Elementa philosophica de cive, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1647년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

id quod ipse sibi cupit fieri, quod

fugir,malum vocet. itaque diversitate asefectuum contingit , ut quod alter . b num, alter matum ;& idem homo quod nunc bonum , mox mafum; sc eandem rem, in seipso , in alio malam esse dicat. Bonum enim & malum delectotione & molestia nostra , vel ea quae nunc est, vel quae ex spectatus omnes aestimamus. Quoniam jam prolpere facta

inimicorum quia honorem, rem, & po' tentiam eorum augent & aequalium propter certamen honorum molesta omnibus , adeoque mala & videntur, lesiuit; soleanrque homines, malo sputare, hoc est , culpam attribuere iis, unde sibi malum advenit, fieri non potest, ut quae facta culpanda, quae non culpanda sint, consensu singulorum quibus non eadem placent & displicent definiatur. Possunt quidem convenire in generalia quaedam, veluti furtum, adulterium,& similia,esse peccata; tanquam dicerent mala omnes vocare ea quibus nomina imponunt,

quae in malam partem accipi solent. Sed non quaerimus an furtum sit peCcatum quaerimus quid furtum dicendum sit, de sic de caeteris similibus. Siquidem igitur quid ratione culpandum sit, in tanta diversitate censentium , non sit mensuran-

302쪽

Cap.XIv. IMPERIUM. et 'dum per rationem unius,magis quam alterius, propter aequalitatem naturae humanae neque ratio ulla exsistat praeter rationes singulorum, & rationem civitatis; sequitur quid sit ratione culpandum definiendum esse a civitate ut cu

pa , hoc est, PS cc ATUM sit quod

quis secerit, omiserit, dixerit, vel voluerit contra ratiouem civitatis, id est contra leges. XVIII. Facere autem aliquis potest contra leges per infirmitatem hu' iis'. manam, etiamsi eas implere Cupiat, rar peccamen ejus factum, ut contra leges recte tum inculpatur ec peccatum dicitur. Sunt au-s mus tem qui leges negligunt, quotiesque tur Maii cri impunitatisque; speS apparet, nulla naim. pactorum & datae fidei conscientia retinentur , quin eaS violent. Horum non

modo facta, sed etiam ingenia adversa legibus sunt. Qui per infirmitatem tantum peccant, etiam quando peccant, miri boni sunt; hi vero etiam quando non peccant , mali sunt. Quamquam autem utrumque, & actio de animus, legibus repugnet, differentibus tamen, appellationibus , repugnantiae illae di .stinguuntur. Nam actionis irregulari-

ras , injuste factum ; animi, ἀλκίαι, dc υκ Δι, injustitia d. malitia:

303쪽

In quo

genere

feccati

e I M P E R I U M. Cap. XIV. . illa perturbatae mentis infirmitas; haec animi sedati pravitas. XIX. Si quidem autem peccatum non sit, quod non sit contra aliquam legem , neque lex ulla sit , quae non sit mandatum ejus qui summum habet imperium; neque quisquam summum imperium habeat, quod non sit ei nostro consensu delatum , quo modo peccare dicetur is qui vel non exsistere Deum vel

non gubernare mundum amrmaverit, vel aliam contumeliam in ipsum evomuerit ρ Dicet enim se voluntatem saam Dei voluntati nunquam sub Iecisse , ut quemne esse quidem opinatus fuerit. Et quamquam opinio sua erronea esset deoque etiam peccatum, numerandam tamen esse inter peccata imprudentia ,sive ignorantia ,qua puniri jure non possunt. Oratio haec eo usque admittenda esse videtur,ut hujusmodi pec Catum,quamquamst maximum damnosissimumque, reserri tamen debeat ad peccata imprudenti x ; sed ut per imprudentiam aut igno, tantiam excusandum sit , absurdum est. Puni rur enim Atheus siue a Deo immediate sive a Regibus sub Deo constitutis, non ut subditus punitur a Rege propterea quod leges non observaverit; sed ut bostis ab hoste quod leges noluerit ac cipere;

304쪽

Cap. IIV. IMPERI UM. et νcipere ; hoc est, jure belli, ut Gigantea

Hostes enim: inter se sunt qui, cunque neque communi imperanti, ne que alter alteri subjiciuntur. Reserri tamen debeat ad peccata im- Anno

prudentiae.J Euod Athesmum non ad xssi ς' inivsitiam ,sedad imprudentiam retul rim , a pluribus reprehensum es: imo a

nonnullis in eam partem acceptum tan

quamAtheis non satis acrem adversarimn me ostenderim. Obiciunt praeterea quod cum Deum esse ratione naturali

sciri phse dixerim alicubi, confiteri deberem peccare eos, saltem contra lagem natura, itaque non imprudentiae tantum sed i :etiam injustitia reos e spe. Ego vero ita λ eis inimicin sium . ut legem aliquam juxta quam condemnare eos injustitia

phsem, se diligentissime gi siverim

vehementer cupiverim; sedcum nullam invenerim, quψvi proXime, quo nom ne tantopere Deo ex homines ab ipso ρο- pectarentur. Deus autem de Atheo si loquitur, Dixit insipiens in corde suo: non est Deus. Itaque peccatum eorum in eo genere collocavi, in quod genus ab ipso Deo relatumfuerat. Deinde Atheos

hostes Dei esse ostendo ; Nomen aute bsu , quam injusti aliquando atro-L s cita

305쪽

IMPERIUM. Cap. XIV.

cius esse puto. Postremo juste se a meo

se, a summis imperantibus eo nomine puniri posse confirmo , itaque peccatum

hoc nullo modo excuso neque extenuo. Luod autem Deum esse ratione naturali

sciriposse dixerim , ita accipiendum est , non tanquam omnes id scire puse putaverim; nisi quoniam ratione naturali quam proportionem habeat Sphara ad Cylindrum , invenit Archimedes , ex eo sequo putant, quemlibet ex vulgo , idem invenire potuissse. Dico igitur etsi ab aliquibus Deum este, lumine rationi ciri possest; tamen homines in voluptatibus, vel divitiis, vel honoribus , perquirendis

continuo occupatos, item homines qui recte ratiocinari non solent, vel non valent,vel non curant, denique insipientes tu

quo numero Athei sunt, scire id non posse.

- ' X X. Quoniam a vi pacti quo cives

' singuli singulis ad obedientiam civitati,. hoc est: , summo imperanti sive is unus satis. homo sive una curia sit, absolutam de mi versalem qualem supra capite articulo definivimus praestandam obliga tur, derivatur obligatio ad singulas leges civiles observandas , ita ut illud pactuin contineat in se leges omnes simul; acianta itum est civem qui pacto gener '

306쪽

Cap.XIV. IMPERIUM - etili obedientiae renunciaverit , omnibus simul legibus renunciare. Quod malum tanto gravius est quolibet peccato uno,

quanto peccare semper gravius est quam semel. Atque hoc est peccatum illud

quod vocatur CRIMEN LAEs bEMAI E s Τ A T I s , & est factum vel dictum quo civis, seu subditus , declarat non esse sibi amplius voluntatem ei homini vel curiae cui commissum est summum civitatis imperium obediendi. Et facto quidem , hujusmodi voluntatem declarat civis , quando vim infert vel inferre conatur personis eorum qui vel summum imperium habent, vel habentium mandata exsequuntur , quales sunt proditores , Regicidae , oc qui arma contra civl- ratem gerunt, vel ad hostes durante bello transfugiunt. Dicto autem voluntatem eandem ostendunt qui directe negant se, aut cives caeteros, ad talem obedientiam obligari, vel in toto, ut qui diceret non eme iis obediendum salva obedientia. quam debemus Deo simpliciter absolute 8c universaliter; vel in parte ut si quis diceret non esse iis jus suo arbitrio bellum gerendi , pacem faciendi

milites conscribendi, pecunias exigendi magistratus' 8c ministros publicos,

307쪽

et 2 IMPERIIr M. Cap.XIV determinandi , poenas statuendi , vel aliud aliquod sine quo consistere civitas non potest. Atque haec de similia dicta& facta crimina laesae majestatis , ex vi Iegis non civilis, sed) naturalis sunt. Potest autem esse ut aliquid, quod factum ante legem civilem latam non erat crimen laeta majestatis , s. tamen , si sat post. Ut si lege declaretur pro signo obedientiae civilis renunciatae habendum esse hoc est pro crimine laesae Majestatis si quis vel monetam cuderit, vel sigilla civitatis adulteraverit, is qui

postea id secerit reus majestatis non mi nus est quam ille alter , miniis ramen PeCzar, quia non omnes leges simul,sed unam tantum legem violat. nam lex vo- Cando crimen majestatis , id quod natur a non ita est , nomen quidem invidiosum , dc sorte poenam majorem in reum jure statuit , sed ut peccatum ipsum gravius. sit, non essicit.

erimina XXI. Peccatum autem id, quod per se a legem naturalem crimen laesae majesta- i tis est, legis naturalis transgressio est p non civilis. Cum enim oblinatio ad Obe'

iaυitii dientiam civilem , cujus vi leges civiles si na- validae sunt, omni lege civili prior sit -

μ ei sitque crimen laeste majestatis naturali 'ruiolari.

ter nihil aliud, quam obligationis illius

308쪽

Cap. XIV. IMPERI II Μ . mviolatio ; sequitur crimine laeta majesta tis violari legem quae praecessit legem ci vilem : nempe naturalem, qua prohibe mur violare pactati fidem datam. Quod si quis Princeps summus legem civilem in hanc formulam conciperet; non re feltabis, nihil essiceret. Nam nisi prius obligentur cives ad obedientiam, hoc est, ad non rebellandum, omnis lex invalida est. obligatio autem , quae obligat, ad id , ad quod ante obligati erant,

superflua est. . ' .

XXII. Sequitur ex hoc, puniri re- Ideo uebelles , proditores , de caeteros lase maje- η ' jμ et statis convictos , non jure civili, sed naturali, hoc est , non ut cives mulos, sed ι.ει ρώ- ut civitatis bostes , nec jure imperii sive niri. dominii, sed ure belli. XXIII. Sunt qui facta contra le- Obedigem civilem, quando poena ipsa lege definitur , expiari putant, si Poenam VO--ῶ- lentes subeant, neque reos esse coram stinaui Deo violatae legis naturalis quamquam in ' 6- violando civiles leges , violamus quoque naturales , quae jubent Civiles Obser' i ,,. vari) eos qui poenam solverunt, quam lex exigebat. Tanquam lege non vera retur faetiam , sed poena pretii loco proponeretur , quo licentia faciendi ea quae lege prohibentur venundaretur. PeCL 7 eandem

309쪽

zs IMPERIUM. Cap.xIV. eandem rationem possent inferre etiam nullam omnino legis transgressionem peccatum esse, sed quam suo periculo libbertatem quisque emerit,eam jure habere. Sciendum autem e st verba legis duplici sensu intelligi posse , altero ut duas partes prout dictum est supra articulo 7. contineat,nempe prohibentem absolute . ut non facies; dc vindicantem, ut qui facit poenas dabit. Altero, ut unum contineat conditionale , ut, Non facies nisi poenas velis sisere. Et sic lex non simpliciter , sed conditionaliter prohiber. Si primo modo intelligitur , qui facit peccat, quia quod lege vetitum es h facit. Si secundo, non peccat, quia facere vetitum non est implenti conditionem. Nam in primo sensu omnes facere

prohibentur; in secundo ii soli, qui se poenae subtrahunt. In primo sensu, legis pars vindicativa non Reum obligat, sed magistratum poenas exigere; in secundo obligatur ad poenas exigendas ipse qui poenas debet; ad quas solvendas si capirales, aut alioqui graves sint, obligari non potest Urro vero sensu lex accipienda sit ab arbitrio dependet ejus, qui summum habet imperium. Ubi ergo de

sententia legis dubitatur , quia certi sumuae non se CCare qui non faciunt, pec

310쪽

Cap. XIV. IMPERIUM. 2srcatum erit si facimus, utcunque lex postea explicari possit. Nam quod dubi

tas an sit peccatum necne id facere, cum abstinere liberum sit, contemtio legum est; ideoque per cap. . art. 28. Pecca tum contra legem naturalem. Inanis

igitur est distinctio illa oberientia ita Aditivam Sc Pasvam, quasi poenis hu

mano arbitrio positis expiari possit,. quod peccatum est: contra legem naturalem quae est lex Dei χ aut quasi non peccent qui peccant suo damno.

C A P u i X V. De Regno Dei per naturam.

Π Propositio sequentium. II. In quos dicatur Deus Regnare. III. Verbum Dei triplex rRatio, Revelatio, Prophetia. Iv. Regnum Dei duplex , naturale se Propheticum. v. Ius quo Regnat Deus , situm es in Omnipotentia ejus. v I. Idem ex Scriptura sacra. v II. Obligationem obedientia Deo prasan. procedere ab imbecillitate humana. VIII. Leges Dei in Regno naturali use eas , qua a. O 3. Cap. supra recitata sunt. IX. Honor cultus quidsitivi. A fultum consistere vel in attributis, vel in actionibus. xi. Et essὸ alium naturalem , alium Arbitrarium. XI I. Alium iussum , alium spontaneum. XI II. xvii sit cultus finis seu scopus. XIV. nam sint leges naturales circa iei Attributa.

- 'iam sint actiones quibus exhibetur

SEARCH

MENU NAVIGATION