Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

eius ege . Nullae igitur Matellae partes vel quievissent unquam , vel quiescerent . Atqui si

perenni motu cieretur Materia, rerum omnium

initium, qualem illam sibi fingunt Athei . esse

non posset . Cum enim perpetuo motu Materiae putes omnes agitarentur , divullae semper ac iegregatae nunquam inter se cohaerere, nihil stabilitatis sibi comparare, nullum denique eo pus conflare potuissent. Neque igitur quidquam generari, neque haec Mundi compago effici potuisset . Ergo Motus non est Materiae essentialis. IU. Ut corpus aliquod moveatur non solum motum concipiat necessum e it , Verum etiam Oportet, ut aliquo dirigatur . Atqui si Materiae essentia motum complecteretur, nulla singi posset ratio , quare potius huc , quam illuc te deret . Materia igitur quoquoversius aequaliterniteretur . Hujuimodi autem conatus non est, nisi pei sectissima quies . Quod enim in omnes partes Materia aequaliter tendat, idem est, ausi dicas. eam mobilem esse, aptam scilicet, ut quoquoversus sese moveat ; otio am tamen plane quiescere . Ergo . Hoc sane argumentum fortasse Epicuro non latuit . Ut enim ipsius vim eluderer, siuas ato. mos, quas qualitatibu8 omni ous spoliaverat, in.

sita gravitate donavit; atque inde fieri docuit, ut per infinitum spatium jugiter suo deorium

pondere ferrentur. Veturi homo acutus Iem attulit plane com-

262쪽

mentie iam . Nam I. nullus superior atque inferior locus in infinito spatio esse potest : qu modo igitur gravitate sua atomi deficendunt, cum nullus sit medius locus , quem petere queant Zu. Neque id , cujus caussa haec finxit, alie-eutas est Epicurus . Gravitatem enim atomis impertivit, ut motus caussam aperiret . Atqui id tantum docuit, atomos propterea descendere, quia descendunt. Gravitas enim non est,

nisi nisus descendendi ; undo igitur hujusmodi

nisue ori tur , egplicandum erat Epicuro. a. Gravi: δs , quae corporibus insta esse si Iuttur, centium postulat, quo corpora ipsi sc-zantur. Quis autem ceutrum constituit Zq. Ad Imidinem fingitur haec atomis insita gravitas. Ex ostensis enim motus ad Materiae ςtientiam non pertinet . G. vitas autem non est , nisi peculiaris motus, quo Telluria corporὸ Terr m petunt , quo Lunae aliorumque Planetarum partes ad Lun in coterosque Planetas tςndant . Neque igitur gravitas Materiae e si sentialis esse potost . quamvis ad Mundi compa, gem cψadituendam sit necessalia. ac a post Tio III. Q. ambis Mater a ab aeter

no si lentiali motu praedita exstiti Pe satis-rur ; feri tamen nequit, ut indr mundua P

. Demonstratur I. Si atomorum per inane volitantium complexiones ti copulationes Telli 1ςlia, Planetas, aliaque corpora effecerunt: id qui.

263쪽

omnibus atomis communi, vel ex mutua earumdem artractione. Atqui neutra haec hypothesis rerum universitatem ab atomia confectam esse docere potorii. Ergo . Non prima . Individua enim haec corpuscula impulsionis motu agixari statuitur . Sed mutuus . hujusmodi conflictus, quo atomi aliae alias ii Pallunt, nunquam faciet, ut atomi copulentur: sed Potius, ut divellantur, aut si cohaeserint, iterum secundo adveniente impulsu dissocientur. Liquet igitur nunquam fore , ut atomi aliae alias

apprehendant, λtque ita continuentur, ut rerum

formas & figuras ei sciant , si impulsionis motus

ipsis naturalis dicatur . Non secunda. Mutua enim attractio ad Ma teriae essentiam nihil pertinet. Nam si suapte natura instam in se attractionem Materia haberet , nulla informis materia , nulla consusa at mOIam farrago, nullum denique Chaos esse posset . quin etiam rerum universitatem , qualis inpIaesens cernitur , ab omni aeternitate ex lit-tisse oporteret, Attractio enim est commune illud vinculum, quo materiae partes cohaerent: quo universa Mundi corpora veluti inter se apta

es connexa certos motus constantillime conficiunt , atque ornatissimam hanc & pulcherrimam

rerum univertitatis speciem constituunt . Vis igitur attractionis atomis insita eas turbulento motu agitari non PateretuI .

264쪽

Absurdus autem esset, si quis Materiam ab

aeterno attractione praeditam eme diceret: atque eam tum demum exseruisse contenderet , cum

ad res efficiendas veluti prosiluerit. Quis enim assequi poterit vim attractioni, in sinu materiae delitescentem , qua Materiae Partes aliae alias non 'attrahant ZNeque ab his difficultatibus sese expediunt Democritici , cum ajunt praesentem Mundum ex alio jam dissoluto enatum esse, atque illum ex aliis, qui deinceps interiere, prodiisse . Suis potius opinionibus implicantur , & graviorem plag in accipiunt, ut leviorem repellant. Quicunque enim Mundi interitas impossi illis est,

si mutuam attractionem interiae essentialemeta constituas dummodo aequalis intersit proportio inter motum impullionis, atque at in esionem . Fieri quippe nequit, ut materiae par tes , quae naturali Vi commune centrum pς tunt, ab eo divellantur . Quod si, ut liberalius cum Atheis agamus , attractionem ad Materiae ementiam pertinere assentiamur: sua tamen ipsi caussa cadunt. Aut enim vim atomorum in infinito inani volitan tium immensun esse statuunt: aut atomos numero circumscriptas per finitum spatium vagari tuentur . Atqui , quaecunque fit hypothesis , rerum universitas etfici non potuit , etiamsi ab aeterno Materiae insita:sit attractio . Ergo rriam I. Si tum quod ad spatium , tum quod ad

265쪽

METAPHY sICAE ad materiam attinet, finitum esse dicatur Chaos:

mutua attractione ita agerentur atomi, ut omnes

undique medium spatii lopum capesserent: atque aliae alias deinceps apprehendentes inter se jun-elae permanerent. Unicam igitur massam , eamque immanem de sphaericam etfingerent. Nullus igitur Mundus varietate corporum Ornatus ex finitis atomis oriri potuisset. II. Sin autem Chaos io finitum esse statuant

Athei , nullo quidem consilio plane ipsi de

nient , quidnam attractio atomis naturaliter insita essicere potuerit . Quin etiam licet atomosita secum consociatas esse dicεs , ut Planetas laque coxpor efformaverint; nunquam tamen seri potuit, ut Planetae sive interiori ipsorum gravitatione , sive exteriori aliorum corporum impulsione suas sibi conversiones compararint. Si enim ordinatos Planetarum motus consideremu3 , plane constat eos hujusmodi cyrsus suapte vi arripere non potuisse : sed divinae duntaxat Potentiae opus esse. Singuli sitam habent centrum , quod constanter respiciunt , cum qui iaque peculiarem confici t urbit in . Sas gravita tione centrum petςre , , 9 Proportionatam im-, pulsionis obliquae quantitasem accepisse vid mus, quae Iespondot projectioni ad tangenter orbitarum. Compositus hic motus, qui ex di tractione & projectione simul conjunctis enaicitur, eas circulares aut ellipticas orbitas de

snit , quas circa Holem Planetae, b circa prio

266쪽

marios Planetas secundarii conficiunt. Gravitas enim facit, ne a centro aberrent, impulsio Vero, ne centrum Petant. Iam vero etiamsi statuatur attractionem Μ teriae essentiae propriam M peculiarem esse :una tamen attraetio caussa esse nequit, quare Planetarum motus exstiterint. Mutuae enim attraetionis vis praestat , ut Sol trahat ad se Planetas , & victissim ab ipsis trahatur , Planetae vero suos latellites . Una igitur attra-etio ab impulsione sejuncta motum ipsis impertiri non potuit . Impulsionis autem motus undenam oriri potuerit, ne divinari quidem licet Atheis . Ergo . Neque caussam aperire poterunt Athei quamobrem non unum si attractionis centrum sed circa Solem Flanetae revolvantur. 'ti Tel iurem, Jovem, S Saturnum alii minores Platanetae Comitentur , quorum unusquisque circa primarium suum circumvolvitur . Aut cur Stellae lixae eadem , qua cetera corpora, attractionis vi praeditae nullas circa aliquod

Commune centrum conversiones conficiant .

Licet igitur infinitum Chaos fuisse detur A theis ; ex infinitis tamen atomis Mundus oriri

non potuit. PROPOsITIO IU. Materiae rePugnae 'BaOItarum Vita .' neque ex ea Sosius atqlle Intelligentia oriri potes . . 'Demonstratur pars prima Propositionis . I.

267쪽

α58 META PHYSICAE Vitae nomine , quam Μateriae insitam. esse docent Stratonici ac Pseudo toici , intellia gunt interiorem Vim atque efficaciam , qua ex seipsae sese inbuendi ac fingendi potestatem 'habet Materia . Atqui hujusmodi facultas Materiae prorsus repugnat . Ergo. Nam I. Inertia quam Materiae inesse: omnes experimur,

quam ipsi propriam & peculiarem esse superius ostendimus, componi nequit cum motu interiori & proprio . a. Motus a se in seipso actio est intima atque immanens . Atqui hujusmodi actio Μateriae vires plane , excedit. Quaelibet enim illius pars in aliam ageret potest: at in seipsam non potest. HyloZoita sum igitur vita abhorret a Materia. II. Vita isthaec , qualem HyloZoitae chim minis cuntur , ejusmodi est , ut ea nihil absurdius fingi possit . Eam enim conscientia Dperceptione destitutam esse docent : at eam omnium sapienti ismam haberi volunt ; nullam quippe Materiae partem esse ajunt , quae non accusat e teneat , quibusnam rebus apta sit aut inepta , quidve facere vel ferre queat . Quis autem haec secum pugnare non deprehendit φScientia enim atque intelligentia esse nequit, quae sensus eXpers si , nullamque eorum, quae agit, consesentiam habeat. Propositionis pars altera ex iis abunde liquet, quae differu imus , cum Humanae Menti simplicitatem vindicaremuδ . PRO

268쪽

Atheorum copiis profligatis age 'nunc argumentorum aciem , quae Deum esse ostendum instruamus . Ea porro in tres classesdripertiri possunt. Vel enim ex omnium pentium consensu colliguntum, & Moralia nuncu-pm licet: vel ex Universi fabricatione , or-ine , ω finibus , quae H ica dicimus: vellanaem ex solidissimis Philolophiae principiis. quae Metaph ica appellantur . A postremi eXOLdiamur . .

R B omni a ternitate aliquid exstitisse

. - PQ tςt , Atqui quod suapte natura ab omni aeternitate exstitit ; idem exsistendi necessitatem complectatur oportet . Quod a tem necessario exsistit , perfectissimum est. igitur aeternitate exstitit Ens per iectissimum, quem Deum appellamus. Hoc sane argumentum ut ὀν Gmon. yratIνum esse solas amens inficias iverit. Quod enim ab e terno aliquid exstitisse oportet, Athei omnes consentiunt, qui ad ravim usque incla-.' nt , - nihilo m4ia . De quo autem cumpsis nobis est disceptatio , id scilicet est. - d naturae sit, quod ab omni exstitit

ternitate Atqui ludibrium omnibus debent othei , cum materiam rerum omnium vili

269쪽

eso Μ ET A PHYsICAE simam, atque ab omni parte 'impeffectam, ab

omni exstitisse aeternitate effutiunt . Lam enim nullam exsistendi necessitatem comprehendere, M perennes subire vicissitudines s uperius de

monstravimuS. .

II. Nobiscum Athel consentiunt, non omnia, quae hodie obtinent in rerum universitate, ab/ aeterno exstitisse : sed aliquid fuisse , unde reis' liqua . prodierint. Atqui quod ceteris omnibus initium dedit, perfectissimum sit oportet, elusique naturae , ut universas τοῦ εἶναι ess nda rationes complestatur. Ergo . Causia enim suo effectui excellit; neque eLfectus esse potest caussae suae viribus & facultate praestantior . Fuit igitur ah eterno Ens

aliquod perseetissimum , cui originem suam

universia acceptam referunt . Hoc autem Ens

Materia' esse nequit; vita enim, sensus, atque intelligentia, ab eo, quod Vita , sensa , atque intelligentia caret, fluere non potest. III. Aut aliquod Ens aeternum , immutabile, atque independens: aut mutabilium Enti- .um infinita series statuatur oportet. Atqui hoc alterum repugnat. TUO. Nam I. infinita isthaec contingentium se sies nullam extrinsecus caussam habet , unde exsistat . Ea enim ex universis rerum naturae Entibus componi statuitur , quorum alia alia ab aeterno produxerint , & quae omnia nullam primam caussam agnolcant . Neque int .

270쪽

rior aliqua exsistentiae caussa fingi potest. Nullum enim necessario exsistit : sed omnia ita comparata sunt , ut alia ex aliis pendeant. Partes igitur , unde tota series conflatur , exs- stendi necessitatem non comprehendunt. Ergo ipsa series ea destituitur . Quod autem necessario non extistit, ab alio pendet, ut exsistat . Repugnat igitur infinita contingentium series , quae suae originis caussam excludit. 2. Si haec contingentium series finita esse statuatur , eam prolecto impossibilem esse fatentur Athei. Atqui infinitas, quam huic a

scribunt Athei , nihil suifragatur ; quin imo

praestat, ut magis , magisque repugnet. Ergo. Singula enim Entia , quae seriem constituunt, sufficienti exsistentiae ratione destituta, hujus profecto indigent . Infinitri series statuitur ; in digentia igitur in infinitum crescit : nimirum infinita vi opus est, cui exsistentiae rarionem

referant accGptam .

s. Quaevis Entia , unde infinitam seriem coalescete comminiscuntur Athei , ita sunt, ut olim praesentia fuisse , ω nunc praeterita esse jure quis dixerit . Atqui quod praesens fuit, ac Praeteriit, prioris posterioris dis.

serentiis, tempolis nimirum intervallis subjicitur . Id autem cum infinitate atque aeternutate componi nequit . Infinita igitur contingentium series , quae ab omni aeternitate e

luteiit, Plane IcPugnat.

SEARCH

MENU NAVIGATION