장음표시 사용
211쪽
' m CHRIs TOPHORI VARSEVI cirsmilem: quot videlicet egeat homo rebus,ad culme gloriar in hac vita consequendum : quot & quibus rationibus utendum illi est, fauore populi sibi conciliando: quibus interdum artibus, ut fides vulgo ei habeatur: quid denique moueat populum ad honorem alicui deserendum: quot vijs & rationibus in fortitudinem pec- catur: quot & quales res requirit iustitia: & multa alia generis eiusdem, quibus iudicium expiscabitur consiliatij haud sane difficulter. Uerum & ab actionibus ipsius coniecturam capiet, quos habuerit institutores sciscitando, quae coluerit Gymnasia: quibus cum vixerit & vivat: quos libros legat: quid inde fructus in lucem proserat, & quibus rebus occupetur. Sextum est argumenta. quod idoneum arguat consiliarium. Ut sit Politicus. Hoc autem est, ut sit experiens in tractatione artium tam belli quam pacis, S rerum,quae eo spectant, aliarum. Etenim cum munus,&seu quoddam principis vinculum, duabus maxime contineatur rebus: Gubernatione, & Desensione populorum: & tam quidem unum, qua alterum ad bellum pacemque reseratur. Quanquam gubernatio
magis sit pacis ; armorum vero defensio illis non intellectis, vix sactu est credibile, boni aliquid consiliario posse praestare. Quocirca expediet consiliarium nosse Rempub. hoc est,coetum & con- gregatione hominu uniuersam,vita communi sociatam,composita ut ita loquar ex corpore & anima.Corporis nomine habitationes icontinentur. Quo loco cςlum potissimum spectatur; si est calidum, frigidum,aut temperatum: situs si est in continenti,s est mari proximus, si aliquod flumen,aut stagnum habet, si est decliuis, aut v ro sublimis, si siccus aut lutosus, si fertilis aut sterilis, si in vicinia, aut ab hostibus remotus, quibus deniq; ventis ut plerunque sit expositus. Nam harum rerum respectu S ratione habita, extruenda vel secus sunt aedificia, & plateae siue arctiores siue ampliores e-- rigendae: videndumque,num uni apertae vento, & reclusae ab alio: num altar vel humiles habitationes: & omnia quidem ad usum utilitatemque publicam sunt dirigenda, dando ijs magis conuenientem Armam, quae videbitur expedire, siue illa rotunda, siue triangularis fuerit, liue etiam quadrata, aut multorum punctuum, pro ut ipse res,eorumq; circumstantiae, magis requirent. Quarum rerum, quoniam non exacta est intelligentia, ideo multa aedificia casu fieri cernimus, & loca infirma aut male dispartita, aut inepta reperiri quam plurima, quae in dies tandem minus redduntur populata. At vidi ego ipse in multis publicis aedificijs impendisse via
ginti aut triginta aureorum nil morum millia non neminem.
212쪽
Quam circumacto anno apparuit pecuniam pessime fuisse collatam, propter non obseruatas superius dictas circumstantias. Quae procul dubio non essent,si consilia ij eius partis Reipub. quam appello corpus, maiorem usum & experientiam,sibi adiumento compararent. Anima vero est gubernatio, quae primum in sua sermaspectatur;si videlicet in unius administratione est posita,quem Regem appellamus. Ego interim voco Principem, qualis est in Hispania, Lusitania, & Regno Castellae: aut si est nobilium tantum gubernatio, quemadmodu est Venetijs, & antiquitus Spartae sp ctabatur: aut si est populi, ut nostris temporibus sunt Heluetiorum urbes confoederatae: vel si Regis & nobilium est administratio, quale est Regnu Daniae,& aliquando fuit Roma in suis Rogibus usq; ad Tarquinium: aut si Regis & populi, quale fuit olim diu Regnu Persarur aut si deniq; Nobiliu & plebeioru, qualis fuit
Romς exactis Regibus,status; aut Athenis & apud Laced monios, vel nostra state apud Seneses,& Florentinos,& qusda Respub. alie, quς in hunc diem manet in Italia:aut si est gubernatio penes Rege, Nobiles,&plebeios,quale est imperiuGermanicu,Regnu Polonis,& Regnum Arragoniae, in Hispanijs. Est & illud consiliarium necesse scire, quomodo acquiritur, crescit, augetur,& perditur principatus : quibus periculis est obnoxius: quomodo ijs possit, & d
beat occurri,ne capiat detrimentum: quomodo & quibus est vinciendus legibus: qualibus eget magistratibus, ut recte & scienter gubernetur. Consiliarius autem qui haec ignorat, factu est incredibile ; ut disquirat & inueniat remedia omnibus & singulis rebus, dissicultati busq; Principatus. Nesciet deniq; opportuna suo principi consilia suggerere: quo pacto,cum hoc amico &socio illo vivendum illi est quo pacto occurrendum hosti: & quomodo ab mno aliquid capiat commodi, effugiat ab altero damni, & alia his similia infinita. In altera parte politicae expediet bellica, & militaria cuncta habere eum explorata. Ut nimirum intelligat, quibus praesidijs instructum esse oporteat militem: quibus Centurionem , quibus Ducem, quibus armis debent induir quomodo colligendae sunt copiae,quomodo ductandae, quomodo metanda castra, quomodo confligendu, quomodo canendum receptui, aut vero hostis fugiens petiequendus. Et in his omnibus, a rectavia & tramite, quo pacto etiam aliquando aberratur. Nam alio
modo nescio, quid daturus confiij sit ipse consiliarius: & hunc
necessario magnum politicum esse oportet. Quo nomine, num
idoneus sit, ipsa Duce experientia, hoc modo Princeps in eo
213쪽
perspiciet: interrogabit ipsum,nunc de hac,nunc vero de illa re ad gubernationem pertinente: num praestet, in stertili an sertili solo aedificare: quibus porro ventis in habitatione est obsistendum: quot modis amittitur Principatus: quot vijs negotium inficitur gubernandi: quomodo populi oriuntur seditiones, & quot modis vicissim opprimuntur: in quo consistunt principis vires,si in diuitijs, vel virtute militum: quot modis cum colore & praetextu aliquo contra eum arma capias, qui adeo nullam magnam causam hostilitatis praebuisset: quid postremo, praestetne expectare aduentantem domi, an in hostico aggredi hostem: quot res expediat considerasse prius,quam ad arma,& bellum apertum veniatur: quot demu exorto bello, quot ante & consecto p r lio , siue vincas siue uincare. Exhis, &alijs, ad interrogata consiliarii responsionibus,quam bonus politicus sit, & haberi possit, coniectura demum capietur. Septimum vero adiumentum quod eum aptum, quoad animum declaret,illud habeto: si nimirum multorum populorum viderit mores, & urbes,maxime principis tui, atque eius hostium, aut etiam sociorum, aut quΓomnin5 principi sunt viciniores. Et quide curiosa & prudens debebit esse ista peregrinatio, non ignaua aut iners, qualis ociosorum & vagabundorum esse consueuit: qui non secus,ac in nudinis, pascentes tantum oculos, diuagantur. Peregrinatio,quae proprie ad consiliarium spectat, eiusmodi est; ut omnia, quae ad bellum pacem ue pertinent, exacte exploret: ordinarios & extraordinarios prouentus sciat: amorem & erga principem, subiectoru reuerentiam,omnia deniq; tam bona quam mala, munitiones sortes, hominu mores & ingenia,& id genus alia penitus habeat explorata. Eo quippe prudentia comparatur, & homo locupletatus & consideratus domum suam redit,multumque conquirit suppellectilis pro consilio dando, & principis sui augendo
imperio, omni loco, tempore &occasione. Secus vero qui facit, tempus inutiliter terit, facultates dilapidat, corpus affligit, & vitam suam mille exponit periculis, sine spe profectus alicuius. Naseratu mihi est aliquando de Principe Neapoleos quoda,homine altioqui considerato, quid cuida nepoti responderit suo, qui potest tem sibi ab eo fieri, currere,& exteros videre posset,postulauerat. Primum quidem,ut Romam proficisceretur, dixit; demum tandem rediret: atque si ita videretur, denuo iter ingrederetur. Paruit,& secit ita auolescens: & cum princeps ipsius tarditatem animaduertisset, cuius gratia exiguos prosectus fecisse videbatur, ad eum modum illum est allocutus: Fili mi,tu vidisti, inquit, prata, plan,
214쪽
ciem,montes, colles,valles, agros consutos, vastos,& inanes, stivas, pinnas, sontes, rivulos, arbores, pagos, villas, Urbes,quadrupedes, viros,& mulieres.Non est amplius,quod in mundo spectes: proin de,quiesce, & domi tuae te contineto. Egregie vero hic tantus de dixit & sensit vir:hoc eiuscemodi casu, & nobis,quasi quandam peregrinandi regulam praescripsit: dc tacito quodam modo abusum communem reprehendit. Consiliarius interim posteaquam ut par est peregrinatus fuerit, accurate & scienter extra regna, haec & illa perlustrando, & omnia cum suo comparando,hunc referet fructu, quod omnia mala &bona, quae domi sunt suae, facilius assequetur: &vsum atq; intelligentia meliorum tandem sibi comparabit: fugiet vero contraria: & moris corrigendi auctor erit deprauati,de introducendi probatioris. Iam neq; expers erit humane & scienter excipiendorum hospitum, amicorum & inimicorum, aut qui neutrarum sunt partium: melius intelliget conditiones :& quem admodum negotia poscent, sciet se accommodare verbis,scripto,& factis, ad ea,quae tam illorum,quam ipsius temporis, & principis necessitas postulabit. Non deniq; opportunitates & dissicultates temporum & regionum ipsum effugient, falsis narrationibus non ducet concilium, aut saltem alieno decerpendo pilo, non admodum se exornabit. Tale lumen siue prassidium animi,experientia Duce,princeps in consiliario sic in uestigabit. Nempe quςret ex eo, quot milliaribus in longitudinem constat Gallia, quot vero in latitudinem, quot in circuitu: quas munitiones habet firmiores: a qua parte est facilior aditur quot flumina habet, quae vado transiri nequeant: qua virtute excellunt magis Galli, & quo vitio magis laborant: quibus rebus maxime tenentur & capiuntur: quod
inter Gallicam & Hispanica nobilitate est dilcrime,quq differentia inter nostra & illorum aedificandi rationem: quis horu regum magis imperat absolute: qua via suo Regi resistit populus, & non pro libito,agere se ipsum permittit: quot rebus noster a suo vasallus differt: quomodo suum exercitum colligit: quomodo instruit& exercitat: quomodo in expeditione prouidet bellica, ne coloni
opprimantur. Iam vero,quod de uno populo,hoc de reliquis omnibus,hunc eundem interrogatum volo consiliarium: & hoc quod
de Gallijs & Hispanijs posui exemplum, pro se quisque principum transseret ad exempla alia, suo principatui magis accomo, data. Sicuti faciet & in reliquis omnib',quq toto hoc operς continentur. Sussiciat tantum dixisse,hanc esse certa & veram regulam, prosectus peregrinatium cognoscendi. Quamquam velin familia- ,
215쪽
216 CHRISTOPHORI VARsΕ vi Cliti conuictu & confabulatione,multa deprehendas similia,demptis
etiam interrogationibus, ut videlicet,si statim aliena vituperat, sua vero laudat. Animi enim id est argumentum impotentiae,& talem aut inertem, aut dissolutum, aut fatuum esse oportet. Nam in talem hominem, non rerum cadit distinctio, non delectus, sine quo nulla est prudentia; qua demum exclusa, nihil restat quod probari
posse videatur. Octauum animi adiumentum ess consiliarii, ut exacte vires, & potentiam sui Principis ciat, & tam hostium quam
sociorum illius aut etiamIicinorΠm. N lim VTmedicus in humano corpore, temperamentum & virtutem, quanta sit, naturalem, primum est quod considerat; hoc eodem modo quantae sint, &quo se extendant principis sui vires, eiusque hostium & sociorum, scire
consiliarium expedit; alioquin consilio dando vehementer a sco , po aberrabit. Harum rerum ignoratione consiliariorum multi, principibus suis fiunt belli contra eos mouendi auctores, quibus cum colere pacem multo magis praestitisset. Et idem rursus euenit, ineunda cum alijs societate, cum in perpetuis tenebris sine ulla luce & claritate versantur. Bonus autem consiliarius utramq;
partem expiscatur: tam principis ipsius, quam eius hostium & s ciorum. Quibus prouentibus gaudeat, unde eos promat:quo deniq; modo & tempore,quantuq; coscribi possut milites: quam diu alere,quomodo armati & exercitati sunt, & quae capita sortiuntur: qui socij eorum sint, quibus nitantur clientelis, quam debilibus, aut firmis; quibus rebus in regione sua abundant, & quibus destituuntur; ut hoc modo colligi & expendi vires polsint, & potentia Principis uniuscuiusque. Hoc vero adiumentum scpe spiciet Princeps in suo consiliario: de his nimirum rebus, de quibus iam dixi,diligentius eum examinando. Est haec omnino generalis & in-
fallibilis regula. Etenim, quicunque tandem mortalium, in dictis& factis suis, hostes sui principis aspernatur; sua vero extollit,& suspicit ipsum ; hic nequidem consiliarij nomine dignus est iudican .dus. Quod si in scientia labitur, quam sit idoneus,vel hoc ipso reddit testatum,ctim consiliarium prudentissimum esse, & ea quae prae manibus sunt,nosse & intelligere necesse sit: si hypocrisia iacit, est assentator, & nihil ab eo expectandum boni: suis namq; tantum seruit cupiditatibus, & ad principis loquitur placitum,non ad co-
modum, aut vero dignitatem . . Nonum praesidium, quod aptum ostendas consili, mi irri haberiar Ut non solum amet,sed etiam pr.
curet commoda publica: sui autem commodi & splendoris obliviscatur. Ita quidem,ut ubicunque iuuare possit Rempub. in eo a-
216쪽
DE CONGi L. ET CONSILEGA P. II. 2IIs nimi sui intendat vires, ει omnem operam atque industriam ponat. Quanquam interim in fama,bonisque & Hrtunis priuatis, da-' mni aliquid ei esset subeundum. Et hoc videlicet adrumentum est
' obliuiscitur, & omnibus semper proludet, quae necessaria arbitratur. Quocirca amor, primum &praecipuum Consiliarij est astu- mentum, inter alia uniuersa. Qui,si verus suerit, procurabit bonupublicum quam priuatum magis, quippe omnem suam spem, omne emolumentum,omnem honorem,in publicis ponit commodis & ornamentis. Quibus, si quid ornamenti afferatur, necesse e-
rit & priuatas res tandem perire: & ideo Scipium se & bona sua,' desiderant potius pati aliquid , quam rem publicam venire indis
scrimen. Interim autem dum his rebus occupatur,parua crescunr, parta conseruantur, &vivitur sine aliquo incommodo aut diffi- cultate ,& secus contraria experimur. Quae ipsa patent ex omni-' bus mundi historijs: & nullum imperium in hunc usq; diem auxit ' magnoper8 vires,aut in auctis se conseruauit,quam hominibus hoc nono de quo tractamus adiumento,priditis & exornatis.Ex aduerin' sus illa ipsa die,qua ab hominibus conci ariarum partium & artium Rubernari sunt caepta, continuo usq; ad extremam perrexerui semi per ruinam. Quo loco exempla duo reperio. Quibus citandri, ut ' contrarium agere videar, quam inpius professus N pollicitus sum, breuitati; tamen cum rara di doctrinae sint plena,merebor fortasse excusationem, praesertim cum magnopu Principum exemplis c tandis magni errores raro committantur. Callicratides bello Peloyonetaco,Lacedaemoniorum Dux, cum classem suam, si tantum* Aroinusis discessisset, seruare potuisset,iacere id noluit, affirmans; , quod Laced monij amissa classe aliam parare possent, se discedenin tem ignominia liberare non possent. Unde cum postea mitum es' set praelium, fulus est turpiter, & ipse classis demersa, & Lacedγ monii memorabilem cladem perpessi. Cui omnia ex Opposito, Q. i estit Fabius,Dux Romanus,& patieter iniurias sui proprij exercitus suorumq; aemulorum perserendo, qui eum appellabant tardum,&i habebat desperatum; ita postea Hannibale Aligauit, & redegit in nihilum; ut suerit haud dubie auctor &conseruator patriae liber- tatis,interitus vero causa Carthaginensis. Unde Magnus ille Poetai de ipse canit Ennius: Unus nobis homo restituit rem dc reliqua.
et altero Reipub: rectore, & gubernatore. Est enim illud certum, ouod verus amor semper est sollicitus & diligens sollicitudo auteomnia rimatur, Omnia pervellizat . nullius rei
217쪽
ris CHRISTOPHORIs V ARS EVICir ICallicratides ne semel quidem referre pedem voluit, ne ullam . vel minimam iacturam existimationis suae pateretur. Fabius ser cepit, de dedit fugam saepius,nihil respectans hac in parte exastim tionem. Quo ipso magnopere iuuit Rempub. lallicratides voluit . potius cum periculo conserere manus, quam famam suam addu- cere indiscrimen. Fabius potius cum infamia fugere habuit loquor iuxta opiniones inscientium quam committere rem praelio cum omnium exitio. Callicratides subiit aleam pugnae, victus est, nocuitque per id patriae, imo & honori atque famae suae, nomen in morte temerarii relinquendo. Fabius semper praelium vitavit.& ideo patriam conseruauit. Quo post modum tantum laudis meruit, ut Maximi etiam appellationem sortiretur. Quapropter, quod in magnis rebus & deliberationibus volo seruatum; hoc idem in minoribus, aut vero in mediocribus. Consiliarij autem discant, quae & qualia Principi suo consilia suggerere in omnibus publicis negotijs debeant. Et Ι'rincipes vicissim observet diligenter, num hoc adiumentum n num eorum habeant Conliliarij. Quod quidem cognoscent hac ipsa ratione. Fingant se petere ab ipsis consilium, in rebus, quae bono publico prorsus fuerint contrariae, causati quod quanquam re ipsa essent eiuscemodi, nihilominus tamen expedire principi, ut
interim perlauantur. Uerbi gratia: violare leges veteres, maxima
ciuium priuilegia, imponere grauia tributa populis, & his similia. Et mox ex ipsiuis consiliarij responsionibus quo animo si in Remp.
facile cognoscetur.. Alias interim viaS,Sc rationes, quibus haec eadem ex dictis factisq; Cpnsiliarij pervectigare liceat, prudens praetereo: partim,quod intellectu dissiciles non fuerint di partim quod sertitan Od &certisiime,sios pungerent. Atq; ideo,qui habet aures audiendi,audiat. LRegula illac erra, & sine ulla est exceptione: quod omnis auarus & hypocrita, est boni publici hostis adeo etiam illi ipsi, qui omnia dicunt esse Regis,&quod Regi fas sit pro libito omnia gerere, & tributa imponere quotquot sibi placuerint:& adhuc quod Rex nunquam potest a recta via aberrare. Adi R decinium est, quod idoneum facit consiliarium ι uti tu
integrum corpus curet ipsius Principatus, ne curanda parte una.
relinquat alteram. Quod esset instar medici icti qui rem dici
asserendo una membro, causa destructionis est aliorum. Proinde integer consiliarius ita sit compositus, ut prorsus se spoliet omnius commodis amicitiae, agnationibus, personarum acceptatione,
Iactionibus,dcessis quibuscunq; respectibus: vestiat te firma oc
218쪽
prudenti bonitate, quae nec scit, neque potest, neque vult, nisi vim
tuti&iustitiae patrocinari. Hanc accipit pro suo sanguine, pro a agnatione, pro sua amicitia & necessitudine: hanc unam reuere
tur, & aliud praeterea nihil. Ad eum modum oportebit ipsum cunctorum consiliarium, audire omnes: & propendere animo & voluntate in uniuersos, sine aliquo vel minimo alicuius discrimine: nisi quantum ratio seu virtus pro se uniuscuiusq; plus vel minus p stulabit. Est bonus & virtute aliquis praestans, & quamlibet etiam non sit, petit iustam rem: & sit quo velit tandem genere, aut ortu, inter Garamantas & Indos natus ; hic vero talis est eiusdem nationis, eiusdem prouinciae, eiusdem ciuitatis, eiusdem sectionis, eius dem agnationis, eiusdem familiae &sanguinis, cum ipso consiliario: & ut tali oportet fauere ipsi consiliario, cum omni charitate, viribus & diligentia. Est alter malus homo, vel etiamsi malus non sit; petit tamen iniquam rem, & fortassis, est propinquus amicus, aut cognatus ipsius consilia ij; hic vero nec est nationis, neque est prouinciae, neq; amicorum, neq; cognationis ipsius consiliarij: atque ideo non solum non debet consiliarius patrocinari ipsi; sed adeo etiam eum reprehendere, atq; mulctare. Nam aliud est ag . re publicam, & aliud priuatam personam. Non sunt, nisi duae in
mundo regiones. Bonorum quidem una: Malorum altera. Omnes
boni, licet Indi, Mauri,gentiles, Christiani, aut alterius sint sectae; certe eiusdem sunt urbis, eiusdem familiae, eiusdem sanguinis, &agnationis. Et cuncti rursus mali in contrarium numerum sunt erunt reserendi. Sed interim tame ut observetur, aequa lance ponderata prius re,amicus,agnatus,vicinus,eiusdemq; urbis,aut nationis, ne exterior sit inserior. Hoc enim volunt diuinae & humanae leges,ut potiorem istorum habeamus rationem,quam illorum,qui forte a nobis sunt remotiores: versim praeualente interim externo,
quam omnes propinqui & assines,primo loco habeatur. Ital inter multa alia, hoc etiam,de quo loquor ipsum, magnum est consili rij ad iumentum. Quod experientia duce sic Princeps cognoscet. Primum quidem, si petit aut comparat amicis suis peculia, aut socijs, aut cognatis, aut familiaribus, & id genus alijs, etiam si munus id meruerint,diligenter perquiret: aut si eorum causa illorum beneficiorum digniores, quo minus illa impetrassent, impedivit. Nam qui haec facit, peccat in hoc decimum consiliarij adiumentum. Idem ex ipsius animo & beneuolentia, qua in hunc, qua in alium propendet magis,exactE etiam cognoscetur. Aut si aucupah- rio fauore procerum, odium sibi conflat nobilium: vel si rursus his . - E e 1 sibi
219쪽
aris . 1 CHRISTOPHORI,VARS EVIGII
sibi adiungendis populo est iniurius & infestus. Multi ordinem de
statum complectuntur Ecclesiasticum, & cum i ni uria aliorum ad- iuuando ipsum, saepe in Regno causa sunt seditionum. Tales aliquando periculo non carent consiliarij, & destruut non raro principatum. Quo magis consiliarius nulla ratione, qui quod vulgo dicunt caput est partium, admittendus est: aut qui gerit apertas cum aliquo regno, seu prouincia, aut urbe, inimicitias, eius principis , cuius agere debet consiliarium. Omnes namque homines sumus, id talem conscientiam habemus; ut cum fieri positi, & gi bernaculis rerum potiamur ; non videamur praetermissuri, cum liqua aequitatis specie perturbationibus animi nostri indulgere, &armis publicis priuatam prosequi ultionem,& denique quod oppressi, non contra consiliarium eorum aduersarium,sed contra ipsum principem, concipiunt odium; quasi ipse contrariarum partium caput , & promotione, eorum hostibus, concedendo in eos potentiam, &auctoritate se constituerit. Hinc multos principes interfectos fuisse proditorie legimus,ipsius consiliat', aut alterius ministri odio, cui nimirum princeps ille tribuebat. Undecimum praesidium, quod, quoad animum idoneum faciat consiliarisi est,
vi Sonus & istastus sita Namisis cupit pro se quemq; quod messi
ta ipsius exigunt semper reserre,bono delicet praernia, & malos supplicia, & in utroq; videt, ne peccet aliquo extremo; neue benό meritis ea conserat praemia, quae sunt superflua, aut rursus exilia& modica,virtutiq; eorum minus respondentia. Et deniq; ne poenas irroget eas,qus crudeles aut admodum indulgentes videantur.
Hic iste talis homo est iustus, est amator belli & pacis, iuxta loci &temporis opportunitatem, & homo iustus & fidelis, quod concilij
ipsius est fundamentum.' Talem ergo videmus ubique amari, cuiuscunq; tandem conditionis, sexus, aetatis, gentis & nationis se rit ι & is communiter ab omnibus optimus iudicatur, ut reuera ut
plerunq; fit est persectus &absolutus. Huic secure bona, fortunas, coniuges, liberos, vitam, honorem, nostrum concredimus;&vna omnium virtus est iustitia, sine qua parum reliquae valent; ipsa vero sola se ipsam sustentat. Itaq; prouidebit Princeps diligenter, ut ipsius consiliarius re & veritate sit iustus & bonus. Quod ipsum sic in eo deprehendet. Oratio iusti habet in se pondus &grauitatem, contermina est virtuti,& loquitur veritatem:talis prae- sens& absens est : idem in ore quod in pectorehabet: in suis ne- gotijs apertus est:mala animi, mansuetudine & charitate reprehen- dit: lauda extollit bona: totus amor, totus dilectio est: & nec spe,
220쪽
DE CORCI L. ET CONSI L. CAP. II. 221
neque metu sententia dimouetur; quo minus,id quod sentit,eloquatur: non petit, neq; quεrit aliquid amplius, quam ipsius postulant operaeprosequitur beneuolentia & patrocinio bonos, admonet vero & dehortatur ab instituto malos;& in omni deniq; re atq; actione colit & tuetur aequitatem.Talis non est nec dici potest loquax: nihil extra propositum loquiturinon est mendax: non loquitur contra conscientiam: non aliud praesens, aliud absens profitetur : hypocrita non est, nec duplici corde, nec susurro. Nam puter,quod non nisi in homines vilis &angusti animi cadit susur. ratio, est certum infidelitatis argumentu, cum susurro in hanc usq; diem nunquam fidelis sit repertus. Idem non aliorum mores aut vitia ibsentium reprehendit, cum id cora ' facere possit; nec unquam quod ipse non vidisset,aut manibus non palpasset certo testificatur. At breuiter nunquam talis aget assentatorem ; ac nec audire quidem assentatores poterit, aut maledicos,aut susurrones.
Opemusti facilia sunt cognitu:in pace & tranquillitate vivit: suo
contentus est , laborioso genere vitae sibi sui'; peculij ali quid pa-
rare studet: domum habet benE moratam : familiares modestos: vivit in luce hominum: aes dissoluit alienum:rixas & litium refugit controuersias. Non potest vero ulla ratione esse iustus, qui contentiones quaerit, iurgia, pugnas, & partium inter se dissidia: non potes esse iustus, qui suo non est contentus ; sed quaerit vias & occasiones per fas & nefas tam bonis quam malis artibus ditescendi;& ut tam ipse quam sui potentia augeantur. Non potest esse iustus, qui die nocteii; non inuigilat ; ut potius virtute ipsa duce & administra honoretur, & locupletetur. Non potest esse iustus,qui cum Sropter virtutem honoratus esse possit, negligit testimonium &mercedem virtutis. Nam hoc modo,& sibi & suis est iniurius; languidam reddit virtutem, & nocet admodum Reipub. Hoc nimbrum congruit legi Diuinae,& praeceptis omnium Philosophorum, ne admittatur illa turpis impostura, hominum quorundam stul- torsi, qui sub specie cuiusdam humilitatis, id de quo ego admoneo, vocant ambitionem. Etenim proprie illorum dicitur ambitio, qui ut inepti , dc nulla virtute snsereti , inlico tantum laudre , aut PMetronorum , aut malis artibus innixi, fidenter petunt prae dignioriatiis sexculationem meliorem. Qui autem sua virtute, scientia, Iutare, vult honorari, & opibus augeri; hic est iustus,est magnanimus,est generosus: & si sortὸ non petit debitum virtutis suae testimonium; tum est iniustus,est vilis, &pusillanimus. Ad propositum autem ut redeam, erit aliquis, qui male moratam suam habuerit