Elementa philosophica de cive, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1647년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Cap. XVII. RELIGIO. 3 6 perium, eandem arrogant in ipsam civitatem Praeterea, Princeps summus , si Christianus sit, hoc amplius habet ut civitas, cujus voluntas continetur in ipsius voluntate , id ipsum sit, quod vocamus Ecclesiam. neminem igitur excommunicat Ecclesia,nisi quem eXcommunicat authoritate Principis. Sed Princeps non excommunicat seipsum, non igitur excommunicari potesta subditis suis. Potest quidem esse, ut coetus civium rebellium, vel proditorum , pronunci et Principem summum esse ex communic tum , sed non jure. Multo minus Princeps a Principe excommunicari potest. esset enim hoc, non excommunicatio , sed potius indictio belli per convicium. Nam cum n na non sit Ecclesia quae conflatur ex civibus duarum civitatum absolutarum , propter defectum ut dictum supra est articulo 22. potestatis rite conveniendi in unum coetum , illi qui unius Ecclesiae sunt, non tenentur obedire alteri, neque ergo propter inobedientiam possunt excommunieari. Quod autem dicat aliquis, Principes cum Ecclesia universalis membra sint posse etiam universalis Ecclesia authoritate excommunicari, locum non habet, prDpterea quod Ecclesia universalis

422쪽

Scriptu.

pendere

36s RELIGIO. Cap. XVII. ut dictum est articulo 22. non est una

persona. de qua possit dici quodsi cereii,

decreverit statuerit,excom nicaver is,

absolυerit, & similia personalia ; neque habet rectorem ullum in terris,cujus jussu conve uire & deliberare possit. Nam rectorem elate Ecclesia univeolis, posese eam convocare, idem est, ac rectorem

esse Sr dominum omnium per universum orbem Christianorum , id quod nemis ni conceditur, praeterquam soli Deo. XXVII. Ostensum est supra articu- uti I 8. authoritatem interpretandi Scripturas sacras non consistere in eo, quod interpres possit impune sententiam , quam inde elicit, aliis vel scripto vel Viva FGCe exponere & explicare , sed in eo, quod non sit aliis contra sententiam ejus faciendi aut docendi jus ; ita ut interpretatio de qua agimus, idem sit quod te stas in omnibus controversiis perscripturam sacram determinandis definiendi. Nunc ostendendum est authoritatem illam pertinere ad singulas Ecclesiau, & dependere ab authoritate ejus , vel eorum qui habent summum . imperium , modo sint Christiani. Si enim ab authoritate Civili non dependeat, dependere eam oportet vel ab arbitrio singulorum civium , vel ab autho

ritate

423쪽

. Cap. XVII. RELIGIO. 3 6sritate externa. Ne vero ab arbitrio dependeat singulorum, prohibent inter alia , consequutura inde incommoda 8e absurda. Quorum praecipuum est hoc, quod non modo omnis tolleretur Comi tra praeceptum Christ) obedientia civi- lis,sed etiam omnis societas D pax humana contra leges naturales dissolveretur. Cum enim Scripturam Sacram singali

interpretentur sibi, id est, unusquisque judicem se faciat, quid Deo placeat,quid . displiceat, non ante Principibus obedire

possunt, quam ipsi de mandatis eorum, utrum conformia sint scripturae necne, judicaverint. Atque sic vel .non obe

diunt, vel obediunt propter judicium proprium, hoc est, sibi obediunt, non

civitati. Tollitur ergo obedientia civilis. Rursus cum unusquisque propriam sequatur sentent iam,necesse est controver- , fas quae oriuntur innumerabiles fore, neque determinabiles: unde i nter homi,

nes qui natura sua dissensionem omnem habent pro contumelia) nasceretur prbmo Odium,deinceps jurgium, de bellum; atque ita omnis periret societas Sc para Habemus praeterea in exemplum , id quod sub lege vetere circa librum legis observari voluit Deus, nimiru scribi quis

dum, publice haberi de Canonem doctrib

424쪽

a o RELIGIO. Cap. XVII. nae divinae esse voluit: sed non inde a singulis, sed a solis Sacerdotibus definiri ,

controversias. Est denique praeceptum Servatoris nostri, ut si quid oriatur ODfensionis inter singulos , ut audiant Ecclesiam. Itaque Ecclesiae munus est controversias determinare. Non ergo singulorum sed Ecclesia est Scripturas sacras interpretari. Ut sciamus autem authoritatem interpretandi Verbum Dei, hoc est, omnes quaestiones de Deo de Religione determinandi,non spectare ad personam quamcunque externam, Perpen dendum inprimis est , quid momenti ea potestas habeat in animis civium, civilibusque actionibus. Nemini enim ignotum esse potest , actiones hominum voluntarias necessitate naturali ipsorum sequi opiniones quas habent de bono &malo, praemiis & poenis; ex quo fit ut obedientiam illis quorum arbitrio vel felices vel miserrimos in aeternum futuros se credunt praestare necessario velint. Quorum autem arbitrio , quae doctrinae &quae actiones necessariae sunt ad salutem statuitur, earum arbitrio exspectant homines felicitatem vel perditionem aeternam ; iis igitur in omnibus rebus obsequentur. Quod cum ita sir, manifestissibam est , cives qui se obligari credunt,

circa

425쪽

circa eas doctrinas,quae ad salutem necessariae sunt, authoritati externae acquiescere, non consti tuere civitatem per se , sed esse externi illius subditos. Neque ergo , etsi Princeps aliquis summus tantum authoritatis alii cuicunque sCripto concederet: ita tamen ut imperium civile retinuisse intelligeretur, scriptum tale validum erit; nec quicquam transferet , quod ad retinendum, & bene administrandum imperium sit necessarium. Nam per cap. 2. art. q. transferre

jus nemo dicitur,nisi dederi r signum ido

neum voluntatis transferendi. qui vero voluntatem retinendi imperium apertEsignificavit, non potest dedisse signum

idoneum transferendi media ad imperium necessaria. Non erit igitur hujusmodi scriptum signum voluntatis, sed ignorantiae in contrahentibus. Secundo,cou- siderandum est quam absurdum sit, civitatem, vel summum imperantem conscientias civium regendas committere hosti. Sunt enim, ut supra ostensum est cap. art. 6. inter se in statu hostili, quicunque in unitatem personae non coa luerunt. Neque obstat quod non semper

pugnent nam & inter hostes induciae fiunt sufficit ad hostilem animum,quod dissidentia sit, quod civitatum, Regno' O 6 x I

426쪽

; z RELIGIO. p. XVII. rum, imperiorum fines, praesidiis armati, statu vultuque gladiatorio se mutuo, etsi non seriant,ut hostes tamen intueantur. Postremo, quam iniquum est id postulare , quod ipsa postulandi ratione juris alieni esse confiteris8 Interpres sum Scripturae Sacrae, tibi, qui civitatis alienaecigis es. Qua rationet quibus pactis inter me & re 8 Authoritate divina. Unde cognita 8 ex Sacra Scriptura. en librum, lege. Frustra, nisi 8c eandem mihi interpreter. mei ergo juris est, caeterorum singulorum civium ea interpretatio; id quod negamus ambo. Restat ergo in omni Ecclesia Chrisiana , hoc est, in omni civitate Christianata cripturae Sacrae interpretatio, hoc est Ius controver- . sias omnes determinandi dependeat iaderivetur ab authoritate illius hominis, vel coetus, penes quem est summum imperium civitatis. christiis XXVIII. Quoniam autem duo sunt μ i- tenera controversiarum , unum circa hoe circa quaestiones fi-

dei, quarum veritas ratione naturali investigari non potest; quales sunt quaestiones de natura & ossicio CHRIsTi de praemiis & poenis futuris, de resurrectione

rari de here per Pasores

427쪽

Cap. XVII. RELIGIO. 3 3& similia ; alterum circa quaestiones scientiae humanae, quarum veritas ra- rione naturali, & Syllogismis elicitur, ex pactis hominum & definitionibus sidest, receptis usu Sc consensu communi vocabulorum significationibus o quales sunt quaestiones omnes Iuris & Ph. Diosophia. Exempli causa, quando in jure quaeritur , an sit promismum & pactum necne ρ id nihil aliud est, quam quaerere an verba talia, tali modo prolara, appellentur Communi usu & consensu civium promissum, aut Pactum , quod si sic appellantur, verum est pepigille, aliter falsum. Veritas ergo ea dependet a pactis de consensu hominum. Similiter quando quaeritur in Philosophia an idem possit esse totum in pluribus simul locis ; determinatio quaestionis dependet a cognitione communis consensus hominum , circa significationem vocabuli Totius . siquidem enim homines quando dicunt totum eme alicubi, significant communi consensu, intelligere se nihil esse Hudem alibi. , falsum est idem esse in pluribus simul locis. Veritas ergo ea dependet a consensu hominum , eademque ratione in caeteris Omnibus juris de Philosophia quaestionibus. Et qui contra hunc communem

428쪽

3 RELIGIO. QIp.XVIII. circa rerum appellationes consensum hominum , ex obscuris scripturae locis

aliquid statui posse judicant, tollendum

judicant 8c sermonis usum , 8c uua omnem societatem humanam.Dicet enim qui vendiderit totum agrum , esse totum uno cessete , reliquum tanquam non venditum retinebit : imo ipsam tollit rationem, quae nihil aliud est praeter veritatis per talem consensum factae investigario. Hujusmodi itaque quaestiones non necesse est ut determinet civitas per interpretatiouem Scripturae sacrae. non enim pertinent ad Verbum

Dei, eo sensu quo sumitur Verbum Dei pro Verbo de Deo, id est, Doctrinὰ Euangelica ; neque obligatur qui habet Ecclesia Imperium, ad hujusmodi judicia adhibere Doctores Ecclesiasicos, quaestionibus autem fidei , id est , de Deo , quae captum humanum superant, decidendis, opus est benedictione divina ne possi- .mus falli, saltem in necessariis ) per i positionem manuum ab ipso CHRIATO derivanda. Nam Cum ad salutem aete nam obligemur ad doctrinam supern turalem , & quam propterea intelligere est impossibile . ita distitui ut falli possimus in necesiariis, repugnat aequitati. In Pibilitatem hanc promisit Servator - noster

429쪽

Cap.XVIII. RELIGIO. 37s noster in iis rebus quae ad salutem sunt necessariae Apostolis usque ad diem judicii, hoc est, Apostolis de Pastoribus ab Apostolis successive per impositionem manuum consecrandis. Obligatur

ergo quatenus Christianus, is qui habet civitatis imperium , Scripturas sacras, ubi quaestio est de miseriis fidei, per Ecclesiasicos rite ordinatos interpretari. Et sic in civitatibus Christianis. judicium &1piritualium 8c temporalium pertinet ad authoritatem civilem. Et is homo vel coetus qui summum habet imperium caput est Sc civitatis Sc Ecclesia : una enim res est Ecclesia te civitas Christiana.

CAPUT XVIII. De necessariis ad Introitum in Regnum

caelorum. I. Proposita difficultas de repugnantia obediendi Deo er hominibus, tollenda per distinctioncm inter necessaria is non necessaria άd salutem. I I. Omnia necessaria ad salutem contineri

in fide se obedientia. I i I. ctualis sit ea qua requiritur Obedientia. I v. diuid sit Fides,is quomodo distinguatur a professione. 'a scientia, is ab opinione. v. Duid sisti credere in CHRIsaeu M. v I. Unicum articulum JEsu M EssE CHOS TUM,

Mςuserium esse ad salutem , probatur eN

430쪽

3 6 RELIGIO. Cap. XVIII.

scopo Eu velistarum. v I I. Ex praedicatione Apostolorum. v O I. Ex facilitate Religionis Christianae. I x. Ex eo quod sit fundamentum fidei. X. G disertissmis

CHRi s T i is Apostolorum verbis. X I. In eo Orticulo contineri fidem veteris Tostamentix i i. Fides se obedientia quomodo concurrant ad salutem. X I I r. In ciυitate Christa-na , nullam esse repugnantiam inter mandata Dei se civitatis. X i v. Doctrinας qua hodie edintro vertuntur de Religione , flectare plerasque ad in regnandi.

cutia de repta gnantia obedien

nem in-rer ne

cusaria

ἐν non nece ria ad salutem.

Ι. Uthoritarem omnem in rebus se-- cillaribus derivare ab authoritate ejus qui summum habet imperium, siveis unus homo sit, sive unus coetus , in confessio semper fuit Eandem in stiritualibus ab authoritate Ecclesia dependere ex pro Xime antecedentibus manifestum est; & praeterea hoc, civitatem omnem Chrisianam esse Ecclesiam hujusmodi authoritate praeditam. Ex quibus colligere etiam quantumlibet ingenio tardus potest , in civitate Christiana, hoc est , in cisitate cujus summum imperium habet Princeps vel coetus Christianus manem uniri sub Christo potestatem tam secularem quamstiritualem; ide6que in omnibus, iis esse obediendum. Conrra autem, quia obedire oportet Deo magis quam hominibus, orta

est dis ulras,quo pacto obedientia ruto iis

SEARCH

MENU NAVIGATION