Elementa philosophica de cive, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1647년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

dicitur. Quod si promittat saepe, donet

aurem raro, levi ratis condemnari debet, nec vocari Donans, sed Doson. Defini- IX. Duorum autem, vel plurium et' '' iura sua mutuo transferentium actiose patri VOCatur CONTRACTUS . In omniau rem contractu , vel uterque statim praestat id de quo contractum est , ita ut alter alteri nihil concredat; vel alter praestat, alteri creditur ; vel neuter praestat. . Ubi uterque statim praestat, ibi contra cim simul ac praestitum est finitur. Ubi . . vero vel alteri vel utrique creditur, ibi istcui creditur , Promittit se praestiturum

postea , appellaturque hujusmodi promissum PACTUM.

In pactis X. Pactum autem quod fit ab eo, cuit μ'sit creditur cum eo qui jam praestitit, et bibari Promissio facta sit verbis de futu-

futtiro. ro, non minus futuri temporisjus transfert ,quam si facta esset verbis de praesenti vel praeterito. Praestatio enim signum manifestissimum est, eum qui praestitit

ira intellexisse orationem alterius cui credebat , tanquam volentis praestare condicto tempore ; eoque signo cognovit is, sic se inrelligi ; quod quia non Correxit, voluit fieri. Promissa igitur quae fiunt propter bonum acceptum quae Sepacta sviat signa sunt voluntatis,hoc est, ultimi

82쪽

Cap.II. LIBERTA s. et ultimi actus deliberandi, quo libertas non praestandi tollitur , & per consequens sunt obligatoria.Ubi enim libertas desinit, ibi incipit obligatio. XI. Pacta autem quae fiunt in con- 7acta tractu ubi fides mutua est , neutro quic- μμ μ quam statim praestante, in statu naturae, si justus ex utravis parte metus ) natis oriatur , sunt invalida. Fam qui prior frustra Praestat, propter pravum ingenium ma- Θ iqua Aimae partis hominum, commodo suo

jure& injuria juxta studentium, cupi 'dini se prodit illius quicum contrahit: nonia Rationis enim non est , ut aliquis prae- tςm. stet prior, si verisimile non sit alterum esse praestiturum post. Quod utrum verisimile sit necne , is qui metuit judicabit: ut ostensum est capite praecedente , articulo 9. Haec, inquam, ita se habent, in statu naturali. Caeterum in statu civili, ubi est qui utrumque cogere potest, is qui per contractum prior est ad praestandum , prior praestare debet; quoniam cum alter cogi potest, censat ratio, propter quam ne oon praestaret

metuebat.

Oriatur, &c.J Nam nisi causa metus .Anno nova exsistat, exfacto, vel alio signo moin t ii Iantatis non praefandi a parte altera, metus justus conseri non potes. Causa B E enim

83쪽

rs LIBERTAS. Cap. II.

enim quat impedire non poterat, quin pacisceretur, impedire non debet, quin pactum praset.

Neque

NIT. Ex eo autem, quod in omni δε- natione, & rediis omnibus,requiritur aC-ceptatio juris quod transfertur, sequitur pacifici neminem posse cum eo, qui acce- prationem illam non significat. Neque igitur pacisci cum belluis, neque jus ullum illis tribuere aut auferre possumus, propter defectiam sermonis de intellectus. Neque pacta inire quisquam cum divina majestate potest, neque illi voto

obligari, nisi quatenus visum illi est, per seripturas sacras substituere sibi aliquos

homines, qui authoritatem habeant vo

ta & pacta ejusmodi expendendi & ac

ceptandi tanquam illius vicem gerentes. XIII. Qui igitur in statu naturae constituti sunt, ubi nulla tenentur lege civili, nisi illis cerrissima revelationi voluntas Dei, motum vel pactum suum accipientis cognita sit, frustra vovent. SNquidem enim id quod vovent contra legem naturae sit,non tenentur volo; quia illicitum praestare tenetur nemo; si vero id quod vovent lege aliqua naturae Praeceptum sit, non voto, sed ipsa tenentur Ic; sin liberum ante votum sit, facere vol

84쪽

Cap.II. LIBERTAS. 2ν vel non facere, libertas manet; propter' ea quod, ut obligemur voto, requiritur voluntas obligantis aperte significata, i a quae in casu proposito supponitur non haberi. Obligantem autem voco illum, cui aliquis tenetur vel obligatur : obligarum vero eum, qui tenetur. ' XIV. Pacha fiunt de actionibus il- Pacta

lis solis, quae cadunt sub deliberationem. μ tr Pactio enim non fit sine. voluntate ciscentis. VoluntaS autem ultimu3 a' natum eius est deliberantis. Sunt ergo de posm non obli-

bilibus tantum, , futuris. Nemo igitur g ν pacto suo obligat se ad impossibile. Quo- i

niam autem paciscimur saepissime eas res , quae possibiles tum videntur cum promittimus , quas tamen post constat eiIe impossibiles , non ideo omni obli- .gatione liberamur. Ratio Cujus rei eae it, quod is qui futurum incertum pro mittit, beneficium praesens ea lege accipit ut mutuum reddat. Voluntas enim ejus qui praesens beneficium praestat , pro objecto simpliciter habet bonum sibi. quanti erat res promissa; ipsam autem rem non simpliciter, sed si fieri potest. Verum si accidat neque id possibile esse , praestandum est quantum praestari potest. obligant igitur pacta non ad ipsam rem pactam, sed ad sum-

85쪽

beremuro

go L I B E R T A S. Cap. II. mum cognatum: hoc enim solum, non res ipsae in nostra potestate sunt. Suibiu XV. Pactis liberamur duabus rebus, metra vel si praestitum, vel si condonatum sit. pμ'- S i praestitum; quia ultra id nos non ob --ς ligavimus. Si condonatum ; quia is cui obligamur, condonando intelligitur facere , ut Ius a nobis in eum translatum, ad nos denuo redeat: est enim condonatio , donatio , hoc est , per articulum q. capitis hujus, juris translatio ad eum cui donatio facta est.

XVI. Quaeri solet, An pacta ea quae

metu extorquentur,obligatoria sint necne. Exempli causa , si ad vitam a latro- extorta, ne redimendam, pactiu ei fuero tradix cypatu rum me illi mille aureos postero die, ψ neque facturum quicquam quo compre 'hensus in jus duci possit, utrum tenear

esse. in V , necne. Quamquam autem aliquanclo

pactum ejusmodi invalidum censeri debeat , non tamen eo nomine invaliduci erit, quod a metu processerit; propterea quod inde sequeretur pacta, ea quibus in vitam civilem homines congregantur , δc leges condunt , invalida esse: procedit enim a metu mutuae caedis, quod alter alterius regimini se submit rat: neque cum ratione eum facere ,

'Ri captivo paciscenti pretium redem

missa

86쪽

Cap.II. LIBERTAS. . 3Itionis suae fidem adhibet. Universaliter verum est obligare pacta, quando acceptum est bonum, & promittere , dc id quod promittitur licitum est. Licitum autem est & ad redimendam vitam pro- . mittere, & de meo dare quicquid volue ro cuiquam , etiam latroni. Obligamur ergo pactis, a metu profectis,nisi lex civilis aliqua prohibeat, per quam id quod promittitur fiat illicitum. XVII. Qui uni facturum se vel o. Pactum missurum aliquid pactus ante fuerit, de psisteri-Postea alteri paciscitur contrarium fata py ρη

Cit, uῖ pactum non prius, ieci pollerius illicitum sit. Nam qui prioribua pactis, rium, jus suum in alterum transtulerat, fa - invaliciendi vel non faciendi jus non amplius

habet. Quare posterioribus pactis jus nullum transfert ; & quod promtilum

est, sine jure promissum est. Tenetur igitur prioribus rantum paeris; quae Violare est illicitum. X VIII. Mortem, vel vulnera, Vel pactum aliud damnum corporis inserenti nemo de noupaetis suis quibuscunque obligatur non resisten-

resistere. Est enim in unoquoque ν -

diis quidam timiditatis summus , quem , malum quod insertur appre eorporis, hendit ut maximum, ideoque necessita- invalite naturali quantum potest fugit, intel-

87쪽

32 LIBERTAS. Cap. II. ligiturque aliter facere non posse. Ad talem gradum metus cum perventum fuerit , non est exspectandum , quin vel fuga , vel pugna sibi consulat. Cum igitur nemo teneatur ad impossibile , illi quibus mors quod maximum naturae malum est , vel quibus vulnera, aut alia Corporis damna inseruntur , nec ad ea ferenda constantes satis sunt, ea ferre non obligantur. Praeterea , ei qui pactorenetur creditur : pactorum enim vinculum sola fides est qui vero ad suinplicium ducuntur, sive capitale, sive cis pitali mitius, constringuntur vinculis, vel satellitibus custodiuntur . Quod signum certissimum est , non videri illos pactis ad non resistendum satis obliga

ros esse. Aliud est, si sic paciscor : Nisi

fecero constituta die, interfice. Aliud si sic, Nisi fecero . interficienti non re si stam. Primo modo, paciscuntur omnes, si opus est; opus aurem est aliquando: secundo modo nemo, nec unquam Opus est. Nam in statu mere naturali, si occi dere cupis, jus habes ex ipso statu; ita ut opus non sit prius credere, ut fallentem post interficias. In statu vero civili, ubi jus vitae de necis , omnisque poenae corporalis penes civitatem est, illud ipsum jus interficiendi privato concedi non potest.

88쪽

Cap. II. OIERTA s. ax potest. Neque ipsi civitati opus est , ut aliquem puniat postulare pacto ut Pa'tientiam praestet, sed tantum ne quis quam defendat alios. Si in statu naturae, velut inter duas civitates , fieret pactum de interficiendo ni fecerit, intelligitur praecessisse aliud pactum de non interiiciendo ante praestitutum diem. Itaque. eo die si praestitum non sit, redit jus bel- lj, hoc est, status hostilis, in quo omnia

licent, ideoque etiam resistere. Postremo,pacto non resistendi obligamur,du rum malorum prassentium eligere illud quod majus videbitur. Nam mors certa majus malum est, quam pugna.Sed duorum malorum impossile est non eligere minus. Tali ergo pacto teneremur ad impossibile, quod naturae pactorum repugnat. XIX. Similiter neque tenetur quis' Pactum

quam pactis ullis ad se accusandum , velses alium cujus damnatione vita sibi acerba φημ' futura est.Itaque neq;pater in filium,ne' μque Conjux in conjugem, neque filius in Pistrem , neque quisquam in eum sine quo ali non potest, testimonium dicere

obligatur: frustra enim est testimonium, quod a natura corrumpi praesumitur. Quamvis autem pacto ad se accusan dum aliquis non teneatur, in quae stione P s t ca

89쪽

ν LIBERTA s.' CU II. tamen publica ad respondendum cruciatu cogi potest. Responsiones autem illae facti testimonium non sunt, sed i vestigandae veritatis alumenta. Ita ut sive verum sive falsum cruciatus respondeat, sive non omnino respondeat, jure

faciat.

Dis u- X X. Iusjurandum oratio est pro mi prim i soni adjecta , qua significat promissor, visostis ' praestiterit, renunciare sese misericordiae divinae. Quae definitio ex ipsis Colligitur verbis , quibus essentia iuris-jurandi continetur, nimirum , Ita me adjuvet Deus, vel aliis aequipollentibus, ut apud Romanos: Tu Iupiter macta eum qui fefellerit, ut ego hanc macto

Porcam. Neque obstat, quod Ius urandum non solum promissorium , sed aliquando affirmatorium dici possit: nam qui affirmationem juramento confirmat, promittit se vera respondere. Quamquam autem quibusdam in locis moris

erat subditis, per Reges suos jurare, id e re eo natum est quod Reges illi divinos sibi

honores haberi volebant. Nam Iusjuram dum ideo introductum est, ut major metus violandae fidei,quam is quo hominex quos facta nostra latere possunt) timemus , divinae potentiae consideratione argae religione incuteretur.

XI. En

90쪽

Cap.II. LIBERTAS. 3M XXI. Ex quo sequitur Iusjuran- dum concipi debere ea Grmula, qua utitur is qui accipit. Frustra enim adigitur conet. aliquis ad rus Iurandum perDeum quem pie' mnon credit, ideoque neque metuit. Et si '

enim lumine naturali sciri possit Deum s

esse, nemo tamen per illum se jurare ar' uritur is bitratur alia λrmula, vel alio nomine, qui oc

quam quod suae ipsius, hoc est ut existi p Gmat is qui jurat verae religionis praeceptis continetur.

XXII. Ex allata Iuris urandi de- nulκ- finitione intelligi potest acta n nudum υν μ' non minus obligare, quam in quod ju

ravimus. Pactum enim est, quo adstringimur ; juramentum ad punitionem di- tidiniquo vinam attinet,quam provocare ineptum est ex

esset, si pacti violatio non esset per se Zμβρ'

illicita. Illicita autem non esset, ni si pactum esset obligatorium. Praeterea qui renunciat misericordiae divinae, non obligat se ad poenam : quia semper licitum est poenam utcumque provocatam de- Precari, atque divina, si concedatur, frui indulgentia. Effectus ergo 'ramenti is solus est, ut hominibus natura pronis aaviolationem datae fidei major Juratis eausa sit metuendi. X XIII. Iuramentum exigere,ubi ne que violatio pactorum, si qua fiat, latere D G Doros

SEARCH

MENU NAVIGATION