De tempore et occasione in re medica tractatus, medicinae studiosis vtilis & necessarius. Necnon de motu cordis opusculum pulcherrimum. Francisci Thomasio ... auctore

발행: 1575년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

s η' n a is o v . Platonis, nil dicendu, sed qui de animalibus

serpentibus xonem habet, satis quidem commode possunt hanc quaestione enodare. Caeterum ne , aberremus amplius a scopo. Dictum est supra, quod motus cordis quodamodo est ad diuersas partes. Si sic est dicit quidam, quomodo imitatur motum coeli Dicunt Astronomi coeli motum non habere diuersas affectiones, c5prcssionesque, sed uniformitatem quandam, secundum quam motus cordis esse non potest. Cui dubitationi respondetur, quod imitatio est in quantum Pot, nec ob id cessat cor ab imitatione, ut patet in motu suo. Dubitatur etiam an affectiones animae prouenire possint ab affectionibus cordis ξ Exempli gratia . Quando accenditur sanguis circa cor, nunquid assicitur anima ob affectione cordis 3 Dicendu est, quod non, quia in rebus naturalibus forma non est Propter maletriam, sed eri opposito, dicente Aristotele . In prima materia est dispositio, seu appotitus ad formam . Non erso propter hoc aliquis vindictam facit, quia sanguis circa cor eius accenditur, sed quia ad iram disponitur, irasciturque ex appetitu vindictis, qua difficultatem praesentiens forsan Galenus in libello suo inquit. Animi mores sequuntur 'remperamenta corporis. Verum hic sententia duplicem habet intellectum & quantum ad primum. Non dixit Galenus sequuntur

itas

182쪽

C o R DI s. I sita, ut corpus per temperamentum suum formet mores animi, & eosdem mutet, sed vecorpus secundum temperamentum habeat dispositionem, & appetitum sequendi mores animi a quibus dirigatur in actiones, sed hoc semper non videtur esse verum. Et ratio sumitur a motu cordis. Anima siquide qua-do praecipit vult, sic quando animi mores sequuntur teperamenta corporis eK voluntate animae sequuntur, sequi autem non possunt nisi per motum. Ita igitur cor deberet mouetri voluntariae, & nihilominus inuoluntariae mouetur. Quomodo ergo est sub imperio anim si uolutati eius no obtemperat Qua- tum ad secundum intellectum, melius eii dicere, quod temperamenta corporis sequantur mores animi, idest a temperamentis cor- Poris animi mores sequantur, hoc est generetur & fiant, sed contra hanc rationem stat dictum philosophi, qui inquit. Multoties contingit, quod apparente aliquo, non tamen iubente anima mouetur cor, & mouexur pudenda. Necesse est enim alterari animalia alteratione naturali, alteratis autem partibus, hoc quidem augeri, & illud decrementum Pati, Ut iam moueantur, & permutentur naturaliter. Quorum mutationes se se inuicem consequuntur. Caust autem talium mutationum sunt caliditas,& frigiditas, quae foris, &intus naturaliter existentes praeter rationem

Κ faciunt

183쪽

r 6 B a Μ Θ Y πfaciunt motum partium . Veluti per experi mentum manifestari potest in corde, & in pudendi; incident alteratione. iniam ob rein sic formatur Rrito. te inperamenta Partium corporis naturaliter sequuntur caliditatem,

ct frigiditatem. Ergo minime sequuntur mores animi. Quod si non sequuntur mores animi,&ipsi inores animi sint, necesse ella ut sequantur temperamenta, aut arativam. Non sequuntur semper animam, ut patuit per rationem philosophi, ergo seqtitatur aliquando te Peramenta . Et sic patet quod uniuersaliter Galeni intentio no est vera, quod an imi mores sequantur temperamenta corporis. Dicet quis, mores referuntur ad animam , & no ad gorpus. Bene veru est, sed proprii respiciunt animam, improprie vero corpus, veluti Vocatur quis dexter, aut sinister. Quare pro cor Porum temperamentis stant usus proprie, i Pro anima mores. Improprie tamem possunt inuicem confundi. Instabit etiam aliquis dicens, si ratio Aristotelis vera eli, igitur anima nullo pacto concurrit ad motum cordis. omodo erit principium motus eius. Respondetur quod anima primo mouet cor, secundo vero calor, aliter cor tale esset per alterationem, quod est contr) philosophum. Cetterum ne quis ulterius dubitet supra dictum Galeni, est animaduertendum, quod quando corpus obediens est animae, simPerre

184쪽

modo disponitur ad eius a stiones, & mores, vi non potest nisi per temperamentum, sit de

Per temperamentum sequitur mores eius. ando vero peruertitur ordo naturalis ita. Vt corpus imperet, an una Vero detrimentum Patiatur, tunc temperamenta corporis faciat

mores, qui amplius non sunt animi, sed cor- Poris. Et sic dictum Galeni etiam eatenus vexum est, quatenus recto modo, dc non obliquo, nimi mores corporis temperamenta se

quantur.

Dictum est itaque quod cordis motus noest eiusdem speciei, & nihilominus habet similitudinem cum motu coeli. Insuper facta est manifestum, quo i diuersitas motus eius non est impedimeto naturae ita, ut destruatur anima. Et tandem narratum est, in quo loco cor constituatur ut aptius, sacilius, dc prom- Ptius moueatur. Modo videndum est, quomodo eiusdem cordis facultas per tractu, Pulsum habeat libera motione d tuendam

viti. Id quod facilius inuestigabitur, si prius

ex Iasu habita eius anathonaia hoc intelligatur. Datur itaque secundum anathomicas administrationes in uno cor' ore unum cor per

propriam formam a qua secundum animam Prouenit Unus motus, qui innotescit per pulsum , & tractum, sicut inuestigatur coelum Per dextrum, dc sinistrum. Atque haec diuersitas non impedit uniformitate semper enim, Κ a mouetur

185쪽

i 8 v K M o T vmouetur ab eodem in idem, sed cum ea morula, qua perfectam circuli actione non perficit. Sufficit autem talis motus ad vitae conseruationem, quousque calidum eius in humido permaneat, & vivificetur. Dicet quis, datur etiam Vnitas hepatis, cerebriqu e quid igitur sequitur eκ unitate cordis ξ Respondetur, quod in hepate est facultas naturalis Scin cerebro facultas animalis, & eorum loca sunt distincta,&cum his etiam distincti sunt spiritus, tamen secundum quandam relationem omnes reseruntur ad cor, tanquain ad

Primum instrumentum in quo est vita secunclum motum. Anima siquidem una est tanquam omnia in omnibus, tamen primo manifestatur, non quidem in hepate, non in cerebro , sed in corde tanquam in primo instrumento. Corpus si quidem quod generatur, Primo est, secudo vivit, tertio nutritur, quarto ratione utitur si homo est. Secundum qua distinctionem apparet quomodo cor prima est instrumentum, in quo anima vivere dicitur. Quare si caetera membra vivere dicuntur , aliter esse non potest, ni si per eam relationem, quam habent ad ipsum cor. Igitur si Primo cor recipit animam, primo etiam recepit motum, & facultatem, ita ut irier cetera membra totius corporis videatur esse principiti motus, & finis, tanq ad eundem terminu, qui motus, ut dristum est,manifestatur Per tractums

186쪽

tes, i diuersis locis eXerceatur secudum diuexsos actus. Etenim iam dictu est, id secundum principiti & finem res erutur ad ipsum cor,&manifestantur per pulsum, di tractu, ut testatur oes partes corporis an quibus eleuatio, Scdcpressio ipsius motus sentivtur. Atque hoc pacto anima ponit in corde per originem oesiacultates, quas termina do adimpleti Spriis sedibus. Sola vitalis actio sicut incipit in corde,& vivificat c teram ebra, sic reuertitur ad cor, in quo Oium facultatum basis, fundametumq. esse reperitur & ad vitam & ad conseruationem. Propterea potest dici, qd cor non sit aliud, pr terqua alat in animali obsiettu, conclusumq. & cu alijs inebris colligatu ita, ut Oibus sit in potentia ad vitam, in se autem

est unum in actu, ut primo ab ala viviscetur. Atq. hinc est, qd habet omnem modii attractionis, siue a vacuo, siue a calido, siue a virtute id fiat. iniare concludendum est cctera inebra ob id moueri, quia cor mouetur. Cuius motus ab anima est primo, per se, & secudum totu. Cognoscitur per pulsum,& tractu, de quibus paulo inferius erit sermo, quando de pulsibus fiet enarratio. Et tandem nobilitas cordis declaratur ab Aristotele tali pacto. Est si quidem cor tanquam minimum mD-xum per quod saluatur , & regitur animal um vivit.

187쪽

Usus mihi cordis necessarius. c A P. VI.

CORDI .ergo naturam, substantiaq.

secundum medicas administrationes aperuimus. Et unde sit principiu motus eius, qualisve sit sui potuit) disseruimus, superest modo ad meliore, & faciliorem intelligcntiam declarare, quis sit cordis usus. Quae notitia erit verior, quia eκ ijs fiet, quae manifesta sunt sensibus, probanturque a medicis qui herculeo nodo rat1ones cum eXPerimentis colligare solent. Atque tanto magis utilis erit hcc notitia, quanto minus relinquetur locus dubitationi in iis, quae naturam cordis, & motu eius consequutur. Et quod hoc futurum sit verum, paulo inferius declarabitur. sed pro rei veritate est noscendum,quod in omni animantium corpore particulae omnes ita dispostae sunt, & sibi inuicem consentire videntur aeque atque Ut suum principium, & naturam a qua proceduut non solum recognoscat, sed tutantur. AnneXa quidem sunt membra per compositione, &per compleXionem, sed multo magis permotum qui sumit principium a corde . Cuius rei eκ- Perimentum est. Nam bonus habitus dinoscitur per bonam corporis constitutionem, sed recta costitutio esse nequit, nisi perrectum motum distinguatur. Quare rectus habitus ι sequitur

188쪽

e s iret sequitur rectam constitutionem, quia ambor ctum motum habent.inai motus rectus eia se non potest, ni ea, quae iPsum consequun- tur essent recta. Igitur quaecunq. cordis motum sequuntur, eique annexa lunt ita, ut separari non possint talia seri persore sunt exiutinanda, quale futurum est cor in motu suo, via de omnium membrorum motiones originem sumunt. Sunt autem anneXa cordi, quet

separari non possunt. Spiritus, pulsus & tractus. Calor. De calore nullus erit sermo, quia ex suppositione cu ceteris intelligetur Et Dina de corpore vivo est futura enarratio sed de reliquis est propositum inuestigare. Quorum lectio ostendet usum motus cordis maxime necessarium, &prodesse plurimum peritis in re medica non solum ad dicendum, sed ad indicandum in quacunq. cordis actaQue posuerint intentionem.

Quid spiritus, qualis, O Wde diuersev

niones orta sint. ca P. VII. .

SP 3 Ri τ v s itaque a natura factus est ve

luti quoddam medium inter duritie corporis,& simplicitatem animae. Temperatus quidem substantia in se est. Calidior tamen omnibus existit, quae in corpore reperiuntur, aliter non posset de seruire omniuactionibus, que solo calido peragiatur. Hinc

189쪽

est quod aliqui diXerunt, spiritum esse caliadum instrumentum, sine quo nihil unquam boni in corpore psici posset. Quapropter ex similitudine quadam Plato uocauit spiritum animam. Ambo siquidem uidentur spirare ad uitam. Aberrauit tame Plato in hoc, quod

anima spirat, ut causa, spiritus uero ut instrumentum. Aristoteles autem uocauit spiritum uentum, aliquando etiam uaporem, de

aliquando aerem, quem inspiramus,& respiramus. Adhuc aliqui sumpserunt spiritu pro aliquo corpore sublimato, quod ab alchimissis uocatur quintum corpus , seu quinta essentia. Cui tribuunt hanc proprietate, uidelicet dare formam rebus, sumit insuper Hyp-Pocrates spiritu pro nutrimento stius in utero. QSae omnes sententiae licet habeant ueristatem secundum propria principia, tamen non respondent nostrae intentioni, quς posistia est in investigatione, quς sit natura spiritus, prout est absolutae instrumentu fine quo

animal non generaretur, no uiueret, nec operaretur. Atque super hac dubitatione a notioribus habenda est oratio, ut facilius uniuersa eius natura, substantiaque dinoscatur: Dixit itaque Avicenna. In humoribus nostri corporis, per quos membra uniuersa efficiu-tur, aliqua pars corpulentior, siue terrestriotes aliqua uero subtilior, &leuior. Εκ subtiliori parte productus est si iritus, qui est sub

stantia '

190쪽

c 'o D l ira flantia genita' ex commixtione clementoru. Differt autem ab elementis in hoc, quod elementa sunt longe a uita, & commixtio fian- git naturam ipsorum. Spiritus uero substantia quedam lumine participans est,per quam gaudet an ima, ueluti laetatur uisus in intuitu lucis, & tristatur in tenebris. Sed haec opimo omnimodam non habet ueritatem. Animalia si quidem omnia licet hoc spiritu utantur. Attamen tandiu uiuunt, quamdiu in corporibus eorum seruatur quaedam proportio qualitatum, quae non reperitur sine contrarietate, &actione. Cum ergo dicit Aui cenna spiritum generari ex subtilitate humorum, & eius sententia intelligitur de sangui

ne, cum quo concurrunt caeteri humores,dicendum est , .non posse generari spiritus eκ quavis subtilitate illius, quia non ex colera. Ipsa enim interficit, quando maκimam attingeret subtilitatem. Neque ex univositate quada, quq in humoribus est. Nam spiritus, qui est de natura sua ualde subtilis, facile ab ea impedire ruri & a motu deficeret. Neque . ab acredine humorii. Haec enim ut medicis placet potius destruunt uitam quam subiectum corpus uiuificent . Bene uerum est,

quod spiritus gaudet intuitu lucis, quae me diocris sit, sed in immoderata luce tristatur . Caligant etenim oculi in Solis splendoxe, quia in excessu est. Lstantur uero in speculoe uiridi,

SEARCH

MENU NAVIGATION