장음표시 사용
541쪽
vicorum capita, asportari curant, publica arma inuadunt, ciuibus singulis, quae domi habebant deferre in armamentarium iussis. Invaserat omnium animos ingens terror, & magnitudo sceleris iam quanta erat obuersu sinentibus , grauitatem supplicii suo uno modo metiebatur. Deliberatum an ciuitas permittenda ellet rapinae militum , &ad praedam tam opulentam antic labant Britones maxime; sed ne poena redundaret in iudicem , sibique Rex vehementer ossiceret, primariam urbem , & tot diuitia res in sentem euertendo ; praeterea ne sontium poeila inuoluerentur insontes , urbi parcitum est ; at ciuium villae, rusticaeque deliciae, traditae sunt rapinae militum ; una voluptate vocata in suppliciunt. I)ostea tributa omnia dc vectigalia restituta, eaque palam locata redemptoribus; supprella dignitas Praepositi urbis de Consulum , trecenti e seditiosis ad necem delecti, atque in platea truncati capite ; in quibus magno omnium stupore, Ioannes Mare-sius Ad uocatus Regius , alienae culpae supplicium luit. Ille venerandus canitie, rebusque in toga gestis clarissimus,lam inde a Philippo Valesio nociis, initiatus ordinibus sacris,dicendi arte in paucis peritus, in mortem rapitur, Patruorium Regis inuidia; quod pronior in Andegauensem , ipsius rebus accuratius studuisset, unoque fratrum promoto amouillici alios; potentiore ad perdendum odio, quam beneuolentia ad seruandum. Et morti propior, compellatus ut a Rege veniam peteret; professus est, se in maiestatem Regiam non peccasse , Regis patri , - , ct abavo se fidem atque obsequium praesitisse , senesi Regi atM ct peritia foret, alium sibi futurum exitum, ct nauata toties opere praemium ; se a Deo noxarum veniam sagitare , quem pro infirmistate hominis Ufendisset, ct sperare propitium pro infinita misericordia. Istae singulos poenae, mox uniuersos ingens metus corripuit. Regis pr. aeconio ciuitas omnis in palatii aream conuocatur, atque conueniunt viri, muli c-
res, pueri, famuli, regio milite per singulos aditus excubante , & reis supplici, faciem intentante. Tum in theatrum Rex scandit, stipatus Proceribus , sed dique in solio ; dum Petrus Orge montius Cancellarius, ille Marest, extincti aemulus , turbam alloquitur. Longa oratione Parisiensium crimen exaggerat, immemorem tot beneficiorum animum arguit; peccatum in capite , quod exemplo caeteris esse debuissct ; statu ille Regem metiri poenam flagitio ,& quando uniuersa ciuitas scelus contraxi iasset, in uniuersam propagare supplicium. Vbi perorauit, & miseri operiebantur sententiam Regis, iamque enses militum intentatos iugulis, monte praeciperent; Ecce Duces Biturigum atque Borbonius , ad genua Regis prouoluti, appellant clementiam ; matronae simul crinibus ad miserationem effusis, tot iisque populus in humum prostratus, misericordiam lamentabili voce inclamant, postquam diu metu & terrore puniti sunt miseri , id enim de industria intendebatur, Rex dedit veniam, & vni Diuites multati pecunia, quae multa exacta cst , Procerum emolumento , a Rege flagitantium quod iam publicum erat. In caeteras urbes conscias criminis, par poena sit iacita, & regendi cupiditas sanguine plexa,aut facultatibus. Vindicaram domi maiestatem Gandauentes rursum violabant. I, post Artauellae laecem, receptis Ducibus, Boisio, Mitrio, & Atremento, instaurata
542쪽
murata insania, Flandriam diripiebam, atque Ardemburgum Vi expugna- Ckκ o bant ;imo clam cum Anglo communicatis consiliis , eum exciverunt in , vBelgium , quem quasi Clypeum Francorum ensi obtenderent. Noruicensis Episcopus transnillum exercitum Caleti habebat;quem improuisius in Flandriam duxit, ac bello neutiquam denuntiato Grave lingam cellit. Comcs hac
procella attonitus , quam minus cauerat, cum duodecim pugnatorum millibus ad Dunquercam se Anglo obiicit sed magna clade fusus fugatusque
Philippum generum appellat, Opcmqtie Francicam. Rex rogante Patruo, scribit exercitum , ita quo tradit Fro illarius numerata Equitum trecenta
millia; eoque stipatus ad Ansium tendit; qui pluribus urbibus occupatis Ypram obsidebat. Verum is ad copiarum famam dilabitur , nec Hugo Cau-
relaeus veteranus miles se Bergae munimentis tutum existimat ; nam spectato e muris exercitu metuque concepto , nocte cum sociis proripit se. Mox tantas copias Rex domum reduxit, expeditione terrore confecta ; multa
quidem gloria ob depulsum Ansium, sed tacita ignominia, quod adhuc
Gandaucii sibus impunita tot sc cra forent ε, quibus eaedem atque Anglis permillae induciae. Aliquanto post obit Ludovicus Comes, Malanus dictus, utramque fortunam dum vixit expertus, ac Philippus gener, Burgundiae Flandriam, Artesiam , alteramque Burgundiam adiunxit , cui regiae potentiae nihil praeter titulum defuit. Porro ea expeditio quoniam Vrbani Pontificis uno impulsu, ab Anglis tentata est, isque Urbanus Francicis rebus plurimum obfuit, postulat locus ut graue vulnus Ecclesiae retrachem,& paulo altius repetam. Postquam Gregorius XI. traducta Romam Pontificis Se de ; Romae mortem obiit; Et Cardinales ad eligendum Pontificem conclaui s h serian clausi sunt; Romani tum magistratus tum populus, minis intentatis , vique ba/ωm inurillata, coegerunt Patres ad eligendum Pontificem , qui Italus foret; ipsi- Θ G-ευε. que vim inter se testati, ut se periculo mortis eriperent, Bartholomaeum Barrensem Archiepiscopum nominant, Romanisque iterum vim afferentibus , tiara coronant ; isque statim se Vrbanum dixit eo nomine VI. Persecta coronatione ; ex sexdecim Cardinalibus , duodecim Vltramontani, specie captandi coeli commodioris, Anagniam recedunt; dc libertatis iam compotes excusant vim Romae illatam ; ac testati nullam Bartholomaei electionem ; postea Fundos secedunt, quae Neapolitani Regni ciuitas est , fauente Ioanna Resina, atque ex iuris recepti Q rmulis , Robertum ex Comitibus Gebennensibus Pontificem dicunt,qui nomine Clementis V II. se extemplo pro germano Pontifice gessit; ac mox Auenionem pro maiorum instituto se cum pontificia curia contulit. Ita exorto in Ecclesia schisima te, ambiguisque in utram partem se verterent Christianis, uterque Pontifex sibi qui Rite Principes conciliabat; & quidem Carolus Regis pater Clementi Franciam statim addixit, tracto in partes Ioanne Castellae Rege; contra Vrbano adhaesit Anglia ; iam religione distrahente infensos animos: Nec Vrbanus parcebat curis, ut propagaret imperium , dicebaturque Anglum inflammalle, ut in Regem Castellae , Comitetmque Flandrensem exercitus mitteret, pronuntiata eam in rem sacra militia, collectaque
ingenti pecunia ad stipendium militis. Copiis bipartitis ; partem in X x x 3 Castellam
543쪽
Castellam Dux Lancastrius duxerat, partem in Flandriam Episcopus dictus, sed& Franciam nouo fulmine Urbanus percutit, Duce Andegavensi in Italica expeditione extincto Cuius mali origo ab eodem fonte est at- cessenda. Etenim Ioanna Roberti Regis ex filio neptis Neapolitanum Regnum obtinebat,iam annis grauior,& quartum nupta Ottoni Comiti Bruns uicensi. Ea primum uxor Andreae Regis Hungariae sui affinis, nam H. in gariae Reges ab Carolo claudo ducebant origi ncm ; diccbatur ipsi ob ira res asperiores mortem intuli lse ; ideo Vrbanus ipsi infensissimus, quod
Clementem foueret , machinam adornat , qua seminam odiosam opprimeretia Ludovicum Regem Hungaciae Andreae perempti fratrem vehementer urget, ut sopitam de fiat re vindictam exigat, gratiam spondet atque auxilium ; flagitat Carolum Dyrrachinum mitti , ex cadcm stirpe Caroli Claudi, cuius quartus filius Ioannes Dux Dyrrachinus,Caroli abavus erat, iusque regni in haeredes transimiserat. Persuasus Ludo ilicus cum exercitu Dyrrachinum mittit, qui Romae ab Urbano Rcx Neapolis coiO- natus , Neapoli urbibusque caeteris, victo & capto Brunsvicensi, exceptus est. Ioanna interim in castro obsessa, omni humana ope destituta,*em in Franciam adiicit, ac Ludovicum Andegauensem , quando maioressui ab ea domo pro se isti in Italiam ellent, adoptat in filium,scribitque haeredem. Ea adoptio Ludovici consilia in Italiam vertit, eamque ob rem Andegavensis a Sapiente Carolo amotus ab regimine regni, eadem de causa tanto studio in id aspirauit, gaetam regiam rapuit, Franciamque quam re geret , totam in Italia spem vir ambitiosus , impenderat. At Ioannae malum prohibere non potuit, quin illa , Dyrrachino caperetur , & aliquanto post in sacello dum orat laqueo extinsueretur , iusta forsitan primi fiasiti, poena ; sed ingrato Carolo S: beneficiorum i inmemore, quibus cumulatus primi adolescentia a Ioanna fuerat, habitusque pro filio patrabat iani
parricidium. Ergo Ludovicus ut necem indignam , sin minus arceret, saltem vindicaret ; simulque regnum relictum tabulis occuparet, validum scribit exercitum , numero viribusque terribilem , nam quinquaginta millia pugnatorum erant, ex veterano milite , adscito Amedeo Sabaudiae Coiam ire , quem Viridem dicunt, praeclaro & magni nominis Principe ; ducitque primo in Phocensem prouinciam , in quam admisitis in Italiam pergit. Sane euentu infelicissimo, nam cum Dyrrachinus se urbibus contineret, nec pugnae , quae portor Francis ratio belli est , facilitatem daret ; tantus exercitus fame , aerumnis , morbis , imo & veneno insectis sontibus profit gatus & vietiis ; morbo Amedeus Comes e vivis raptus est ; & ipse Ludovicus ex dolore animi sebri correptus paucis diebus extinctus est ; Franciae magna iactura, militum , atque existimationis. EO inopiae in ea expeditione venerat, ut e raptis e tota Francia tam itumensis opibus , superessct e
tela picta una admod ina chlamys ad obeundam militiam , & ad mensam poculum unum argenteum adeo diuitiae, vel ipsis Regibus fluxae & incertae sim t. Tres genuerat liberos , quorum natu maximus Ludovicus , Neapolitanum regnum spe & nomine adiit, re ipsa Phocensem prouinciam ; Clemente Pontifice & Carolo Rege expugnantibus Aquensium de Tarasconensiauti
544쪽
nensitim voluntatem, detrectantium obsequium Ludovici. At ea spes tra- C , x o ducta in posteros , graues calamitates Italiae pariet, imo ipsi Franciae I culi, , v I semper Italia, vel victa & domita, damno fuit atque dedecori. Francia sub eam cladem exultabat laetitia, & gratulatione festa perso- XVII. nabat. Cameraci Rex Philippo Burgundo aderat duplici coniugio tibi Al- Rhihab. Lbertum Hannoniae Comitem vincienti ; nam Ioannes & Margarita Burgundi liberi, cum Guillelmo & Margarita ex Hannonio natis initierunt connubium ; imb Rex ipse Isabellam Stephani Bauariae Ducis filiam , ex
paterno voto & Patruorum allcnsu uxorem ducit; excepta sponsa Ambiani, ingenti Regis, omniumque Principum celebritate ; ignorantium vi tui mana sunt gaudia, adduci Helenam quae Franciam ureret, & ad ruinam pro- Anno 138s.pe admouerer. Pompa haec non diu tenuit ε, finitis induciis , de Rege ad Flandricum bellum aspirante. Iam ante ad vexandos Anglos Viennesum Ad miralium cum copiis in Scotiam miserat, ut adiimctus Scotis in Angliani ipsam inuaderet, suisque rebus prorsus addictam, ab Aquitatua prohiberet. At nullus huius consili, extitit fructus ; alienati sunt inuicem animi; Scotis incusantibus Francos, quod tam foederatos quam hostes diriperent; iis contra , Scotorum iniurias inhumanitatem atque barbariem insimulantibus; vixque temperatum ab armis , reiectis Francis , captiuoque Uiennio , dum pro damnis , Scoto pecunia penderetur. Ergo ne simul spes domandae Flandriae evanesceret, in eam arma versa, ardorque militum. Erant in exercitu octoginta millia; nam Rex quadam animi vel altitudine vel immensitate , summa cuncta appetebat & exaggerata, nihil mediocre nihil vulgare palsus; magna haud dubi E patraturus, si hos animos prudentia reseret, de paternum aliquid in auitas dotes infunderet. Vni in Flandria sis; suis
Gandati enses supererant; quorum perduellio tot indurata sceleribus fran- oui finis. geretur. Ii nuper Damnonam ad occalaum urbem ex insidiis ceperant,magno ad commercium emolumento , 3c loco ad excipiendos Anglos opportuno. In eam primum ductus exercitus, circumque positus, sed ambiguum quo tandem modo expugnata urbs est; aliis longam obsidionem , & acceptam deditionem scribentibus ; aliis vim extemplo allatam, captam urbem, direptam , Sc fiammis vastatam. Intercepto mari atque commercio, nihil Gandauensibus praeter agrum 3c pertinaciam suam supererat; ea ut calamitate dometur, in agrum Carolus immittit copias ; ferro , & flamma Villas, pagos, sacras etiam aedes perdit,eruit,atque incendit; steriles arbores atque frugiferas euellit radicitus, nulla relicta re unde alimentum peti aut hospitium posset; mox cum hiems immineret, redit in Franciam proximo Vere aggressurus urbem iam spoliatam , suisque moenibus clausam, ut carcere. Sed ipsa hieme bellum feliciter quod cruo te tanto constabar, prudentia &sagacitate confectum est. Gandauenses haud dubie fracti miseriis,detracta Damnona, vastatisque agris , iam nulla spe opum , commercio aut Dam. cultura ruris parandarum, sponte ad meliorem frugem propensi , pacem exoptabant , quae tot calamitates depelleret. Obstabat unus quem dixi Boisius, tum potestatis asserendae quam inuaserat cupidus, tum poenae metuenS, quam contraxerat tot patratis sceleribus : & adscitis consortibus
545쪽
tam potentiae quam metias, obtruncabat crudeliter, si qui pacis verbum usurparent. Attamen ciues duo, quibus bonum publicum sua salute foret antiquius, surgunt, Rogerius Crominus , & Iacobus Ardem burgius ; ille lanius, hic nauiculator; ut quod ex plebe malum ortum erat, in ipsa plebe remedium haberet : primumque ciues latenter conciliant, dein prudenter a Philippo Comite praeteritorum veniam impetrant , atque immunitates in posterum ; tum demum palam & sortiter vexillum Comitis statuunt in foro medio; bonisque ciuibus in opem conuolantibus , nullo sanguine ciuitatem suo Principi asserunt. Nam Boisius terrore perculsus, cum Anglis abscessit, confugitque in Angliam , tuto receptu ;ciuibus voto potientibus , atque in tyranni fuga palmam collocantibus. Philippus in Flandriam totam ad multis est ; datumque Franciae in unum hostem incumbere. Is Anglus erat, & proluserat Bor bonitas aliquot oppidis in Santonibus captis ,& in Castella ac Lusitania auxiliarii Franci atque Angli pugnaue rant. Siquidem Ioannes Cestellae Rex,&iure uxoris, Lusitaniae Regem se professus ε, cum in Ioannem eiusdem regni inuasorem arma conuerteret , Lusitanus appellauerat Lancastrium , Francum Castellanus ; pugnatii m-que semel profligatis Fraiκis & Hispanis; donec pax duos inter aemulos coaluit, dc Ioannes Nothus Lusitaniam tenuit. Haec dum aguntur, de Leo Armeniae Rex deposita spe subsidiorum in Francia haeret; Carolus Partamento Procerum conuocato , de ratione belli Anglici consultabat. Variae deliberantes distrahebant sciatentiae , Clissoni, , Coucii, Comitis sancti Pauli, Vienb Admiratij, de plurium id consilium erat, ut magno exercitu bellum transportaretur, in Angliam , semelque monstrum enecaretur in capite. Eam in rem dicebat Viennius ; aliter debellari Anglum haud posse. Eos transmittere opportunitate capta in Francianti nusio ineommodo deligere militem , quem ad praedam mittant , Aquitanos fortissimam gentem se iis adiungere, 'ada cupiditate , ct gloria desiderio , 'gnare illospra aris στ scis , unosque hactenm qiei Anglis tot palmas confecerint; quieturos tandem si bellum e prouinciis suis ultra Oceanam traducatur , ct ste rorer otiosos fore Hieri periculi; Nune Angliam intestinis malis laborare; Regem or Patruos suspectos inuicem ; in Latineastrium Ducem passim ordines fremere , qκοd pecuniam totam ad Hispanicam expeditionem corraderet I fusique istentus , publica negligeret , Tum addebat eam initam belli rationem, ad domandum hostem pernicacem ; ita Graeos in μν-
fidem immisisse exercitum , sic Romanor a visceribus senis auulsisse Annibalem , O sub ipsam Carthaginem Cannas vindicasse. Affirmabatsibi perffectam atque exploratam penituι Angliam , propugnaculis , G propugnatoribus urbes desituras , ineptem bello ciuem, pauc*que exceptis, qui elim in Franciam transmisissent, cateros otio ct voluptatibus emarcuisse. Accedcbant Scoti ad cas rationes momentum haud leue ; excusantes noxam priorem , pollicebantur se valiado exercitu pervasit ros in meditullium Angliae. Ad ea Proceres assentiebantur,& ipse Rex magno animi impetu serebatur ; unus contra Biturigum Dux repugnabat praestacte ; affirmabat eius generis expeditiones Francorum
genti semper infensa. , eos suis in sua depugnare egregia, hostem fortiter arcere, submouerc
546쪽
submouere oe perire ; verum in alieno , et bi prudentia or patientia fortitudini non C Λ κDeia modo , sed duces sunt , imparem besio Francorum impatientiam ,πnoque L v s VI. momento multa O pracia facinora deprauari. Retexebat expeditiones Italicas ,
quam saepe aberrassent a scopo I nuper quid Andegavensi contigerat, i tamque Angliam quam parum Deliciter Ludovicus VIII. inuasisset armis. md ingentem ciastem magno sic tu instruerem ' num praestaret tot M v es in Aquitaniam vertere . Anglos disicere , ac primos Francia restituere limites , mira
aequora interfusi mque Oceanum ' Addebat suspicionem, lino periculum immine Ie a Britanniae Duce , cuius litterae ad Regem Angliae interceptae retegebant clandestina consilia. Haec Regis Patruus, siue quia ad Regni bonum ita sentiret, siue in Clis Ibnium aemulatione , quem auctorem transimis sonis agnouerat ; siue potestatis saruandae cupidus, quam pace commodius tueretur, quam bello, ab Comes habiti administrando; sive quietis& voluptatum amans , quas negotium martis opprimebat. Sane Britanniae Dux , confictas liticras affirmauit; atque ad restinguendam suspicionem Bresti arcem obsedit, quam Angli ex pacto foederis nondum dimiserant,&consilium belli tantisper deserouit,dum in Hispania de Lusitania de certatur. Verum postquam Hisipaniae pax restituta est, & Dux Lancasti ius Ioanni filia in matrimonium data , omnia iura in Castellae regnum concessit ; rediitque in Angliam ; tunc rursus de Anglica expeditione deliberatum , & inflammata in bellum studia. Ad eam rem numerosissimam clasiem instruit Carolus , apparatae mille XIX.& trecentae naves , & ab ultima Hispali ad extremam Prusitam conductae , ΑρρMM,
quot in Oceano nauigabant ; Proceres omnesque nobiles ad delectum vo- rouus. cati ; sexaginta millia , ex infinito nium ero lecta. Fremebant viae plausti Tum strepitu , vehebatur annona, atque omnis generis commeatus; t cla& machinae apparabantur, init ruebantur nauigia, & arcet sit O ad Pompam ornatu , pictis coloribus, imo & auro illuminabantur ; uno veloci videbatur Francia in nouas sedes migrare. Contestabilis classem suam ex septua sinta duabus nauibus adornauerat, nouoque inuento ligneam urbem fabricauerat. Ex praegrandibus tignis validisque alliaribus , ingentem aedificiorum molem extruxerat; quae instar vibis compacta inter se atque diuisa , regium exercitum in hostico regeret, atque propugnaret. Huic turres adiunxerat, muros, munimenta, tecti l qtie singulis sua coiiclauia ad usum distinxerat, ut cuique sitae aedes sitaque commoda in solitaidine forent.Taniatae molis trabes claui ferrei compingebant, atque committcbant, quibus detractis soli ita machina imponebatur in naues plusculas, dc vehebatur nullo incommodo. Sclusa Flandriae urbs ci alliam cxcipicbat, atque apparatum , hincque in Angliam transimittendus exercitus erat. Iam Brugas Rex venerat , dixeritque Regentem Ludovicum fratrem, Turonum Duccm, adiuncto Cancellario, cuius consilio regnum administraretiora Flandriae naia
Dibus curribusque fertiebar, & expectabatur ad prosectionem , classis Comestabilis, quae iam ex Britannia soluerat,& Biturigum Dux a Rege arcensitus. Sed unius hominis cunctatione, terribilis ille apparatus mni j instar evanuit. Ac prim sim coelum de pelagus interturbare consilium visa ; veniis
547쪽
tota aestate reflantibus , piocellosio mari, & praeter selitum limi mel cente. Et Comellabile me Britannia soluentem tena peltas excepit , tam atrox Scscuda, ut clallem di sectam iii varias oras ustuderit; septem ad Zelandiae
littora impulsae ; quinque impactae in scopulos ; maxime diuulsae , quae urbem ligneam deportabant ; quarum una vi procellae in Angliam acta, atque in Tamisis ostium pulla , partem abruptae molis hollibus intulit ; quasi
coelo ita dignante vim naturae factam, elementorum usum inmatum,imponi- qtie urbes Oceano , quae terrae debemur. Euadit Sclusam cum reliquis nauibus Comestabilis, Regdmque ad profectionem urget vehementer, S: iss ponte ad eam ruebat; tenebatque uniuersam Clallem vilica remora Biturigum Dux . ille primi consilis tenax, Avarici Biturigum nectebat moras, ct alsiduis tametsi nuntiis a Rege compellatus, ut propere in Flandriam se
conferret, classem apparatam, instructum exercitum, virum ipsum expectationi elle & morae , aduolaret extemplo, nec diutius amantibus ventis
vela subtraheret; tamen loco haud se mouebar. Verba quidem Regi per mimios dabat, se affuturum prope diem , nunc se proficisci; mox leuenimo ibum . ne sotia publica modo praetexebat; tandem Avarico prosectus, paruis itineri biis, Parisios venit, haesiitque mensem integrum cunctando de industria, theatralibus Comoedorum ludis atque spectaculis tempus terens; donec voti compos sub Septembrem medium se in viam dedit, atque expectatissimus mense exeunte Sclusam venit. Eius aduentus mira laetitia celebratus, plausit militum amotam remoram gratulantium, votisque ii censis discellum optantium. At Biturix vocato consilio , nodum expeditioni nouum innectit; negat Regisuscipientam nauigarinum , sacrosanctum castut non committendum ventis ac procellis ; iam nimium γιod totiti obluisset terra dis crimina , non oportere Principem unde pendeant caterorum fata, mitti ad pelagi scopulos atque tempestates ; profesturum secum Bittg dia Duce, quici m betam in bonum pνblioem administraret. Aderat Carolus dum consulebatur, &a firmabat identidem profecturum se , & vel solum , si caeteri omnes di fi cerent, transiuissurum Oceanum. Qua re perspecti , cum iam opportunum nauigationi tempus e stluxisset; communi calculo omissa est expeditio,& in proximum annum prolata. Tunc enimvero Francorum laetitia in taedium & moerorem comteria ; nobiles militesque facultates ad se instruendum impenderant, nunc bonis & spe cassi , inopes atque propemodum nulla mercede , quasi exauctorati in tecta dimittuntur. Caeteii immensa tributa pecuniamque ingentem , ad militem clatsem allie annonam subiaministrauerant, rati opprellis tandem diuturno bello fore ut exarcscerer, kns ille perpetuus vectigalium; nunc spena interuersiam , frustratam pecuniam , vectigalia perdita , & proximo vere grauiora imminere quercbantur. At Flandri gaudebam imi rodice , quod hospites tam molcsti faces.serem, At qui cunctarentur elici bant molestius. Ad Anglos quod spictat, haud dubium est, quin classis, si commodo tempore nauigailet, i in paratos atque attonitos deprehensura, rem prospere gestillet: Verum dato spatio ad obfirmandos animos ; oram muniendam , portiisque claudendos, quo ij accurate usi & prouide ; stultae erat tonacritatis, sub hyemcna , m. ariimc in rc sto,
548쪽
intempesto , tam arduam expeditionem si scipere. Ita vastissima illa bulli C i , Tmoles leuissimo momento disti uxit, tanta inque machinam unius hominis . vidit leti sus afflixit. Nec ideo Regi nouae proscctionis voluntas excluIa , in ver proximum X X.
indicta prosectio ; ac munus datum Coucyo , ut in Normannia classem aP- Ctis iti, pararet ; Comeitabili in Britannia alteram. Quam cum is curaret, impro- Arata uisus scopulus spem totam nauigationis infregit. Erat Comestabilis Proce plus ribus multis odiosus ; Guesesini dignitatem non virtutes obtuerat; morum superbia, cumulandarum opum cupiditas, & multa in dictis factisque arrogantia , abalienaverant Principum animos; ac tametsi militari virtute atque peritia Princeps Omnium ellet, tamen vanus gloriae tumor, desectu Dque modestiae , unam illam dotem opprimcbant ; maxime eum inter &Britanniae Ducem acerbi silma odia erant. Et quidcm ille a Ducis partibus olim stabat , in pugna Auraeensi oculo altero orbatus ; verum postea a Carolo Sapiente abstractius a Duce , ipsi omne molestiae genus face iubar, non tantum armis dum vigebat bellum, sed paee ipsa se Domino suo prosillus aemulum. Nova res Ducem inflammavit penitus , atque in perniciem aduersarii impulit.Comellabilis Ioannem Caroli Blesiensis filium masna pecunia ab Angloredemerat, illique Margaritam alteram filiam collocatam optabat; nam maiorem Rhoanto Vicecomiti dederat; hinc Duci animo timor oboritur , ne homo superbus, & ambitiosus , litem veterem de Ducatu Britanniae suscitaret , Ioanncm Ble sensem sibi opponeret, ac Regis gratia atque potentia in imperium iandem eveheret. N cc temere su Dpicionem commorierat, quare ut perpetuum suis votis Obicem amoliretur.
statuit hominem de medio tollere. Eo consilio nobilium Comitia indicit Venetiae, qua in urbe versabatur plurimum , scribitque amice ad Come- stabilem , ut dignaretur accedere. Ille accessit magna nobilium c. ateruastipatus , aptior ad faciendum metum quam excipiendum. Solutis Comitiis, in quibus Dux egregie iram atque odium dissitnulauit ; Baroncs Cliisonius excepit eomatulo , rogatusque Dux , adfuit sub prandi j finem,& cibis familiariter degustatis , conuitias inuitat, ad inuisendam Herminiam domum , quam ad Oceani littus urbe haud procul magno sumpta exaedificabat: & speciatim Clissonium , quando aedificandi peritus fore e 'atque studiosus, noua recta obseruaret , erroresque carperet. Ita eam Cli Dianius, aliique haud pauci te conserunt, Dux per singula conclauia spe chantes deducit ; ac ciun ad praeccisam turrim pcruenitIct , lassitudine
similiara , rogat Clitibnium ut ascendat , & accurate munimenta omnia
spcculetur. Ille nihil suspicariis , postqtiam aliquot gradus scandit, foribus
repente obstructis, ab armaris capitur, ferreisque compedibus grauis , in obscurum careerem conditur. La uallitis Clitibnil sororius ac Bel manerius La Val. eidem charissimus, qui cum Duce colloquebantur , ad strepitum pessulci- ῖς Mnan inrum , sinistrum quidpiani suspicari, Ducem orant suppliciter, ut ad ipsiim accedant ; at ille fractis erumpenti furori repagulis, La uallium dimittit,
Bel manerium necem comminatus, in carcerem impingit; atque arcessito
Bavaiano imperat , ut nocte media Cometabilem culeo institum, in se e-
549쪽
chum mare praecipitet. Erat prudentia in paucis praeditus Bauallanus , amanti minus Principis, fide grauissimis in rebus probata ; is posteaquam irrita
monita atque preces adhibuit , ut Ducem ab sententia dii noueret, recepit se impleturum quod imperabatur ε, verum apud se statuit, hac nocte rein intentatam omittere, ut poenitentiae , si poeniteret Principem, locus foret; sin peisucraret, pauculas horas haud defuturas, quin heri imperium exeqii cretur. Ita sapienti consilio se ad somnum recipit. Similiter Princepsit cubitum ; cum illico corae animique angores soporem excutiunt. SupcζConicitabilis imperata nece, conscientiam morsus acerbe vexant atque dilaniant ; Primum quidem ultionis suauitas , expicndique odii licentia , voluptate mentem diffundebat; mala , iniuriae , coraxumeliae, Occurrebant,
quibus Clissonius ipsum affecillet, eratque gratissimum dolori iustissimo
tandem parentare. At retractanti iniurias irrepebat memoria beneficiorum,& vel inuito extorquebat miserationem, tum patratae caedis inuidia, odium
publicum, a Rege Franciae bellum & vindicta implacabilis , ceu ficto agmine irrumpebant in animum ; dein deflagrante ultionis libidine , inccndebat hominem facinoris probrum atque infamia , fidem publicam violatam; necatum virum amplissimae dignitatis, inauditum atque indemnatum , tot scelera ut priuato odio fieret satis ; humanas diuina sique poenas impendere ; iamque coelitus in caput suum fulinen intentari. Inter eas angustias nocte transacta , nec delibato vel leuiter mno, prima luce accersit Bavaianum, & quaerit nunquid iussum situm impleuerit. Postqtiam is impleuille respondit, Princeps mali quod praeceperat impatientia , palmis
stragulas pectusque percutiens. Heu me miserum I exclamat, is Dem mi, in quam miseriam me coniecis heu Britones nius 3 heu Sponsam charils m. Inter haec lamenta Baualanus abscedit, & ad confirmandam Ducis poenitudinem , totum diem dolori permittit; quem miser reiecto omni cibo , & amicorum colloquio , in acerbissino luctu consumpsit; donec sub vesperum Bavaianus rediens , & Duci calamitatem suam deploranti, affirmauit Comestabilem saluum , vitamque seruatam, dum tranquilla mens ab furore iti sese reciperet.Tunc enimuero virum Dux amplecti,gratulari prumae cunctationi, de se seruatum inobedientia famuli. Mox decem millia aureorum data in praemium tam felicis contumaciae ; admissusque Lauallius, qui de libertate Comestabilis ageret; scriptae illico conditiones, nihil Lauallio recusante; numerata Duci centum librarum millia, arces plures commissae, fatente Clissonio se iuste captum , ob plura scelera patrata in Dominum. Quibus persectis is liberatus est; verit simque flagitium ingens Bavaiani prudentia; tanti est affectibus moderari, non sitis modo, sed alienis, de iuuat in pote istate haberi, qui se non habet. Solutum ergastulo Comestabilem sui vicissim affectus incendunt, contumeliae grauitas, pacti iniquitas , carceris squallor, probrumque compedum,
roximum teterrimae mortis periculum , superbae atque altissimae meriti ubiiciebant ultionis faces. Ergo liberatus, altero die veredariis equis Paris os venit; atque ad genua Regis proiiohatus , deplorat iniuriam, Regi potius quam sibi illatam, aequissimamque vindictam flagitat. Vocata re in consiliu mi
550쪽
silium, cum plerique omnes graue supplicium exaggerarent, censerentque repetendas a Britanno poenas; uni Regis patrui Bituricensis & Burgundus, inuidia & malevolentia in Comestabilcm, iniuriam eleuant; Pruinum esse, Ducem inter fuimurue hominem, iurgium , Clusonium temeritatis ct inconsiderantia luisse poenia , quid imrudenter inimico Iuo committeret se ' persequendum publicum hostem armis publicis , non priuarra inimicitias , permittendas eas do lori ae sensui singularum. Ea sententia , quamuis indignante Rege & repugnante,obtinuit ; ac demum statutum ut Legati ad Britannum Ducem mitterentur. At Comestabilis doloris impatiens , quem adaugeret obex oppostus , reddito Regi Comestabilis gladio, in priuatam domum secessit; statimque filiam Ioanni Ble sensi in uxorem tradit. Grauis tamen tempestas oriebatur , atque Britanniae imminebat. Primum legiones quas in Britannia Clitinius scribebat, audito eius carcere, signis raptis , recta via Erminiam ad eruendam arcem aduolabant; ac tametsi in via libertatem viri audiuerant, tamen castra ipsius multa receperant, expugnato in primis S. Mactoui, fano. Nec erat dubium quin reuocaret Corucitabilem Carolus ; nam habebat charissimum , & armorum cupidus , militarem virum armisque clarissimum , complectebatur arctissime. Nihilominus legatis adeuntibus , Episcopis Lingonensi & Bellovacensi, & Viennio Admiratio; dc petentibus satisfactionem , Dux respondit arrogantius 3, se clienti iuste poenam indixisse; satis ipsi esse quod a morte reus eriperetur; non futile animum Regi obesse regiisve consiliis; quem nunc adire sibi per ne otia sua non liceret. Moxque haud ignarus eo response Bellonae ficem inflammatum iri; ut se comparet; nouum foedus cum Anglo contrahit ; filiam Caroli Mali Regis Nauarrae secundo coniugio in v x rem ducit, & Getrium Ducem, temerarium iuuenem atque improuidum ,
ad bellum Franco indicendum impellit: ita bello in plura loca disposito , sperat procellam a se dispellere & in hostem reiicere. Interea ingens ille
ad Anglicum bellum apparatus secundum manuit, qui maxime uno Comestabile nitebatur. At vero dum Rex morem ob interuentum consilium alit ; expeditque in Nauarrum atque Getrium militem , tandem a Nauatro iustas scelerum poenas exigit Deus. Carolus ille Nauarrae Rex, Malus dictus, mitiori pro tot flagitiis appellatione, ob frequentem libidinem contracta inualetudine , natiuum calorem pene extinxerat, frigidissimo gelu per intimas venas inhorrescente; cutemque extimam peruadente ; medici ut calorem illum sustitarent, praescripserant eum inuolui linteo , a qlia vitali imbuto. Rege inuoluto , & intra culeum insito, cubicularius filum ut abrumperet, ser ficum desectu , id candelae lumini admouet , cum repente eamma decurto filo, semite haud dubie rapiente . invadit in linteum , & momento uniuersum incendit. Ita Rex impius conflagrauit incendio, vitam tamen in septimum diem protraxit in acerbissimis cruciatibus , inter eiulatus & insanas desperantis voces ; suppare vitae stadio exitu , nam & exarserat libidinis flammis, de belli facem Europa tota incenderat atque aluerat; & venenato puluisculo, viscera incendio subito corrodente , plures interemerat 1,ὶ donec vivus flammis