De tempore et occasione in re medica tractatus, medicinae studiosis vtilis & necessarius. Necnon de motu cordis opusculum pulcherrimum. Francisci Thomasio ... auctore

발행: 1575년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

etus. Quam difficultatem cognoscentes non aiulli ad modum arduam, altius qu rentes unde cordis principium motus, diXere. Cori &hyecur omnibus animatibus necessaria sunt. Alterum ob caloris originem. locus enim adest in corpore, qui tanquam lax, ct focus existens, naturae fomite, dc primordia ignis natiui continens, conservat. Et hic locus tutus esse debet, quique laquam archa custodire possit omnem vitae commoditatem, & vocatur Cor. Alterum Vecur, quod factum est cibi cocoquendi gratia . Quo quidem nullum animal sanguine praedictum carere potest. Dcrquam sententiam in ferre voluerunt, hanc rationem. Principium sanguinis, Sc opificium est in hepate. In corde vero vitalis existit

ignis, non corseruaretur cor in vita, dc in motu ni haberet causam aliunde. Sed conseruatio vitae est a sanguine. Etenim pabulum calidi h umidum est.) Qyapropter ubi Principium sanguinis inuenitur , ibi principium

nutritionis esse decernitur. Vena siquidem in hepate est , quae per supremuin cordis diffunditur , quae deXtrum ipsius ventriculum ingreditur. Quare esset dicendum, ut unde est principium nutritionis ad vitam, inmdeesse debet principium motus ad calorem. Et sic ab an ima nutritiua seu a facultate nutritionis cordis motum habere principium exi-

minavere. Sed hoc esse nequaquam potest, quia

162쪽

e o R D s. rarquia animae nutritiue non est mouere cor. Munus autem eius est generare, nutrire au-

reci, & diminui, quarum omnium nullum cordis motum, aut principium esse decerni. tur. Exempla sunt plantae, in quibus haec omnia vigere conspicimus, atque in ijs ridicula esset cordis matum assignare, qui maKime in anima viventibus per inspisationein & respiratione innotescit. Sunt etiam nonnulli alij,

qui moti ab actionibus cordis dixere. Eiusdemotus principium ab ipsemet inspiratione,

es respiratione prouenire. Nain valet consequentia, rei pirat cor, igitur mouetur, & habee vitam . insuper cor de se primum neque habet vocem, neque inspirat, sed est instrumentum, quod in attractione eccellit caetera totius corporis membra. Fiatumque similiter haurit a pulmone, qui factus postea spiritus ab eo destinatur ad motum. Ergo tanquam

instrumentum a nullo alio videtur moueri

Praeterqua a pulmone a quo inspiratio, & respiratio tanquam a folle dinoscitur & eiusdecordis motus notitia in uestigatur. Sed haruoptimo fallaκ est. Differunt liquidem inter se satus, Sc spiritus. Flatus enim influens est, sed spiritus innatus, qui vehiculum animae esse dicitur a qua omnes proueniunt corporis actiones. Atque hic spiritus primum in corde reperitur tanquam in principe instrumento, & per ipsum ad caetera membra deda, citur.

163쪽

i ny κ ii , . . citur, diffunditurque ita , ut corpus omne perspiret. Aliqui insupersunt, qui arbitrantur cordis motum prouenire ab anima sensitiva forsitan moti ab Aristotelis sententia, qui inquit primum sensiteriu esse in corde. Alij similiter dixere maxime procedere ab anima intellectiva, eo quia HyppocrateS testatus est metem hominis manere in sinistro cordis ventriculo. Sed qui talia dicunt neq. Aristotelem, neq. Ηyppocratem intelligui. Eo quia non sonant eorum verba secundum Propositam dubitationem. Intellectus si quidem Sc sensus illum habent motum, qui eκ

appetitu procedit. Motus vero cordis in voluntarius est, nec moueri desinit, ni ab excrementis ut supradictum est) impediatur,aut

penitus absoluatur. Quare cordis motus ad contrarias partes esse videtur. Componitur

si quiderei ex pulsu, & tractu, in quibus neq. intellectus, neque sensus suam habet satis rationem . Quam difficultatem volentes aufugere nonnulli coacti sunt dicere. Cordis motum esse naturalem, eo quia naturaliter sic, de uniformiter cor moueri conspicati sunt. Sed hi etiam tota errant via. Etenim motus naturalis ad una partem tantummodo est, ut ignis mouetur tantum sursum, & terra solum deorsum. Id quod non est arbitrandum de mo-4u cordis, qui complicitus est. Insurgunt diis centes, non est naturalis Ergo violentus

164쪽

Esset quide error maximus dicere cordis motum a violentia dependere. Nam manifeste cognoscitur, quod subtracto, sublatoque hua utinodi motu, aufertur, siue moritur animal . Deinde nullum violentu est perpetuu, neque facit ad perpetuitatem, sed potius ad nature operis euersionem . Quomodo enim esset motus cordis in tepore, si violentia eκ- cludit tempus 3 Dubitant etia quomodo no 'est naturalis hic motus, si cum vita animalis inseparabiliter coli seruatur 3 Leo rodanus Gaetanus volens aufugere hanc qu stionem inquit. Cor non mouetur a particulari natura intrinseca, sed ab uniueriali intelligentia, pro cuius sententia stant dicta Aristotelis videlicet oportet hunc mundum inferiore continuum esse superioribus lationibus, ut inde omnis virtus gubernetur. Et alibi legitur motus coeli est quasi vita horum inferiorum. Igitur ex his authoritatibus patet, quantum sese inuicem consequuntur motus, & vita,

ct quomodo vita no possit habere aliud principium praeterqua illud, quod est principia

motus. Enimuero rationes hae acutam faciutintentionem, sed nihil probat ad rem. In omnibus enim rebus naturalibus propriae passiones alicuius generis, vel speciei aliquod principium intrinsecum cosequi necesse est. Naturalia ea quippe sunt secundum Aristotele,

quorum Principium motus in ipsis est. Qua

165쪽

rdia D s Μ o Y Vre quum nil magis proprium sit in cuctis animalibus ipso cordis motu, quo deperdito, Perditur eorum vita. Ita nece ise est ipsis inesse aliquod principium motus, per quod conseruentur, &vivant. Et hoc principium secundum Aristotelis intentionem intra corpus cst, & aliunde cordi non aduenit. Ad rationes autem respondetur. Continuatur quidem motus coecli ad laaec inferiora ex natura Vnitiersali per qua causantur omnia per Uni uersalem motum, sed motus hic um uersali, patitur plerianque defectum, nec semper adest, sicut in su&u, ct refluxu maris cotingit, qui sequuntur naturam lunae .la secundum ipsam disponuntur. Similiter impressiones

acris aliqua do impedivi rectam continuationem . Et terrae eXhalationes Inuertunt motu,

sed motus cordis semper adest animali, nullamque patitur continuatam solutionem, dcob id a causa separata est e Don pol, absolute. Inis potius a principio intrinseco, tanquam a familiari, a quo diutius conseruetur. Donatus Antonius ab alto mari ipe iuuetutis me qau essem Neapoli, credebat principi u motus cordis esse a calore, qui per spiritum genitus moueret ipsum, sed hoc esse non posse manifestavi. Illud enim quod primo in aliqua re existit propria est causa. Ita etiam euenit, Vt prius sit in corde motus qui sequitur Vitam, quam alteratio caloris, qui concitatur ex spiritu.

166쪽

titu. Ouaitiobrem quis unquam auderet sa- teri alterationem secudum calorem esse causim motus cordisr Iinino potius eκ oppolito, motus cordis est causa caloris. Quare Aristoteles inquit, oportet quod futurum est mouere, non alteratione tale esse. Atque hoc pacto multum interest moueri per se & moueri per accidens. Per se enim caloris est alteratio, per accidens vero mouere secundum locum. Igitur peteretur principium, ii calor alsignaretur pro causa motus cordis, & tamen causa est, qua per se, & primo mouetur, quam nolonga oratione manifestare tentabo.

Principium , ct eausam motus in raetore hominis esse in ipsis corde . c A P. III.

CAε τ ε R v M homo ex philosophora

sententia animal persectissimum mouens se ipsum per similitudinem accedens ad motum uniuersi, minor mundus quamplurimis sapientibns dictus est. Et que admodum uniuerso mundo adscribitur primus motus, ita in homine tanquam in minori mundo connotatur motus primus. Homo itaque animal, & corpus animatu habet motum, habet cor, in quo motus prae e teris partibus esse iam dictum est. Sed unde princi- Pium motus, & causa praeci se, denniteque adhuc ignoratur. Immo iniquo

167쪽

scribitur, in eo PQuus alterationis elle princupium videtur, quam substantiae . inuam disia cultate olfaciens Aristoteles, inquit. inioscunque Prin ipium motus in eisdem eκisten tibus non .est, talia natura moueri haudquaquam diiudicantur. Quare OInne animal to. t ΡΠ quidem natura se ipsuin mouet. Coi po-'ri autem eius contingit a natura, & prster nati ram moueri Posse . . V erum multu interest secudum quem motum quid moueatur, auteX quali elemeto. Etenim quum animal mouetur deorsum, tanquam corpus, motus eius

naturalis est, eo quia hic motus competit animali, ut corpori . si quidem iri corpore anima'

vero animal mouetur sursuna , est quidem motus naturalii animali , quia est a principio ii trinseco , quod est anima, non tamen

est naturalis corpori graui. 'Atque in his disicibys motibus fatigatur animal, ut patet id eo Komine, qui tremore affligitur. Accidit enim ei sto: prae pondere corPoris pugnante cum animη facultate. Quare secundum hanc simi. t tudinem intelligetes motum cordis esse dicimus. Aut cor mouetur ob id, quod ab anima molleatur, & sic pro toto animali intelligitur, cuius opinionis fuit Hyppocrates, quado inquit. Ita omnia sunt in omnibus, quia Qmnes corporis partes reseruntur ad Rentilitate Illi nec habet maXima pars, quod mini-2 tractata

168쪽

iriano pota t. t cor mouetur quatenus Morpus per se, & instrumentum. Et sic habet qucstionem. Igitur quando sumit ur cor pro

antinalr non est ambigendum cor moueri ab anima. Dat enim anima esse, dc consequentia ad esse id est ad vitam eo quia, secunda Aristotelem, vivere viventibus est esse, sed quado sui lux pro instrumento ad motum, tunc contingit ei moueri motu tractus, & impulsus, at tuo in hoc motu patitur quascunq. O amictiones localis motus habere videtur. Igittur, dicet quis, motus cordis naturalis est in omnibus animalibus ξ Et est dicendu esse int omnibus praeterquam in homine, in quo naturalis est, & a proposito. Exempli gratia nidificam naturaliter hyrundines. Araneae fa- .eiunat telas. Homo vero qui rationis est par-iticeps licet naturaliter moueatur, etiam mouetur eκ appetitu . Quapropter minime in-s conueniens est ut credatur cor naturaliter, &Praeter naturam moueri. Etenim praeter nata. vam mouetur, quando ex motu alioruin me- brum excitatur admotum, ut videtur esset

opinio Hyppocratis, qui dicit omnia elle in .

omnibus. Et Aristoteles inquit, motus alii possunt esse voluntarij. Primus Vero motus, qui cordis est e creditur, naturalis denominarur. Dubitat quis, si naturalis, cur tanquam

ignis non fertu sursum Z Cur non sequituriorin m naturalem Dicendum quod gene-Ι a rans

169쪽

dum locum. Et quemadmodum formam ele. menti consequitur aliquis motus naturalis, ita nihil Phibet alias formas sequi alios ino. tus naturales. Exempli gratia ferrum natura mouetur ad magnetem, qui motus ei naturaliter non inest, ut graue est, sed quia tali se ma donatur, quae est causa , dc principium talis motus. Quare concludi potest,quod unu- quodq. animal uiuens sesundum hanc assignata formam habet sui cordis motu. Qvqq. a multis anima, ab aliis Nita nuncupatur. Quae inquam motum naturalem, & appetitiuum dat corpori, & primo cordi, id quod

sic dicere inconueniens non est. Nam si dat motum anima, dat etiam facultatem ad mouendum . Et Aristoteles inquit existimanda est animam assimilari regi in ciuitate, uel gubernatori nauis secundu Hyppocrate. Vterq. enim recta dispensatio 'e agit, regit, moderaturque suam administrationem. Dubitabit aliquis dicens. Ille similitudo non currit forsitan quatuor pedibus. Nam quando stabilitus est ordo in ciuitate, & in obseruatione positae sunt leges, non eget amplius ciuitas, ut rector adnt. Faciunt siquidem ministra quod iustum est , & expediens secundum Priefixum ordinem. Numquid cotingere Dotiest animae ut adsit, & non adsit co

170쪽

ubi hoe esset uerum , in ueret aliquando anima corpus, ct aliquando non. Et sic corpus in tempore haberet uitam, & ad tempus non uiueret. Cui dubitationi fic respondetur. Anima est illa, quae dat corpori esse ,

moueri ν uiuere , necuon libere operari. Quare omnes animalium actiones, aut naturaliter sunt, aut a voluntate fiunt . Quae naturaliter fiunt, semper habent praesententanimam , nec ab ea separantur. EXempli gratia membra uiuentis corporis tantum munus suum exequuntu , quantum Opori une

anima eisdem semper praesto est, ct adest. Nutritiua si quidem facultas nutrimento apposito auget corpus, quia praesens ei anima est , nee illud munus aliter exequi posset, ct ualeret, etiam si ab aliquo alieno imperio praeciperetur. Et quod dictum est de sa- cultate nutritiua intelligi potest de caeteris

omnibus naturalibus facultatibus, ct ratio est, quia ita compacta sunt corporum membra a natura, & ita congestae sunt uirtutes nazurale, , ut recto ordine apta nata sints dummodo impedimentum non contingat semper fungi officio suo, nec aberrare, aut desiis stere ualent, dum animal vivit, ab incepto opere uiuificandi,& nutriendi. Sed quae v iuntariae perficiuntur actiones,eaedem ab anima libere moueri di tur. Quamobrem ala,

SEARCH

MENU NAVIGATION