장음표시 사용
371쪽
Dg OpuvRA REGIONE. 3 is Qui enim id fieri poterat, cum Salomonis .
aetate necdum Carthago,ut jam demonstravimus, condita esset Sed cum civitas admodum opulenta foret, & maximis affueret auri &argenti di vitiis, commercio Hispaniae id temporis omnium metallorum feracissimae adeptis, quibus domi forisque potentiam & imperium suum largiter a MXerat, eam nomine Tharsis expressit divina
Scriptura: sicuti terris novis nostra memoria repertis usu venisse videmus uς ideliquod nobis procul versus occiduas orbis partes recesserint, &auro plurimum abundaverint , vulgti jam Indis nomen invenerint. Qui enim aliter statuunt ij multum hveritatis ratione abesse,nec justa reprehensione caruisse mihi vi dantur, si judicant sacram Scripturam Salomonis principatu, hoc verbo urbem, quae id temporis nusquaesset, designasse. Quoniam verli recentio- res Judaei,in summa Geographicae facultatis ignoratione,temporumque inscitia versantur, nec exterarum nationum historias attingunt, qud temporum ordines, varietate S, eorumq; congruentiam, disquirere S dijudicare valeant, quipph cum Hsorra te- M. ruit a. denis sit temporum nuntiis veluctatis, ut re--εd Q1cte judicavit quidam,fit, ut varus id genus imbuantur erroribus.
372쪽
Quod accidere nequaquam potuit in hoc genere Τosepho & Philoni, in omni disciplinarum doctrina, & rerum multarum cognitione versatis. Hanc Hieronymi &Septuaginta interpretationem, nonnulli fortasse arripientes , eXistimaverunt alio quando carthaginem suisse Ophyram , parum attendentes e quonam portu, quove ex sinu classis Salomonis eandem regione petitura solveret. Sed nec attenderunt apud Sofalam insulam , nullum pretiosarum 3 gemmarum genus, nullum argentum, nullos esse pavones. Quae omnia, ex Ophyra regione praeter aurum, etiam afferebantur.
, Id quod Georgius Agricola animadvertisse visus est, cum Sofalam Ophyram esse negavit , in libris quos de veteribus 9 novis metallis eomposuit. Atqui tantum abest, ut Tharsis , Salomonis tempore Africam significaverit, ut non defuerit, qui hac tepestate , libros veteris legis convertit ex Hebraicis, & vocabulum Tharsis apud historiam Regum stertio Regum 9. 9 ao.
indorum mare interpretatur , non autem
yndιε oram , integra gemanente historia Ophyra regioniS.
Nunc reliquum est, ut causas explico-mus,cur in mentem venerit Sacrς histori . eam India regionem Ophyram nuncupare.
373쪽
nere sunt disputata , diligentius at enda mus , facile reperiemus ut supra diximus, moris esse sacrae Scripturae,nomina eorum, qui terras primum incolere&habitare coeperunt, ipsis terris imponere. Sed cum hujusmodi nomina , parum cognita aliiS Dationibus fuerint, ut ipse similiter Josephus animadvertisse visus est , propterea quod
eis soli Judaei uterentur, evenit, ut Ob Fae dictorum nominum insolentiam , multa sacrorum librorum hujus generis loca, maxime obscurarentur & magnam dubitationem afferrent. Quod si nonnulli Judaeorum viri doctissimi, qui aliarum gentium & exterarum nationum literas, historias, & monumenta, variasque artium disciplinas perceperunt, ex quibus extitere
Philan ct iosephus summa cum diligentia, Ihilo di is non multi hujusmodi posteris explicata, li- 'teris tradidissent , quae peculiari quadam. cognitione indigebant, multo prius etiamnunc circa locoru hujusmodi abstrusorum intelligentiam hallucinaremur. Si autem recentiores Judaei , more illorum squos
modo nominavi) clarorum virorum,lireris Graecis &Latinis ab ineunte aetate imbuerentur', reliquasque disciplinas attingere in animum inducerent, qud rerum ac te minPorum
374쪽
COMMENTARI Usporum congruentiam intueri &intelligere possenti , non es et sanh qudd in tantis ac
. tam depravatis opinionum erroribus implicarentur. Nunc, cum praeter Hebraicas literas, hasq; sine ulla Grammatices ratio, ne , primoribus labris degustatas veriusquam percepta S,quippe a parentibus veluti tumultuarie traditas, nullum, nec literarum nec disciplinarum genus consequan
tur, quid aliud quam labi, falli, & turpiter
errare illis suturum putamus ' Quodque ' caput est, praeterquim qudd cum ipso nutricis lacte errorem fugere incipiunt, non modo ignoratione verae Religionis imbuuntur, sed variis, tum falsis, tum perversis,& quandoq; ridiculis etiam opinionibus , poetarumque portentis similibus adhaerescunt. Quarum plura quidem genera videre licet, cum apud multos bene doctos viros, a quibus adversus Judaeorum pervica iam plura sunt subtiliter & acerrim h di- M. Giniinu, sputata , tum Vel maxim E apud Petrum Gallatinum,bonum in primis auctorem,&Hebraicarum literarum satis peritum. A-ded ut pud cat & misereat me infelicis hominum conditionis in tot mentis caecitatis& animi pravitates immersae. Josephus igitur hunc locum d tenebris in lucem evocare videtur. Explicans enim in primo libro
375쪽
Ds O PHYRA REGIONE.bro J udaicarum Antiquitatum,quendam Io- cum sacrorum librorum , satis docet unde nominis originem Ophyra regio traxisse Ο να-- videatur.Quum enim divina historia commemoret . emporibus Phaleg divisam fuisse terram, quamobrem hoc ei nomen inditum, quod dissonem significat apud Hebraeos, ita, Natique sunt Heber*- duo, no Genes 3 r. men uni Phaleg , eo quod in diebus ejm diri sit terra : ct nomen fratris ejus festan. aut
sectan genuit Almoaad, ct Sale', ct Asam . moth, fare, ct Adonan, ct V al, ct Deoia, ct Hebat ct Abimael, Saba , ct Ophir, erHersia, ct Jobab. Omnes isti silly sectan . Et facta en habitatio eorum de Messa pergen
tibus usque Sephar montem Orientalem. Jo- L .i.Am .sephus vero eadem in hunc modum marrate
Heber autem lectan genuit 2 Phaleg. Dictus autem Phaleg,quoniam secundum divisionum habitationum natus est. Phaleg autem divisionem Hebraei vocant. fecit an pero,qui seius fuit Heber , habuit filios Helmodat, Saleph, marmoth, Iaracb, Aduram, Uzat, Decia. Obal, Abimari, Saba, Ophyr, Epila, Iobab Hii a flumine Cophinu India , ct positae circa eam 'ria , loca quadam inhabitauta. Haec Josephus. De quo flumine qui Indum in Πuit,frequens mentio fit apud Geographos. Quorum verba subjicienda duximus , ad plenio
376쪽
32o COMMENTARIUS pleniorem rei cognitionem & intelligentiam. Nam Pomponius haec profert: Indus ex monte Parapamiso exorius , ct aba quidem sumina admittit , sed clarissima Cophen, ceonem, Hydaspem. Plinij vero hujusmodi sunt: A proximis Indo gentibus monta na Opissana habent Capissam urbem quam iuruit Cyrus, Arachosia cum oppido ct flumine ejusdem nominis. a uod quidem 6.phe dixere a Semiramide conditum. Et paulli in
ferius subjungit: Flumen Ophes Uuunt in
eum navigabilia Sadarus, Parolpes, Sodinus. Strabo autem incidens in mentionem Alexandri in Indos expeditionis , de eodem fluvio sic meminit: auare isdem monti sper vias breviores exuperatis, reversus est,habens Indiam a sinistris. Fontea rursus in eam rediit ac occidentales ejus mes,er Cophen sumen ct Choa fem qui in Ophen immittit. Et paulli inferius: 'Post Lophen itaque Indus fuit.Regionem inter hac duo flumina mediam habitant Astaceni,ad sana,Nisset,sc. Et Plinius iterum Ultimo sine Cophele fluvio, qua omnia Ariorum esse aliis placet. Nec nous' 'sam urbem plerique Indiae ascrwuut is Quum igitur decem filiorum Iectani coloniae, partim in quaedam Syriae loca Indiam pene attingentia, partim , in illum Indiae tractum quae Cophe fluvio irrigatur sui
377쪽
Dg Os MYRA REGIONE. 3ax Iosephus narrat) deductae sint, & unus ex ejus filiis ορυr nuncupatus fuerit,apparet
ex hoc nomine, per interiores Indiae partes Pertinente, Ophyram regionem esie nominatam, ut recte existimavit Rabanus Ma
rus & Nicolaus Lyranus. Quoniam verti Hevilat frater Ophyri,finitima Ophyrae regioni loca etiam incoluit, ideo Moses cum Indiam exprimere voluisi et,quam inclytus amnis Ganges s Philon ab eo appellatus u- .ας berrimis aquis interfluit: Havitat nuncu- GgnIra Inc pavit. Et fluvim sinquit) egrediebatur de loco voluptatis ad irriganiam Paradigum , qui inde dividitur in quatuor capita , nomen uni Pbiis, ipse est qui circuit omnem terram Ne
vitat, ubi nascitur aurum. Et aur m terra illius optimum est. Quam regionem Hevilat Josephus Indiam interpretatur. Cujus lib. I. Anti baec sunt verba: Rigatur autem his horim ab 'μ' - δ' uno flumine circa omnem terram und que profluente. Hic in quatuor dividitur partes , ct uni quidem nomen est Thon , qu inundationem sigmficat : educitus in Inriam pelagod unditur: qui Getha nuncupatur a Gracis. Sed ne quis arbitretur hanc esse Hevilat, quam alio in loco idem Josephus dicit csse ii'. r. An-Getuliam Africae provinciam, ab Hevila Chusi filio nominatam, opus est ut duos
suisse ejusdem nominis intelligatur; hunc
378쪽
322 COMMENTARI Usquem modo nominavi, alterum I ectani filium Ophyrique fratrem , de quo nunC a gimus. Quam dubi ationem funditus sustulit Josephus, cum significavit fluvium
Phisonem apud Indiam in pelagus deflue-re. Et Indiam provinciam a Mose Hevilat esse nuncupatam, preterquam quod ex ipsius verbis paulo ante recitatis liquid cidignoscitur, tum etiam ex Commentariis
divi Hieronymi de locis Hebraicis , quibus se ait. Hevilat ubi aurum purissimum. qMod Hebraice dicitur Zahab, ct gemma pratios
oma, carbunculus, smaragdusque nascuntur. Tu autem regio ad Orientem vergens , quam circuit de Faradiso Phi on egrediens. auem nostri mutato nomine Gangem vocant, Sed erunus de minoribu s Noe moliat dictus ect ,
quem Iosephus refert cum fratribus suis a sumine Cophone 2 regione India usque adum locum, qui appellatur Ieria, posiedio. Et paulo post subjungit: se regio India,sn qua habi&runt flj Heber. Sophera vero mons orientalis in India: juxta quem etiam praediciti habitaverunt, quos Iosaphus refert a Copheno flumine D Indis regionibus usque ad eum locum perveniste, ubi appellatur regis Ieria. Sed ct Classis Salomonis per triennium hinc quadam commercia deportabat. Haec ille. Intelleximus divi Hieronymi sententiam a
379쪽
Da op HYRA REGIONE 323tiam, etiam Rabani Mauri cognoscamus. ait enim: Hevilat regio est India qua pore
diluvium posisa ab Hevilat, filio Iectansiij
Heber patriarcha Hebraorum. In quorum sententiam discedit Hieronymus ab Oleastro, amplissimus Theologus in doctissimis Commentariis quos proximis annis .edidit, in quinque libros Moysi,cujus etiam verba transscribere visum est, quae hu- jusmodi sunt : e lia en Chapilah, deno-
quidem Chapilah etiam Orientalis ect, quia ibidem dicitur fuisse habitatio filiorum Heber, a 4 Vesab usque ad Sephar montem orientis , qua etiam auro abundat, cum sit prope Ophir. Nam Ophir, fuit frater Cha Olah, ut ibidem dicitur. Haec ille. Ex quibus omnibus intelleximus Judaeorum peculiares,regionum, fluminum, insularum ,& maris appellationes , a Graecis & Latinis,ab aliisque aliarum nationum longe diversas , easque a primis terrarum habitatoribus esse deductas. Tum etiam perspeximus Ophyrum ct Hevilam fratres, ut Josephus, ut divus Hironymus, ut alii quoq; viri doctissimi quorum mod5 mentio facta est) profitentur, Indiae quasdam partes Ucoluisse, quas divina historia ex more suo, eisdem duorum fratrum nomi- X o nibux, i
380쪽
nibus, Ophyram & He Vitam appellat
Quarum alteram Moses scribit aurum optimum gemmiisque pretiosissimas produ-
.ere et ex altera vero ingentem auri copiis
ana Salomoni delatam , J udaeorum regum monumenta testantur, hasque finitimas esse,& ut paulo ante dixit divus Hieronymus ex quarum altera classis Salomonis per triennium quaedam commercia deportabat. Praeterea Africam,consentientibus doctorum virorum testimoniis, apud Hebraeos Phut,non Tharsis esIe appellatam , & Ophiram apud Indos esse etiam percepimus. , Quid ergo amplius pertinaciter inhaeremus , inanissimis Judaeorum recentiorum opinionibus & deliramentis. eorumque lutulentos rivulos consectamur, ex limpidissimis autem doctissimorum atque Orthodoxorum Patrum fontibus,haurire negligimus Nec me movent novae Augustini Eugubini in hunc locum interpretationes, nova nescio quae flumina c5- miniscentis, quanquam alias hominis eruditionem & aoctrinam suspicio & veneror , & quanquam cum illo mihi arctissima Romae consuetudo intercessit, magis tamen amica veritas. Quaequidem parum