De potestate presbyterorum in administratione Sacramenti Poenitentiae Dissertationes duae Ioannis Baptistae Locatelli Zuccalae

발행: 1787년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

xime praeterito eucharistiae participes non fiebant, ut tradit Morinus de poenit. l. lo. c. l. Martene de ecclesiae ritibus L i. c.

Clarissimus Litta, ut ostendat nemini unquam denegatam suisse Sacramentalein absolutioncm , sed solam cum ecclesia reconciliationem, refert l. 87. decretum Iulii L causa a c. q. 6. apud Gratianum & caput a. epistolae Coelestini I. ad episcopos per Viennensem & Narbonensem provincias constitutos. Iulii decretum non Lxscribam , quod tanquam apocryphum communiter ab eruditis rejicitur, ut videre est apud Van Espen in commentariis in Gratianum ad hunc locum , & apud Berardum in canones Gratiani t. I. p. a. c. 3 i. Coelestini Vero testimonium hoc modo se habet apud Littam: Agnovimtas fi nitentiam monentibus denegari . . . HOLLE- mus , fateor, tantiae imietatis aliquem re

seriti , ut de Dei pietate desperet, quasi

non posset ad se quovis te Ore concrurrenti succurrere . . . Quid hoc , rore , es aliud , quam morienti monem addere , ejusque animam sua crudelitate , ne afflata esse possit, occidere PSed sciendum est Coelestinum primum,

92쪽

Prima 7 s

tertium fuisse post Innocentium primum summum pontificem . Supra diximus tempore Innocentii primi jam sere ubique abrogatum fuisse morem denegandae reconciliationis ; imo viguisse solummodo tempΟ-re , quo crebrae erant persecutiones, liquet ex relato Innocentii testimonio. Quare ex

hac Coelestini epistola nihil aliud inferri

potest , quam adhuc perseverasse in provinciis Narbonensi St Viennensi priscam consuetudinem , quam utique jure ac merito improbat ipse , utpote quae nimis severa videretur, & undique obsoleta esset; & quemadmodum extra omne dubium i est Coelestinum probro objecisse 'iis negationem sacramentalis absolutionis, ut vel ipse Litta fatetur , ita evidentissime colligitur olim ne quidem a peccatis absolutos suisse eos, qui non reconciliabantur in extremis. Ex quibus Omnibus patet , per aliquod tempus presbyteros, nec non etiam episcopos prohibitos suisse, ne eos , qui in mortis periculo constituti erant, si tunc primum solummodo poenitentiam p terent , sacramentali absolutione donarent. Alia similis modo esset agitanda implicatissima quaestio , utrum scilicet iis, qui , acta publice poenitentia , nova cri-

93쪽

ν Dissonatio

mina perpetrabant, omnis aditus poenitet lige ab ecclesia praecluderetur. Certum qui'pe est antiquitus semel tantum poenite tiam publicam canonicorum criminum post baptisma commissorum concessam fuisse si), quam disciplinam usque ad saeculum septimum in ecclesia occidentali verosimiliter perse verasse tradit Μorinus de poenit. l. s. c. 28. Inquirendum igitur esset , an ii saltem in fine vitae veniam & absolutioncm conSequerentur. Sed quoniam sese lateque hanc rem pertractant citati auctores, ideo

breviter meam aperiam sententium.

Duplex esse potust propositae quaestimnis sensus . Primo , an qui post aciam S

mel de gravioribus peccatis publicam pC nitentiam si in alia lethalia quidem, sed

non obnoxia paenitentiae publicae incidissent, saltem in fine vitae reconciliarentur: quod extra omnem dubitationis aleam positum cst , quodque constabit ex epistola mox

i) Vide clariss. Albaspinaeum libr. a. ObserVi f., Mortiriim de Poenit. l. s. c. 26. & seq. , Pctavium in animadversionibus in s. Epiphanium ad haerestin so. ,

Natalem Alexandrum hist. eccles. saeculi 3. dissert. IV. . , Marione de antiq. cccles. ritibus i. I. c. sitit. I., C talanum in Ilituat. Romanum de sacram. Finuit. tit. 3. c. I. , Eli OSq. communiter . Dissiliam by Corale

94쪽

Prima 7 7 reserenda Siricii papae; imo eos , dum V

verent admisso fuisse ad poenitentiam secreto perficiendam docet Tournely de s cram. pinnit. q. 8. art. S.

Secundo, an iis, qui post publicam

poenitentiam in eadem , aut etiam graVi ra, quae publica poenitentia expianda erant, relaberentur crimina , sacramentalis absolutio impertiretur, dum in mortis discrimine constituti essent . Hinc inde disputant eruditi ; sed mihi verosimilius videtur tunc demum privatim reconciliatos fuisse . Hoc enim tradere existimo Stricium summum pontificem in epistola prima ad Himerium Tarraconensem episcopum, qui ipsum com Suluerat . quomodo se gerere deberet erga eos, qui , acta Poenitentia, tanquam cara

ac siues ad pomitus pristinos O ad xolutabrare euntes, O militiae cingulum, O lud cas 'oluptates, O noxa conjugia, O inhibitos

fessam incontinentiam generati post absolutionem sibi prodiderunt. Sic quippe r spondet illi Stricius: De quibus , quia jam Fufigium non habent poenitendi, id duximus decernendum , ut sola intra ecclesiam Melibus oratione jungantur, sacrae rus

riorum celebritati, quamvis non me anciar,

95쪽

intersint; a Dominicae autem mensae con-

inpio si egentur , ut hac saltem disrictione correpti, O stsi in se sua errata coligent, O aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis eviditatibus retrahantur. Quiabus tamen, quoniam carnali fragilitate c ciderunt, riatico mianere, cum ad Dominum

coeperint proficisci per communionis gratiam lumus subveniri. Quam formam O circa mulieres, quae se post paenitentiam talibus pollutionibus Arinxerunt, semandam esse censemus. Ii igitur , qui peracta publice

poenitentia relapsi fuerant , imo etiam in eodem criminum luto sese VolutaVerant , imminente morte absolutionis munere quasi viatico donabantur ; quod quidem in absentia episcoporum presbyteros praestitisse praeter dubium est.

De peccatis publicae poenitentiae οὐ noxiis, quorum proinde absolutio seri ata erat episcopis ante si culum Octaxum .

Nonnulli queruntur, ut jam diXimus

non solum voce, sed editis libellis ut pi

96쪽

rimum seditiosis, de hodierna episcopalium reservationum praxi, quasi presbyterorum auctoritati injuria . Non dissiteor in qui

busdam catalogis casuum reservatorum sersan plus aequo rcstringi sacerdotalem jurisdictionem . Praeter omne tamen dubium est, perpetuo in ecclesia limitatam fuisse presbyterorum auctoritatem , ita , ut quaedam crimina episcopis servata fuerint condonanda ; quod supra demonstravimus de illis quae publicae erant Imnitentiae subjccia. Μodo igitur inquirendum , quaenam haec

suerint . In horum criminum serie colligenda poenitentialibus libris , quos clarissimi Antonius Augustinus in sua juris canonici epitome , Labbcus tom. 6. conciliorum , Balugius tom. 7. Miscellancor. , Murato rius tom. s. Antiquitat. Italic., aliique ediderunt, non utar, quod sunt saeculo sexto posteriores , & mutationes aliquas passi sunt medii aevi disciplinae aptatas, sed illam potius ex syncronis ac integris Sanctorum patrum sententiis desumam , conciliorumque canonibus. Plotia de his cognitio dari fortasse nequiverit , cum plurima monumenta perierint ; atque utinalia ille saltem extaret libellus, quem accuratissime

97쪽

8o Dissenatio

conscripserat Cyprianus , ut ipsemet testatur in episti s a. ad Antonianum , quo poenae singulis peccatis secundum uniuscujusque circumstantias praescriptae erant; nia hilo tamen minus hac de re generalis quaedam , quam satis suturam esse existimo , notio habebitur . Hoc autem adve tere oportet . me allaturum plurimos provincialium conciliorum canones, & sanct rum patrum testimonia , quae non nisi particulares respiciunt ecclesias: ex iis tamen facile inserri poterit , quinam generatim fuerit ecclesiae mos ac disciplina in subjiciendis poenitentiae publicae peccatis , & consequenter , quam limitata suerit tunc temporis presbyterorum jurisdictio. Tria potissimum erant crimina in unu Versa ecclesia publicae poenitentiae addicta , idololatria , homicidium , & adulterium ;ut legere est apud s. Pacianum , Gregorium Nyssenum epist. ad Letojum, aliosque patres , & in conciliorum canonibus, quin

rum testimonia omittam , ne videar in re perspicua testes non necessarios afferre . Haec tamen peccata, ut Vocant canonica,

in plures species dividebantur , quarum singulis statuta respondebat poena. Verum plura etiam alia crimina erant

98쪽

Prima gipublicae poenitentiae subjecta , quae nullam cum idololatria homicidio & adulterio co junctionem habent , ut aperte tradit inter alios s. Augustinus pluribus in locis , & praesertim homil. ultima ex L. , & de

civitate Dei l. II. c. 27. , ideo ea ipSainvestigabimus ac recensebimus , praeematibus tamen Bingliamo originum antiquit. christian. l. Due . , & Selvagio in instit. antiquit. christian. l. 4. Nonnulla fortasse me estugient, sed ea, quae commemorabo, satis erunt ad ostendendam propositionis falsitatem , quam quidam nuperrimus scriptor Gallus edidit, nulla alia videlicet sui se antiquitus crimina publicae poenitentiae obnoxia , nisi idololatriam, homicidium, &adulterium. Sciendum insuper est, quod licet quibusdam delictis stata poenitentiae tempora

non decernantur in conciliorum canonibus Vel patrum testimoniis , quae exscribentur ;attamen, cum anathemate plectantur, etiam

publicae poenitentiae subjecta erant, jurisque proinde episcopalis ; ut liquet ex epistola Augustini 26s.: Mum etiam homines pia

nitentiam , si post baptismum ita pecca-

νerint , ut excommunicari , O postea n conciliari mereantur , sicut agunt in omnia

99쪽

8 a Dissertatio

vfellantur. Itaque ab idololatria exordienuir . Inter idololatras non solum sacrificiati , Omrificati, ut nuncupabantur ii, qui incensa offerebant idolis , & sacrificiorum febant participes, sed etiam libellatici recensebantur , idest ii, qui fidem Christi

palam profiteri erubescentes , ac trepidantes , ethnicis magistratibus, numerata pecunia , libellos dabant , vel ab illis acci piebant , ut se a satellitum furore tuerentur, & a faciendis publice sacrificiis immunes essent I) . Horum tria potissimum erant genera . Primum genus eorum , qui magistratibus se non esse christi alios assirmabant , quos s. Cyprianus in libro praesertim de lapsis in eadem classe cum sacrificatis collocat . Alterum eorum , qui

i) IIoc novum lapsorum genus . saeviente Decii persecutione in Africa emersit, quod materiam eruis ditorum hominum conjecturis praestitit: quae mihi verosi milia videntur , transcribam . Qui plura dcfide. rant , consulunt vitam s. Cypriani I. s. , quae praecedit illius opera in editione Balvetii. Bingliamum origin. lib. 6. . Tillemontium t. p. 4s I. . Natalem Alexandrum histor. ecclcs. saeculi tertii , Selvagiuin in instit,

100쪽

vel amicum ethnicum , vel serVum mitte bant , ut fidem eorum nomine abnegans, libellum securitatis ipsis procuraret a magistratu. Hos aeque ac primos condemnat

clerus Romanus in epistola ad Cyprianum inter Cypriani epistolas 3 o. & s. Petrus Alexandrinus can. s. & 7. servo unius anni , domino trium annorum pC nitentiam injungit. Tertium denique erat illorum , qui christianos esse se profitentes a judice libellum securitatis obtinebant, ne ad immolandum idolis, Vel ne magistratibus se sistere cogerentur. De his s.

Cyprianus specialiter loquitur epistola sa. ad Antonianum , & puniendos esse affirmat , licet non exponat distincte, quisnam paenitentiae terminus eis praefiniendus sit . De libellaticis autem generatim haec habet epistola i l. ad presbyteros & diaconos Romae degentes s. Cyprianus : Item cum comperissem eos , qui sacrilegis contractiabus manus suas atque Ora maculassent ,

, et nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent, exambire ad mar res fassim , consessores quoque importuna O gratiosa deprecatione corrumpere , ut sime ullo discrimine atque examine singulorum darentur quotidie litellorum millia contra cram

SEARCH

MENU NAVIGATION