장음표시 사용
521쪽
CARO Hi inmo Hispanortim dolore,quibus femurq virtus adna irationi & amori erat; i. v s V. Mariae Padi liae magna laetitia , quae prauo amore Regem inasticauerat, susceptis ex eo pluribus liberis. Ex publico odio irata Henrico spes, priuatas publicasque iniurias ulciscendi, & vindicandi paterni solii; nam tametsi ex impare matre Eleon ora Gusimania natus esset; tamen eximie a natura ad virtutes regias comparatus, erat vulgo acceptus, Sc si facultas accederet , haud inuitis populis regnum obtineret. Primum ad Petrum Arasoniae Regem confugerat, dictusque ab eo Comes Transtam arae, bello na- trem Petrum vexabat: quod cima lentius promoueretur , adiuerat Vrbanum
Pontificem , deinde ad Carolum Regem ; a quo in eius opem destinatus Gue selinus, qui praedones Amissimos , tristes belli reliquias in Hispaniam
duceret, ac Franciam teterrima lue liberarer . Nam in Francia, praeter societates illas praedonain , quas ad Lugdunum caeterasque prouincias dixi incumbere , finito bello Britannico nouae accessserant, maiori numero ,
robore & crudelitate, quae Regi ipsi pertimescendae , impune por omnia Malandi in . scelera praedab.uatur ; eos populus Malandrinos vocabat, qiri se ipsi magnas Societates dicebant. Guesctinus post statutam expeditionem, commeatu a praedonum ducibus impetrato, Bel nam inter, & Cabilonem in Burgundia urbes eosdem conuenit: erant praecipui, & superioribus bellis clarissimi, Hugo Cauretaeus , Eques viridis, Matthaeus Gournaeus , Hugo Varennitis, Gualterus, Huetus, e nobili orti prosapia , scd a cunabulis innutriti armis , quibus pax funus, bellum vita & deliciae forent. Iis ut erat magnae inter viros sortes auctoritatis, perluadet Hispanicam expeditionem ; non quidem mouendam in Hispanos, sed in Saracenos ; ostentata praeda ingenti, cuius luce praestingueretur cupiditas. De liberata prosectione ducto tum praecipuos Lutetiam ducit; qui a Rege excepti opipare , donatique praeterea ducentis librarum millibus, mox regressi ad suos , terribilem illam praedonum copiam versus Hispaniam agunt. Gue selinus summum imperium obtinebat. Andreghenus Marescamis Franciae deducebat ad limites regni , nomenque dederant plurimi Nobiles , amore gloriae, M studio perdilcendae militiae. Vir sim Ioannes Borbonius Blancae irater profectus sit, incertum admodum ; mihi non videtur in Hispaniam penetralle. anno iιόε. Institutum itera Burgundii per Occitaniam; quod cum ad Auenionis muros deduceret, praedonum duces a Pontifice stipis nomine pecuniam flagitarunt; quando ipsi in Saracenos irent pugnatum , hostes Christianae religionis ; deditque Ponti sex ducenta librarum millia : an siponte , ut quainocyssime molesti hospites ditione sua facesserent; an vi, ut plures scribunt, ambiguum ; sane haud verisimile est , quod iidem asti imam , a Gue selino vim illatam Pontifici, cuius partim impulsu expeditio irem susceperat, quique in caeteris pietatem multam exhibuit. Iam peruentum erat ad fines Franciae , erantque sub signis quadraginta militum millia ; quibus tunc belli causam exponit Gueselinus , atque haud aegre in sementiam suam adductos , occurrente Henrico , per Aragoni atri in Castellam ducit. Qu. e consequuta sunt, bellique sortem variam , Hispanorum c st enarrare , quibus maxime hac expeditione consultum est. Quo modo primum Petrus Oxpulsi ix
522쪽
pulsiis sit, Henricu silue vectus in solium ; ut ad Eduardum Aquitaniae Dii- C o
cem Petrus confugerit, ipsoqtie cum exercitu reducente, victo & capto, V s V. Guesclino, rursum in regnum & scelera sua restitutus sit; postiemum ut deserente Eduardo, & liberato Guesctino , ab eo victus & profligatus si Petrus ,& ab Henrico fratre obtruncatus. Ea sunt Hispanicae scenae argumenta ; nostra nos distinent, nec sinunt in alieno vagari. Taedet ramcnegregia Gue selini tum capti tum pugnantis facinora exicrnis committere , quae monumentis nostris dignissima siunt; sed supersunt, tanta est copia, quae scribamus ; & iam Carolus a r Anglicum bellum ducem suum euocat. I V. Causae belli flagrantis frigido nondum cinere non latent: unam potissi- Causa Metirnam arbitror, iniquitatem conditionum , quas Breten iaci Francus promi- V serat; quas cum vi potius quam voluntate ulla admissiliet, vi celliante interibat quod eas male compegerat. Carolus in eum finem , postquam Angli Brugis dicta die non comparuerant, ad excipiendum instrumentum quo Franci summuni impcrium in Aquitaniam abdicabant, contestatus erat per ipsos stare , quo minus ea conditio impleretur ; nec postea instrumcntum concesserat, quamuis Eduardus id vehementer reposceret. Tum ob praedonum Societates, Anglo saepe ad sarcienda damna compellato, violatam legem foederis Francus accusabat. Sic affectis Regibus , pace incerta de vacillante, duo bellum videbantur differre, momentum occasionis,& miseria Franciae. Ista dum tempore dc cura Principis subleuatur, occasio citius quam Rex cuperet data est. Eduardus PrincepsValliae,post Bretentacam pacem,dO- natus erat a Patre Aquitania, Gallicisque prouinciis, seque Burdegalam eum uxore & liberis contulerat, Aulamque instruxerat, ut masnanimus erat atque magnificus, quae non caperet Principem, sed potentissimum atque opulentissimum Regem: nam praeter sublimem animi indolem , tot parrae victoriae exaggerabant superbiam , ut quos armis vici illat, eos & sumptii vincerit. Eam ob rem plurima cum exigeret vectigalia , uno tandem Vas
cones penitus a se abalienavit. Regressus ab Hispanica expeditione , quod Petrus auri penuria stipem militi non suffecisset, imponit vectigal ingens in Aquitaniae provincias , quo familiae singulae nummum dimidium penderent. Caereris prouinciis assentientibus, uni Vascones, geris Garumnam Vascones Minter atque Pyrenaeos, affuera libertati,& vcctigalium plerumque immunis; primum mora ad deliberandum petita, dein Proceribus instigantibus cunctatione abrupta , denegant tributum , Sc palam desectionem adornant. E Proceribus , quibus odiosum erat Anglorum imperium , Albretius,
Armaniacus, Petrocorius, Convena,& Carmanius Comites , suscitabant Conte, de flammam ; moxque auctores sunt, ut Vascones lent, ceu supremum Aquitaniae Dominum , Ob ini )Ias. Eo constituto Lutetiam veniunt, Regique supplicant , ut admissa 'appellatione , quae ab Eduardo Principe gesta ellent, ea rescinderet atque abrogaret. Se ab Ioanne Anglis tradi haud potuisse; vltrb maiores eonia cessime in Caroli magni potestatem , ca lege ut a Francia nunquam abscederent, in praesentia nullo gentis consensu Anglum admissum ; se penitus coaluisse in Franciae corpus, & ab eo abscindi sine assensu suo nequi-AU. L Tit uisse;
Regem Franciae appel- I'erigue ux,
523쪽
utile ; postremo minabantur , si excIuderemur a Francia, appellaturos se Regcm Aragoniae, nec amplius tyranni dein Angli perpessuros. Gratissirna Carolo ca legatio fuit. Sed quoniam admissa appellatione bellum ingruebat , adhuc imparato nec ad rem tantam satis communito, Comites dum
amplius deliberatur benigne acceptos, Parisiis suo sumptu alit, spe aue os promissisque egregiis. Intendit laetitiam Caroli Delphini ortus ; quamvis
ut res humanae sunt, diutius ad Franciae detrimentum is vixerit. Rex interea Proceres conuocat, iisque allentientibus admissa est Vasconum prouocatio, scriptumque est ca de re instrudietum, quod a singulis Rex subscribi voluit: tum ad pecuniam obtinendam indicta Comitia; quae oblata liberaliter. Rex iis prouisis, antequam apertum bellum prorumperet , res
instruebat sagaciter. Clam Abauillam Pontini Comitatus oppida conciliat , ut indicto bello Anglum eiiciant; foedus instaurat cum Castellae de Scottae Regibus ; Germaniae Principes sibi adiungit quam plurimos, Margaritam Ludovici Flandrensis filiam , unicam atque heredem , Philippo fratri uxorem impetrat, quanquam Eduardo Eduardi filio ante desponsam; Societates praedonum promissis expugnat; Nauarro urbem Monia pelium tradit, connitens sellicite sibi ut unus hostis Augius super laret. Ac iuvabat propositum, quod clarissimi obsidum, libertatem pecunia pacti , in Franciam vencrant, Duces Aurelianensis atque Borbonius, de Guido Blesensis, praeterea frater Biturigum Dux , & Aleia sonius dimissi erant, ut conficerent pretium. Postremo ad implorandam opem diuinam conuersus , preces toto regno, sacrificia & supplicationes instituit, praeit exemplo caeteris religione atque pietate, frequens in supplicationibus cum Regina, nudis uterque pedibus , munus imponit oratoribus fictis inflam
inandi populum ad necellarium bellum , doceant iustissime susceptum a Rege, belli iusti spem praeclaram esse; Anglos violatores iurati foederis plectendos haud dubie a Deo periuri, vindice. Et ij strenue functi sunt munere, religione validissimo ad populum telo : ac memoratur Archiepiscopus T locrinus qui Oecitaniam opera Concionatorum continuit, peragr iasque Aquitaniae limites , unis Religiosis sub signa euocatis , atque una Lermonis tuba pugnantibus, urbem Cadurcum & plurima oppida Rcgi adiunxit. Ita Rex postquam omnia comparauit sedulo in Partamenti Curia Vasconum prouocationem admisit, legauitque qui eam Eduardo Burdegatae significarent , Pelotum Iudicem Tolosanum, de Caponellum Equitem, diemque dicerent, ut se Regi supremo Domino si steret. Ad quas voces respondit indignans , se iturum Parisios, semiadutum galea, de stiparum sexaginta hominum millibus. Millus postea in Angliam non faecialis , sed Regis famulus,qui Eduardo Regi bellum denuntiaret; eodemque tempore , ut erat constitutum, Abbauillaei ac Pontiuenses, eiecto praesidio Anglico , Fran- cum admittunt ; Comitibus Salapaulo & Castillionio ciuium animos conciliantibu S. Belli obnuntiatio non improuisi Eduardo fuit; sed inexpectata Abba- uillae & Pontiui desectio ; collectumque rem cum temerariis Francis noriam plius fore ; sed cum iis quos prudens calliditas iam armaret : ided ab Eduardo
524쪽
Edualdo eon uocata Comitia , & ad bellum gerendum citiae adhibitae. Uertim ut noua bellandi ratio repente extitit, dc noui Imperatores, ita tioua V propemodum fata. Eduardus patcr tot aerumnis factus 1 e Insula sila conti- inebat ; filius ab expeditione Hispanica morbo contracto , in hydropcm 'vergente , corporis malo vigorem animi relaxabat; quamobrem pater alia rerum filium Cambrigiae Comitem in Aquitaniam miserat. Et quidem Chandosius clarissimus ducum , victbrque perpetuus , Vasconiam premebat , urbesque singulas impugnabat , verum paucis captis , reptilius a pluribus, cum ad Pictones arma comaertistet, in leui Sc fortuito praelio cc esus est ; adeo incerti sunt exitus Martis: nec securitatem ulla unquam gloria vel facinora praestant. Interea Rex Cambrigiae Comiti in Andibus grassanti fratrem Andegauensem obiecerat, Burgundum Lencastrio Calet unicum exercitu aduenienti. Sed utrobique ostentatum bellum non gestum, Francis pugna abstinentibus, Anglis se in sua oppida recipientibus. At per eas moras Carolus Guetainum exciverat ab Hispalaia , hyemsquc effluxerat; cum Andegavensis& Biturigum Dux gemino exercitu in Aquitaniam penetrant ; eo consilio ut ad Enculi sinam iungerent copias, de Eduardii in morbo vexatum, qui in eam urbem secesserat, simul obsiderent. Guc selinus se Andegavensi adiunxit, benefactori tuo , & ob militarem in- cissilis. dolem chariori ; urbesque nullo nesotio & in via pergens plurimas coe- Iacta. pit, Moilla cum , Aginnum, Tonnesium munitum & populosum municipium , Sc quarto die Aquilonium , inexpugnabilem Ioannis contumaciae arcem; adeo in Impcratore stat bellum, via simque caput pro machinis & munimentis est. Inde copias Q luit Andegavensis, reuocatusque Lutetiam Gue selinus , dum iter per Lemovices habet, urbem Lemovicum quam Biturigum Dux obsidebat; ad foedus perduxit, ciues atque Episcopum alloquutus , Franco 'tie intra muros constituit; nam in eo mens aeque prom-
pta ac manus, & saepe quiescente ferro linguam armabat. Tunc admodum properabat, de erat in Picardia, quod eum praesentem expeteret. Robertus Knolus dux bello praeclarus, ab Anglia transportato exercitu , Bononiensem agrum , Artesiam, δc Picardiam urebat impune , dc ad Parisios vetante nullo admotus, praedis atque incendiis gras labatur. Quippe Carolus in proposito constans , abstinere pugna, hostemque mora cunctatione conficere , capitali poena vetuerat, ne quis extra Vrbium portas prorumperet; aquis torrentibus campos expallbs obiectans, non aggeres ; imo cum funiantia villarum incendia Parisienses ipsi commonstrarunt, immotus respondit ; Angli semum dumtaxat excitant , at is cito evanescet. PraeitGlabatur ducem cui militem atque arma committeret; is ire mox aduenit
arcessitus Gue siclinus, & illico Comestabilis dictus est, Morro Fiennio G es onus sponte abdicante ob graue senium, & profitente regni Ensem, fortiorem sua dextram appetere. Ac memoranda Guc selini modestia, qui recusata dignata te excusabat inscitiam , sed a Rese ivlliis hanc d mum ad inmittit; unum Regi supplicans, ut qua do tam cclio in apice omnium procerupateret iiiiii diae, ne quid de se Rex delatoribus crederer,doncc ipsum audiret Rexite affirmauit, alienari se ab virtute tam cognita nunquam polle:
525쪽
I. VS V. Lemouieum aptum cireuersium.
mox huic copias dat, quibus exercitum Anglum retunderet. Nec fefellit Regem viri virtus; nam Knollium Gueselinus ad Pictones accedentem , ut Anglis principibus sese coiiiungeret,per eadem hospitia sequebatur; nec septignae comi nitiens , venabatur pugnandi opportunitalcm. Ea se in Caenomaliis obtulit, cum Anglus spreta Guest lini patientia , quam timiditatem interpretabatur , latius atque securius positis castris, quietem caperet; primo mane metatos longius Gue selinus excipit ; caeditque octingciatos .Exiii reliquum exercitum ita vexavit, carpendo , incurrendo, cibos detrahendo, ut paucis diebus instar nivis effluxerit, Knollio reliquias aegre in Britanniam deducente. Dum is arte pugnat , Eduardus iracundiam in Lemovicum urbcm effundit: nam excandescens quod ea urbs, munita admodum, Francos voluntate sua excepi iser, excitis fratrum copiis, urbem invadit, vimque omnem admouens, postquam ducto cuniculo pars muri euersa est, per
eius labem irrumpit, permissamque urbem latori militum , praeda, caede atque incendio pcrdit: caesa ciuium quatuor millia , seminis atque infantibus haud usquam parcitum; viri Episcopo aegrc indultum est; nihilque praetermisitim , quo intenderetur urbis calamitas. Haec postrema Eduardi prouincia; nam in momenta morbus inualescens , exhauriensque artem medicorum , adegit principem Angliam petere; si sorte natiuo coelo afflictae vires rcllituerentur. Simul morbo Londini raptus Gualterius Maunyus celeberrimus bello dux ; ut iam deficere fortuna Anglica, inad sortitudo fortunae domina videretur. Nec rem erexit,quod Lancastrius Petri crudelis filiam natu maximam uxorem duxit ; spe Regni Castellae in dotem allata; quippe Henricus Castellae Rex in nouum hostem ut se communiret, arctius foedus cum Francis pepigit, omnesque vires in opem intendit, gnarus in Franci victoria securitatem suam collocatam, nec se Anglo incolumi stare polle. Hactenus bellum lente & per gradus incelserat, ceu dc liberante fortuna in utram partem conuerteret se ; mox versus Franciam cursu inuecta est, ac Eduardum deseruit ; neminem unquam mortalium constanter ampi cxa , abcessitque eodem gradu quo ante accesserat , nauali praelio. Postquam Eduardius limior in Angliam venit, fraterque Lancastrius cum noua coniuge pariter in eam ibi uit, Aquitania in praesectos plures diuisa, patebat Franco inuadenti, atque Oppida plurima expugnanti. Huic malo Eduardus ut mederetur, Comitem Pembrotium generum flatim designauit in eam cum imperio mittere , simulque clatsem instructam quam Guichadus Angli iis deduceret, vir bello praeclarus, reique nauticae peritissimus. Gnarus huius consili j Carolus, nam in Eduardi arcana sagacitate maxima penetrabat , classem quam ab Hispano Rege acceperat, conflatam ex magnis nauibus quadraginta, destinauit ad Anglicam repellend. am iustitquc in anchoris ad Rhipellam stare. Huic Praefectus Buccanigra erat, Hispanias vir solici audacia , naualibusque praeliis illustiis. Is cum primum Anglica classis sipectata est , iecundo venti flatu intercopto , improiiisiis in so- stilos naues invadit. Teli iactum repente occupat, propiusque accedens , longurios ferreos, globos, de quadra , inductiique machinis saxa ingentia
526쪽
tanto impetu, tamqne spisso infiindit, ut ruptis armametriis, malis fractis, obrutis tabulatis, armis, amratisque perfossis , vim resistendi Anglo excusserit. Nec hosti proderat unco naues assigere ; nam praecelsa Hispano-riim naitigia natantium instar scopulorum vecta in Anglica , ea demergebant partim, partim distringebant ; ita in noctem pusna protracta est. Pit maluce cum elabi Angli non possent , nec Rupellcnsibus persuaderent, ut sua ad instaurandum praelium subirent nauigia , fortiter renouant dimicationem , qua tamen victi penitus & profligati; caesi omnes aut capti; captus ipse Pembrocius, unus in sua naui pugnae superstes ; octo millia militum capta, & cum nauibus ad Castellae Regem deducta. Ea clarus victoria Carolus ad subigendos Pictones animum appulit, & quando Rupella totius Regionis caput ellet, & propugnaculum, ad eam se adiicit, auocstque Yuanum Valliae Principem, i ullum ad Castellam ire, & nouam cla flem diligenter instruere. Erat Yuanus Almonis filius, Valliae Principis, ab Eduar-do ditione pulsus; patre ab eodem per ambitionem interempto, profugitiaque in Franciam, atque ab Rege, pecunia, milite, & exigua claile donatus , benefactori gratus , simul vindictam in insensissimum hostem exerebat. Ista dum mari patrantur feliciter, Gue selinus Comes abilis haudquaquam cellabat, post Lemovices & Rutenos Regi adiunctos, dum incumbit Pictonibus, ut consilium Regis promoueret a Pictaviensibus appellatur, oblata spe occupandae Urbis, si approperaret. Decursis intra unum diem ac noctem leucis triginta , cum selectis turmis primo mane adstat ad portas, admissusque ab appellantibus, urbem magna laetitia occupat. Quae multum est aucta, cum post horam Capitalis Buschius ad muros spectatus est, ab ciuibus pariter qui fauebant Anglo excitus, sed illi frustra celeritas fuit, an euertente Guciclino , S: cursus praemium occupante. Capto Pictavio lurimae in Pictonibus urbes Fratico adhaeserunt: Subisium oppidum utrique partium cladis de triumphi materia fuit. Id impugnabant a Gue selino missi Ponti j duo , quorum alter Brito, Picto alter; urgebantque plurimum ; cum Grattius Capitalis ad opem aduolat, & nocte concubia in Obsidentium castra inuectus , militem caedit, capit, disiicit; ipsosque Pontios in vincula agit. Y uanus quem dixi Valliae principem , iam ab Castella, cum instructa cla ite reuerterat, auditaque obsidione subisti, non dubitauit quin ad opem Capitalis accurreret. Ergo siue militari peritia rem suspicatus , siue a speculatore admonitus, eadem nocte qua Capitalis prorumpit,
ipse quadringentos educit equites, Carentonum amnem cimbis transinittit, praelatisque facibus, quas magno numero lixae accenderant, repentinus
Capitalem aggreditur ; utque victores in praedando fusi de palantos erant, haud aegre vincuntur; capti Ponti j recipiuntur, & ipse Capitalis viccni suam palliis a captiuis suis abducitur. Eae belli sunt vices, quo nec ipsiuin pelagus mutabilius est. Tanti viii captiuitas molestissima Eduardo fuit; co enim res Anglica iis in prouinciis nitebatur, obtulitque ad redimendum, captiuos quatuor etiam principes ; sed Carolus virum liberari neutiquam palsus est, a quo viro metuebat, laudabilisque fortissimi viri in Principem fides, qui postquam nullis Caroli conditionibus ab Anglo abstractus T it 3 cit,
527쪽
est, quinquennio custodia maceratus , tandem taedio captiuitatis emisit animum; .aeque gloriose & fortiter , ac si consessus vulneribus in patranda victoria cecidi siet. Continuo urbes Pictonum & Santonum , praeter Ru-pellam atque Tovaitium in potestate Franci concesserunt. Rupellae Y vanus Vallius imminebat. Ille celeriter ab Henrico Rege impctrata classe, mari vectus naves Hispanicas quatuordccim & triremes octo , pluribus adiunctis nauigiis , Praefecto Rodericio Rufo , ad Rupellae Oram admouerat. Insidcbat Ostitim, quo mare aictiori alueo in portum pervadit, missisque anchoris, occludebat obsessis exitum. Rupellensibus prona erat voluntas Franci admit cendi, sed erecta arx intra urbem ipsam, Anglicumque praesidium, intercedebant tacitis votis. Attamen ut cupientibus nihil arduum est, Ioannes Chandore rius Vrbis Consul primarius, dolo militati in arcem penetrat, Anglicum praetidium capit, & vetante nemine Francum appcllat; Porrb dolos eiusmodi fuit. Centum dumtaxat Angli arcem obtinc bant Praefecto Philippo Mancello , viro quidem sorti, sed seroce, 5 literaturae omnis experto. Eum vocat Coussit ad prandium, simulque optimates urbis,consilii sui participes ; exceptoque oppi pare, diploma exhibet ab Eduardo prosectum, quo tam ciues quam praesidiarii milites, iubebantur lustratione publica recenseri; erat diploma munitum sigillo regio, quod Mancellus agnouit, at cum legendi imperitus elset , non aduertit fraudem , idque mandatum haud insciiptum litteris, sed fictum 1 Consule ad dolum texendum. Erso postero die suos ex arce educit, praeter duodecim , civesque omnes Consul aliique conscij instruunt armis ; nee iis arduum fuit, Anglos & Praesectum capere , ipsamque arcem inuadere ; c pii incolumes dimittuntur Burdegalam ; civesque liberi paciscuntur deditionem cum Franco, honesta conditione, ut arx euerteretur, ciustasque in posterum, nullo foedere tradi extraneo ; aut Franciae corpore a uelit pollet; quam eximiam fidem eorum posteri longa perduellione se dabunt. Ex quibus miror , ventile Ans lis in mentem scribere , cura atque industria Lan castri j; seruatam Rupestam , nec in Francorum manus peruenisse, ipso Q- eho arguente mendacium , & in caeteris scribentium fidem elauante. Sed diu est quod serri furor pervadit in calamos , ut stilum exerant, qui ensein nequeunt; magno Historiae & fidei publicae detrimento. Gue selinus Ru-pella dedita, Benonum Castrum expugnat : cuius Praestinas in odium Rupellensium postquam Anglum expulerant, sex adolestentes ex popularibus eorum suisque praesidiariis , auribus naribusque truncatos , Rupellam miserat. Atque is vim repellebat strenue, donec fossa aequata Franci ad murum admoti, eum scutis protecti eruerunt ligonibus, dc per apertam labem irrumpentes , Praestetum & milites in crudelitatis poenam obtruncarunt. Tum vires omnes in Touartium conuersae. Eam in urbem Vicecomes
cum prima Pictonum nobilitate , Anglicisque praesidiis defensurus patrimonium sese receperat, eratque spes auxilii ab Anglia submittendi; verum ita machinis muros & munimenta qua IIabat Gue selinus, ut obsessi d ditionem pepigerint, intra tres proximos menses, nisi eo tempore Eduardus, aut unus filiorum cum exercitu regio opem urbi insertet. Eo foedere haud
528쪽
haud dubia pugna indicebatur: nam erat spatium ad copias undique contrahendas, ac tametsi Carolus ab eiusmodi praeliis abhorreret, tamen postquam Comestabili bellum permiserat; idem eius felicitati atque prudentiae relinquebat. Nec Eduardus in parando praelio segnior, qui collecto ex uniuersa Anglia milite , cum filio Eduardo octingentis nauibus Dubri soluit; professus se ire ut perdita reciperet, aut relicta perderet. Verum S in eo Qrtem aduersana expertus est,uentis obstinate rcflantibus, & appulsuua ita Franciam prohibentibus ; ut plurimos dies ad Normanniae, Britanis ni aeque oras classem iactatam, soloque semper interdictam, tandem in Angliam sitiam reduxerit ; elementis insensis , quibus diu ita propitiis utebatur; adeo vitae nostrae vel exigua breuitas ingentibus conuersionibus patet; dixitque in reditu , nullum regem minus arma induisse quam Carolum , nec ullum sibi facessivisse plus negoti j atque aerumnarum. Nempe ea procella atrocissimam pugnam auerterat Deus , qui Christiano parcebat sanguini; nam condicta die , tres Regis fratres, Comestabilis, cunctique principes, cum sexaginta hominum millibus, instruxerant aciem, hostem operiente siquo non comparente , Guartium nobilesque Pictones Franco addicti sunt. Chiraeum lupercrat validissimum castrum, quod obsidio Guesctinus cinxerat, urgebatque summopere Touartio reddito ; cum e proximis urbibus Angli Praesidiarii ad liberandam arcem conueniunt, dec uestinum aggrediuntur ille primum se intra aggeres suos cutinuit;
nec dubius quin codem tempore ciuis e castro erumperet, cohortes lectas in insidiis collocat, quae ciuem , ut colleUrat , erumpensem interceptum
a tergo conficerent haud aegre ; tum ipse ex aggeribus prodiens , Anglos aggressus est , perculitque tam sortiter, ut nullo incolumi caesi omnes
aut capti sint. Hoc facinore subacti Pictones & ex singulis oppidis vi Angli aut sponte deiecti. Ioanni Biturigum Duci dati a Rege Pictones ; iam
laetitia in Franciam reuocata, & miscriarum sensum abstergente. Mox a Pictonibus in Britanniam bcllum traductum est. Ioannes Mon- fortius Britanniae Dux, Eduardo socero, praeter assinitatem , sponte degrata beneficiorum memoria addictissimus, Franci succelliis ferebat impatientius , saepe tentaverat bellum persuadere Britonibus ; se Anglo fortunam , atque imperium debere, participandam cum eo calamitatem, cuius
prosperitate modo felix esset ; ingrati animi fore , pro beneficiis obliuionem opponere. At si ardis clamabat; nam Proceres cuncti, vel censu annuo a Rege donati, vel tranquillam pacem bello praeoptantes,excusibant, pacta cum Rege foedera, nec ulla causa pasturos se ut violarentur. Monsortius ut vi perficeret, quod vetabatur consilio, Anglos euocat, plurimos praesidij loco in urbibus atque arcibus locat, iisque nititur Proccrum po- sentiam atque autoritatem conuellere.Verum isti palam rebellantes, in Anglos irrumpunt, pellunt , atque obtruncant ; ad Regem ut ad supremum Dominum querelas deferunt, Duccuraque acclisant, quod Franciae hostem
in ditionem suam euocasIet. Eam ob rem dies Moo rtio dicta ; moxque imperatum ut ab Anglo deficiat, Regique Franciae Domino suo pugnatum veniat. Clim is cunctaretur, iubetur Comestabilis in Britanniam irrum
529쪽
pere , & prouinciam reo Duci detrahere. Nec mora ; tota Britannia in venietuis potestatem tradita ; ac praeter Brestum arcem, & Auraeum urbem, caetera Omnia nullo sanguine obtenta. Mon ritus ad flagitanda auxilia in
Angliam fusit, ae ea Editardus validissima comparabat. inippe Comitem
Salisberiens ira cum Octoginta nauibus in Britanniam mittit; simulque ad Francum a Bittannia auertendum Laia castrium cum eo quem instruxerat
ante exercitu Caletum destinat. Primus Salisberiensis Brestum appellitur, S in arcem ad milliis, quam tenebat praesidium Anglicum, urbem inseri rem, quia Francum exceperat, serro vastat & flammis. Comestabilis qui in Insulam Gersae ana transinistrat, ad eam cladem reuocatus, Britanniam repetit, Anglisque imminens , castris tectos premit. Cum repent E a Rege arcessitur , Lancastrio cum Monsortio quadraginta hominum millia deducente , & terrorem quoquo sc verteret inserente. Erat illi animus rem pugnae committere ,& fortunam Angliae suscitare; sed cum Gue silinus nusquam copiam faceret, torrentis instar per vastatos campos cmuxit. Nam inundans in Artesia primum , mox in Veromanduos , iiiii alit Campaniam, tum Burgundiam impetens , unoque tractu Belli jocenses & Forisienses corripiens; mox pertr sitis Aruernis & Lemovicibus, tandem Burdegata seu Oceani sinu exceptus est. Haerebat assiduus Comestabilis ; modo lateta modo terga carpens, detrahebat cibaria, viae diuortia prohibebat, erectisque hine inde molibus , furentibusque undis constrictis alueo , amoliebatur pestem ab urbibus. Ita tantus exercitus viam quidem signauit ruinis atque incendiis, sed nulla urbium capta , nulla arce, imminutus potissima
sui parte , cum hominum sex ditia taxat millia superessent, ceu durissima procella iactatus, naufragium tandem in portum intulit; adeo sine ferro profligantur bella , & plerumque efficacissima pugna est, abstinere pugna. Discusta eiusmodi tempestate in ipsi in Aquitaniam Rex peruasit , mi iliusque insuperiorem Vasconiam Dux Andegavensis cum Comestabile & quindecim peditum millibus, partim spontaneas deditiones excepit , partima is obnitentes confecit. Sponte concelserunt, Condomum , Sammacarius , Monsimar sanus , aliaeque urbes. Vi adactus est Comes Fuxiensis , qui Andumensem conuenit, ac Bearnium caeterasque ditiones clientelae Caroli subdidit. Interea Gregorio XI. Pontifice qui Urbano succellerat contendente , pactae induciae aliquantisper arma continebant, dum utrinque viri illustres Brugas conueniunt, ad pacem duos inter Reges conciliandam Versim is erat animorum ardor , cum hinc Eduardus tot victoriarum fructu orbari, iacturam & frauis limam quidem existimaret; illinc Caroliis reducem prosperitatem sine fructu omittere, stoliditatem putaret; via bello amoueri nequiverim; cardine contentionis circa imperium vertente , quod summum Carolus in concellas urbes vindicabat , Eduardus prorsus abnuebat , indignans se subiici ei, quem toties profligallet. Induciae tamen in biennium proximum prorogatae, quo tempore Coucyus vacuas militum legiones in Germaniam duxit, Austriam invasurus , sibi hereditate mater na quaesitam ; at iuri arma extitere imparia; penuria & locorum dissicultatibus exercitus, sponte selutus est, seesque expeditionis euanuit. Et per easdem
530쪽
easdem inducias acerbissimam cladem Anglia palla est, in Principum fato. Primus morbo hydrope alliinaptus est, Edhi ardus filius , Aquitaniae Dux , clarissimus in Europa victor, Franciae triumpliator perpetuus I virtutes cximias uno superbiae naeuo dispungens. N cc superfuit diu pater Eduardus, aliquot post menses morte subita correptus ; magnus liaud dubie, dignunque quem Anglia cum praeclarissimis Imperatorum componat; vitae media felicissima natius , dura exordium cxitumque ; unus mortalium quibus vitalonsior miseriae fuit; stlices, si vitam felicitatis fundum contra xiitent. Succello rem dixit Ricardum Bur legatae natum ex Eduardo filio undecim annorum puerum ; patruo Lancastrio Regnum gubernante, Regem Guiscardo Anglico , Vcteratio Duce, prudentia claro. lino si elapsas inducias, magno animo bellum in An plos instaurat Carolus ; sublato Eduardo, prona omnia Sc secunda votis videbantur. Classem insontem quam adornauerat, Ioanni Viennio Admiratio tradit ; adiunctiique Hispanis nauibus, iubet oram Angliae legere, & vastare ; Quod egregie praestitum, capto Plimontio , & ora illa quae Franciam spectat, di-
Icpta impune atque incensa. Tum ad Ardras admotus exercitus; snam sic Ardeam appello; 4 quarum praesidium toti Picardiae atque Artesiae molestillimum erat. Copiarum Dux Philippus Burgundiis , qui vexatam urbem saxorum grandine immissa machinis, nec fatis pro momento munitam, adesit breui ad dc ditionem , & viam Caletens bus arctiorcin cffecit, qua in Franciam ibant. Inde belli moles in Aquitaniam versa. Hanc pro rege Angliae obtinebat Thomas Felletonius milite parum instructus,quod Anglia in Lancastrium iam turbas coquebat ,& nuper odium nobilium graue contraxerat, nece Almonis Pommerii, suae genti charissimi, quem palam capiter runcaverat, suspectum super amicitia Franciae. Dux Andegati ensis S Comes labilis ducto exercitu , in quem conueneratu Proceres, Coucyus San-cerra, Armaniacus , Albretus , & Yuantis Valliae, singuli cum c questribus turmis; Bergoracum obvallant. Ea urbs ad Duranium munitistima, Burdogalensis regionis clauis , cuius beneficio in Aquitaniam clauderetur aditus ac paterct. Felletonius ut obsessis opitularetur, exigua spe Anglici
subsilii, Vascones appellat, quorum aliquot fidi adhuc perstiterant; ij
Mucidantius, Rosemius, Durassius, & Langoiranus, nam Dominum Et parrae in Angliam miserat: eorum ope trecentis lanccariis congrcgatis, Yureti supra Regulam haeret , atque ad insidias pugnae impotens versus , obsidentibus magna incommoda iust rebat. Erat Regulae machiria bellica quam Porcam appellabant; ea ex ingentibus tignis compacta , quae facile inseri, & dili blui policiat, centum armatos capicbas, quos pcr roti rias ad hostilem murum admota, arcanis Fe machinulis supra pinnas erecta , hosti propugnanti obiicicbat ; iniquitate loci super. ata , de marte quasi ex nubibus prorumpente. Missi Regulam trecenti lancearii qui machinam ad castra destrrent, & reditum Felletonius operiebatur, ut machinam simul N perductores diriperet. At sorte contigit, ut ducenti Lancearii in aliam rem a Comestabile missi , incompertis insidiis se ad trecentos adiunxerim; ita conserto in reditu praelio validiores Franci vicerunt Tom. I. V v v Vasconcs ;