Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

f. m. De sensationibus. SSosius , quae potissima est Mentis pr

prietas , duas veluti partes separavimus; Prout duos , quos respicit terminos, disti guimus : intimum quo seipsam , suasque in

teriores tum ae Hones, tum passiones sentit ;eXtimum vero , quo & corpus , cui copul tur, & rerum externarum ad sensuum orga na appulsas persentiscit , earumque cogniti Rem assequitur . Illius occlusa semina explicare superius sategimus : de hoc modo di eendum superest . Exterioris porro Sensus quilibet aetas, qui αἴσbημ α sive Sensatio Philosophis dicitur ,

duo complectitur 9 Μentis attentionem, &motum in corpore excitum . Ut igitur Sensationis natura explicetur, duo exponenda esse videntur, tum quid Μens agat, aut Patiatur , tum quid in corpore fiat, eum quaevis in nobis exoritur Sensatio . Jam porro quod I. ad Μentem attinet, id duntaxat nobis certum est, eam non solum, nisi attendat , nihil prorsus sentire ; verum etiam concitari atque astici juxta ac si una cum corpore pateretur . Num autem re se

Patiatur, cujusmodi sit isthaec perpesso ,

222쪽

PARs II. R Ias quam illa subeat , ne divinari quidem licet . Sensus enim sive interior conscientia nihil nos docet: & quae ratio Sensus testi monio destituta comminiscitur, incerta sunt atque opinionibus tenentur. Veteres quidem Platonici, & potissimum iuniores , ut qui Animum αἰbερω, καὶ αυγοεμ, aethereo & luciformi corpore vestiri a tumabant , quod veluti illius Deliculum erat: hoc sane corpote tanquam quodam glutine Mentem cum mortali ac terreno coinPote connecti docebant. Cum autem huic via tam ti sensum adsicriberent ; colligere licet illud ipsis Sensiationum initrumentum fuisse et Praesectim cum Proclus a hujusmodi vehi

omnes fensas in jemetis conjunctos habere

dicat .

Joannes Clericus , qui eamdem Platonic Tum opinionem ampleeli videtur, Principium illvis, quod medium Μentem inter & Corpus ea conjungit, hujusmodi esse docet, ut per sensationes, quas in Μente Producit, ea quae in corpore contingunt ipsam moneat : atque ad Μentis imperium corpus agitet, quamviβaesionam' fines ignoret. o O s Potio o Comment. in Timaeum P. 164. O Biblioth. Chois T. IL P. II 6. Edia.

223쪽

repudiatur , ut quae eujusvia naturine esse statuatur, Μentis cum corpore conjunctionem, qualem ipsi fingunt, nunquam et sciat. Atque hi quidem alii Sensiationes duntaxat esie παθων γνωσεις cognitiones perpes 9num corporis arbia. trantur quam quorumdam Platonicorum os

nionem fuisse inadit Cud orthus . a Alii vero , inter quos modo laudatus Uir praeclarissimus , Sensum esse ipsius Mentis

perpessionem aliquam existimant . Nimirum Seniationes , ita rem definit Cudworthus sunt certae Mentis affectiones aut perpessi nes cum nonnullis in cQrpore motibus neceia fario conjunctae , per quas Mens aliquid Praeter illas motiones, quae nervos & cere brum pellunt, animadvertit & percipit . Tribus potissmum de caussis Mentis etiam perpessionem complecti Sensius videtur Cud-wortho . I. Quod Sensiatio non ab ipsa Mente elicitur , sed extrinsecus illi veluti obtruditur . Non enim ea vi Mens praedita est, ut nisi hoc aut illo modo assiciatur , ipsa sibi fingere valeat quae sensationibus deprehendit .

224쪽

, P A R s II. . - IS . 2. Μens prohiberst nequit, quin tales in semet ipsa cogitationes excitentur , quales P scunt motus illi, quibus agitatur corpus, cui ipsa sociatur . a. Cogitationes illae, quas Sensus excitat , valde ab iis discrepant, quas ipsa Mens insita virtute sua producit. Quod si conjecturis dandus si locus, in .ensationibus perpeti Mentem dixerim ab

ipsa uonscientia ac repraesentatione motus , qui in corpore obtinet . Μens enim corporis motum sentit propterea , quod motui a tendit . Hujus autem attentionis conscia Mens

conscientia ipse patitur , quod attendit . Praeterea Mena quidquid attendit in corpo re , ipse sibi vivide repraesentat ; atque hane repraesentationem ipsa in se sentiens , j cunda vel molesta sensatione movetur. Idque ex eo perspicuum fieri potest, quod d.orem M aliquando etiam Voluptatem , quae alii subeunt, nos ipsi veluti sentimus, si imaginationis ope ea nobi. IePLaesentamus.

Praeterue piaeulum duxerim singularem D. Augustini sententiam, cujua ingenium in Theologicis aeque ac Μetaphysicis merito admiramur Ceniet enim Sensation*s non es.se communes Meatis corporisque perpessi nes , sed potius Mentia actiones in corporis motus . Usi quidem intemtione Μentis sapientia corpua ab iu4 animari videtur. Ni- . .' O A mirum

225쪽

mirum Mens in corpus intenta in id incumbit , ut motus omnes corporis regat , quae illi sunt apta adsciscat , contraria vero Pro pulset . Ex qua sane Mentis in corpuS attentione proficiscitur , quod cum extrinsecus quidpiam ad corpus appellit, si tale si, ut operis, quod Μens exsequitur, Veluti vias praepediat , h. e. motibus , quos illa in corpore peragit, adversetur : Μens attentior fit eκ dissicultate , quae ipsius actioni objicitur'. Quare dolorem aut laborem sentire dicitur sit eni haec dissicultas minime latet . Sin autem corpoli congruat, illius scilicet temperationi consentaneum sit, id Mens facile in rem propriam convertit, I corpori adjungit ; atque ipsius in corpus actio facilior

evadit. Heic attentius etiam , sed cum voluptate Mens agit ; quoniam quod extrinsecus advenit ipsius actionem non perturbat . Quod si Μenti desint ea , quibus instauret aliquod corporis detrimentum : rursus actionis dissicultas suboritur ; hitic famis , sit is &e. sensus ; eit enim Μentis adi io sibi non igno

ta . Demum cum Μens attente agit , net Corpus perturoationem subeat; si morbo cor Pus tentetur , opem huic ferre appotet: at que ita morbos & aegrotationes lentiet . Eadem est Mentis actio , cum sensuum organa externae res Percellunt , tunc enim attentiorem intendit actionem, quae unicu

226쪽

de senses instrumento accommodetur e Menstenim eo pacto sensuum organa agit ut ibi praesto sit ad passiones corporis attente agem das, atque ut corpori consentanea adjungat,ia noxia repellat . Cum igitur MenA , quaaeorpus movet, ubi extrinsecus aliquid ad eos pus appellit, illud aliter moveat : propterea

dum ipsa sentit, agere potius , quam pati Vis detur . Augustini verba licet longiustula quin ad imam paginae oram adnecterem mihi temperare non potui; Ipsum enim disserentem

audire juvat. O

Quae. a Ego ab anima hoe eo us animari non Puto, nisi intentione facientis. Nec ab isto illam quidquam pati arbitror , sed facere de illo & in ilis tanquam subjecto divinitus do

minationi suae t aliquando tamen cum faciliatate, aliquando cum dissicultate operari . moralia ergo quaecunque huic corpori in geruntur aut objiciuntur extrinsecus, non in animo sed in ipso corpore aliquid faciunt , quod operi ejus aut adversetur aut congIuat. Ideoque cum renititur adversianti , ω mat

riam sibi subjectam in operis sui vias distaeuiter impingit, fit adtentior ex dissicultato

227쪽

ων M A pNvs ICARQuae cim ita se habeat Augustini senten, via , miror quomodo . nonnullis intermediae eongruit quod insertur aut adlaeet , facile

totum id , vel ex eo quantum opus est, iasti operis itinera traducit . Et ista eius actio, qua 1bum eorpus convenienti extrinsecus co Pori adiungit, quoniam propter quiddam adin entitium adtentius i agitur , non latet et sed P ξter convenientiam eum , voluptate sentiatur cum desiunt ea , quibus corporis detrimentum. Ieiiciat, egestas consequitur : dc hac actionis dissicultate eum fit adtentior , talis ejus operatio non eam latet, fames, aut sitia, aut tale aliquid appellatur .... Μorbidam quoque perturbationem corporis adtente agit, succurrere appetens labenti atque diiuuenti: & hac adtentione morbos ω Regmtationes sentit. Et ne longum faciam ιmdetur mihi anima cum sentit in corpore is

non ab illo aliquid pati, sed in ejus passi

niQus adtentius agere : 8e has aetiones sive ficiles propter convenientiam, sive dissiciles Propter inconvenientiam, non eam latere et S hoc totum est: quod sentire dioitur . Sed iste sensus, qui etiam dum nihil sentimus , ioest tamen, instrumentum est corporis, quod

228쪽

Platonicorrm substantiae ille favisse videatur. Praesertim cum alibi a) hujusmodi subitanti a in apertissimis verbis explodat . Cum enim Ostenderet corporis passiones Mentem sentire, ait I Non enim nuntio aliquo credibile es feri non sentiente quod nuntiat. Cujustacidi est Principium illud medium quod secundum Platonicorum sententiam a Clerico proponi supς-

rius advertimus.

II. Quae vero in corpore locum hahent, cum externarum rerum ictus collocati in ipso sensus exsipiunt: ea quidem intelliguntur, si tota illius tabricatio , omnesque partes singi latim

st ad passiones corporis cum adtentione agenν das paratior , similia similibus ut adjungat , Tepellatque quod noxium est . . . . Cum adhibentur ea , quae nonnulla , ut tua dicam a teritato corpus assiciunt , exserit adtentiores actiones , suis quibusque locis . atque instruis mentis accommodatas: tunc videre, vel audire, vel olfaeere, vel gustare , Nel tangendo set tire dicitur: quibus . actionibus congrua libem ter tabciat , & moleste obsistit incongruis'. Has operationes. passiomous corpOIis Puto an mam exhibere cum sentit, non easdem passi nes recipere . De Mustra Lisi. VI cap. V.

229쪽

a tim perspiciantur. Sed quod haee omnia prout dignitate prosequi nec vacat nee Μet physici intere it, humani corporis figura levia ter adum brata , quae Sensationum sunt propria perstringemus. Perennis ille & continuatus motus , unde humani corporis vita oritur, vel est in Sa guine, vel in Nervis. Ab his igitur pendet tum Vita, tum quodcunque in corpore fit . Sanguinis motus a corde proficiscitur: eaprin pter 'sens & origo vitae illud nuncupatur. Cor est praecipuus musculun in medio p

oris si tus , interque pulmones jacens in speciem coni, cujqs duo latera plana sunt, e spia vero rotunda, & basa ovata. Duo porro tomplectitur cava receptacula , quos Cordis ventriculos appellant, per intermedium septum anter se distitietos, quorum dexter sive auterior latior est quamvis dire vior ; sinister vero sive Fosterior est angustior, sed longior . Utri quePorro Cordia ventriculo adjacent quaedam quasi appendices Auriculae appellatae; quae ad eum usum destinatae sunt , ut illuc non patento ventriculo languis divertatur . Inde autem quatuox magna vasa , duae scilicet Arteriae . . totidemque Uenae originem ducunt : quae ia Cinne corpus duesae in singulis illius partibua in ramos protenduntur . Rrteriarum altera Aorta appellatur , quae o saliuo cordia ventricula egreditur et altera

230쪽

Fulmonaria , quae e dextro ventriculo egi essis per pulmones disseminatur. Uenarum vero quae dextro Cordis ventriculo inseritur cava, quasi vero in sinistrum hiat , Pulmonaria appellam

tur vi

ri autem Cordis est structura, ut alternisse adstringat 8r relaxet, quam SYsolan Ec Dί folen cordia nuncupare amant Phyliologiis Hinc Arteriarum partes sunt , ut sanguinem ex interno. Cordis fonte haustum Aorta in si gulas corporis partes , Pulmonaria vero in pulmones diffundat. At Venae ad eum uiuna factae sunt, ut Venae cavae truncus superiore supernis, inferior vero ab infernis cmporis Partibus acceptum sanguinem ad dextrum dis ventriculum transsehat r 9 Pulmonaria sanguine, qui e ramulis Arteriae ejusdem nominis profunditur , sinistrum ventriculum Min

Haec igitur est sanguinis per universum eo Pus circuitio . Uterque venae cavae truncus superfluum sanguinem, cui recens chylas a mixtus est, in dexteram cordis auriculam, atque in anteriorem ventriculum vehit. Inde vero ex cordia systole sanguis expellitur, de per arteriam pulmonariam in singulas pulmonum partes diffunditur: atque inibi respirati niβ Ope praeparatus , M vitali aeris spiritu graVidatus per venam pulmonariam in sinistram variculam, atque inde in posteriorem Ventriculum

SEARCH

MENU NAVIGATION