae huic affundet philotoplua moralis.

S. 776-Prioris Si quem pudet eorum, quaestis, vel quae sibi sunt; is ea ab anis ignorari Giectes. mallet Si quem enim pudet eorum, quae fecit, vel quae sibi sunt; is ex eo taedium percipit, vel tristitia afficitur, quod sibi persuadet, alios de se suisque sinistre judicaturos cf. 774 . Quoniam igitur sinistra aliorum de se suisque judicia tanto majus malum videntur, quanto majus taedium est, quod inde percipitur c g. 6i3 ; illa quoque judicia aversatur S. yyost , consequenter mallet ea impossibilia esse. Quare cum alit de nobis nostri iaque judicare nequeant, Ii quae fecimus, quaeque nobis sunt, ignorant is utique, quem pudet eorum, quae fecit, vel quae sibi sunt, ab aliis ignorari mallet. Patet idem clarissime a posteriori. Etenim si quis in dignitate constitutus parentes habet vilioris conditionis ac pauperes, eumque eorum pudet, quod sibi metuit a contemptu aliorum ob vilem conditionem ac egestatem parentum; is de parentibus suis nunquam loquitur, imo sollicite cavet, ne quis resciat quinam sint, vel fuerint parentes sui, malaifesto indicio malle sese ut alii ignorent, quinam parentes sui sint, vel fuerint Similiter si quis fecit ea, quorum ipsum pudet; is ea , quae fecit, studiose celare solet, manifesto utique indicio, malle ipsum ab aliis ignorari quae fecit. Imo si noverit, constare aliis de facto suo; in conspectum eorum vix prodire audet, nec ferre potest, ut quis ipsum intueatur, imo nec quenquam intueri valet: id quod denuo manifesto indicio est . maller ignorari ab aliis, quae secit, aut id in votis habere, ut ne alii de ipso cogitent. Nimirum multa stuunt eX Propositione praesente , quae sen

sui Dissiligod by Corale

379쪽

De Affectibus i 36

sui maxime obvia sunt, adeoque indicia praebent eius , quod in proposi.

tione praesente a firmatur.

Propositio praetens plurimum utilitatis nobis afferet in moralibus, ubi eadem tanquam principio in casibus bene multis utemur.

S. 777. ui ad pudorem pronus est, is malum ex timat alios nosse, quae a se male, eri minus re tefacta sunt, aut quaesbi mala sunt. Si quis enim ad pudorem pronus est; is ex eo taedium percipit, imo tristitia assicitur, quod alii norint ea, quae a se male, vel minus recte facta sunt, aut quae sibi mala adsunt cf. 77 . Quamobrem cum id malum tanto majus iudicemus, quo masus taedium cst, quod inde percipitur S. 6 a 3 ; qui ad pudorem pronus est ; is malum existimare debet alios nosse, quae a te male, vel minus recte facta sunt, & quae sibi mala adsunt. A posteriori propositio confirmatur, quod videamus eos, quos pud re corripi observamus, studiose celare, quae a se male facta sunt ,& unde

famam detrimentum capere posse existimant. Jam Vero ea aversamur, quae

nostra opinione mala sunt ar. 5819. Satis igitur certo inde colligitur , quod ad pudorem pronus malum reputet ea, quae in se reprehensione, Vel censura aliorum digna sunt, aliis innotescet e.

Quoniam dantur gradus pudoris , ita ut unum magis pudeat eiusdem, quam alterum . eis idem sit ut rivique de eodem iudicium k unus quoque magis malum iudicat, quam alter, si mala de se aliis innotescant. Quamobrem ubi propositionem a posteriori confirmare volueris, ad ea in primis exempla respic lendum est, quae pudorem gradus excetii loquuntur . Ceterum id , unde propositio a posteriori confirmatur , per modum corollarii fluit ex propositione praesente , quemadmodum ex seque te articulo apparet.

S. 778. Quoniam is, qui ad pudorem pronus est, malum existimat alios nos. se, quae a se male, vel minus recte facta sunt, aut quae sibi mala sunt cf. 777 ; quam primum vero aliquid malum judicamus, idem aversamur b. 39ost, consequenter ne fiat, omni modo impedire studeamus: qui ad sudorem pronus es, sudiose cavet, ne quae mala sunt opinione sua, vel com muni hominum opinione, aliis in se innotescant. s. 779- Pudor est affechus, qui oritur, si mala, quae secimus, vel nobis sunt, aliis innotescere ac ab iis agnosci nobis repraesentamus, vel, cx opinione censurae aliorum, quam ob malum a nobis perpetratum, vel quod nobis

est, incurremus

E. g. Ponamus Poetam admisisse errorem in quantitate sylla liae cujusdam . Quodsi eodem animadverin cogitet, quomodo alii eundem in detrimentum laudis ad mlauendam famam ipsius fini interpretaturi; pudore suffunditur. Ponamus aliquem, cui cum homine consuet udo intercedit, qui Inorbo gallico laborat a contagio affici. Quodsi jam cogitet, quam snistra sutura sint aliorum de se iudicia , quam haec futura sint famae suae nocua , ubi praetentem intuetur , qui morbum sibi in se itum noverit , pudore suffunditur. In haec vero casu distinguenda est tristitia simple x ex sortunae adversae opinione orta , quae nos immeritos in censuram aliorum adduxit, a tristitiae specie, quae ad pudorem spectat.

pudoris.

Desinitiopu viris

realis.

380쪽

Pars II. Sea. I. Cap. III.

Definia

tiones

pudoris

S. 78O. Definitio pudoris tam realis , quam nominalis usui communi loquendΤ ac rocepto in pbiissessia significatui conformis. Pudorem nemo non colligit ex rubore, quo suffunditur subito facies, ubi v. g. narrantur male a nobis facta, quemadmodum jam supra notatum est S. 77y . Quoniam rubor iste motus extraordinarii sanguinis indicium est, pudorem ab omnibus innumerum affectuum referri palam est I. 6 II . Porro nemo non fatetur, quod nos pudeat male factorum , quatenus nobis conscii sumus nos ob ea aliorum censuram incurrere. Quamobrem abunde patet ex communi usu loquendi pudorem designare ais et um, qui in nobis oritur, si quae secimus talia sunt, ut ab aliis recte improbentur nobismetipsis judicibus , vel si aliorum judicium famae nostrae adversum fore certo persuasi sumus, quod ea, quae fecimus, communi omnium opinione mala reputentur. Vocabulum adeo pudoris vulgo sumitur in eodem prorsus fgnificatu , quem nos eidem tribuimus sI 779 . Ari toteles pudorem definit per timorem justae reprehensionis. Reprchensio consistit in judicio aliorum de nobis nostrisque faet is sinistro, quod scilicet malum reputetur, nos talia fecisse, vel talia nobis adesto. Reprehensionem justam censsemus, si idem sit nostrum judicium, ut ab altero nobis judicio suo injuriam fieri minime arbitremur. Timemus istam reprelaensionem, quando suspicamur fore ut aliis innotescant, quae reprehensione digna commisimus, vel ut alii, ubi jam innotuere, in malam partem eadem vertant. Pudor igitur oritur juxta Aristotelem ex eo, quod existimemus alios nos reprehensuros obca, quae ipsi met reprehensione digna judicamus, seu, quod perinde est, alios judicaturos malum esse, quod hoc, vel istud fecerimus, quod hoc, vel istud nobis sit, vel acciderit, nostroque assensu ipsorum judicium confirmare teneamur. Ecquis vero non videt haec cum definitione nostra reali optime consentire c9. 779 ὶ R Non est quod dicas Aristotelem pudorem definire per timorem, cum nos eundem definiverimus per tristitiam. Aristoteles enim non explicat, in quonam pudor consistat; sed quomodo oriatur, scia qua de causa oriatur. Sane si pudor in timore consisteret, nunquam nos puderet mali a nobis perpetrati, ubi censuram alterius actu incurrimus, seu nos ab eodem ideo reprchendi audimus. Ncmo autem est, qui nesciat pudori utique etiam in hoc casu esse locum. Praeterea ipsc quoque inctus tristitia quaedam species est, quemadmodum deinceps ostende mus, ut adeo, qui pudorem metus quandam speciem facit, non neget eundem esse speciem quandam tristitiae. Cartesitis in Tract.de passionibus animae pari. a. art. 66, hanc tradit pudoris definitionem realcm, quod malum , quod est, vel quod fuit in nobis, si referatur ad opinionem, quam alii deco concipere possunt, pudorem excitet. Eam non differre a definitone reali, quam dedimus S. 779 , ex utriusque collatione patet. Non igitur im

SEARCH

MENU NAVIGATION