장음표시 사용
561쪽
gestae seriem Angli narrant. Necis tristi silinae nuntius Regem iteratis in. morbum impulit, iterumque Burgundus vocante nemine suscepit regimen; Isabella firmatis induciis dimissa in Franciam , dotalis pecunia & gemmae seruatae; quando Tyrannorum nusquam intcgra beneficia sunt. At Burgundo regni regimen haud tranquillum erat; Aurelianensi ad locum principem aspirante, & secundum sperii te, atque accedcbat uxoris ambitio, Valentinae , superbae admodum , nesciae cedere ; quae inflammabat
coniugis animum, artesque varias ad conciliandam aulam usurpabat. Con-tcntionem inccndit mors Ioannis Britanniae Ducis , quodque est consequutum. Illi quatuor liberi erant ; Ioannes succesibr, Ariurus Comes Rique montius , Ricardus Comes Stam pensis, & AEgidius. Eos Carolus vi haberet in potestate , fratrem in Britanniam miserat, qui pupillos abduceret ; verum Proceres Britones intercedunt, sibique impuberum custodiatra poscunt atque conficiunt. Aliquanto post eorum mater, Henrico Angliae Regi patrueli, atque interfictori fratris , cum nuberet; iidem Barones ne pupilli in Angliam deserremur, Carolum appellant, ac venienti Burgundo Principes sitos ultro permittunt. Id Aurelianensis inuidiam atque odium suscitat; cui molestissinitim erat, Burgundo cum pupillis permissam Britanniam prouinciam opulentissimam. Iamque odia accusationiblis palam gliscebant, seque mutuo proscindcbant, regiique morbi auctores dice-hant ; & eam in rem Aurelianensis, Iudicum sententia, fanimis subiecerat quendam Ioannem Barrensem c Burgundi familia, Magiae postu- . latum , quasi ea arte morbum Regi fecillit : pariterqim Burgundus duos Rugustinianos necauerat suspendio, qui ab Aurelianensi ad curandum Regem admoti, inciso capite prope necauerant. Imo ex ciuili contentione ad bellum odia inclinabant, nam Aurelianensis ad Guillelmum Gelliae.
Ducem accesserat, turbulentum virum; & turmis equestribus comitatus, in Franciam venerat ;& Burgundus armabat quos obaiceret ; cum a Regina ,& BitErice ac Borbonio Ducibus, aliquatenus reconciliantur. Interea Carolus e morbo respirans, audita Principum lite, iubet ut si in aegritudinem relaberetur, Aurelianensis pro Regente esset. Ac paulo post eo relabente, Aurelianensis administrationem suscepit; nec tamen in ea diutius haesit; a Burgundo deiectus decreto Ordinum , quibus molestum Aurelianensis exhibiuat se ; tum importune ingerendo Ecclesiasticis Benedictum Pontificem , qui successerat Clementi VII. vir Hispanus , ira in Rue passim gratus; Bonifacio nono vero Pontifice iam in Francorum animis praepollente ; tum quod tributa plurima indicebat plebi iniucundus. De iccho vis atque arma supererant ; quae utrinque sumpta, ciuili bello implicabant regnum ; iamque ad Parisios plurima equitum millia comicnerant, cum cura Principum & studio Arnaldi Cancellari, &S: Iuuenalis Ursini, decernitur; ut neutri permissa administratio Reginae esset ac caeterorum Principum, quorum suffragiis pluribus Regnum rege-rctur. Ad eam pacem stabiliendam , desponsa sunt eos inter coniugia ; ut Carolus Aurelianensis natu maximus filius, liabcllam ab Anglia reducem ducerc t IIo nes Britanniae Dux , Ioannam Regis filiam ; Ludovicus Delphinua.
562쪽
Delphinus Margaritam Burgundi ex Ioanne filio neptem ; nam Ludo- diliciis Carolo iam natu erat primus ; duobus fratribus natu maioribus , i . quibus Carolus nomen crat, morte praereptis. Ea pacis larua infensos ani-'' δmos utcunque inhibuit, donec Philippi Burgundi morte , noua dc grauio- Burrinia ira dissidia orta sunt. Is morbo extinctus est , dum e Flandria in Franciam venit, commodioris coeli captandi gratia; atque in publico diuersorio inter hospitum turbam emisit animam , frustra palatiis tam multis erectis.
Princeps haud dubie magni animi atque intrepidi, cuique Francia haud parum debeat; sed regendi cupidine, longe plurima bona interuertit, atque in filio haerede praeterita beneficia omnino corrupit. Is Ioannes dictus , ante Comes Ni uernensis , qui eum duobus statribus XXVIII. ad Regem obsequii praestandi causa se conserens , existimauit dimidiatam
haereditatem patris se cernere , nisi ad Franciae regimen eueheretur. EO itaque contentionem omnem intendit, instatque ut paetiim Delphini cum Margarita filia matrimonium impleatur. Aurelianensis indignans nouum obicem potestati suae exsergere, ad eum amoliendum studium admouet , atque optato Delphini coniugio moras nectit, &in Flandriam proseduim Burgundum, mox Caletensem obsidionem parantem , vltra progredi vetat. Iam ante Burgundus molestiam Aurelianensi facesserat; Etenim cum is capessito regimine nouum subsidium Regis nomine plebi imponeret,
Burgundiis obstitit, beneuolentiam plebis c uens , simulato boni publici studio: In praesentia iratus , quod Caletei rubsidione prohibitus Qret,
statuit vi in consilio principem locum inuadere ; daturusque indolis specimen trucis ac ferocis, cui prae ambitione, perleue esset omne flagitium , octingentos equites armatos sab sagulis, Atrebate versus Parisios ducit :atque aduentans , audit, Aurelianensem cum Regina Delphinum rapuisse ,& in Germaniam tendere. Etenim Aurelian sis percepto rum Ore
de Burgundi aduentu , & de Patisiensium fide subdubius , Regina consiliorum consorte & comite, Delphino persea serat urbe egredi, in qua salus
in periculum vocaretur; praeibant Corbelium versus Regina & Aurelianensis, dum Ludovicus Bauarus Reginae frater, armatis ili pantibus Dclphi-ialim lectica vectum deduceret. At Burgundiis profectione audita , equis incitatis Parisios venit; urbemque nulla mora pertransiens , Delphinum haud Corbetio procul astequitur, & reuerenter precatur Parisios redeat; esse res tractandas, quae praesentem ipsum reposcant. Intercedit Bauarus& Delphinum hortatur ,ut Reginam matrem & Patruum consequatur; vetatque praeterea ne quis in lecticam Principis manum iniiciat. Postquam altercati sunt aliquandiu , tandem praepollente Burgundo , conuersis lecticariis equis reductus est Delphinus; nec ab eo Bauarus abcise voluit; . Regina & Aurelianensi ad rem nuntiatam , M lodunum tutam in urbem celeriter cuadciatibus. Exceptus a Parisiensibus Burgundus instar triumphantis , egitque gratias ob rem gestam Vniuersitas, cuius tunc temporis ingens auctoritas, magnumque moment min quam partem se verteret. Et vero Burgundus, ut Parisios populosam urbem atque regni caput sibi totam addiceret; obtinuit ut catenae serreae redderentur , quastam. L. Raaa olim
563쪽
olim Rex ob seditionem admoueat, atque arma erepta restituerent tir prauo consilio, quo furemi gladius , furor belluae , atque impotenti picbi no cendi vis peria diteretur. Nec se n. inus foris in Aurelianensem communiebat ; qua libellis scriptis administrationem eius carpendo ; qua delectu militum , ad vim opprimendam. Quippe Aurelianensis postquam acerbe de Burgundi tyrannide publicato scripto cxpostulauit , amicos & socios tuocauit sub signa ; iamque ciuile imminebat bellum ; eratque Aurelianensis insigne in vexillis pictum , stipes nodosus cum Epigrammate In ideo ; Burgundi rutrum, cum voce rineo ; scilicet innuens , se hoc rutro laevigaturimi nodos stipitis , seque obtinere quod aemulus frustra percuperet. Ruciates in bellum, i)rocerum intercursantium cura continuit, effecitque ut totiu&controuersiae disceptationem committerent Regibus Neapolis ac Nauarrae ac Ducibus Bituricensi atque Borbonio ; iisque satagentibus reconciliati
sunt, obliterata corum quae gesta erant memoria. Imo ne odia nondum extincta recrudescerent, visum est consilio non abs re fore, si in aliquod tempus scitiligeremur. Quare designata Picardia Burgundo regenda, Aquitania Aurelianensi , & quando Anglus utrobique solutis induciis bellum insurret,utrique datae ad bellum gerendum copiae. Enimverb a prii demi consilio notia odiorum seges enascitur ε, Aurelianensis in Aquitaniam dii ho exercitu , Blauiam obsidet, fractamque machinis , ad deditionem impellit ; sed conditione iniqua, ut deditionem exequatur , ubi Burgum captum; se admotae illico ad Burgund piae ; sed urbe praeualida, & egregio defensa milite , iam Franco deficiente , abscedendum fuit Aurelianensi ; neutra
urbe capta, atque ut plerumque fit, spe incerta certum lucrum perdente Burgundus ad expugnationem Caleti, exercitum validum, ingentesque magno numero machinas comparauerat; cum instructis omnibus vetatur L
consilio Regis ultra conniti ; fuitque id molestissimum obsequenti ; quo literum materi a gloriae detrahebatur ; idque inuidiae aemuli auignauit, qui sibi laudem Emitemque laudis praeriperet.
Eo aculeo stimulatus Parisios venit, doloremque immoderate auger, quod per interualla morbo remittente, Rex Aurelianensem complecteretur amantius , atque exciperet magna testificatione amoris ; accedebat mulierum impotens aemulatio , cum Burgunda senior , nobilitate & opulentia long llustrior Valentinam Aurelianenscria sperneret, & contem -ptu inflammaret superbiam ; quare Ioannes constituit semel uno ictu , tam importunum obicem tollere , atque Aurelianensem per occultas insidias obtruncare. Furore egregie dissimulato, pridie quam patraretur flagitium , ad faciendam concordiae fidem, cum Aurelianensi interfuerat sacris
mysteriis, simulque cum eo se Christi sacros cto corpore pauerat; larua iii religionis terribilisque myster ij praetendens crimini, ut iam sacrilegium caput sceleris esset, & fratricidium appendix. Igitur ad nefas instructis omnibus , sub Nouembris finem , hora de meridie septima , cum Aurelian eriss Reginae adesset, ex puerperio decumbenti , voeatur Regis nomine a sibi isti ab Burgundo sicario; Rex autem longius ab Reginae aedibus habitabat; tum Aurelianensis salutata Regina ut conueniat Regem egredi uta
564쪽
millo comitatu , praeter ephebos aliquot qui facem praeserrent, duos domesticos qui uno equo inuecti, ac scutarium equitem , natione Germanum ; ipse mula nihil suspicatus vectus incedit ; domesticis aliis negligentius& per vicorum compendia colequutis. At cum ad Barbetae portam pcruenit , ad quam collocati sicarii erant, equus quo domestici duo vehebantur , odoratus qui Diam, hinnire vehementius coepit; seque ultro in praecipitem cursum emidit, frustra se libribus lora adducentibus. Mox in Ducem sicari j impetum faciunt, facibusquc restinctis , ipium mula deiectum, gladiis securibusque mactant, atque confodiunt. Ad primos ictus exesamauit miser, se elle Aurelianensem , cumque illi geminatis ictibus dicerent, eum elle quem cuperent , impacta securi in caput, effuse cerebro vicum sternit, alio ictu dextra manu truncatur ; plurimisque perfbssiis vulneribus, nam octodecim perculibres erant, cinittit animam. Eques scutarius simili fato occumbit; is praeclaro in herum amore, deiectum toto corpore texit, eo solatio se morientem sustentans , quod vitam domino vel morienti impenderet. Patrato scelere sicaris, quoru in Dux crat Roletus Idaque tonuilla Normannus , a quodam munere quo male fungeretur ab Aurelianensii amotus , ut conuentu in erat in domum proximam flammas iniiciunt, viam qua fugiebant muricibus sterniant , ac securi se in Atrebatenses aedes recipiunt , quae Burgundi palatium erant. Ita Aurelianensis in luto & sanguine, inultus iacuit, ac die consequenti iti Caelestinorum aede sepultus est ; eae sus ingenti quidem flagitio , sed non sine diuino numine, qui contumaciter partes Benedicti Pontificis tueretur, quique magna vitae offensione, & bonorum morum pernicie , impune se adulteriis virginumque stupris macularet. Agebat annum tricesimum sextum, ac tres reliquit masculos e legitima coniuge; quorum maximus Carolus, natus annos sexdecim , Philippus Virtutum Comes, Ioamies Comes Inculismensis; e primo Ludovicus, e tertio Franciscus nati, qui magna laude & gloria sceptrum Franciae obtinuerunt. Eidem naetus eae uxore Au berti Cannii,
Ioannes Aurelianensis , Dunensis Comes , insignis ille bellator, spes Franciae, decus S columna; ut paternae noxae, tam egregius filius, sin minus laus saltem venia sit, vivus adhuc in posteris; stirpe Longauillaea, quam propasauit, charissima Frianciae, S: per egregia facta percelebri. Phr- tectis exequiis actum est de inquirendis sicariis, mandatumque Tribuno capitali, ut diligenter inquireret. Is comperto struum coquinarium adhibitum a sicariis, ut egressum Principis exploraret, diuertisse in Burgundi aedes, facultatem a Burgundo petit, penetrandi in aedes ad hominem rapiendum. Conueniebant Proceres ad consultandum , ac Burgundus cum Siciliae Rege patruele , de Bituricens Patruo colloquebatur, cum ad Tribuni vocem expallescit conscientiae stimulo, haeretque ambiguus: Rex Siciliae deprehenso pallore , ipsum seducit, oratque ut fateatur nunquid foret criminis conscius. Ille suo agitatus scelere , & terrore maleficij, prorumpit in lacrymas, & fatetur flagitium ; quod aiebat prauus Daemon in suum animum immisisset. Ad haec Bituricensis cum accederet ,& rursum fatentem audiret, prae dolore exclamat, hei mihi duas hodie nepotes amitto.
565쪽
bus verbis Burgundus, horrore criminis in metum poenae iam defieis
ciente, ex stii pore reuocatus ; dum duo Principes colloquuntur , ex conclaui se subducit, equisque celerrime incitatis, fuga se proripit, & ponte Sanctae Maxentiae abrupto, nulli bi constitit, donec ad Artcsiae fines saluus euasit. Ea Riga auctor heleris patuit, pluresque suspicione graui liberati. Continuo Valentina interk uxor ad Regem aduolat; miserosque liberos in squallore & luctu ostentans , vindictam iustitiamque effagitat. Rex ingenti affectus dolore, nam fratrem dili sebat ex animo , lugentibus liberis vindictam spondet. Verum in ea perlicienda labor & opus es . Consultati ea de re Proceres censent dissimulandum sensum iniuriae; non agendum ad extrema reum , qui si veniam desperaret, seque Anglo adiungeret, ut pollebat viribus, opibus, ditione, & plurima apud ipsos Francos autoritate,& vindictam repelleret, atque in regnum gratiissima damna importaret. Ideo statutum , ut dilata in continodius tempus vindicta , mitigaret ut animus sero x , nec impelleretur in necessitatem noui flagiti j. Ad eam rem legati , Rex Siciliae ac Bituricensis, qui animum cius ex plorarent. At ille iam conscientiae callum obduxerat, & gnauiter impudens, affirmabat se dignum praemio patras te facinus, quod Tyrannum immanem & odiosum cunctis sustulisset. Legati Principes ad eas voces , chiri
exhorrescerent, rosarentque, imo Resis nomine vetarent, ne Parisios se
conferret; ille conhrmata ad quod uis scelus audacia , se iturum res indet ;ae magno comitatu Nobilium proficiscitur. Adsunt ad sanctum Dionysium
Proceres, orantque vehementer, ne parricidio tam recenti; cruore Aurelianensis etiam repente , in Aulam veniat , ac triumphum inulti sceleris coram instituat. Aspernatus monentes pergit ulterius, & a Parisiensibus ingenti plausu laetitiaque excipitur ; nam Aurelianensem ob vectigalia oderant , atque occulta de caede odia, modo palam , & securo risu cxpromebant , Sc discurrobant per vicos pueri, laetis vocibus Noellum ingeminantes : quae vox Christi Domini natalitium ortum significat, in magnis gaudiis usurpata. Ductus liac pompa in Atrcbatenses aedes Burgundus, eisque contra vim municias, prodiciasque in publicum magna frequentia stipatoriim, audiri se a Rege postulat ; nec ullo in contrariam partem hiscere ausis, Delphino , Proceribus , turbaque populi audientibus, oratorem inducit , qui pro se orationem haberet. Is Ioannes Paruus, Theologiae doctor , gente Normannus, quem Franciscanum plurimi scribunt, negat Iuvenalis; vir quidem doctus & celebris eloquentiae, eoque ad fucum verbis faciendum lectus, sed praeclaras dotes allentationis studio in prauum detorquens,priuati commodi studiosius , linguam & animum licitans , pretio, tutelamque criminis propudiosa nundinatione suscipiens. Oratione Burgundum defendit ; ac quando caedem inficiari non posset, iustam csse contendit, plura- qtie in Aurelianentem impegit crimina, falsia pleraque & ad inuidiam ficta; quod inuadere regnum affectallet 1, studuisset conli liare Benedictum Li
nensem , ut Rege ob imposentiam mentis amoto, eveheretur in solium ;eum Anglo eam ob rem communicasset consilia; magos & veneficos adhμbuisset, ad Regem extinguendum ; vectigalia grauia indixisset, ut pecunia
566쪽
fretus voto potiretur; quod ea arte multas illustres foeminas violasset I aliaque addidit orator proteruus ac mendacissimus, quibus necati Principis, tam dire oblaederetur memoria , quam crudeliter vita esset erepta. Tandem post deblateratas multas ineptias conclusit, gratias pro tanto facinore Bur-gtindo agendas , qui Rempublicam tyranno , & graui pernicie vindicaD set; indignantibus bonis , & in sinu lugentibus, eo impunitatis prouectam audaciam , ut parricidium iam laudi verteret, ac doctrina Theologiae iret in patrocinium sceleris. Ea oratione Regina percipiens quae Burgundi
protervia foret, cum fratre Bauaro Delphinum abducens Melodunum secedit 1, ac Regem potestati dominantis tradit. Ita Rex breui interuallo morbi , petenti Burgundo scelus condonat, scribitque tabulas sua manu ac sigillo munitas, ea verborum formula quae reo placuit. Verum hic dum ad nutum Regem moderatur & factionis contrariae viros a dignitatibus mouet, subito Leodium euocatur , aduol tque ad Cives in ossicium redigendos ,
qui Episcopum sutim ipsi amnem expuleram. Eo absente inimica factio statim exilrsit; novique actores in scenam subeunt. Valentina cum liberis , dato consilio, pullata & in moestissimum habitum conformata, B virgundum accusat, nec ullum ad grauitatem facinoris adhibet oratorem; ipsa denarrata re quam aduersarius fatebatur, perorantibhis lacrymis, scriptum ostcri,quo mariti innocentiam comprobabat. Delphinus Regem aegrum referen S,Proceribus aditantibus , respondet de caesii innocentia constare admodum , ad satisfactionem iniuriae poenam qi. e criminis quod spectaret, consilium breui curaturum. Probata innocentia,dum de satisfactione deliberant, Burgundiis
subactis Leodicialibus,a Parisiensibus de inimicorum consilio certior factus, copias quibus Leodium vicerat, ducit Parisios. Continuo metu in Aurelianenses iniecto, ipsi, Regina, Delphinus, Rege sit riit abducto urbe egressi, quam Ocyssime Turones fugiunt, locumque aemulo vacuum deierunt. Ille ingenti ciuicim gaudio ad millius Parisios , Guillelmo Duci Bauariae aures praebet, compellanti de concordia reuocanda. Et erat Bauarus assinis triqite partium , Turonesque profectus, tantum contendit, ut ad deponendas inimicitias euncti coimnserint. Conducibile plurimum ad pacem fuit, quod colloquia dum habebantur , Valentina morbo extincta cit , quippe ultionis impotens foemina , cum eo rem deduci spectaret, ut impune parricidae esset, inulti inanes lugerent, atque sibi & liberis pro hereditate con-remptus, inopia, & lacrymae stiperessent, dolori succubuit, vitamque dedit. Burgundi, non ferro quidem, sed auctoritati. Ita destituti dcfensoribus liberi, iubente Rege , convcntis a Bauaro pacti saltim serunt, & in urbe Carnuto, ca iii rata stini, & concordia inita. In maiori lciopiose recto pegmate,& circumclii ,admissisque unis Proceribus, Burgundus nitens genibus,per Dolangium Ad uocat lim suum veniam a Rege petiit; ob caedem Ducis Aurelianensis,eain tamen assicinans patratam in Regis regnique commodum ;idemqile Advocatus praesentes Aurelianensis liberos rogauit,vr omnem vindictae cupidinem ex animis tollerent,adiungente duntaxat Burgundo, laque vos rogo. Eaque satis sectione , quae noua potius S acerba iniuria crat, iiii
Euangeli, codices pacem & concordiam mutuam Principes sanciuerunt,ani Aa a a L mis.
567쪽
inis mala cohaeseris, quos necteret vinculum tam infirmum. At laetitiam ea de pace conceptam foedauit rebellio Genuensium. Is septimo ante anno seditionibus turbisque domesticis fessi, a Rege impetraucrant Bucicautium, Marescalli filium,digni patris dignissimum foetum, a quo regerentur. Et ille erae clarus belli pacisque artibus , primo poenis ac se iteritate , deinde mansuetudine ac liberalitate, ita Genuenses perdomuerat, de conciliabat, ut ii per legatos , a Resepelietini Bouci calati praefecturam perpetuam. Eam dum exercet viaius nominis poena, abalienat ciuilini animos. Gabrielein Viceconii tori, Ioannis Galcatis spurium ob noua consilia suspectum,capite plectit, qui pecuniam multam a Florentinis promittam suo nomine caue rat. Ideo male audiens quasi creditorem innoxium arcessita noxa sustu-tillet, & Mediolanum paulo post euocatus, existimatione deperdita, perdit& Genuam. Quippe Cives in absentem rebellant, Francos perimunt, seque tradunt Marchioni Mon serratensi. Advolat quidem ad reprimendum motum Bouci cautus , sed repulsus in Franciam redit ; beneuolentiae Popularis exemplum, cum deprimentis , quem paulo ante offerebat ad sidera.
568쪽
HISTOR I EFRANCICAELIBER DUODECIMUS.
Burgundus oIoniacutum damnat. Nouae turbae in Aula. Seditio 'Fansiensis. Aurelianenses Parisiis exceptr. Burgundus Atrebate obsess s. Pax Atrebatensis. Belgum Anglicum. Aristorum captum. Henrici Angli pietas. Pugna Aet incunia. Burgundus Parisiis GLUM.Ludovici Delph ni mors.Sigimundus Imperator Parisiis Ioannis Delphini mors, B turicensis. Arm niaci odiosi Regina aulapulsa.Regina libera. Armaniacr dire necati Parisiis. Capelucaefurori Carolus Delphinus pacem Bumgundo negat. Anglus Normanniam occupat. Rhotomagum c sit. Delphini pax cum Burgundo. Delphinus Burgungum occidit. Franci m Angli in Delphinum.Delphini cura in hostes. Η nracus ex Anxtia redux. Henrici mors, Caroli Tegis. carolus VII. Rex. Pugna ad Grauestam. Franci ad Creuantum vim. Puena ad Uernolium. Regis angustia. Rex ad Britannum se venit. Burgundi cum Anglo Iurgium. Artu
rus Comestabilis. Regi caros pellit. Montagium liberatum.
569쪽
Angli Aureliam obsident. Pugna Halecum. Puella Aurelia. nensis ; Aureliam liberat. Puel, o posteris concessa insignia.
Eo emos ducitur. Puella capitur, in damnatur innocens. Variae urbes captae. Brimollius pustu. Borbonius cum Burgundo reconciliatus. Legati pro pace Atrebati conueniunt. Pax
cum Surgundo Reginae Betforti, mors. Tariss recepti a Rege. Burgundus Caleto pulsus. Caroli Aurelianensis libertas. Rex exceptus Farisiis. Delphinus Aula missu. Franciae
calamitas. Bituricensis conuentus pro Eugenio. Bellum cum ,
Anglo renouatum. Meusj Marescalli mors, Raisij. Meldae
captae. Agitur de pace. Proceres in Regem coniurant. Reconciliantur cum Rege. Pontia ara capta. Bellum in Vasconia
Margarita convenarum Comitissa. Diena a Delphino seruata. Delphinus Armaniacumsubigit. Delphinus in Helvetios. Rex Metim obsidet. Bellum Anglicum instauratur. Causae
belli. Normannia expugnata. Rhotomagum captum. Nommannia bubacta. Caamum captum. Agnetis mors. Aquit
nia subacta. Baiona capta. Aquitania rebellis iterum domitata.Talboiij mors. Burilegati reddita.
ove ORDIAM inter Principes initam Burgundi impotentia paulo post rupit. Erant tandem impletae Delphini cum Margareta lilia ni ptiae , & nouo vincilio Regiam assinitatem contraxerat, Micliae lia Regis filia Philippo filio Carolesii Comiti in uxorem data. Sic totius auctoritatis Uu M. compos, quasi sortunam lecto excepisset, euehi supra omnium capita , regnum ad arbitrium moderari, suos promouere atque Aurelianenses studiose deprimere. Potestas illico in Tribunos aerarii versia, seu ad plebem arctius demerendam, cui eiust nodi homines scmper odio sunt, siue ex eorum spoliis, ut priuatam opulentiam publico plausu conficeret. Ergo in eos Oo pecuniam Regiam instituta quaestio, & ipse Burgundus sibi Ioannem Monvcutum damnandum seposuit. Is primarius aerarij Piae fccthis, merito stio , & gratii Aurelianensis, ad id munus euectus; opes ingentes , Anno 1 o,. plurimam auctoritatem, & potentes affinitates parauerat. E duobus fratribus altet ad infulas Senonenses . ad Parisienses alter prouecti erant; tres filias totidem Proceribus nuptui dederat , ac nuper filio Albrosii Comestabilis filiam magno sumptu effusoque luxu uxorem adiunxerat. De pecularat
570쪽
apud Iudices postulatus , quod optimatum vel innocentium climcnesi, & postremum fortunae os verte tuis telum, rem urgente Biargundo danniatus CAR0
est ,& capite palam truncatus. Probus quisque ob supplicium innocctitis Vingemuit, & paratas opes accusauit; quae dominum perdorcm , atque hol-piti suo crearent perniciem. Triennio post veritas patuit; & laudandi Cα ' testini Patres , qui beneficii memores , quo Montacutus ipsis coenobium Marcussi j condiderat , lite instaurata, & deflagrante inuidia damnati memoriam absolui curarunt; restitutus in perempti bona Caroliis filius , de
cadaueri exequiae honorifice praestitae. Burgundiis interea caeteros Aurelἰanensium partium persit fortunae sua: subiicere. Albreti iis Comestabilis dignitate deiicitur ; tauquetius Admiratius deturbatur, caeterique omnes, ciuibus Aurelianensis gratia nunc flagitio est, bonis spoliantur& dignitatibus. Principes ad eam Burgundi tyrannidem conuersis animis, nc aliorum malis inuoluerentur, egrcssi Parisiis , Giani quae ad Ligerim urbs est, Gie n. conueniunt , Duces Bituricensis , Aurelianensis, Borbonius,& Britan- ruis ; Comites Alensionius, Armaniacus, Richemontius , Albrctius , plurimique : & ad societatem stabiliendam , Armaniacus filiam , quae Bituri censis neptis erat ex filia, Aurelianensi in coniugem locat, mox arma &militem legunt;& inde Aurelianensis factio quasi in contemptum ab aduersariis Armaniaca dicta est. Nec suit Burgundiis in legendo segnior ; clari Regis Nauarrat & Brabaiarini Ducis intercessione , ad Bice strum prope Bieestre. Parisios castrum dc pace conueniunt; ea conditione , ut Principes quique ab Aula abellent, & se in sua reciperent, donec a Rege arcelliarentur , interea res a designatis viris administrarentur; dc regeretur a Bituriccnsi Delphinus. Sed altius in animum Aurelianensis inittria penetraucrat, quam
ut verbis ullis scriptisve foederibus deleri pollet; reposiccbat sanguinem sanguis, & magno quidem foenore ab utraque parte refundendi'D. Primus Aurelianensis foedus infregit ; ac conquestus quod in viris designandis, qui res publicas gererent, plures c Burgundi partibus quam e suis appellati esse tu 1, Croyum nobilem , Burgundo charissimum , & ab eo De Ciour. ---ii illiina ad Bituricentcm intercipit & per acerbos cruciatus inquirit de interfectoribus patris, &de Burgundi consiliis, nihil fatentem rcposcit
Burgundus, retinet Aurelimensis. Ita recalescentibus animis, poli mutuas prouocationes, ad arma & ciorum opem recurritur; atque duodecim
Equitum millia Aurelianentem sequuntur , Burgundum quinquaginiam illi a bcllatorum. Hic ut viribus praepollebat, plures urbcs in Vero- manduis capit; cumque Mondideri, agit, a Flandris repeta re dc serit hir. I, alfirmabant elapsum tempus quo receperant se militaturos ; nec vilis ducis ob id stationibus precibusve , imo licc lacrymis prohibiti sunt quin abirent; ita cum maximam exercitus partem conflarcnt , Burgundus seu in
sceo destitutus , similiter abscessit. Eo discellii Aurelianenses iam superiores, ad Parisios cupiditatem admouciat copiasque , cum ea in urbe Rex& Delelainus simul capi pollent; & quidquid potestatem praetextu armaret , si Petrus Ellartius Burgundo fidissimus eos occupauit. Ille ante Prae- Des Effatis. positus Mercatorum, permittente Burgundo eiectus erat Paliliis, nunc urbe