De contemptu mundi, sive De imitatione Christi, libri quatuor. Auctore Joanne Gersen abbate Vercellensi, ordinis S. Benedicti ex decem Mss. auctori eidem, atque integritati restituti nunc tandem primùm Romae recusi, juxta editiones Parisienses

발행: 1697년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

sanctam inspirationem suscipe. Retide amplissimas supernae bonitati gratias , quς tecum sic dignanter agit,

clementer visitat, ardenter excitat, potenter sublevat , ne proprio pondere ad terrena labariS. Neque enim hoc cogitatu tuo , aut conatu accipis , sed sola dignatione supernae gratiae, & divini respectus: quatenus in virtutibuS , & majori humilitate

proficias , & ad futura certamina te praepares , mihique toto cordis affectu adhaerere , ac serventi voluntatest ude as deservire .

a. Fili, saepε ignis ardet, sed si1-

ne sumo flamma non ascendit . Sic re aliquorum desideria ad coelestia flagrant, & tamen li tentatione carnalis affectus liberi non sunt . Iccir-cb nec omnino puὰ pro honore Dei agunt, quod tam desideranter ab eo petunt. Tale est, ct tuum saeph deliderium, quod insinuisti tam importunum. Nonenim est hoc purum,

di persectum , quod propria comma ditate est insectum. 3. Pete , non quod tibi est dele. Etabile, & commodum, sed quod mihi est acceptabile atque honorificum: quia si rectE judicas , meam ordina tionem tuo desiderio , di omni desi

252쪽

Liber III. Cap. XLIX. 2 orderato praeferre deIes , ac sequi. Novi desiderium tuum , frequentes semitus audivi. Iam velles esse in li-ertate gloriae filiorum Dei r jam te delectat domus aeterna , & coelestis patria gaudio plena, sed nondum venit hora ilia,sed est adhue aliud te misi us , scilicet tempus belli , tempus

aboris , & probationis . optas summo repleri bono , sed non potes hoc assequi modd. Ego sum: expecta me dicit Dominus I donec veniat Regnum Dei. 4. Probandus es adhuc in terris .& in multis exercitandus . Consolatio tibi interdum dabitur , sed co' piosa satietas non concedetur. Consertare igitur, & esto robu tus, tam in agendo , quam in patiendo naturae contraria . oportet te novum induere hominem, & in alterum virum mutari. oportet te saepa agere, quod non vis r & quod vis oportet relinquere . Quod aliis placet, processum habebit; quod tibi placet, ultr1 non

proficiet . Quod alii dicunt, audietur ; quod tu dicis, pro nihilo com putabitur . Petent alii, & accipient: tu petes, nec impetrabis. s. Erunt alii magni in ore hominum, de te autem tacebitur . Aliis.

253쪽

hor, vel illud committetur; tu autem ad nihil utilis judicaberis . Propter

hoc natura aliquando contristabitur;

ct magnum, si flens portaveris. In his, & similibus multis probari solet fidelis Domini servus: qualiter se abnegaren in omnibus frangere queat. Vix enim est aliquid tale , in quo

tantumdem mori indigeas,sicut videre, & pati, quae voluntati tuae adversa sunt: maximὶ autem clim discon-Venientia , & quae minus utilia tibi apparent, fieri jubentur. Et quia nota audes resistere altiori potestati, sub dominio constitutus: ideli durum tibi videtur ad nutum alterius ambulare , ac omne proprium sentire omit

tere .

6. Sed pensa fili,horum fiuctum laborum,finem celerem,atq; praemium

nimis magnum: & non habebis indEgravamen , sed fortissim uin patientiae tuae solamen. Nam ct pro modica fac voluntate, quam nunc spontEdeseris, habebis semper voluntatem tuam in coelis . Ibi quippe invenies

omne, quod volueris: omne, quod desiderare poteris . Ibi aderit tibi totius facultas boni, sine timore amit tendi . Ibi voluntas tua una sempermes Im, nucupiet extrέ. Oum, Vel

254쪽

Liber III. Cap. XLIX. χοῖ privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo impe

diei, nihil obviabit: sed cuncta desiderata fimul erunt pissentia, totum qire affectum tuum reficient , & adimplebunt usq; ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia pe1 Dessa ; pallium laudis pro maerore: pro loco novissimo sedem Regni in saecula. Ibi apparebit si tactus obedientiae, gaudebit labor paenitentiae , &humilis subjectio coronabitur gloriosE . p. Nunc ergo inclina te humiliter sub omnium manibus: nec sit tibi curae, quis hoc dixerit, vel jusserit. Sed

hoc magnopere curato, ut sive praelatuS,ssive junior,aut aequalis,aliqhaidli te exposcerit, vel innuerit, pro b no totum accipias, & syncer Voluntate studeas adimplere. Quaerat alius

hoc, alius illud i glorietur ille in illo,& iste in i sto , laudeturque millies

mille r tu autem nec in isto , nec in illo sed in tui ipsius gaude contemptu, & in mei solius beneplacito, ac honore . Hoc optandum tibi , ut sive per vitam , sive per mortem

Deus semper in te glorificetur.

255쪽

De I latisne Christi CAP. L. Qualiter homo desolatur se

debet in manus Dei inerre .

1. IT, OMINE Deus , sancte

η Pater,sis nunc,& in ςter . - num benedictus, quia sicut vis,factum est;& quod faeis bona est. Laetetur in te servus tuus, non in pse , nec in aliquo alio r quia tu solus laetitia vera , tu spes mea, & corona mea , tu gaudium meum , & honor meuS, Domine. Q md habet servus tuus , nisi quod I te accepit , etiam sine merito suo λ Tua sunt omnia , uae dedisti, &quae fecisti . Pauperum , ct in laboribus meis k juventute mea:& contristatur anima mea, nonnunquam usque ad lachrymas rquandoque etiam conturbatur ad se propter imminentes passiones.

2. Desideto pacis gaudium , pa cem filiorum tuorum flagito , qui in lumine consolationis te pascuntur. Si das pacem , si gaudium sanctum infundis , erit anima servi tui plena modulatione, & devota in laude tua. Sed si te subtraxeris , sicut saepissimὶ

soles, non poterit currere Uiam man- . datorum tuorum t sed magis ad turidendum pectus genua incurvant Ur , quia

256쪽

quia non est illi sicut heri, & nudiustertius , quando splendebat lucerna tua super caput ejus , & sub umbra

alarum tuarum protegebatur 2 tentationibus irruentibus.

3. Pater juste, & semper laudan-

de , venit hora , ut probetur servus tuus. Pater amande , dignum est, ut hora hac patiatur aliquid pro te servus tuus. Pater perpetub venerande, venit hora, quam ab aeterno praesciebas affuturam , ut ad modicum tempus succumbat soris servus tuus , Vivat ver5 temper apud te intus. Paululam vitisendatur, humilietur, &deficiat coram hominibus r passionibus conteratur, & languoribus: utlterum tecum in aurora novae lucis resurgat , & in coelestibus clarificetur . Pater sancte , tu siet ordinasti, &se voluistir & hoc factum est, quod ipse praecepi sti.

4. Haec est enim gratia ad amicum tuum , pati & tribulari in hoe mundo pro amore tuo , quotiescumque & a quocumque id permiseris neri . Sine consilio , & providentia tua , & sine causa nihil fit in terra . Bonum Allia, Domine , quod humiliasti me , ut discam justificationes

tuas:& omnes elationes cordis,atque

257쪽

etas De Imisatisne Christi

praesumptiones abjiciam . Utile mihi , qudd confusio cooperuerit faciem meam , ut te potius , qu in homines ad consolandum requiram . Didici etiam ex hoc inscrutabile judicium tuum expavescere qui affligis justunicum impio, sed non sine aequitate, de ustitia. s. GratiaS tibi , qui non pepercisti malis meis , sed attrivisti me verberibus amaris, infligenS dolores, de immittens angustias initis, & foris . Non est qui me consoletur ex omnibus , quae sub coelo sunt, nisi tu Domine DeuS meus, coelellis medicus animarum; qui percutis,& sanas; deducis ad insero , ctred ricis . Disciplina tua super me, di virga tua ipsa me docebit. 6 Ecce Pater dilecte , in manibus tuis ego sum , sub Virga correptionis tuae me inclino et percute dorsum meum , & collum meum , ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium, & humilem discipulum, sicut benε facere consuevisti, ut ambulem ad omnem

nutum tuum. Tibi me,& omnia mea ad corrigendum committo et melius

est hic corripi qulim in futuro t Τuscis omnia, & singula, di nil te latet

i in

258쪽

In humana conscientia . Antequam fiant, nosti ventura; & non opus est tibi, ut quis te doceat, aut admoneat de his , quae geruntur in terra . Tuscis , quid expediat ad profectum

meum, & quantum deserviat tribu- Iatio ad rubiginem vitiorum purgan dam. Fac mecum desideratum ben placitum tuum , & ne despicias pe caminosam vitam meam, nulli ni

lius , nec clarius, qu1m tibi soli notam .

. Da mihi Domine scire, quod1ciendum est e hoc de amare , quoqamandum est: hoc laudare,quod tibi summE placeti hoc reputare, quod tibi pretiosum est, vel apparet e hoc

Vituperare, quod oculis tuis sordeacit. Non me sinas secundum visi nem oculorum exteriorum judicare, neque secundam auditum aurium hominum imperitorum sententiarer sed in iudicio vero de spiritualibus , di visibilibus discernere, atque super omnia beneplacitum voluntatis tuae 1emper inquirere. 8. Falluntur sipe hominum seilus in judicando, falluntur & amatores *culi, visibilia tantum d aman-

259쪽

xor De Ii tatisse Christi

fallace, vanus vanum, cςcus cςcum, infirmus infirmum decipit,dum exaltat i & veraciter magis confundit . dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in ocuIis tuis tantum est , & non amplius, ait humilis sanctus FranciscuS.

dum est operibus, cum descitur a summis. r. ILI, non vales semper in γη feruentiori desiderio virtu-α tum isare , nec in altiori

gradu contemplationis consistere sed necesse habes interdum ob originale corruptelam , ad inferiora descendere; & onus corruptibilis vitae etiam invitE, & cum taedio portare. Quamdiu mortale corpus geris , taedium senties , & gravamen cordis . oportet ergo saepe in carne de carnis onere gemere e eo qubd non vales spi ritualibus studiis , & divinae contemplationi indesinenter inhaerere . 2. Tunc expedit tibi ad humilia,& exteriora opera confugere , & in bonis te actibus recreare r adventum meum, & supernam visitationem firma confidentia expectare ; exilium

260쪽

Liber III cap. LII. χορ

uum, & ariditatem mentis patieu ter sufferre , donec iterum a me viii teris , & ab omnibus anxietatibus libereris. Nani faciam te laborum obli- . Visci, ct interna quiete perstui . Expandam coram te prata Scripturarum , & dilatato corde currere incipies viam mandatorum meorum . Et dices r Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.

CAP. LII. Quod homo ven reputet se

consolatione dignum,sed magis dignum verberrbus.

r. OMINE non sum dignus 3 consolatione tua,nec ali qua spirituali visitatione, & ideb iustε mecum agis, quando

me inopem, & desolatum relinquis. Si enim ad instar maris lachrymas effundere possiem , adhuc consolatio-

ne tua dignus non effem , & ided justὶ mecum agis, Unde nihil dignus sum, quam flagellaxi, & punirii quia graviter , & saeph te ossendi , di in

multis valdh deliqui. Ergb vera pen sata ratione,nec minima sum dignus consolatione. Sed tu clemens, & misericors , qui non vis perire opera

tuas

SEARCH

MENU NAVIGATION