Commentarii Collegii Conimbricensis Societatis Iesu. In quatuor libros de coelo Aristotelis Stagiritae ..

발행: 1594년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

IIO IN

a supremo orbe continetur.Tuin asserit extra ci tum tertio modo sumptum nullum corpii, dari. Ex quo sequitur mitilum hunc omnibus corporibus, uxcile possunt, atq; adeo tota materia constare. - Nasi .xtra ultimam.

Probat neq; dari actu, nec dari posse ullum corpus extra inudum: quia vel tale corpus esset simplex, vel compositum. Item aut inibi secundum naturam cosisteret,aut Per vim. Quae omnia heri non polle singulatim ostedit. Adverte autem,licet extra coelum tinullum sit corpus: est e tamen spatium, siue ea- redinem ad recipi eda corpora, ut in s.Phrsi.

diximus. Paret insuper. Ex dictis comperium esse ait extra mundum,neque locum dari,neque vacuum, neque tepus, quae affectiones naturalia corpora attingui.

No dari autem locum probat, quia cum locus sit ad recipienda corpo

I. LIB. ARISTO T. DE COELO.

122쪽

CAP. IX. EXPLANATIO. ri i

m igitur coelum tribus modis dicatur,toti in id, corpora, & lixe esse quod ab extremo conuersione continetur, ex uniuersi naturali, sin diisque rorpore conitare nec se estpropterea quod extra corbi, neque est quicquam corpus, neque esse omnino potest. ψ Nam si extra vltimam conuersionem corpiusis naturale, ipsi aut simplicium quippiam corporum, aut comos

torum esse, Gr aut secundum naturam, aut Praeter

naturam si si habere, nec se est. Simplicium igitur

corporum quicquam omnino non erit demo An tum edist enim id pod orbe retur, mutare sum locum non posse. At neque id esse potest, quod e medio sertur, neque etiam id, quou sub omnibus colu-catur. Etenim natura quidem ibi non erunt: alia namque si ni inorum propria loca. Si vero praeter naturam sint, aby cuipiam corporum is, qui extra est, locus competet secundum naturam, qui nam huic praeter naturam tribuitur, is alty competat secundum naturam necesse ejZ. At nullam aliud praeter haec in ratione rerum simplex est corpus Impossibile est ergo . corporum extra coelum quicquam

simplicium esse. Luod si corpus simplex nequeat

tam esse, neque quicquam mixtorum etiam esse potest. Sint enim o simplicia, sisse mixtum, necesse es7. At vero nequestre etiam pot62. Aut enim

praeter naturam , aut jecundum natu iam , or rut simplex, aut mixtum identide erit. Puare eadem

ratis sne redibit. Vihil enim restri, suis, ansire

possit, considerare. Patre igitur ex die tu nec esse, nec pre posse vilius extra coelum corpo is molem. Vniuersius enim sendus ex sita tora materia constat : materia nam sius naturale est, atque fensibile corpus. Quare neque nunc plures sint coeli, neque fere, neque etiam re possint,sed unicum est hoc coelum, atque per re m. ς Patet insiper, neque locum extra coelum esse, nec vacuum, neque temptu: in omni nami loco corpiis esse pro icto potest. Uacuum autem id esse dicunt, in quo corpus non est, sed esse potest. Tempus vero motus numerum esse con fiat, O motiu sine naturali corpore nullus est. At demon Enatum est, extra coelum, nec se corpus, nec etiam esse posse. Paret ergo, neque locum extra coelum e se, neque vacuum, neque tempus. f 2 circa,

neque apta βιur ea, quae . ilicsῖnt, esse in loco, neque tempus fenescere ips*cit, neque ullius eorum est et da mi tritio . quasi per extima sunt disposita latione: ed nullis alterationibus inultapro, si passionibus te is optima in uniuer

Nerue tem pus extra mundum non

modi locus daretur, quo etiam. liquet nonda lillic vacuuii, curia Nec va MQvacuum' sit locus non replet' corpore, aptus tamen repleri. NO esse item extra mundum tempus inde cocludit, quia tempus eii numerus motus , ut constat ex iis, quae lib. .Pbysicorum tradita sunt: at ubi nullum est co pus naturale, nec motus esse potest, proindeque nec numerus

motus.

Quo circa nerue apta sunt. Cum extra coeluiaeque locus sit, neque tempus: docet ea, iuxibi suiu, nec contineri loco . nec ad senectutem,& interitum compelli, nec alteratione, aliumve eius generis

affectum subire, sed vitam ab his omnibus secretam liberam in sempiternitate traducere. Videtur autem lite locus desumptus ex Platone in Pligdro. Sed quae nam entia ponat inristoteles extra mundum non constat inter eius interpretes:

quidam putant solii 'iDeum : aliJ Deum . Mintelligentias, quibus hinc suppetit argum c tu in Peripatetica doctrina ad probandum Deum esse actu in spatio imaginario extra mundum. Alii volunt non diei ab Aristotele huiusmodi lubstantias imina Luid extra mundά corporesistatuat hie Aristoteles, dissi eo

interprete .

123쪽

Dissutatio

Primum argumentum.

iii IN I. LIB. ARISTO T. DE COELO.

les iis conuenire, quae extra mundum sunt, a quibus ad res caeteras pro cuiusque modo & conditione vita, atque esse derivatur. In externis. Contextus Graeeus habet e. οἰή Ἱκυλ.... id est, in circulatibus , seu quae coram circumsuta multitudine habentur . disputationibus , quae etiam exotericae appellantur. vi in pro inio Physicorum exposuimus. Confirmat ergo Aristoteles id, quod dixerat de sempiternitate,& immutabilitatetra nitidum, quasi existat in spatio illo imaginario, sed extra conditionem , & sortem rerum materialiu Phr

scas eas mutationes

subeuntium. Qua dere , lege si placet, quae scriptimus 3. Physc. c.

lus transtulit sempiter utarem, Pcrion iuss-culum, bifariam sumitur, uno modo prout

significat periodii,sue

mensuram continentem tempus , & durationem cuiusque rei, ut pro spatio vitae humanae ecundum natu Iam praescripto. Alio modo quatenus desi-ynat spatium complectens tota durationem coeli,& omne tempus, omnemque exiliendi infinitatem. Hanc posteriorem ratione permanendi ait Aristote-

Possintne per diuinam potentiam plures mundi

esse, an non. ARTICVLVS I.

uibus argumentis oriendi videatur non posse.

TATVi Mus cap. 8. cum Aristotcle unum tantum esse mundum, nunc an saltem diuina virtute plures

esse possint , disquiramus. In partem negativam haec se offerunt. Vniuersum procreatum fuit a Deo ad exemplar diuini Archetypi, seu mundi intelligibilis, ut docuit. Plato

124쪽

CAP. IX. EXPLANATIO. et niuersa sempitemitate vitam cst suscientis λ

mam habenti. 5 Diuine namque nomen hoc pronuntiatum est ab antiquis. Finis enim, qui vitae uniuscuiusque continet tempus, cuius nihil est extra secundum naturam, piremitas uniuscuiusque est nuncupatus, per eandem eriam rationem V

sinis uniuersi caeli, ac sinis v,qui tempus totum im

do appetiationesumpta inmortalis Ane atque divina. Unde ct catenis,al exritius, at sus caritis ipsim esse visurei dependet. Etenim vi h in externis sintenti s circa diuina perspe rationibus

diuinum omne nece sano muratione vacare vide

tur 1, primam inῖm ac siῖmmum it si talem, testis est diectis. Neq; enim aliud prestabilius est,

quod quidem moueret: illud enim porro diuinius est: neque prauimiis cum vam est particeps χ-que bonorum forum cuiusquam indiget. Et incessabili igitur motu non absque ratione motietur. Unisuis enim cessant, desinuntri moueri, cum

venerint sutino in locun . Eius autem corporis,

quod vestur, idem est locu , in quo incipit, ct in qua sinit.

tabilitate intelligCtiarum testimoniis phi- losopliorii qui in exotericis & publicis altercationibus, quas de diutius rebus habebit, id trium testabantur.

Neque enim aliud.

Primam causam, quae Prim m caci extra coelum & extra sim προ- omne tempus eii, mu- subori temtatione vacare in deo. teri, ruristendit, quia ipsa mo- et i mala uel alia , nee ab ullo tutis. mouem potest: lio uinon esset prima causa, nec caeteris dignitate

naturae pr.estate eunt

id.quod mouet, nobilius ae praestantius sit eo, quod mouetur.ltc quia si mutatione subiret, sequeretur cam alicui ineo modo esse

obnoxiam. aut re qua-

pia indigere: cu omnis mutatio natur et instituto aut mali alicuius depulsione,aut acquisitio item boni spectet. Et in ossa ili uitur. Consentaneum esse inquit, ut primum mobile perenni agitatione versetur a prima causa, Quae stabilis manens dat cuncta moueri, corpora enim sublunaria a motu cessant, quia tendunt in loca distantia , quibus adeptis quiete potiuntur : at quod in orbem versatur , etsi partes mulcnt

situm , eundem tamen communem locum re et uo obtinet.

Plato in Timaeo, cuius sententiam approbat D. Augustin. I. lib. P o. Retrac . cap. 3. aiens mundu intelligibilem nihil esse aliud, quam D Ams ipsam rationem sempiternam, atq; incommutabilem, qua Deus mundum architectatus est. Cum igitur mundus intelligibilis nec iit, nec possit esse nisi unus, & Deus nihil moliri valeat nisi diuinum illud exemplar intuendo, idque externo opere adumbrando, neutiquam videntur plures mundi diuina virtute labricari potuisse. s E c v N o o, aspectabilis mundi sabrica non potest sine ma- a .aetum. teria constare: sed hic mundus abripuit , consumpsitq; omnem materiam , ut Aristoteles proximo capite alteruit. Non potest igitur alius mundus a Deo efformari. Adde quod clim frustra sit potentia, quae in opus nunquam prodit: si Deus aliam materiam . posset cilicere, clim eam non effecerit, sequeretur otiosam esse eiusmodi potentiam, quod nemo dicat. T 1 R r id, nihil a Deo in ordinatum fieri potest, cum omnia 3. τυμ

125쪽

diuina opera persecta sint: atqui si essent plures mundi, daretur magna naturae inordinatio, ergo impossibile est essici , Deo plures mundos. Minor probatur iis argumentis, quae Aristoteles c. 8.huius libri i motu, quiete situq; elementorum deduxit. Quibus accedit tum illud de unitate primi motoris, tum quod nomen ipsum Vniuersi suo ambitu,quidquid usquam est, complectitur. Quo fit ut uniuersum non nisi unum esse possit, alioqui Vniuersum non ess t.

ARTICVLVS II.

Posse a Deo plures creari mundos, necsuperiora argu

menta vim habere . V 1 T c L E p H, ut erat impietatis veneno conspersus,inter alia salsa dogmata,illud quoque euomuit,non posse Deum alios effectus edere, quam edit, atque adeo nec plures mundos creare, propterea quod naturae necesta

Conclusiro.

Probatio.

rate ageret. Idemq; secutus fuit Abaylardus. Hunc errorem impugnat Vitaldensis in Doctrinali fidei antiquς 1 c. IO. Eiusdemq; Lib. s. eap. fundamentum euersum 1 nobis fuit in Physcis, cuin aduersus q4.' ἐ- Aristotelem ostendimus Deum omnino libere operari. S IT igitur conclusio omnino certa posse 1 Deo plures essici mundos. Hanc statuit D. Athanasius in oratione contra idola, D. Ambrosius lib. 2.Hexam. c. r. 'c communis Patrum,aliorumq; doctorum consensus. Quod vero ita sentire oporteat, liquet ex eo, quia plures mundos erici iace repugnat ex patre diuinae potentiae, quae est infinita, nec ex parte ipsius effectus, cum ex eo nulla sequatur in licatio. Solutio r.aν- REsPONDEAMus igitur argumentis in aduersam partem se per ' adductis. Ad ptimum dicendum est mundum creatum fuisse ad V imitationem diuini Archetypi,sed Deum non unam tantum habere ideam,rationemve intelligibilem ad procreandu mundum, sed infinitas,ad quarum intuitu potest non tot quin plures producere. Itaque cum mundi unitas ostenditur ex unitate Archetypi,id est, Dei in quo omnia rerum faciendarum exemplaria continentur, quo pacto admittendum est unum latum dari Archetypum sandamentaliter,hoc est unam essentiam diuinam,in qua sunt infinitae imitabilitates ea ratio probabilis tantum est. A n secundum concessa maiori,neganda est minor, si intelligatur de omni prorsus materia, licet enim hic mundus totam materiam, quam Deus produxit, in se cohibeat, non tamen exhausit omnem,quam creare Deus potest, si velit. Lege Iustinii Martyrem in lib. de quor udam decretorum Aristotelis reprehenso-ne,ad cap. p. lib. i . de Coelo. D. Basiliu ho m. 2. Hexam. &D.Amb. lib. 2. Hexam. c. a. contra hunc Aristotelis errorem disputantes. . .

Ad argumenti confirmationem dic potetiam, quae ad Opus tan-q in

126쪽

qua ad fine ordinatur,si in opus exire no possit,si ustra esse. At di uina potetiam non ordinari ad opus tanqua ad fine,ut planu est. Ao tertium dicendum si plures mundi a Deo crearentur, nihil Solurionin eis praeposterum, inordinatumve futurum, nec rationes Aria VI ' stotelis id conscere, ut dissertὸ ostendit Plutarchus in eo libro, qui inscribitur ; Quod cessauerint oracula. Itaque facile Aristo- Esons ad teli respondebit,qui dixerit terram non inclinari per terri md ad i. rq εν centrum huius, aut illius mundi: sed ad centrii Viri uern in coni si mune, seu indefinite sumpti, ideoque io quocumque mundo ea constitueretur, per innatam propensionem ad illius mundi cen- tru contenderet: dc,clim primum naturali suo loco potita foret,

quiesceret: nec ad centrum alterius inudi transmeare conaretur.

Quod pari modo de caeteris esemetis coparatione suoru locorunaturali ii asserendu est. Nec obstat,quod elementoria loca certa& definita sint: sicut enim elemeta hoc in mundo determinatas sedes obtinent, ita & in alio respectu illius determinatas sedes haberet. Adde superi,& inseri loci appellatione non accomodari nisi iis, quae eiusde mundi ambitu continentur, proindeq; creatis , Deo pluribus mundis,neque hunc supra illum,neque illum supra hunc, neque terram huius supra illius coelum, neq; coelum huius insta terram illius, suisse collocanda. Ad rationcm de unitate primi motoris dicendu est positis pluribus mundis in quolibet dandum unum primum mobile, unumque primu motum: α unicuique applicandam suam peculiarem intelligentiam effectricem primi motus.Nec tamen iccirco admittendum dari tunc plures causas simpliciter primas, aut plures principes seu motores Vniuersi, quia unus idόmq; natur et creator Deus sua immen-sHate mundos omnes impleret suaque prouidentia gubernaret. te e C p A D vltinuumquae ab Universi appellatione desumpta est, re- Nomν Vnia is , Ih,0. 0 dendum,Vm uersum bifariam accipimunc pro omnium reta nersi dupli-

ε Durand. rum creatarum, quae aspiam sunt, complexu : quo modo unum in ι. d. o. . duraxat Vniuersum dari potest,cuius partes serent plures mun- i- di, si extarent munc pro iis tantum,ex quibus unus aliquis mundus coagmentatur , quo pacto non repugnat plures rerum uniuersitates, tanquam eiusdem imperij prouincias a Deo condi.

Possitne Deus mundum hunc persectiorem reddere, an non. ARTICULUS I. Argumenta in partem negatiuan . ONNv i, quorum meminit Hugo Victorius arbi- Prima arg. trati sunt non posse Deum quicquam melius sacere,

quam Deit: qui proinde negabant posse hunc inlidum . . a Deo persectiore reddi. Eorum ratio suit, quia si quicqui Deus P α posset

127쪽

Vnmersi perfectio quot modis posis

concipi.

Persectio du

s ex

iiό IN I. LIB. ARISTOT DE COELO.

posset melius facere, nec tamen essiceret, hoc ipso non benὶ s ceret, quia posse melius facere & non optime facere, vitium facientis est: quod longe abest a Deo. Corroboraturque vis argumenti auctoritate D. Augustini lib. s. contra Maximum c. .& lib. 8 s. quaestion uni q. 1 o. Vbi ex eo demonstrat non potuisse Deum meliorem filium gignere, quia si voluit,& non potuit, infirmus est: si potuit, & noluit, inuidus. Unde concluditur aequalem genuisse filium. Pari ergo ratione si in diuina potestate esset ea, tu producit, meliora et licere,nec tamen ea produceret meliora, inuidiae culpam sustineret. S r c v N o b ita licebit argumentari. Absolutio Vniuersim gna ex parte continetur persectione essentiali specierum,quibus constat, sed haec augeri non potest : ergo nec illa. Probatur minor, quia essentia speciei non potest incrementa, aut decremeta suscipere, cum species docente Aristotele S. Metaph. cap. 3. text.

io. sint tanquam numeri.

TER Tio. Mundi persectionem maxime ostendit ordo rerum tum erga Deum,quem ut finem ultimum cunctae respiciunt,tum inter se, quatenus ut quaeque nobilior est, ita altiorem locum in mundo obtinet. Namque ut in physicis late disseruimus,aqua eo Li uod terram dignitate vincit, supra terram eminet, similiter aerapra aquam, ignis supra adrem: quod item seruatur in dispositione situque orbium coelestium. Atqui nec res meliorem finem spectare queunt,ut liquido constat: nec corpora , ex quibus hic mundus compactus est,aliter dispesari possunt nisi peruerso naturae eu dignitatis ordine ita ut nobiliora subsint iis, quae deterioris naturae sunt, & contra. igitur nullo pacto mundus hic ad

altiorem persectionis gradum promoueri potest.

ARTICVLVS II.

Quid in proposita disceptatione statuendum sit, aliquot

assertionibus enodatur.

D illustrationem veritatis quaedam praenotada sunt. G D. rh. Primum est, bifariam posse in controuersiam vocari, ἔδ.q.as. annum aliquid a Deo persectios seri queat, nimi tu vel si ex parte ipsius operis,uel ex parte modi, quo res fit. Secundum est & si aliis modis,ut mox patebit, duobus tam e spe- earim dist. ciatim posse a nobis cocipi maiorem huiusceVniuersi persectio- q.ι. nem, nempe si Dens illius partibus,& iis,quq iam extant,speciebus, alias denuo adiiciat, ut noua corpora coelestia,& nouas species animantili: vel si vetera dii taxat asci titio ornamento excolat& perficiat.Tertium est persectionem aut esse essentiale,ut rationis particeps comparatione hominis : aut accidentariarn,ut este congruenti magnitudine praeditu,recte valere,aliae; huiusmodi. Quartum

128쪽

Quartum est in rebus creatis multiplicem elucere ordinem , ve Multiplex iam supra monuimus, videlicet aut partium in toto : aut paria ς re lium , totiustae ad finem. Deinde ordinem partium in toto, aut esse ordinem , quo una pars ad alterius bonum destinatur: aut esse ordinem proportionis secundum dignitatem , aut situm earundem inter se. Rursus ordinem partium totiusve ad finem,uel et Ie ad finem proximum, vel ad finem ultimum, ad quem omnia colliniant. H is ita constitutis sit prima assertio. si modum operandi, trassertio. qui ex parte operantis,non ex parte operis se habet ,expendamus

impossibile est, vel Vniuersum, vel aliquid aliud eis ci i Deo in lius , siue perfectius , quam ab ipso effectum sit. Haec probatur,

quia nequit Deus operari maiori bonitate, potentia, aut sapientia: cum haec sint ipsa essentia diuina. Lege D.Thomam I. parte, Juaest. et . arti6. ad i. Alensem a. pari. quaest. Id. membr. 3. Altis so-orensem lib. i. Surninae, cap. i a quaest 7, i S E c v N D A assertio.Vnmersum non potest a Deo magis per- a. ris.. fici quoad perfectionem cisentialem specierum, quibus conitat. Hanc allertionem confirmat secundum argumentum superioris articuli. TER Ti A assertio. Universum potest a Deo perfici quoad 3.as seriis. astititiam accidentariam ue persectionem omnium specierum. Haec ex eo concluditur,quia potest Deus,cum nulla inde oriatur repugnantia, singulis indiuiduis noua impertiri accidcntia, quibus magis adornentur: verbi gratia, corporibus coelcstibus, &stellis uberiorem lucem , elementis & animantibus, Laterisquemistis corporibus aliis perfectrices qualitates attribuere. QVA R TA assertio. Potest a Deo perfici Vniuersum additione nouarum partium integrantium, ut plurium orbium calestium,& nouarum specierum, tam simplicium, quam non simplicium:

tam immaterialium,quam materia constantium: tam viventium, quam non viventium. Huius quoque assertionis veritas ex eo

conspicua est, quia nulla ex istiusmodi additione sequitur contradictio. Sed enim in hoc euentu aliisque similibus mutationibus non iam idem prorsus uniuersum dici poterit , curn essentia totius integralis ex suis partibus coalescat , proindeque ii 4 , vel detractis, vel additis , non iam idem omnino totum permaneat. Itaque tale Vniuersum habebit se se ad id,quod nunc extat,velut torum ad partem, ut aduertit D.Thomas in I.d. 4. q. unic4,art. 2. V o D ad ordinem spectat, fit quinta assertio. Potest hoc s. sentio Vniuersum a Deo magis perfici quoad ordinem, quo aliae partus aliarum bonum Sc pulchritudinei pro facultate sua tuentur,augentque, immo de quoad ordinem , quem habent ad commune bonum de decorem uniuersi. Haec quoad priorem partem osten- Probat prioditur : quia, ut in tertia conclusione statuimus , scuti omnium specierum indiuidua ad maiorem persectioinem accidentariam

129쪽

D8 IN I. LIB. ARIST. DE COELO.

prouehi queunt : ita essicaciori conatu operari, atque Med secundum nobiliorem modum sibi mutuo adesse,& commodare poterunt: atque ita hac consideratione censebuntur inter se se persectius ordinari. P sia iορο- .POsTER OR vero pars inde suadetur,quia si hoc Vniuersum, loris A par- ut ex dictis constat, melius persectiusque reddi potest : iam eius partes dum commune ipsius bonum, & concinnitatem spectant, ordinatae crunt ad praestantius bonum , obtinebuntque hac ex

parte maiorem ordinis excellentiam.

V E R v M enim vero si non habeatur ratio praestantiae extremorum, inter quae talis ordo versatur, sed solius ordinis praeci resumpti: non oportet secundum mensuram 8c dignitatem partium , mundi uniuerstatem quoad ipsum ordinem perfici, quia quemadmodum in vili ignobilique instrumento musico pollunt fides aeque bene , atque in praestanti & affabre elaborato, seruare Ordinem dc proportionem , tam unaquaeque ad alia sibi vicinam, quam uniuersae ad communem harmoniam exhibendam: ita pa res Vnivcrs, quantumlibet deteriores,possunt pro secultatis su gradu, de sibi mutub, de toti uniuerso respondere, ut non minus In partibus inferioris, quam abioris notae, praedictus ordo cluceat: sciat etiam aequo persecta est proportio duorum equorum ad unum, & duorum hominum ad unum: & exercitus h barbaris

rusticisae eonfiariis potest aeque bene ad pugnam suis locis , de stationibus disponi, atque is, qui e nobilibus constat. Dis; tim PORRO quaeri solet virum quibusdam Vniuersi partibus ad

meliorem conditionem accidentariam perductis , aliis vero in eodem statu, in quo nunc sunt, relictis, inconcinnitas, & dissonantia in mundo soret. D.Thomas I. sciat. dist. η .q. 2.& I. p. q. a S. art.6.ad s. Capreolus eadem dist.q.r .artic. 1. Jc plerique alti a stir- Suor: mate respondeiri, asserentes oportere simul partes omnes secun-

ei 'sρ- dum proportionem suam , magis perfici, alioqui labefactandam

rerum inter se proportionem , atque adeo concentum. Id vero

non aliter confirmant, quam fmilitudine ducta ab instrumento musico, cuius si chorda una magis intendatur,temperatio Jc in p. 'resi, lodia deperit. Contra opinatur Aureolus apud Capreolum in 1.

raia d. dist. - . q 3. quod ex eo confirmant, quia in statu hominis' integro tota natura humana multo cxcellentioribus, qua mod5, non g atiae tantum , sed naturae etiam muneribus excellebat: de tamen caeterae V niuersi partes, ut coelum , stellae , de elementa, . saltem ignis & aer, non erarat proportionaliter meliora. Quare vel tunc non esset debita inter. partes Universi proportio : atque ita non fuisset mundus a Deo harmonice constitutus, vel certe nune haud bene se se habet,quia cum species via eaque prς stantissima, deteriores secta sit, caeterae nihilominus priorem statum tetinuere.Non igitur ad Vniuersi concentu requiritur,ut omnes

130쪽

eius species perpetud eandem seruent proportionem quoad persectiones accidentarias. Alioqui si una tantum species, quae in aliqua mundi parte dumtaxat reperitur, ut de quibusdam arboribus M animantibus constat, in melius aut deterius mutetur, quod non raro accidit,oportebit reliquas silantem cum ea mutationem subire, vel frequenter destruetur proportio bonitasque Universi , quod est absurdum. Statuit igitur Durandus poste, Deo Vniuersum melius reddi, si aliquae eius partes meliores fiat.& si aliae non simul meliorescant,nec ob id dii solutum iri mundi harmoniam. Quae prςcipue conisistit in invariabili gradu,& proportione bonitatum essentialium , & contentione ad ultimum

finem , in quem impossibile est non serri omnia, dum aliquid

appetunt: itemque in connexione & habitudine, quam rcs inferiores inter se habent,secundum impressione & motum,quem a superioribus causis accipiunt, , quibus earum vis gubernatur. Qui etiam nexu & consensio seruata huiusce mundi identitate mutari nequit. Haec opinio nobis verisimilior videtur. Nec aduersariorum ratio a Musici instrumenti similitudine ductarem conficit. Etenim non eodem modo se habent species in mundo, preti urtim quoad accidentarias persectiones, atque chordae in cithara : cum species, non secundum proportionem ascit iiij ornatus, sed praecipuEsub ea, quam diximus, consideratione, mundi

concentum efficiant.

SExTA assertio. Elementa & corpora coelestia, quibus hoc ο.esse . conflatum est uniuersum , nequeunt magis a Deo perfici quoad ordinem situs, locorumue, quibus c5tinentur. Hanc assertionem demonstrat tertium superioris articuli arsumentum. SEPTiu A assertio. Non potest hoc uniuersum magis perfici r. a seni ex parte ordinis, quo supremum finem spectat, quasi alium nobiliorem finem queat respicere. Haec probatione non indiget, c um iit lute clarius, nullum fine su premo, qui est naturae auctor Deus , nobiliorem dari posse. Non est tamen dissilendum polle hoc Vniuersum melioris fieri conditionis quoad modum contendendi in supremii finem : quia cum res omnes creatae in eum serant ut tum in aliis modis, tum secundum suas operationes, Quo liἷὸ

quibus appetiit aliquod bonum,quod qu dam summi boni par- esticipatio est: cum rursus unum quodque agens accidentaria pes 'μ α ρ

sectione diuinitus cumulari potui: ita, ut persectiori modo functiones suas administret, planum relinquitur posse Vniuersum praedicto modo ad meliorem statum perduci. D E iis,quae ad totam harum conclusionum materiam spectat, deque aliis rationibus, quibus V niuersum possit, aut non possit diuinitus perfici,consule Alensem i. pari. quaest. 2O. memb. 3. D. Thomam, D. Bona. Ricbardum, Capreolum, Egidium, aliosque Doctores ini.dist. ψ .&Α

ARTI

SEARCH

MENU NAVIGATION