장음표시 사용
381쪽
Cap. XVII. R E L I G Io. 3et Deo ct Patri, cum evacuaverit omnem
Principatum ct potestatem,S virtutem.
I. Cor. Is . U. Zq. Secundo, verba servatoris nostri, Iacobum & Iohannem, ubi dixissent, Vis dicamus ut ignis descendat rato consumat illos , nimirum Samaritanos, qui euntem in Ierusalem no- . . Iuerunt hospitio accipere increpantis dicentisque : Filius hominis non venit animas perdere sed salvare. de illa : ecce mitto vos,ut oves in medio luporum. Excutite pulverem, & similia. 8c verba illa:
Non misit Deus filium suum in hunc mundum,ut judicet mundum, sed ut se
vetur mundin per illum. Et illa, Siquis audierit verba mea , non custodierit, ego uoujudico eum, non enim veni,ut -- dicem mundum, lac. ostendunt non fuisse datam ei potestatem quemquam Comdemnandi, aut puniendi. Legitur quidem : Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, illud vero cum intelligi possit& debeat de die ju-l i dicit futuri, antecedentibus non repu gnat. Quod denique missus non sit ad leges novas serendas, neque ergo fuerit
ex ossicio & missione legi tor propriddictus , sicuti neque Moses, sed lator &promulgator legum paternarum Deus enim, non Mses neque CHRISTUS,
382쪽
3rr RELIGIO. Cap.XVII. ex pacto Rex erat) ex eo colligitur,quod dixerit: Non veni solvere, nimirum leges antea a Deo latas per Mosen , quas statim interpretaturo sed adimplere. Et Sui soluerit unum de mandatis illis minimis , docuerit sic homines , minimus
vocabitur in Regno Caelorum. Non ergo habuit CHRISTUS a Patre sibi commitIam authoritatem Regiam aut imperatoriam in mundo , sed consiliariam.&
doctrinalem tantum; id quod significar
ipse tum ubi vocat Apostolos non vena- rores, sed piscatores hominum, tum ubi Comparat regnum Dei grano sinapis Set fermento abscondito in farina. Pacti VII. Promisit Deus primum πιπνυ pro' brahamo semen numerosum, possessio-mus nem terrae Chanaan, & benedictionem gentium in semine ejus , ea lege, ut ipse& semen ejus ei servirent; deinde semini Abrahami secundum Carnem Regnum Sacerdotale, Regimen liberrimum, in quo nullo humano imperio subjiciendi erant, ea lege ut servirent Deo Abrahami eo ritu , quem doceret Moses; Postremo & illis & omnibus gentibus Regnum Caeleste, & aeternum , ea lege ut servirent Deo Abrahami eo ritu , quem
doceret CHRISTUS. Pacto enim no
vo , hoc est, Christiano , conventum est
383쪽
Cap. XVII. RELIGIO. 31sex parte Hominum, ut Deo sermirent Abrahami, eo ritu,quem doceret JEs Us; ex parte Dei, ut remitteret illis peccata,
ct in Regnum Coeleste ipsos introduceret. De regno Coelesti , quale fuerit, diximus supra articulo. quinto. Appellari autem solet, quandoque Regnum Coulorum, quandoque Regnum Gloria, quandoque vita aterna. Quod requiritur ex parte Hominum , nempe servire Deo, prout docuerit CHRISTUs, duo Continet. obedientiam Deo praestandam,
hoc enim est servire Deo & Fidem in J Es 1 M , nempe k ut credamus I E-s u M esse 1 L L U M C H RI set U M , a Deo Promissum ; ea enim sola' causa est,
quare illius potius quam alterius sequenda sit doctrina. Obedientia autem loco in sacris Scripturis saepissime ponitur paenitentia, propterea quod CBRI-sTus ubique docet voluntatem apud Deum pro facto haberi: poenitentia autem obedientis animi signum est in- fallibile. Hi, intellectis, eas esse 1,-- deris Chrsiani conditiones, quas diximus , nempe ex parte Dei dare hominibus Remissionem peccatorum & vitam aeternam ex parte hominum poenitere, credere in JEsUM CHRisTUM ex multis locis Scripturae sacrae evidentissime a in
384쪽
t; o RELIGIO. Cap. XVII. parebit. Primo verba illa: Appropinqua- vit Regnum Dei, paenitemini ct credite Euangelio ἰ Marc. I. V. IS. Continent pactum totum. Similiter illa : Luoniam
sic scriptum est, ct sic oportebat Chri
stum pati ct resurgere a mortuis tertim die, , praedicari in nomine ejin Poenitemtiam , se Remissionem peccatorum in omnes Gentes, incipientibus ab Ieroso ma.
Luc. 24.V. 66.47.& ista: Paenitemini convertimini , ut deleantur peccata v stra, ut cum venerint tempora refrigerii, &C. Act. S. v. I9. Aliquando vero altera ParS Proponitur expresse, altera sub imrelligitur , ut hic : Lui credit in filium habet vitam aternam qui incredulus est filo, non videbit vitam Ged ira Dei manet super eum. Joh. 3 . v. 3 6. Ubi Fides exprimitur, Poenitetalia tacetur. Et in Praedicatione CHRISTI, Paenitemini: propinquavit enim Regnum Dei. Matth. q. v. II. Ubi Poenitentia exprimitur ,
subauditursides. Sed manifestissime , deformatissime contractus novi, partes ibi explicantur, ubi Princeps quidam regnum Dei tanquam licitans, servatorem nostrum interrogat: Magister bone, qui faciens vitam aternam possidebo ' Luc. 18.v. IS. Proponit autem primo CHRI- . TUs partem precii unam, nempe o
385쪽
Cap. XVII. R ELIGI 3. mservationem praeceptorum, sive obedientiam, quam cum praestitisse se respondisset, adjungit alteram, Vnum , inquiens ,
deest; omnia. quacunque habes vende rida pauperibus, ct habebis Thesaurum incoris , ct venisequere me. v. 22. Hoc mder erat. Is itaque non satis credens, CH Risaeo & thesauris coelestibus tristis abiit. Continetur autem idem pactum his verbis: Lui crediderit oe baptizatus fuerit salum erit, qui vero non crediderit condemnabitum. Marc. I 6. V. I s. I 6. Vbi exprimiIur,tia in baptizatis supponitur. Et his, Nisi quis renaim fuerit ex aqua ct Spiritu
Sancto,nonpotes introire inRegnum ore. IOh. 3. v. s.Vbi renasci ex aqua idem est quod regeneratio , id est conversio ad C H R I s T v M. Quod autem duobus locis proxime citatis , aliisque requiratur Raptismus, intelligendum est, sicut circumcisio erat, ad pactum vetus ; ita esse Baptismum adpactum novum. Cum ergo illa non ad essentiam, sed ad memoriam paciti veteris, ut ceremonia, & signum pertinuerit quod in deserto omissiim est similiter etiam haec, non ad essentiam initi foederis novi, sed ad memoriam de signum adhibita est; 8c modo voluntaS. adsit , per necessitatem omitti quoad actum
386쪽
RELIGIO. Cap. XVII. actum potemPoenitentia autem Se Fides, quae de essentia pacti sunt, semper requiruntur.
VII. In Regno Dei post hanc vl-Legei AE tam leges futurae nulla sunt tum quia ..b: ' neque legibus locus est, ubi peccato
addita, non est rum etiam quia leges a Deo prater nobis datae sunt, non ut in coelo , sed ad inst/tμ- coelum dirigamur . Quas igitur leges CARI saeus non ipse sanxit , nam authoritatem legislativam, ut stipra articulo sexto ostensum est , assumere sibi
noluit , sed ) pro paternis proposuit,
id nunc inquiramus. Habemus autem locum scripturae, ubi leges Dei usque ad id tempus traditas, omnes contrahit in praecepto duo: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde, ct in tota anima tua ct in tota mente tua: hoc es maximum es primum mandatum. Secundum autem
simile est huic: diliges proximum tuum sicut teipsum:int his duobus mandatis uni- mersa lex pendet, se Prophetae. Matth. 2.2. V. 3 7. 3 8. 3 9.qO. Horum quidem primum
datum ante est per Mosen totidem verbis, Deut. 6. v. s. Secundum autem etiam ante Mosen. est enim lex naturalis, initium habens cum ipsa natura rati nati . Est autem utrumque simul omnium legum summa. nam continentur omneS
387쪽
Cap.XVII. RELIGIO. aas omnes leges cultus divini naturalis, in his verbis: diliges Deum ; dc omnes leges cultus divini, ex pacto veteri debiti, in eo,quod dicitur diliges Deum tuum,hoc est, Deum quatenus Regem peculiariter Abrahami & seminis ejus ; & omnes leges naturales & civiles , his verbis : iliges proximum tuum cut teipsum. Nam qui diligit Deum proXimum, animum habet obediendi, & divinis de humanis legibus. Amplius autem quam animum obediendi Deus nihil exigit.Habemus alium locum, ubi CHRIsaeus Ieges interpretatur, nempe quintum,sextum,& septimum sancti Matthaei capita integra . Ese vero leges omnes habentur , vel in decalogo , vel in lege morali , vel continentur in fide Abrahami ; ut continetur in fide Abrahami illa de non
repudianda uxore. illud enim : erunt duo in carne unia, neque a CH RISTO
Primo , neque a Mose , sed ab Abrahamo traditum est , qui primus mundi
creationem praedicavit. Leges igitur quas CHRisaeus in altero loco contrahit , in altero explicat, aliae non sunt quam illae , ad quas tenentur, omnes mortales qui agnoscunt Deum Abrahami. Praeter has nullam legem a CHRI-saeo traditam legimus praeter institutionem
388쪽
33 RELIGIO. Cap. XVII. nem sacramentorum Bapti l Se Emeharistia . Poeni- . IX. QVid ergo dicetur de praeceptis temini, hujusmodi: Poenitemini. Baptizamini. εορ ir Serva mandata. Credite Euangelio. In ρ Ua' ' nite me. Vende omnia quae habes , da manda- pauperibus, siequere me, Sc similibus 8 dira, sep- cendum est , non esse leges, sed vocati milat neni fidem, quale est illud Iesaiae, Re- nite, emite absique argento O, absque usi
sunt is- commutμtione vinum O, lac . Isa. s s . v. ges. T. Neque si vocati non veniunt,propterea peccant contra ullam legem , sed Contra prudentiam tantum neque Pinnietur infidelitas , sed peccata priora. Quare sanctus Iohannes de incredulo dicit: ira Dei manetsuper illum; non dicit: ira Dei venietsuper illum. Et: Lui non credit m judicatus est, quia non credit
non diicit: judicabitur; sed jamjudicatus
est. Imo non satis concipi animo potest, remisonem peccatorum, beneficium esse a Me, nisi etiam e contrario intelligatur. Punitionem peccatorum , damnum esse ab infidelitate. Perilia X. Ex eo, quod servator noster Pri n*t μή cipum subditis & civitatum civibus,nul' is bri' las seges praescripsit distributivas , hoc eiυisem est, regulas nullas dedit,quibus civis sci-
desnire, re, de dignoscere possitiquid sit suum si
389쪽
Cap. XVII. 'RELIGIO. 33sbi proprium , quid alienum, neque qui- qμM sit bus formulis,verbis, circumstantiisve da- ρς μ' .ri, tradi, iuvari, possideri rem oporteat, ut accipientis, invadentis, vel possidentis jure existimetur, intelligendum necessavid est, non tantum apud infideles inter quos ipse CHRIsaeus judicem se disributorem esse negavit, sed etiam apud Christianos, cives singulos regulas illas
accipere debere a civitate , hoc est, ab eo homine vel ea curia, quae civitatis summum liabet i saperium. Sequitur ergo legibus illis: non Occides, non Moechabere, non Furabere, Parentes honorabis, nihil aliud praecepisse , quam ut cives dc subditi suis principibus 8. summisImperantibus in quaestionibus omnibus, circa meum . tuum , suum , alienum, absolute Obedirent. Etenim praecepto : Non occides , non omnia occisio prohibetur. nam qui dixit: non occides, idem dixit: occidatur is, qui fecerit opus in sabbatho. Exod. 3 s. V. 2. Neque omnis occiso causa inaudita. dixit enim occidat unusquisque
fratrem ct amicum S pro imum suum:
EX Od. 3 2. v. 27. dc occisa sunt tria de viginta millia hominum. Neque omnis occisio hominis innocentis. vovit enim
Iephte, quicunque fuerit egressus , O c. eam holocausum osseram Domino: Iuda
390쪽
gas RELIGIO. Cap. XVII. 11. v. r. & votum ejus Deo acceptum est. Quid ergo prohibetur' Hoc tantum, ne quis occidat quemquam, quem Occidere non sit ipsi jus, id est, nemo occi
dat, nisi id facere suum sit. Jubet ergo
lex CHRisaei , circa occisionem, & proinde etiam Circa omnem laesionem hominis te circa poenas statuendas soli civitati obedire. Similiter praecepto: non Moechabere, non prohibetur omnis concubitus , sed tantum cum aliena; quae vero aliena est, judicatio ad civitatem Pertinet, & per regulas quas praescribet Civitas, determinanda est. Imperatur ergo praecepto hoc mari de foeminae sedi Vare fidem, quam dederint mutuis , ex praescripto civitatis. Pariter praecepto: non Furabere, non prohibetur omnis rei invasio, aut clandestina ablatio, sed alienae tantum. jubetur ergo Civis hoc unum, ne invadat aut surripiat quicquam,
quod invadi aut surripi prohibet civitas;&in universum non Vocare quicquam
homicidium, adulterium,vel furtum ,nisi quod fiat contra leges civiles. Postremo, cum jusserit CHRIsaeus parenteS honorare , nec praescripsit quibus ritibus, quibus appellationibus , quali obedientia honorandi sunt, intelligitur honorandos esse voluntate quidem dc interne,