Joh. Isacij Pontani Discussionum historicarum libri duo. Quibus præcipuè quatenus & quodnam mare liberum vel non liberum clausumque accipiendum dispicitur expenditurque. Accedit, præter alia, Casparis Varrerii Lusitani De Ophyra regione & ad eam navi

발행: 1637년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

NAUTIc A. sysint,sed ita ut ipsa aqua marina, quoad medium sui,&supra has insulas emineat,quod inde probatur. Quia si insulae supra mediam aquam marinam eminerent, nulla

forent in insulis littora , nulli portus, ad

quos ex alto naves appellere posset. Quod a d alterum objectionem attinet, quar oppo-uebatur , navem ventis secundis utentems eadem velocitate ex portu ferri In altum

qua fertur eκ alto in portum , respondendum arbitror id fieri propterea, quod fluctus marini anteriores, etiamsi sint eminentiores,cedant tamen facile impulsi impetu subsequentium fluctuum, & sulcationi navis iplius, & denique ventis velum

contra fluctus anteriores intendentibus. quamvis nonnullos nautas audiverim , qui affirment , iisdem ventis velocius in por- 'tum navigari quam ex portu in altu. Jam vero quia ad maris altitudinem profundi rias pertinet, de ea quoque in hoc problemate nobis tractandum fuerit & quaerendam , quam profundum sit marei Et sunt nonnulli in ea sententia , quod mare profundius sit ipse terra,iyter quos est Burgensis celebris comment. ad c . x. Genes. Sed haec opinio ab aliis autoribus merito reaicitur; cum constet terrae profunditatem

continere milliaria coro. De Profundi

412쪽

PROBLEMATA-tate autem maris etsi non omnes idem autores certo reserant, tamen nemo est qui tantam ejus prosunditatem, vel minima ausit ratione asserere. Scribit inter autΟ-

res alios veteres Prascian:ίvarem missis per

universum orbem terrarum exploratoribus

randem comperisse profunditatem ejus se extendere ad I s. stadia qua nondum κdaquant medium milliare Germanicum. Alii vero posterioribus temporibus scripser int, se in profunditate maris reperisse 3 o. stadia: Solinus c. s . tradit mare in multis locis esIe imperi crutabile, quod etiam CPlin. ait xlib. 6. c. ar. Sed id de certis tantum locis intelligendum est, nimirum de India Orient.b ut ex citatis autorum locis diserte apparet. Nec verisimile est antiquos nautas habuisse tantam peritiam e X plorandae profunditatis marinae, quantam hodie hetis Dent nostri, qui cum totum Oceanum I e- ne per navigarint ejusque altitudinem ex plorarint, tradunt paucissima esse loca in Hari ad littora Nor vegiae, & in Oceano,

quorum profunditas explorari nequiverit. Summam autem que in mari hactenus explorata siti profunditate iri, sese extendere

ad milliaria duo eum dimidio , quanta ni mirum existimatur esse eelsitudo altissima quorundam montium. Qui Septentriona

413쪽

- NA UTICA lem plagam perlustrarunt, pmsundiora tradunt esse illa maria quam totius orbis, praesertim in Norpu ubi adeo recta iuproinfundum ascendunt lutora, ut videantur abscissa, ct nulla induaria, nullis imme simis

funibus, ne quidem tantis, quantos maxima

navigia one ari possint, addita etiam plumbi ferrive masia . explorari maris profunditas possit. Sed id resert Glam agnus lib. a. Septent. Hist cap. ro. qui autor dubiae est interdum fidei. Videat qui vult plura apud Temen. lib. I. Cosmotheoriae c. a.&Alex. Piccoth. singulari libro de magnitudine terrae & aquae. Caeterum quia profunditater maris nautae explorant peculiari instruinento, quod bolidem vocant, ideo hic breviter aescribendum erit. Est autem Bolis instrumentum ut diXimus: nauticum, pyramidalem trunculum forma re sepens, & acuta Parte perforatum , quasvnibus attexitur, ita ut sebum ex alter parte applicantes nautae in fundii demergant, quoties locum stationi aptu nactos

se esse existimant. Quod si ei arena adhae- . serit , commodam esse stationem colligunt, sin minus limum aut rupem subesse agnoscunt, cui anchora defigi non possit, atque adeo properandum alio esse. In Oceano praesertim occidentali fundum ista-- . . L a boliae

414쪽

bolide noti reperiri quidam ajunt, inter quos fide digis issimus 'oh. Lerim C. a. navigaxionis in Brasiliam Io loco ridet opinionem eorum, qui existimant nautas antiquos bolide humum ex fundo maris eru-asie, qua humo cognoscerent, Qua mundi i parte & quibus in oris verserentur. Id quod propterea nonnulli confinxerunt, ut persuaderent antiquos nautas sineMagne- . te & Pixide nautica etiane commode in . Oceano navigare potuisse, adminiculo bolidis, qua ex fundo arenam aut limum attrahentes regionis .situm cognoverint, colore videlicet istius terrae, arenae aut li

II. An maris salseri aliquid ad navigationem conducat 'DEsalsedine maris tractat Arti . lib. a.

Meteor. cap. I. & causas ejus affeti parti m e. maris natura partim ex solis ess-caeia desumptas. Ex natura quidem maris, quia aqua marina propter variam agitationem & commixtion m terrae, ex littori-hus ει fundo fiat crassior. Ex Solis essic cia quod is calore suo partes tenues in superficie aquae marinae educat, do in vapo- . . ' ret

415쪽

τας resia vat, qui quide inpores, solis isto

calore adusti, aquae marru permiscentiri.

atque adeo salse di nem illi conciliavit. Et - ham filam antentiam confirmat Philostsephus,erimplo corporis humani, in quo calor nativus cibos etiam dulcissimos resolvi cis sum humorem, qui in renibus colo Iectus egeritur. 2. Idem confirmat ab e perientia quae docet esse mare Silius rest te quam hyeme,laemes.salsius adorientistem & meridiem quam alibi. Cui addi l bet , quod aquae marina per ceram perc lata dulee scat. Item ἱ quod aqua maris cirra fundum non sit salsa , sicut scribit a- cutiss. Scalig. exercit. 3 I I. Urinatores vi mis pasculis aquam e fAndo Maris extisisse , qua dulcioη fuerit quam in supersicis. Jam . si quaeratur: Ureum ad navigationem com ducat Salsedo maris ' omnino responderim co ducere , ratione nimirum causae,

quae est crassities; neque enim salsiesceret. maris aqua, nisi prius incrassescerer , cras-- sities autem plurimum conducit ad navia una moles & mera ejulinodi sustinenda. Merguntur Euim citius naves in aqua dulinci quam salsa , , quia dulcis aqua propter . subtilitatem & tenuitatem suam, facile cedit, salia autem propter cr/ssitiem ma

'gis oneri renititur. Sed& existimarim, et male

416쪽

-- .

36o PROELEMA Amateriam ligneam navium, trahas & asse res a carie & putride praeservari,per istam aquae marinae salsuginem. Salis enim bare vis est, & natura ut putre nnerre arreat. . Atque hoc loco minime nobis praetereundum est, quod de aqua marina & autores fide dighi, psa in primis ex2erientia testatur, eam nimirum non extinguere sed frritare iurandium,atque adeo saepissime accidisse: ut naves imb navium classes totae in medio sata. conflagrarint, de quare 'tauacrob. lib. I. cap. Salvenal. 13. &Plutar. r. . Symposiaci quaest. s. Causa hujus rei est quod aqua marina crassior sit& magis terrestris. Quod autem terrestre est, id siccumaest, quod siccum ignem non is extinguit sed alit, quia sic eitas est qualitas amica igni. Accedit & hoe, quod Plutar.& Macrob. ex Arist. allegant, nimirum aquam marinam quia salsa sit, habere in se . pinguedinet seu oleositatam quandam , quaagnis & alitur & incitatur, ut notum est ex communi proverbio, oleum lini undere. Vnde & expMientia. testatur magis ignem exardestere sal . Sali enim

aliquid olei & pinguedinis inest. Hist. Be

exempla ad hanc rem valde accommodata refert Clarissimus Philosophuι Camerarim Crat, Met. 14 c. 26. . ' III. m

417쪽

III. Rerum terra a ua eause assi M. ripsis fluxus S refluxus marini:&curia nostro mari Balthico

. . . .

AD navigationis cursum feliciter diria

gendum accuratissime a Nautis observatur fluxus & refluxus maris in illis Oee- aniμ maris mediterranei partibus,in quibus ista maris reciprocatio vehementius dominatur.Et est sane inter miracula ejusmodi, ut & antiquorum& recentium Ρhilosophorum ingenig vehementer torserit. Nobis propositum est breviter tantum sim pii citer rem ita eXpediret, ut primo caulam efficientem reddamus istius reciprocationis . post rationem Inquiramus . cur ea non in omni mari accidat, non cer- . te in Liguilico oe Balthico nostro. Caeterum quid sit fluxus & rifluxus maris, ex ipso nomine innotescere potest, nimirum fuHu3m recessum aquq marinae ex fundo&loco suo fit locum alium & ejusdem aquae subitum reditum ad locum pristinum. Nec maria tantum sisd & numina sese in maria ' exonerantia hanc mutationem patiuntur, utpote quae maris sese expandentis & tu - Z s mescen in

418쪽

P R O.Η LA MATA vescentis impetu retroacta subinde .videas, aestuque ejuslem maris refluentis velut ingurgitantia subitoe& actuentia. Sic Tamesis fluvius ad Londinum in Anglia s.

a mari milliaribus fluere ac refluere cernitur, ad Hamburgum Alsiis x 8. mari mil- ' liaribus Ad Antuerpiam scaldis et 8. ma. ri milliaribus. Causa hujus aestus eu reci

procationis est partim a.coelo,partim 1 na- . .ris fundo. Coeleshis causa est a Sole praeci-- Pue & Luna, quamvis interim negandum non sit etiam reliquarum stesiarum edica-cram concurrere. Luna autem ut in reliquis omnibus corporibus inferioribus liv. morem minuit ves auget, ita etiam in vastissimo corpore maris singularem vim h*het Se virtutem, utpote quae radiis stris ita diver fimodh assicit, ut aqua marina intemdum intumescat, interdum detumescat, ' non secus ac videmus in olla aquam feruentem uarie reciprocari, ita ut modo in-tameseat, interdum datumescat. Quando autem intumescit aqua, tum necesse est cx . loco pristitio & tumore Isto remotiori. aquam subtrahi & defluere: contra Nando detumescit, iterum oportet in locismpristinum velut ex monte qaodam reflueis. re. Prout ergo augetur lux lunae & prout validius sparguntur radii lunares copioso-

419쪽

NAUTRCA. a Cyres & validiores in undas marinas, pro eo etia validius intumescunt,&contra: prout radii & lux lunae decrescit & minuitur,

pro eo aquae marinae remittuntur & renuia

unt. Totus porro lunae motus, qui quidema horis peragitur, in quatuor vetur di visis est partes quae partes motus lunaris, partes etiam coeli Φ. sive pancta 4. designant, nimirum Ortum de Occastim reduplex culmen seu medium , unum diei alterum noctis. Singulis ergo a . horis

mare sequendo cursum lunae quater movetur bis fluendo & bis refluendo. Fluen'do,cum luna ab ortu ad culmen diei ascendit quod fit intra tres horas refluendo, cum eadem lunae ab isto fastigio seu culmine diei descendit ad occasum Rursus cum luna ab occasu ad culmen nocti. aDcendit, mare intumescit seu affuit, cum vero a noctis culmine ad ortum redit, mare detumescit ac refluit. Cum enim luna ab ortu ad fastigium diei movetur, tum supra nostrum verticem ascendit, & ita aquas marinas suo motu & ascensu velut eis levate aquae autem elevatae per sex horas defluunt; dum autem movetur cultesne

diei sive h meridie ad oeensium, per sex ho

ras continenter recedit a nostro vertice

seu Hemisphaerio, atque ita remittendo

420쪽

vim sui motus facit, ut aqua marina deincrescens refluat, non secus ac calor ignis si remittat, facit ut aqua in olla seu alieno detumescat. Cum denique ab occasu ad culmen noctis luna movetur, quia supra Haemispheriu no bis oppositum asceredit, essicit, ubi etiam mare intumescat,& contra cum descendit etiam detumescat. Ita fit ut in nostra parte seu Hemisphaerio intra λ . horas bis mare aestyet semel portu in altum affuendo, & semel ex alto inportum refluendo: In parte vero mundi nobis opposita etiam bis aestuat, defluendo nimirum, & refluendo, atque ita intraa . horas integrum mare quater reciprocatur, nostri respectu bis, & bis etiam e rum respectu, qui ex adverso nobis habitant ed quaerat aliquis nod immerito, quomodo radii Lunares in aquam agant Osseum rumorem siciant. Res p. id fieri me- .diante aere, qui lumen & radios lunae exeipit , & secum intra undas masnas defert, ita ut radii aquam marinam velut tepore quodam assiciant, tepor autem iste rarefaciendo, flatibus plenum mare reddit, ut turgescat, sicut iv aheno videmus aquam propter calorem & rarefactionem turgescere. Est enim regula certa in Physeis & Medicis, Euod calor imbecillis cou-

Iunctiu

SEARCH

MENU NAVIGATION