De vera C. Plini Secundi superioris patria atq. ea Verona libri tres. Quibus Pauli Cigalini med. Nouocomensis. & aliorum contraria sententia confutatur. Polycarpo Palermo iurisc. Veron. Academico Philarmonico auctore

발행: 1608년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

R:ep. I x.lib. b: apud P in cachium libello iam ci

tatoc: in elogio F. Ieaacci .

bibliothecas diu clausas reserasse, inquit,stumq; ,&puluerem e monumentis maximorum auctorum excussisse. Floridus itidem primum illum latinam linguamdiu sepultam, ex ruderibus,& vetustate in lucem asta. rere esse adortum scribit. Abbas Tritem ius illum in diuinis scripturis eruditum, R in secularibus literis mnium sui temporis longe doctissimum appellat ; philosophum, rhetorem, & poetam celeberrimum, qui literas humanitatis post longa silentia mortuas, ab

inferis reuocauit ad superos, nec minus sancta conuersatione, quam scientia clarum. Eundem virum undecumq; doctissimum, & latinae linguae multis iam saeculis exstincts primum instauratorcm vocat SixtuS Senensis, Hetruscarpocscos parentem,&absq; vlla controuersia principem. Virum sui seculi eruditissimum asserit Beciclicishis ; Poetam, & oratorem sui temporis facundissimum Tira quellus. ita ut vere de illo dicere possimus, quod olim de Titinio Capitone minor, Plinius pronuntiauit, titerarum idum iam senescentium vel potius iam extinctarum, ) reductorem, ac reforma- rorem fuisse, quae omnia, quamquam minus nota sortasse Paravicino fuerunt, non ideo tamen illum ab iniuria tam insigni, & ab iniqua calumnia tutum cssiciunt, quoniam quaruumque ab ipso Petrarcha, vel ab alijs extraneis scriptoribus non acceperat, a suis saltem Comensibus agnoscere, S illorum sententiae acquiescere debuisset, atq; ab ijs potissimum, quos ille prae casteris commendat,& summis laudibus in coelum, proprijsq; virtutibus extollit: nam h Benedictus Iouius doctissimum illum appellat, Paulus vero Iouius forentis ingenij,& stili scriptor, inter praetantiora in

122쪽

genia, quae in literis claruerunt, illum enumerat, nec illius eis gie suum Mutatim pr clarissimum, S uternitati virorum doctoru dicatum careretnec nobilissimo elogio tantum virum a se fraudari passiis est, in quo inter caetera glorioso illius calamo haec vere dignaeia fulgent . Sed debeamus , inquit, plurimum ingenuo Ddore semper Uuunt i , dum literas a multo aevo misere sepultas e Gothicis sepulcris excitaret, modo esm tamquam Italicae linguae conditorem ,. principem ab incomparabili diuini ingeni, mirtute teneremur. multos praei rea libros ab eo non mediocri impensa repertos, qui iniuria temporu interciderant, sed in primis epistolas M. Tullii Ciceronis ad Atticu, idem nicinus scribit,quod & ipse . Petrarcha modeste innuit. Male igitur Paravicinus, s& nimis libere. procaciterq;,in mores,& doctrina optimi, & doctissimi viri inuehitur, tot illius scriptis, totq;

clarissimis auctoribus reclamantibus, male ab eo contra mortuum tam iniusta pugna suscepta est, qua contra viuum non inuitus detrectasEt, quid enim est aliud ita agere, quam cum laruis luctari sed & lepores Lemnis defuncti balbam convellunt. Vbi vero unquam

ipse, qui Philosephus est, Aristotelem vidit Platoni

detrahere, quamuis saepe ab eo dissentiat, liue Anaxagorae, Anaximandii, Melissi, Parmenidis, Dein criti, aut aliorum pudorem, S famam conuicijs per stringere, quandocumque ab eorum opinionibus recedit ubi a Ptolemaeo Marinum carpi, quamquam

fe pius in his, qsae ad Geogi aphicen spectant, illius sententiam explodat Θ Sed qui Angelus, Dii boni,

aut qui potius D emon, notas illas tam leues, S ineptas in Columellae margine a Francisco Petrarcha su-

123쪽

isse conscriptas Paravicino detulit λ quis alia scripta apud Ludovicum Ualde1uccum nam quis illum iam annos ducentum, & quinquaginta scribentem vidit 'quis illius agnouit Θ qui testes producti quae prolatae tabulae, ut pro certo hoc ille possit a firmare an forte nos ita dementes, ita stupidos Paravicinus arbitratur, ut illi absque testibus in ἰhoc iudicio, ubi de dignitate, & de statu, ut ita dicam, summi hominis agitur, credamus, cuius fidei in alio diuer- .so, ita ipsis legibus suadentibus, minime stare

mus Θ Vnde etiam Para uicino constat, Columellam in Vaticana Bibliotheca existentem, e Petrarchea ex Arquato in Euganeis montibus, siue Patauio, ubi magnus ille vir ex humanis sublatus est, siue aliunde, Romam migrasse ξ quo tempore ξ qua ratione P quibus auctoribus ξ doceat ipse, vel saltem honesto pudore suffusus habenas licentioris calami ab se nimis libere , & vltra fines modestiae effusas palam,& aperta de

C A P. VIII. lUCVS in non obscuris detractionibus,&contumelijs contra Franciscum Petrarcham a Paravicino res peracta est; nunc nouo obtrectationis genere Volaterrano imponens, & speciem laudationis obtendens conuiciatur; multa nimis illum in suis Urbanis commentarijs scribendo amplexum esse, inquit, ita ut recte singula nequeat discutere, atq: inde luconsulto illum in hanc sententiam fuisse prolapsum;

124쪽

homini nimirum literato in re literaria literas ob ij cit, ceu magnum crimen, quid fecisset indocto,& inerudito nisi fortasse id agat, ut tanto sbi maior fides habeatur, quanto pauciora quam ille volumina euoluit, & lectitauit. In opere etiam tam Io go Volaterrani nullum Paravicinus lapsum, praetet hunc, offendit, quam emunctae naris homo: de quo tamen non ita male Iouius sensit, qui illum nec sui aliis Hosti. Musaei celebritate, nec elogio luculentissimo indignum VR esse duxit, latinamq; tantu elocutione se in eius scriptis desiderare, non eruditionem, non doctrinam testatus est: eundem inter celebres historicos recenset Gilbe tus Genebrardus, & virum eiuditum,perspicacique ingenio vocat Papirius Massonus, qub facilius cred mus nulla ratione, sed naturali quodam animi morbo tantorum viroru existimationem ab hoc homine vellicari, cui fortasse illud Sannazarij in Pogium non erit

inconuenienS.

Dum patriam laudat, damnat dum Pogius hostem, e malus es ciuis , nee bonus historicus.

Haec quoq; Viues de Volaterrano scribit. T . , ,

RaphaelVolaterranus mariae mir eruditionis , ac late patentis inter alios es mihi reddendus . Item lib. q. Nec minus contemplationem hanc iuuare Raphael Volatem ranus potest tertiam suorum comentariorum parte, quam Philologiam ins ripsit, auctor magnam sane diligentiae laudem meritus. Eadem argumentandi ratione, mordacitate scilicet,&linguae procacitate utitur ad Pij II Picolominet auctoritate minuendam, vel si fieri possit, infringendam ue diuturna nempe studia, Sassiduas oc- P cupa

125쪽

o 4 LIBER

cupationes pristantist. viro' in studiis omnium disciplinarum versatissimo obiectat, longeque leuiorem, hoc est indoctiorem,) Volaterrano illum vocat; tanta dicendi libertate, vi quod virus in infimae plebis hominem vix mediocriter literatum spargere nunquam debuisset,id in virum nobilissimia,& docti stimum,summumq; Pontificem gloriosissimum, & de Rep. Chr stiana optime meritum, liberὸ euomere non erubescate in illum nimirum, qui totius antiquitatis, S in primis superioris Plinij studiosissinus fuit, quoq; nullus vel certius, vel probatius testimonium de illius patria d cere potuit, qui summorum Pontificum,& aliorum Principua secretis iugiter in aula vixit, qui multas, grauissimasq; legationes ad omnes supremos totius Fur pae Principes obivit, quiq; demu singulari doctrina, &pari pietate ad summu Pontificatus fastigiu sibi gloriotum iter patefecit, unde ex AEnea Silvio Picolomineo Pius It dictus est. Utq; multa tanti viri scripta, quae . ingentem illius eruditionem, S summum ingenium declarant, non sine iniuria Paravicinus subticuit, ita dum pueriles illius lusus, Euriali scilicet, & Lucretiae

amores, opus Gallicum per contemptum com morat,

inuidiae suspicione non caret, est enim iniqua, ut inquit orator, in omni re accusada prς termisiis bonis, malorum enumerario, vitiorumq; selectio: quanta etiaingenij eminetia in illo fulserit,tradidit praeter Platina, ita . ,,is. Vel potius ad viuum delineauit, idem 'Decembrius,&. . Pa PiriuS Massonius, quibus adiicio Sabellicum. ane. Verum nec Laul Cntii Valls cmeribuS qui paucoS qua- diu vixit, criminationum sitiarum experros esse oluit, Paravicinus pepercit, non vericus a Poetarum captu, ala

126쪽

historicosum, & oratorum ordine illum indicta causa

excludere, & ablegare, vix illi relicto inter mediocres grammaticos tantum loco; quoniam tamen se iudicem selectum huius quaestionis non cognoscit, non suo id actum iudicio tacite innuit, sed illorum qui bene de re literaria meriti sunt. malὸ enim apud eos illum audire inquit, & iam non mediocrem sui nominis iacturam

fecisse,ex quo primum differentiam inter conterraneu,& cociuem, Comensium opinione no admissa, statuere voluit. Sed necesse est v ε vel Para uicinus doceat quinam sint isti viri docti, apud quos Laurentius Valla tamale audiat,& quorum iudicio illius existimatio, quam ex literis, & multa eruditione sibi comparauit, lardatur, & diminuatur, simulq; ut eoru sententiam de illo proferat, vel ut se non leuis iniuriae etiam in hunc hominem illatae reum fateatur, neque enim illi in causa

propria fides habenda est, cui fortasse illud antiquum non conuenit - ἰ α ) quod olim Pythagorae discipuli in dubijs dissertationibus proserebant. Paulus

sane Iouius, ciuis Comensis,summo vir ingenio,& varia eruditione insignis, qui parcus alieni operis semper laudator fuit, seuerarq; auris arbitrio superbus, ut illi quispiam obiecit, Laurentij Vallare figiem a suo Musaeo non reiecit,sed illam inter viros doctos,& prae stantes virtute collocauit, Romanosq; prealto sepultos somno a Gothicis temporibus usq; ad parentum suorum

memoriam ad nobilium literarum studium ab illo excitatos fuisse praedicauit; Thucydidemq; , &Herodotu, Graecanicae historiae parentes , illius liberali labore e Graecia in Latium migrasse; prsterea perscriptos ab eo salse, & erudite testatur libros aliquot inuectivarum,

127쪽

i is LIBER

& recriminationum, nec no historiam rerum in Hispania, δe Sicilia gestarum ab Alphonis Aragonio,& alia complura opera, ex quibus illum longe eruditum hominem, Oratoremque, & historicum magni nominis suilla conssit; nec aliter de illo sensere Sabellicus, &Beci chemus, qui illum Varrone sui teporis, nobilissima

vero Grammaticorum vocat Alciatus, eundem ut viruωl fines.sti praestante in literi, citat' Budsus, multae virum doctri-

.., i j Q u genis in primis acuti vocat V Pontanus, hoc etia

nor action. miror a Paravicino iam flamine de Ualla proditu, quoauus melior flamen, quam grammaticu S extiterit, quando

inter claros grammaticos illum omnes nec postremo. loco statuant, at impietatiS, violataeque rcligionis reum ille se ipsum suis scriptis manifeste prodat,

cuius eundem aperte iniimulant Pontanus, Iouius,& Sigonius, & doctissimis etiam libris in eum editis Augustinus Steuchus. In alios ex scriptoribus a me silpra relatis, qui multi sunt, mordacis calami m cronem Paravicinus non distringit,ut pote sibi maiori ex parte ignotos; Corium vero, & Bugatum sententie suae,& suorum Comensium etiam assertores,& probatores Perseadet: nam Corius Plinium sti- ' ' periorem Ueronensem agnoscit, & U erones em a sic nominat, Bugatus vero dum unius Plinij, eiusdem, Comensis,tantum meminit, alterum tacite Comensem non fuisse testatum esse voluit ; negat etia Paravicinus a Panuinio nostro, & ab Hieronymo a Curte historiae Veronensis scriptore superiorem Plinium Veronensem vocari,sed vel neutrius libros,vir alioquin mulis lectionis egit, & obseruauit, vel subdola ratione calliditate argumentI vclauit, quoniam Panuinius non semel illa

128쪽

Veronensem appellat, sed bis, terq;, in Commentarijs scilicet in libros Fastorum,ubi de Consulatu Pliiiij iunioris agit,& in libello de nominibus Romanorum, ac demum in breuiario Veronensis historiae manu scripto

a me superius citato, ' Hieronymus vero a Curte eun-i lib.i .hirudem inter Veronenses scriptores adeo palam, & apertis verbis recenset, ut necesse non sit hoc ipsium clarius a me comprobari. In eo autem calliditas arguentis versatur,quod non omnino a Panuinio, aut ab Hieronymo a Curte Plinium Ueronensem agnoici negat,sed solum cum ab eis citatur, semper Veronensem non vocari,ieuissimo, nec ulla responsione digno argumento. Haec omnia, tot, tantorumq; hominum magna consensione confirmata,vt etiam certa, & diuturna Pliiiij apud nos

possessio consequatur, necesse est; ea igitur semper tam ante Franciscum Petrarcham, qua post illius excessum Veronenses retinuisse gloriantur, cuius rei argumento est ipsius Plinij statua in summo Veronensis Comiiij fastigio a maioribus nostris ex S.C. antiquituS erecta, praeter Panuinij testimonium; sed quoniam eandem apud se esse ipsi quoq; Comenses iactant,& ideo videndum esset, utra iustior, utra antiquior sit, hanc di-' sputationem hic missam facio, de illa satis acturus,cum de Comensium possessione tractabo.

129쪽

DE VERA C, PLINI SECUNDI

CAP. I. GREDIOR alteram partem polliciti operis, argumenta scilicet,&iura omnia , quibus Comenses utuntur,ut Plinium nostrum et, minuitum, Comensem efficiant; quq quidem opera quamquam ina nis, & superflua esse videbatur, postquam satis superque duobus superioribus libris a nobis probatum est Veronensem illum fuisse, non fuit tamen praetermittenda, ne vel silentio nostro illorum argumenta probare videremur, vel nulla responsione despicere,& aspernari: quod omnino inciuile esset,& dnostro instituto prorsiis alienu; simulq; quia preuidebaaduersarios ijs omnibus ad amussim examinatis,& pese spectis,cu nostrisq; collatis, iam de victoria parum sollicitos facilius praesetic5trouersis cessuros,atq; id quide sapienter, nullo squidem magis Patriae a tactu, sicut ego existimo, quam veritate, praesens negotium, Ut Cartera sua omnia metiutur. Hoc igitur illis praemisitim csse volo, quod etiam alias attigi, quodq; verissimum est,

130쪽

est, ex adoptione scilicet Plinii nepotis, qui per eam

e C scilia Comensi gente in nostram Pliniam migratur, ingentem, & supinum hunc errorem in animos hominum obrepsisse, ut Plinius noster Comentis aliquando fuerit existimatus, idem quippe nomen, cognomenq; Avunculi per illum hac ciuili actione adquisitum, tantum quandosi; tenebrarum ingenijs posteritatis offudit, utvterq; Plinius etiam a nonnullis antiquorum, prout a multis recentiorum, unus tantum fuerit creditus; Itaq; nihil de posteriore Plinio loquebatur, quod etiam superiori, hoc ipso errore decepti no adscriberent, & e contra: cuius adoptionis tale nobis testimonium Plinius iunior reliquit in epistola ad ' Capitonem . Muunculus metu, inquit, idem s per adoptionem pater , historias stu quidem religiosissime scripsit.

Ex hac primum adoptione Plinia familia inter Comenses censeri cepit, illis antea ignota; hinc deinde tractu temporis nonnullae Pliniorum inscriptiones apud eos emanare, quarum ante ipsam nulla mentio, nullum vestigium, at ne umbra quidem fuit, quod &ipli fatebu-tur; ab eadem adoptione Para uicinus multarum fabularum argumentum auspicatus multa prodit , quae minuS vera sunt, exordioq; in primis hinc deducto sic statuit, Cigalino tamen, praeter Iouium, in multis duce: quod fit ij adoptiui non solum in ius, potestatemq; patris adoptantis transibat, sed etiam illius patriam nanciscebantur, suae originis iure amisso;& ideo,cu clinius minor se per in Oufentina tribu , in qua Comeses suffragium ferebant, descriptus videatur, nunquam in Po-blilia, seu Publicia, in qua Ueronenses, necesse est ut etiam Plinius auunculus, a quo fuerat adoptatus, in

SEARCH

MENU NAVIGATION