Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

De Asfectibus. 369

tur immutavimus vocabuli receptum in philosophia significatum ; sed euinretinuimus, qui & veteri, & recentiori philosophiae prorsus conformis.

Pudor res notissima est, de in eorum affectuum numero, quos facillime agnoscunt de inter se diit insuunt vulgo omnes. Quamobrem facillime eorum, quae de hoc affectu dicuntur, experimentum capi potest, modo attentione uti didiceris, ut advertas quae vel in senium externum incurrunt, vel in anima appercipiuntur , atque eos a se invicem distinguas casus, in quibus pudor solus invadit animum & in quibus alios socios habet .

I. 78 I. Qui ad gloriam pronus est, idem ad pudorem pronus est. Etenim qui ad gloriam pronus est, is Voluptatem, vel gaudium percipit ex eo, quod alii bona esse judicant, quae ipse fecit , quaeque ipsi sunt, & quae ipsemet talia agnoscit c g. 763 , consequenter tanto magis bonum existimat, quod alii ita judicent, quanto major voluptas est, quae inde percipitur S. 6ia . Quoniam igitur malum judicare debet, quod alii ab ipso facta mala judicent ac quae ipsemet mala esse agnoscit, cum malum bono contrarium sit S. 1s . 56s ; taedium, vel tristitiam ex eo percipere debet, quod, quae a se male facta agnoscit, eadem improbent alii S. 6 II . Ad pudorem adeo pronus S. 77 P. A posteriori quoque idem satis superque patet. Ecquis enim ignorat neminem magis pudore suffundi quam eos, qui gloriae dulcedine capiuntur

Hinc videas cruditos, qui ad nominis gloriam contendunt, pudere erroris . Ac ideo invaluit mos, ut vulgus eruditorum, quod evidentiae sensu destitutum, errores suos palliare ac defendere soleat, ne a sui similibus errasse videatur. Et ex adverso perit i errores a se admissos emendant ac spe . ciminibus prae laris edendis operam navant, ut ne alii periti errorem in

vitium vertant.

Cognatio affectuum , qua palam fit, quinam alii ex aliis nascuntur, 3e quinam simul in idem suo ectum eadere possunt , maximae utilitatis est in morali hus, tum m conjectandis hominum moribu , tum indilliciti, sed perutili argumento de appetitu sensitivo in con-eordiam cum rationali reducendo.

Grai ad pudorem pronus est, ad gloriam quoque pronus eri. Qui enim ad pudorem pronus est, is ex eo tristitia afficitur, vel taedium percipit, quod malum judicet, alios nosse, quae a se male, vel minus recte facta sunt,& quod eadem mala esse judicent S. 774. 777 . Quoniam igitur mala j dicat, quae famae suae adversa , adeoque statum externum imperfectiorem reddunt S. 36s γέ ex adverso bonum judicabit, quae famae consulunt, adeoque statum ejus externum perficiunt b. 53 2. Quoniam igitur ad famam conducit, si quae a nobis bene ac recte facta sunt, ab aliis agnoscan-rur & approbentur; hoc aliorum de se factisque suis judicium bonum utique judicare, consequenter ex eo voluptatem tanto majorem percipere, adeoque&gaudio astici S. 6I . debet, quanto magis bonum judicat alio

rum istud de se judicium S 6 Ia). Ad gloriam adeo pronus est S. 7692. I isti Pocbologia Empirica . A a a A po.

gnatio.

Signum gloriae.

382쪽

A posteriori confirmatur propositionis praesentis veritas , quatenus vulgo pudor boni animi indicium praebere existimatur , nimirum quod famae ac existimationis suae rationem habet, quem male ac minus recto factorum pudet, imo quia pudore suffunditur, ubi aliis persuasum est, quasi fecisset, quae famam labefactant. Ecquis vero non videt, neminem non agnoscere pudorem esse signum gloriar S. 769 Propositio itaque praesens adeo clara est, si experientiam contulis, ut inter notiones communes referri possit.

Probe autem notandum est, pudorem , quatenus a ctus est , non esse confundendum eum abstinentia ab imprudentia, quae in numero vitiorum est , & de qua in Moralibus agendum.

S. 783. P he- Si quem pudet eorum, quae fecit; eum eorundem quoque poenitet. Si quem tio pitdρ- enim pudet eorum , quae fecit, is sibi repraesentat sinistrum aliorum de fa- ω cq ctis suis judicium, idemque pro vero babet c g. 774.77 , consequenter malum a se factum sibi repraessentat. Quoniam igitur ex iis quae fecit, taedium percipit, vel tristitia assicitur S. 736 ; corum, quae secit, ipsum poenitet s. 7S . Poenitentiam ex pudore nasci aut, s mavis, hujus comitem esse, vel exinde a posteriori patet, quod, quos pudet eorum, quae secerunt, ingeminare audias: utinam haec non secissem l Imo non minus liquet ex eo , quod ii, quos poenitet eorum, quae fecere , ultro confiteantur, se quod haec fecerint non audere in conspectum aliorum prodire .

Propositio praesens non potest converti, neque enim in omni casu , quo quem eorum . quae fecit, patia itet , pudori locus est: etenim si quem poenitet, quod patronum offenderit, ob damnum, quod incurrit , non iaco pudore suffunditur.

S. 78 . Grati Amor benefactoris ob beneficia dicitur Gratitudo, aut, si mavis , Ani-

. m 1 gratus. tonitio, Glatitudo etiam in virtutum numero est , quatenus ad habitus morales refertur . Sed hoc respectu ad philosophiam moralem pertinet. Hic eam non consideratnua nisi quat nus affectus eli, amoris quaedam species, quod amor singulari quadam ratione modificetur: id quod in te unusquisque experitur, qui avectus hulus singulari dulcedine capitur.

g. 783. δ' V ρ' Quoniam qui alterum amat, ei animus dispositus est ad voluptatem ex ;j ejus felicitate percipiendum 6 633ὶ, & ubi felicitatem ejus cognoscit, exta actu voluptatem percipit cf. 63 ; qui gratum animum tabet, ex feliciar te benefactoris voltiptalem percipit, atque auimum ad eam inde percipiendam

semper di posettim babet.

Potamus Mevium mutuo accep se a Titio pecuniam, ut sumtus necessarios sacere potuerit, quos nuptiarum causa postulabat. Ubi is habuerit pratum in Titum antrum, inis signi voluptate perfundetur, quam primum audiverit, ipsum evectum esse ad dgnitatem in civitate eminentem . Atque hinc corollarium illustratur de confirmatur.

S. 786. Effectus

Qui gratum habet animum, is ex voluptate benefactoris voluptatem , extae. dis ejus Ledium percipit, ac gaudet ideo, quia Ducfactor gaudet, contristatur ideo ν

383쪽

De Affectibus. 37

ideo, quod benefactor tristis est. Qui enim gratum habet animum , is benefactorem ainat 978 P. Quoniam igitur qui alterum amat, ex ejus voluptate voluptatem percipit , ac ideo gaudet, quod alter gaudet S. 6 o ;ex ejusdem taedio vero ipsemet taedium percipit, ac ideo contrittatur, quod is tristis est 6 64a ; qui gratum habet animum, ex voluptate benefactoris voluptatem, ex taedio esus taedium percipit, ac ideo gaudet, quod benefactor gaudet, & ideo contristatur, quod is tristis est. A posteriori idem colligitur ex eo, quod audientes eum, a quo beneficiis affecti sunt, cum voluptate vitam transigere, vel eidem materiam gaudendi esse, voluptate perfusi gaudio ve elati, non modo verbis signi licent, quam gratum sibi sit talia audire, verum simul rationem hanc addant, quod multa ab eo in se prosecta sint beneficia , vel factum quoddam singulare commemorantes, quod maximi beneficii loco reponunt. Similiter in casu opposito quando sinistra fata ejus narrantur, a quo beneficia quis accepit, haud raro audies tristem in haec erumpere verba: doleo vicem viri optimi, meliore sorte digni, multa enim in me beneficia contulit, vel id mei gratia fecit, cujus tenacem ad cineres usque memoriam servabo. Ecquis vero est, qui in utroque casu non agnoscat animum gra tum Θ Grati adeo animi esse ipso facto constat, ex voluptate benefactoris voluptatem, ex taedio ejus taedium percipi ab eo, qui animum gratum

habet.

Patent haec nuda applicatione eorum, quae de amore in genere demonstrata sunt , ut adeo nihil difficultatis habeant, ubi superiora animo comprehenderis.

u. 787. Qui gratum babet animum, is voluptatem benefactori creare , taedium ve- GR Ius

ro ab eodem avertere studet. Qui enim animum gratum habet, benefactorem alius. amat cI. 7849. Enimvero qui alterum amat, is Voluptatem eidem creare, taedium vero ab eo avertere studet aD osa . Ergo qui gratum habet animum, is Voluptatem eidem creare, taedium vero ab eodem avertere si uitet.

A posteriori propositionis veritas satis superque elucet ex casibus obviis. Ponamus enim Titium ob beneficia a benefactore in se collata eidem quid donaturum affirmare, se id non alio fine facere, quam quod noverit, ipsum inde voluptatem percepturum , vel quod animi grati indicium sit, vel quod res, quae donatur talis sit, ut placeat alteri, etsi pretii levis aesti-inetur. Neque enim res solo pretio aestimantur communi, sed affectionis pretium , quod hic considerandum venit, alias prorsus rationes, quam quae a lucro ortum trahunt, agnoscit. Similiter in casu adverso audies, Mevium hoc vel istud facere nolle, quod Titio displiceat. Quod si Sem pronius exceperit, parum referre utrum ei placeat, an vero displiceat , Mevium hanc rationem reddere percipies, se facere nolle, quae Titio sint taedio, propterea quod haec, vel ista beneficia ab eo acceperit.

384쪽

Animi

graticcusu. Gratis

diris deis fritio

realis.

Definitio

372 Pars II. SM. I. Cap. III.

Et si propositiones, eum, quibus iam nobis negotium est. ex superioribus lacillime eolis ligantur, non tamen ideo praetermittetidae sunt, cum iisdem In hoc casu speciali opus ha-b: turi simus, quando in Moralibus de animo grato & ingrato acturi sumus, quatenus ille in v rtutum numero est. Ecquis vero methodi gnarus ignorat, demonstrationes fieri prolixiores, si principiis remotioribus utamur , quam ubi propiora adluuis Sunt autem propi ra , quae ad casus speciales pertinent; remotiora , quae generalia lunt. Ad demonstrationes igitur contrahendas propiora non sunt ireglagenda .

I. 788. Si beneficia qua talia nobis placent, aut, si mavis, studium benefaciendi H

altero nobis placet, De altem aritus, quem nos experti sumus; animus gratus eo scitur. Observamus enim in benefactore, quod nobis placet per Opoth. adeoque cum amamus consequenter animus efficitur gratus. A posteriori manifesta est propositionis praesentis veritas. Etenim n mo non novit, non minus ad impediendum, quominus quis ostendat benefactorem, vel faciat, quae eidem dispi icent, quam ad impellendum be-beficiarium, ut faciat, quae benefactori placent, tanquam moti vis vulgo uti omnes beneficiis acceptis. Quoniam igitur a posteriori certum atque exploratum est, repraesentatione beneficiorum excitari amorem benefactoris; eadem quoque animum gratum ossici experientia magistra non minus liquet.

Notandum probe est, benescia nobis placere debere qua calia, seu placere nil, is debere, quod alter nobis benefecerit. E. gr. ponamus Mevium tibi donasse annulum pretiorum. Placere tibi potest annulus, ut eundem amo: ait non ideo animum gratum exhibebis Mevio. Enimvero si consideres, te Mevio acceptum referre debere, quo3 annulum adeo pretiosum possideas, & eum esse causam voluptatis , quam inde per pis, atque adeo I:bi placet actus donantis; tum demam tibi placet annulus tanquam beneficium a Mevio acceptum . Et in hoc casu amor benefacio: s Oritur, conlequenter animus gratus.

S. 789. Animos gratus, seu Gratitudo e st assectus , qui oritur, si beneficium ab altero in nos collatum, quatenus id alter in nos contulit, placet.

E. gr. si Mevii commendatione tactum est, ut Titius ad munus aliquod suerit prommius; Titio autem placet, quos id seeerit Mevius: beneficium a Mevio in ipsum collatum eidem ideo placet, quatenus ille in hunc idem contulit. Qui tune oritur affectus, is est quem gratitudinem appellamus. Nimirum quando nobis alterum reptat entamus tanquam bene saetorem, eundem consideramus tanquam causam boni nobis praesent is . Similiter siquid nobis repraesentamus tanquam beneficium ab altero in nos collatum; idem consideramus tanquam honum , quod cur nobis praesens sit in mula est alter .

Definitio gratitudinis nominalis oe realis es communi usui liquendi ct recepto sigη eatui conformis. Quid sit grati ludo explicaturus Donatus: Non coni nuo, inquit, qui memor est, etiam gratus est . Memor enim est , qui apud se meminit: gratus, qui meruit hoc nomine vocari, dum vicem reddit. Unde recte concludit Martinius in Lexico, gratum esse eum, qui gra tes persolvere studet. Grates persolvimus, dum quae bona sunt alteri pro virili promovemus. Duo igitur interprete Donato ex communi loquendi usu ad gratitudinem requiruntur, memoria scilicet benefactorum & st dium benefaciendi ac in serviendi alteri ex ea ortum, cum secus memoria beneficiorum nulli esset usui, nec vicena redderemus. Reddimus enim Vi

385쪽

De Affectibus. 373

eem, si paria facimus alteri, quae secit nobis. Enimvero qui facit quae alteri placent, aut qui facit quae placere alteri existimat; is facit ea, qua alteri voluptatem creare opinatur S. 3 2 , aut, si in potestate sua id positum esse non deprehendit, saltem ea facere studet. Eum igitur amat s 632 Patet adeo ex communi usu loquendi gratitudinem, quatenus sumitur pro virtute, supponere amorem, nec actus eX ternos, quibuS benefactori vicem rependimus, referri ad animum gratum, nisi ex amore prOcedant. Quamobrem si affectum quendam non repugnante communi loquendi usu gratitudinis nomine insignire volueris; non alii quam amoribe id factoris ob beneficia in nos collata nomen istud tribuere poteris. Quoniam itaque nos gratitudinem definivimus per amorem benefactoris ob beneficia I. 78υ; vocabulo tribuimus significatum a communi loquendi usu minime abhorrentem. Vulgo affectus a virtutibus agnatis non distiu-guuntur, propterea quod ea, quae ex confusis notionibus oriuntur, non distinguantur ab iis, quae ex distinctis ortum trahunt. Affectus ex confusis ideis oriuntur s. 6os : virtutes ex distinctis originem suam derivant. Ill i his conformes sunt, quatenus appetitus sensitivus ad consensum cum rationati reducitur: extra hunc casum affectus facile vitii quidpiam habent admixtum. Non igitur mirum, quod in philosophia subinde idem sit asscd his & virtutis cujusdam nomen . Cartesius, qui modum ex distinctis notionibus philosophandi introduxit, affectus quoque ab habitibus moralibus discrevit, atque adeo gratitudinem in affectuum numerum retulit. Dedit autem definitionem ejus realem in Tractatu de pass.animae pari. a. art. 64 , ubi docet animum gratum effici a bono, quod nobis praestitum fuit ab aliis. Bonum , quod nobis praestatur ab aliis, est beneficium: qui idem nobis praestat, benefactor. Est igitur juxta Cartesum gratitudo affectus, qui oritur, quando nobis repraesentamus beneficia ab altero in nos collata , ita quidem ut ea beneficia esse agnoscamus, hoc est, ut consideremus quid piam, quod nobis praesens est, tanquam bonum , & alterum consideremus

tanquam causam boni nobis praesentis. Quoniam ex rebus voluptatem percipimus, quatenus eas consideramus tanquam bonas cS. 61 22, affectus ille oritur, Carteso non invito, eX repraesentatione eorum, quae nobis VO-luptatem creant, consequenter, cum alterum consideremus tanquam causam hujus voluptatis, ex eo , quod alter nobis voluptatem creaverit , adeoque quod beneficia ab altero in nos collata nobis placeant, quatenus alter ea in nos contulit. Definitio igitur Cartesiis consentit cum nostra reali, si singula rite excutere noveris g. 7899.

Quae de confusione affectuum cum habitibus moralibus in unum incidenter dicta sunt. probe notanda veniunt, cum magnum momentum habeant in moralibus. In praxi ei ammorali maxime danda opera est, ut affectum per habitum moralem intra legitimos terminos coerceamus, ne eodem extra eos abrepti faciamus, quae vitii sunt, cum nos ex virtute agere existimamus . Hoc enim pacto pertinaces efficiuntur in malo perpetrando , qui Virtutis amore non destituuntur. Sed ea suo loco clarius patebunt.

s. 79 I.

386쪽

definitio

E isdem

definitio

reatis.

Pars II. sea. I. Cap. III.

S. 79 I. Favor est amor alterius ob bonum, quod ipsi tanquam singulare consideramus, inprimis ob mores ac habitus animae nobis acceptos .

E. gr. Ponamus Titium in Analysi Mathematicorum recentiore probe versatum esse-Ponamus porro Mevium hoc studiorum genus magni iacere : erit ipsi protectus Titii in eodem admodum acceptus , eumque amore complectetur, qui per repraesentationem studii , quod in Analysi collocavit, tanquam boni singulari modo modificatus favor dicitur . Similiter favemus Sempronio ob inserviendi promptitudinem , quam in eo observamus , licet nobis nullum unquam Osficium praest i terit, nec ullum cum eo nobis fit negotium iau. 792-Oritur Favor eX repraesentatione corum, unde mores ac habitus, qui nobis accepti sunt, intelliguntur, vel ejus, quod nobis in altero placet , tanquam singularis, consequenter ex repraesentatione boni ab altero praestiti, vel fieri soliti citra relationem ad nos

E. gr. Si quis famulo utitur, qui mandata promp e exequitur, inde promptitudinem saciendi, quae ab altero fieri novit, colligit. Eum igitur ii considerat citria relationem a clis , quatenus nimirum iam non attendit, quod ea praecise prompte exequatur, quae a se jubentur, lavor oritur, amoris quaedam species singularis.

g. 793 Ctii favemus, eum aliis, quo amamus, in promovenda felicitate praeferiamos. Etenim si cui favemus, cum amamus ob mores, vel habitus animi acceptos, vel bonum quodcunque, quod tanquam alteri singulare nobis repraesentamus I. 79i . Quoniam igitur in eo, cui favemus, quid adest, cur eum prae ceteris amemuS S. 6. 9ὶ ad voluptatem quoque eidem crean-dams g. 6319, consequenter ad felicitatem ejus promovendam proniores esse debemus css. 638ὶ, quam ad promovendam selicitatem aliorum, quos amamus. Eum igitur, cui favemus, in promovenda felicitate aliis, quos amamuS, praeserimus. Constat a posteriori , quod eos, quibus favemus , cetzris praeseramus, ubi eorum commoda, vel utilitatem promovere valeamus. Ac nemo non favorem inde colligit, si cujus selicitas nobis multo magis cordi fuerit, quam alius .

Haec praelat io favorem inprimis drilinguit ab amore simplici, atque anima quasi favoris est. Dantur equidem gradus favoris, ob quos plures simul aliis, quos simpliciter amamus , praeserimus, sed eorum denuo unum alteri praeferimus. Tum vero ei, quem maior favore complectimur . singulariter favere dicimur. Nulla igitur hinc contrk notionem sa-voris oblectro peti potest.

catti minime abhorret. Si quem videmus omni conatu id agere, ut alterius felicitatem promoveat, ita ut non sit alius, cui aeque facilem se praebeat infelicitate ejus augenda; omnes omnino affirmamus, quod is eidem faveat. Nemo vero etiam est, qui non inde colligat, quod eundem amet. Ex communi itaque usu loquendi favor denotat amorem a Iterius, quo ipsi tribuitur praerogativa quaedam prae ceteris, quoS amamus. Definitio igitur nostra

387쪽

De Assectibus. 373

nostra favoris a communi usu loquendi minime abhorret. Sive enim favorem dicas amorem , qui alteri tribuit jus praelationis in promovenda felicitate ejus, si ve nobiscum eum definias per amorem ob bonum alterius, quod nobis tanquam singulare repraesentamus S. 79I2; utrumque idem est, cum ex nostra definitione sequatur, quod eum , cui favemus, in promovenda felicitate alteri praeseramus. Maliger favere idem esse ait ac benevolentiam ostendere. Ostendimus autem benevolentiam , quando verbis factisque significamus nos velle ut alteri bene sit. Equidem jus illud praelationis, quod ci tribuitur, cui favemus, Scaliger non eXprimere videtur. Quod si tamen consideremus, faventem alteri id agere, ut alteri ostendat verbis & factis , quam velit felicitatem ejus promoveri I constans quaedam & perpetua hinc

apparet voluntas alterius felicitatem promovendi & alterum hujus voluntatis certiorem reddendi. Haec ipsa autem voluntas anxia quasi satis superque arguit eum, cui favemus, aliis praeferri, quos amamus. Martinius in Lexico vocabulum Germanicum Gunst, quo hunc astes um in digita. mus , contorta quadam etymologia a Graeco Vocabulo ,riis derivans, favere alii idem esse ait ac lucidam voluntatem habere erga eum, non obscuram, atque ita ei afferre lucem , gaudium, auxilium. Quoniam Philologus ideo vocabulum Germanicum a Graeco derivat, quod rationem etymologicam a re desum tam existimet, sicque nomen rei suae convenire arbitretur; ex ratione etymologica de communi vocabuli significatu ex mente

illius judicium fieri potest . voluntas lucida hic dicitur mani sesta, quam nemo non facile videre potest. Quo vero tendat illa voluntas, haud obscure innuitur, scilicet ad gaudium creandum alteri & ad auxilium eidem ferendum , si qua in re auxilio nostro indiget. Voluntas illa manifesta creanis di alteri gaudium & auxilium eidem ferendi non differt ab ostensione benevolentiae Scaligeriana, unde constantem ac perpetuam voluntatem alterius Elicitatem promovendi ac ejusdem alterum certiorem reddendi deduximus. Quamobrem cum ostenderimus , Maligerianam explicationem cum definitione nostra consentire; quin cum cadem quoque concordet ratio etymologica Martiniana dubitari non potes . Cartesus in Trach. de passanimae pari. a.art 6 , definitionem favoris realem traditurus: Bonum , inquit, quod praestitum fuit ab aliis, efficit ut illos favore prosequamur , quamvis id nobis factum non sit: id quod omnino consentaneum est definitioni reali favoris supra traditae si. 79a , cum nominali aristissimo vinculo

connexae . Equidem Cartesis non videtur respicere ad jus praelationis , quod favor tribuit ei, quem eodem complectimur ἰ enim vero ecquis non novit, saepissime verbis pauciora exprimi, quam quae in notionibus continentur ξ Absonum vero est propterea alteri tribuere errorem , quod

corum, quae recte sensit, quaedam aliis ex iis, quae dixit, colligenda reliquit.

388쪽

aris Pars II. Se R. I. Cap. III.

Utinam ad haec animum adverterent, quae modo dixi , quotquot scripta aliorum te runt, non scientiam locupletandi, sed carpendi animo i Neque enim iacile reperies , quod eruditos magis in contemptum adducat aliorum , quam istud altercandi studium, quo vulgus illorum inclarescere studet. Sea non alia erit rerum facies, nisi quando cum doctrina lolida con ungentur virtus non sucata atque politi mores, a doctrina superficiaria, quae maximam adlluc Orbis eruditi partem occupat, proh dolori sciuncti.

I. 79y. Foτον Si qtiis favet alteri ob pravos ac perversos mores, vel babitus vitio os; is eos V QM' aliqρο respinu bonos opinatur. Qui enim alteri favet, is sibi repraesentat bo-' num quoddam alterius g. 792 . Quamobrem si eidem favet ob mores pra-phisso, Vos ac perversos, vel habitus Vitiosos; is eos bonos existimare debet .ae υitia. Enimvero si agnoscit mores istos ac vitiosos habitus in se bonos non esse, vel, cum tales agnoscere nequeat, quod non snt; necesse est ut quodam

saltem respcctu eos bonoS reputet .

A posteriori propositionis veritas manifesta est. Quodsi Titius per fas

ac nosas opes corradere studet, ac videt Sempronium in aliis decipiendis versutum ac callidum; placebunt ipsi ejusdem mores, quod versutias ac calliditatum , quibus in aliis decipiendis utitur, utiles judicet ad suum propositum . Quando itaque cundem se Vore suo complectitur, morcs ejus perversos ac habitus vitiosos, quos alias ipsemet improbaturus esset, hoc respectu bonos judicat, quod eos ad propositum suum filicius exequendum utiles judicet. Simili rer si quis ambitiosus ultra ceteros eminere gestit, atque adeo voluptatem perci it ex eo, quod alii traducantur & subsannentur; is hoc respectu promptitudinem aliis illudendi eosque deridendos propinandi bona in judicat. Quando itaque favet cis, qui habitu isto se instructos probant; cis ob perversos mores ac vitiosos habitus ideo favet, quod certo rc spectu eosdem bonos judicet. Non alia exempla addimus , quae unusquisque ipsemet obvia colligere potest.

Nili l in hoc affectu insoliti hic occurr: t, quod non aeque in ceteris omnibus obtineat . Affectus enim non supponunt iudiciorum veritatem , cum alias nunquam forent vitiosi , sed semper cum appetitu rationali coniunt irent: sequuntiar potius opimonem elus, qui iisdem obnoxius est. Ecquis vero nescit diveria admodum elle laominum de eo, quod bonum est, judicia, paucis secundum rataonis normam illud diiudicant bus f Ceterum probe nctan dum est, fieri polle ut quis faveat homini P:umbus pervertis moribus ac vitiis conlpurcato, non propter hos mures, neque propter Villa illa; ica propter dotes quaidam animae, vel corporis insignea, ad quas alii non tam iacile attendere solent, vel quae non adeo conspicuae sunt, quemadmodum mores pervcrsi ac trabitus vitiosi, quos nemo non damnat . Fieri quoque potest, ut quis favere alteri Videatur, cui non favet, cum aliae sint rationes extriniceae, cur eius ielicitati amplificandae potius studeat, quam allorum. Caute igitur procedendum, ubi Vcritatem pro postionis a posteriori cognoscere studemus .

g. 796.

Spei ae Spes est voluptas ex bono obtincndo percepta. Quod si ea praedomine-I i. Vcile tur, ut in gaudium abeat F. 6I ; dicetur gaudium ex bono obtinendoriemuris. Fiducia .

E. gr. Si Titio narratur munus quoddam ecclesiasticum vacare , cui se parem opinatur, idemque sibi persuadet fieri polle, ut ad idem promoveatur; dum sibi postibilitatem muneris obtinendi repraetentat ac ex eo, quod idem obtenturva sit, holurtate afficitur, spem

muneris

389쪽

De Alfectibus. 377

muneris obtinendi eone irre dieitur. Quodsi adeo certus sibi videatur Bre , ut munus istud in se potius, uuam in alium conferatur, ut perinde esse ex istimet, ac si in se jam collatum esset; de hae felicitate saudenti fidueia tribuitur. Distinguendus vero hic quoque affectiuest, qui in appetitu residet, ab opinione honi obtinendi, quae in intellectu est, cum fieti possit, ut boni obtinendi opinio ab affectu se ungatur.

g. 797. Qui bonum futurum sperat, is idem sibi tanquam obtenta possibile repraesentat er contra. Etenim qui sperat bonum futurum, is ex eo voluptatem perincipit, quod ab ipso obtinendum a. 796 . Voluptas igitur percipitur non ex bono in se considerato, sed ex eo, quod ab ipso obtineri debeat,consequentor qui spem ejus obtinendi concipit, is persuasus esse debet fieri posse ut idem obtineat,adeoque possibilitatem ejus obtinendi sibi repraesentare debet. Similiter si quis sibi repraesentat possibilitatem bonum aliquod obtinendi, hoc ipso sibi persuadet fore ut idem obtineat. Quoniam igitur bonum rudicare debet, quod idem sit Obtenturus g. Is 4 , ex eo voluptatem tanto majorem percipere debet, quo magis hoc ipsi bonum videtur S. 6ia Iam vero qui voluptatem percipit ex eo, quod se bonum aliquod obtentu. rum esse sibi persuadet; spe lactatur S. 796 . Quamobrem patet, eum, qui sibi repraesentat possibilitatem boni obtinendi, idem sperare. Propositionis praesentis veritas a posteriori satis liquet. Sane nemo est, qui non in se expertus fuerit, se nihil sperasse, nisi quod tanquam possibile sibi repraesentavit, vel ubi nunc quid sperat, id sibi tanquam possibile repraesentare. Ponamus vacare munus, cui nos pares esse satis superiaque persuasi sumus. Quod si vero non videamus , quomodo ad idem adspirare possimus, ignari prorsus quomodo idem obtinere debeamus; nemo non fatebitur ultro,neminimam quidem nobis spem esse posse ejusdem obtianendi. Sed non opus est verbis , ubi rerum testimonia liquida sunt. g. 798. me igitur imposebilia obtentia a nobis spectantur; ea minime sterismus I. 797 P. Consentit experientia. In numerum impossibilium refert Titius , se homi ncm illiteratum ad munus pastoris Ecclesiae vocatum iri. Quod si ergo munus aliquod ecclesiasticum vacet; ne minima quidem spe lactatur fore ut ad idem evehatur. Ita nemo Protestantium vacante sede apostolica sperat se Papam electum iri: nemo Principum Christianorum . sperat se ad Imperatoris Turcarum dignitatem evectum iri. Rationem spei deficientis reddunt omnes , quod tale quid fieri non posse nemo non intelligat. Si quis Geometra quadraturam circuli arithmeticam in terminis finitis impossibi- Iem judicat; nunquam animo spem ejus inveniendi concipiet, quin potius spem Omnem prorsus abjiciet, quamprimum impossibilitatis convictus sibi videbitur.

Notandum hie est, impossibilitatem utramque tam absolutam , quam hypotheticam, conditione tanquam certa praesupposita, spei concipiendae resistere . Atque ideo proposuimus exempla calus utriusque .

Quando

futura per

390쪽

cuando

a 8 Pars II. GR. I. Cap. III.

f. 799. Si bonum nobis repraesentamus tanquam obtentu posedile , spes orituν. Si enim bonum nobis repraesentamus tanquam obtentu possibile , jam nos vel statum nostrum actu perfectiorem reddi posse, vel redditum iri persuasi sumus, quod tantummodo ex nuda repraesentatione boni in se non repugnare certum nobis videbatur S. sy4 P. Quamobrem id maxime bonum censeri debet, quod bonum istud obtentu nobis possibile opinemur F.cu. . Quoniam igitur ex eo, quod obtentu possibile existimetur, voluptatem tanto majorem concipimus , quanto major est certitudo boni obtinendi I. 6I2.sI7 i ubi nobis bonum tanquam obtentu possibile repraesentamus, spes oritur c S. 796 ὶ.λ posteriori per se manifestum est, spem animo concipi, quamprimum

nobis bonum repraesentamus tanquam obtentu possibile. uodsi enim animum ad nos, vel alios advertamus, quando bonum aliquod, quod nostrum non est, nobis repraesentamus i 1equentes animae status a se invicem distinguimus. Aut enim id, quod bonum judicamus, tanquam in se bonum consideramus, aut tanquam nobis bonum. In casu priori si attentionem nostram in eo non defigimus, vix ac ne Vix quidem commovemur , voluptate nascente in herba, quod dicitur , suppressa, aut , si mavis , statim iterum evanescente: s vero attentionem nostram in eo defisimus , voluptatem percipientes per spatium magis perceptibile eodem delectamur, quatenus scilicet per id, quod nobis placet, S. 3 a , ad attentio. nem nostram in eodem conservandam impellimur, sicque voluptas conservatur saepiusque augetur. In casu posteriori aut bonum , quod cognoscimus, tanquam obtentu possibile nobis repraesentamus, aut tanquam o tentu impossibile . Si tanquam Obtentu impossibile repraesentetur, nulla spes oritur, quemadmodum jam ante vidimus I. 798 : casus adeo spei est, si bonum, quod cognoscimus, ac nobis bonum existimamus, ta quam obtentu possibile nobis repraesentamus. Casus hi palam distinguum tur in exemplo singulari. Ponamus vacare munus aliquod, quod cum dignitate ac emolumentis conjunctum est. Quod si jam porro nos iis dotibus instructos esse deprehendimus, quibus opus est ad idem obeundum; nullum est dubium, quin idem appetamus I. 89 . Enimvero si nos iisdem destitutos deprehendimus, veluti si munus sit ecclesasticum , nos vero studiis theologicis non simus imbuti; placet quidem munus ob dignitatem ac reditus, quatenus eorum compotes fieri vellemus I sed ulterius non proingreditur appetitus. In votis itaque subsistimus, quae his, vel similibus verbis significamus: utinam nobis esset munus, cui tanta dignitas, cui tot reditus lunganturi Quod si vero nos iisdem dotibus instructos dc preis hendimus, qui ad munus istiusmodi obeundum requiruntur, sed mcdia idem obtinendi nulla videmus; ipsum quidem appetimus, sed non spera

SEARCH

MENU NAVIGATION