Commentarii Collegii Conimbricensis Societatis Iesu. In quatuor libros de coelo Aristotelis Stagiritae ..

발행: 1594년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

C A P. XII. EXPLANATIO. Isi

i impossibile esse sit nebatur. Eadem ratione semper causa natura-O G. sequi ipsum E. demonstrabitur. At sis se

habet ingenerabile E. ad generabile F. O inram Text. 13ο. ruptibile G. ad corruptibile H. h Dicere autem nihil prohibere generatum quippia incorruptibile esse, cr ingenerabile quippiam corruptu esse, semel Eugenerato, hoc corrupto, testire est aliquid eoru, quae data sim Aut enim infinito tui quod et de inito tepoxe,omnia aut agere, aut fati,aut esse, aut non

esse possunt:ct infinito propterea ruod tempus ins nitum aliquo modo est definitum, quo no est maius. Id vero, quod aliqua ex parae est infinitum neque

Te i iii, infinitum est nec etiam desinitum. Praeterea cur

magis hoc in signo corruptum est id, quod antea semper erat, aut generatum est id, quod prius non erat tempore infinito ' Nam si non magis in hoc, quam in alto, ip signa sῖut in imberat quippiam, et patet, generabile ct corruptibile tempore in sto: ergo non esse tempore infinito potest. Simul enim , m non sit, ct sit, potentiam sane habebit,

ipsi m quidem prius , si corruptibile est : ipsim autem post erius, si generabile est. 2uare si pa- sarrimus esse, qua possunt, onosita simul erunt.

lis cuiuslibet generationis substat talis prς- cedat tempore rem genitam. Quod si Aristoteles velit nihil corruptibile potu i ste per

creationem ab aeterno

esse: aut nihil, quod tepore gignatur,posio

a Deo aeternum con

seruari, nihil eius rationes efficiunt: cum diuina potentia nullis limitibus circuinscribatur: quae animaduersito in iis . quae sequuntur , prae oculis habenda erit.

Praeterea cur magis.

Alia ratione praedicta positionem euertit. Si inquit ponam' aliquid ingenitu semper fuisse. de postea corrumpi in aliquo in stati, nulla potest ratio assignari, cui in uno potius, qua in alio insisti corrum patur : similiter si aliquid genitu sit . quod tempore infinito non erat, & postea tempore infinito sit. nulla afferri potest ratio , cur in uno Dotius , qua initio in stati generetur.

i Pater aure est alio modo impossibile e se quippia tale e fle. corruptibile,non aliqua do corrumpi s ver enim Praterea si a Ium ρι-

eo quod incipit esse, bus petentia cum antea non fueriti a ta praeat. vel non esse postquam fuit, potentia antecedit actum. Ergo si aliquid modo non est. quod semper fuit, sum per habuit potentiam, ut non esset: unde enim illi haec poten ta ad non existendum denuo adii eniret post infinitum tempus' similiter si quid gen itum sit, quod tempore infinito non extiterit. utique toto illo tempore potuit esse. Quare dum non erat, habebat potentiam ad existendum. & non ad existendum : ita , ut existentia & existentiae priuatio pollet ei Ndpol sed risi:nul eodem te inpore inesse: cum non sit maior ratio cur in infinita duratione ali,uid dis potius esse, quam este competat et,quod praedictam potentiam habere dicitur. stabit. 4, ni Patet autem ρο alio modo. Eadem ratione concludit non poste aliquid este intereat corruptibile. tum corrumpatur. Quod si quis dicat, et ii omne genitum sit eorruptibile secundum suam naturam, posse tamen accidete, ut nilquam corrumpatur,eo quod alicuius externae causis beneficio conseruetur: quomodo Plato posuit mundum ingenio suo dissolubilem, sed Dei voluntate perpetuum, hoc

enim

Text. is v. -tque hoc insuper in omni signo similiter erit. Luare, ur non sit, est sit tempore infinito potentiam sane habebit. At demonsisatum est hoc impol bile esse. Praeterea si aritum potentia antecedit , uniue o tempore erit: est quod ingenerabile erat, atque non ens, tempore infinito, heri autem potens: simul igitur non erat , cstissit potentiam

162쪽

iuei ' IN I. LIB. ARISTOT DE COELO.

quia sequeretur dati

aliquid , quod possit

semper eisse,& no semper esse ut ex diciis patet. Quae tamen impugnatio nulla est nihil. enim repusnat re suae naturae relictam non posse semper esse,&tam E a Deo perpetuo

conseruari. Pusu. .us autem, c.

Probat rursus nullum genitum posse iasse incorruptibile M aeter niam. Na aliquod ge nitum esse incorrupti bile , non potest ellei fortuna, aut casu, ted vi naturae, quae est eorum, quae semper, aut frequenter fiunt. Haec vero natura est materiae atqui materia sem

per eadem manet: er

go semper erit potetia ad esse & no esse, pro indeque si aliquod genitum sit incorruptibile. poterit esse & noesse, quod per inituitu

tempus existenti neutiquam potest conuenire , ut iam superitis declaratum fuit, qlix etiam ratio de generatione physica est intelligenda.

163쪽

Lu are simul erit 'osibile,c si per esse cr nosm- per esse corruptibile ergo aliquauo corrupitum, si generabile est, ortum est, Possibile enim est ortum esse , ct non semper ese. Possumus autem Ohoc contemplari modo imposibile esse aut si ortam

u in υ νγ. Confutat quod afferre quis posciet. nimirum incortur: itule genitum habere potentiam , ut non sit, on quide respectu temporis futuri , sed praeteriti: sicuti ingenitum corruptibile Econtrario potest non esse comparatione futuri. Haec ait Aristoteles minime cohaerere, quia licet respectu turi sit potentia com

paratione tamen prae-

aliquando quippiam est incorruptibile esse, aut si ingenerabile est, ct aurea simper erat, corruptionem subire. Nihil enim casὰ, aut incorruptibile, aut ingenerabile esse potest. 2uod enim casus atque fortuna, est praeter id quod semper aut

plerumg. aut est, aut sit. Ruod vero infinito tempore aut simplι citer aut ab aliquo tempore est, id aut semper, aut plerumque est ens. Talia igitur interdum esse, interdum non esse natura, nec se . teriri nulla ust. s. Talium autem eadem potentia est conmadia NQ ikQς PQ cn- Nullam es

et rus, si G sint cst nonsint causa , mare ira est. centri nullam dari po- Lateritum. Ruare opposita simul esse a tu , necesse est. η At rentia ad praeteritum, vero neque verum est dicere nunc transtis in an quod repetit libro 6.

posterius perpetuum esse. Habor enim pontera D. Augustinus lib. 16. O potentiam non essendi. Verrem non ut tunc non contra Faustiam c. s. Se

sit, quando est est enim ens actu seu in auno ma D. Ansselinus in libro, terito tempores transED. Sit igitur id actu, cuius potentiam habet. Uerum igitur erat si trans- tu i l. s. t. Aleni sdio in anno, non esse dicatur. At impossibile est; I. p.q. 2I. memb. .Rim a namque potentia est re ectu i ιι fuisse sed cli r ius in i d. z.q.s. esse, vel fre. Similiter or sit rim si vim erat, σposterius non est, habuit enim potetiam Fe Dieitu quod aritu non est. Ruare si posuerimus id, quod potest, vere dicetur nanc hoe esse inaniae s at ora Theologorum

etiam cr non uni er aliter se consideremus, im- retano in Boetium deposibile sine vidia:tur, aut corrumpi poIterim, Trinit.Altilidorensi inq*od perpetuum Prius erat, aut po ferius fin- suasuram. lib.l. cap. 6.piternum esse, quod prius non erat. Co raptibaia enim, or generabilia, CT alterabilia fantvmaeo tem nostrae alsertionisse , alteramur autem contrari , ct ex quibus fundamentum, quia sic stant , ea qua sani natura, ab is ipsis c αμ- ῆJpIX et itum poten-mmpuntur. . ycnua daretur . posset ι Deus tacere, ut, quod . fuit, non fuerit, quod repugnat. Recte enim sequitur, praeteriit: ergo suit: non praeteriit, igitur non fuit : ergo fuit, & non fuit.

164쪽

a. argum.

durare possit, an non. ARTICVLvS I. Cumenta in partem ne itiuam. R o x i M o superiori capite asseruit Aristoteles mundum neque ortum habuisse, neque finem habiturum. Cuius allertionis prior pars , quamquam si de ortu & generatione phy sica in telligat ur,veruat i consonat: tamen, ii de omni alia productione sermo iit, repugnat Catholicae veritati, quae docet mundum initio teniporis, Deo fuisse tirocreatu. Qua de re in octauo physicae Auscultationis lib. sese,ateq; egimus. Quod autem spectat ad posteriorem assertionis

partem, disquirendum in praesentia occurrit num mundus naturae suae rellistus eo tantum concursu, quo nunc a Deo cooseruatur,in omnem aeternitatem manere possit, debeatq, , an non. I N partem, quae negat, haec se Offerunt argumenta. Res crea.

tae, ut ab se ei se non habent, ita ex se tendunt in non esse : ergo nisi influxu aliquo maiori,quam communi & ordinario, seruei tur, decident tandem in nihilum : praesertim cum finis principio respondeat,& , principio nihil praeter Deum extiterit. I T ε M, id, quod est gratia finis alicuius , adepto fine necessarium non est, ut patet in naui, quae , quia ad traiiciendum mare compararur; mari traiecto, si amplius viiii sutura non sit, superuacanea erit. Atqui mundus corporeus suit a Deo conditus, ut per eum homo iuuaretur ad ultimum finem assequendum; igitur ciuit in diuinis operibus nihil superfluum sit, perducto post diem iudici j homine ad finem ultimum, nihil corporeae naturς, praeter hominem, remanebit. DEiNDE id, quod ex contrariis constat, nec elsario dissoluitur , & interit: atqui sublunaris mundus constat ex contrariis, nempe calido, & frigido, sicco de humido, alia'; eiusmodi qualitatibus inter se pugnantibus: dii soluetur igitur aliquando. Pn. AETEREA, obseruatum est minore in dies fieri hominum staturam rarosq; parentibus proceriores evadare: ad quod allu- sit Poeta illo carmine Grandia i osis mirabitur ossa sipulchru. Igitur cum species humana non pollit in quant uuis parua quantitate, aut conseruari, aut gigni; deueniendum erit ad tempus,

in quo nulla st hominum propagatio , totaq; humana species funditus intereat. Quo fit ut salte haec praestantissima parj mundi corporei perpetua esse non possit.

Postremo. Multis locissae e pax, nisitem' capit. Firmiter de summa Tria

metraanum.

165쪽

Pos TREMO. Generationes & corruptiones non potuerunt esse aeternae versus partem anteriorem, uti decernit probabiliore. a. q. . a. s. sententia; quam in octauo Physic. libro exposuimus: igitur neque versus posteriorem partem,aeternae esse poterunt,cum virobique eadem incommoda & absurda existere videantur. Quare dicendum non erit posse mundum perpetud durare, nisi peculiari Dei influxu conseruetur.

ARTICVLVS I LDiuersa aucZorum placita, cor explicatio verae sententiae. R i A potissimum fuerunt in hac qu stione philoso

phantium dogmata. Quidam mudum sempiternum, re ortus atq; interitus expertem pronuntiarunt, cuius dogmatis praecipuus assertor Sc defensor extitit Irem Arist. Aristoteles , quem serunt cavillatum aliquando timuisse olim sene sua domus vi procellarum, ac tempestatum,aut Vctustate, ut in binis , architecti incuria contracto vitio rueret: sed iam maiorem sibi asse obant. metum impendere ab iis, qui conentur verbis mundu destruere. ALIi mundum & ortum & corruptioni obnoxium secere. Seeunda Alij utramque sententiam diuidentes & ortum cum posteriori- tertissentenbus, de incorruptibilem cum prioribus urbitrati sunt. V et autem quid propositet a nobis quaestioni respondendumst, Dateat, aduertendum est polle nos quaerete, aut quid re vera sit futurum , aut quidnam esse possit ; hoc est num vel mundus generali Dei concursu in perpetuum sit duraturus:vel virum sic durare possit,esto re ipsa duraturus non sit. Deinde posse nos loqui aut de mundo secundum praesentem statum generationum& corruptionum, in quo nunc est, aut secundum hunc alnamve statum, quem sortiri aliquando debeat. H i s positis sit prima assertio. Posset mundus sibi relictus, sub eo statu, quem modo habet, solo comum & ordinario concursu, quo nunc a Deo conseruatur , in perpetuum durare. Haec Probatio se assertio, quae nostroruin philosophorum communis est, eseo ferri risi ostenditur, quia in primis corpora coelestia, terin suapte natura sint corruptionis expertia,ut ad tertium huius libri caput ostendimus, immortalia sunt. Quin verb & ipsorum motus, cum ab intelligentiis, quae lassari non polliant, administretur, perennis ac perpetuus esse potest. V o D autem ad corpora sublunaria spectat, constant illa, ut planum est,ex materia & forma. Materia verδ nulla vi nasut interimi valet, quia ut tantummodo per creationem a Deo esse accipit, ita non aliter destrui potest, quam subtrahente Deo concursum , quo ei eiusmodi esse confert. At sorinae ita se hau i bent,

166쪽

bent, ut nulla earum intercidat, materiamve relinquat,quin alia Naturale a- eius locum subeat. Tum quia alioqui maneret materia prima' 'fer' absque omni substantiali sorma: tum quia agens naturale non inibis, ari, intendit pur se interitum rei, ut pote naturae malum, sed genera- . tionem, Qua propter semper unius corruptio eli alterius generatio. Vnde etiam fit, ut licet praedicta corpora singulatim sumpta, intereant; alia ex toto, nempe mista ; alis ex parte, videlicet clementa ; semper tamen specie, aut genere eadem Permaneant, possintq; hoc modo in perpetuum durare. D i x I M v s elementa ex parte interire, quia ex toto non occidunt, uti videmus, nec ullis naturae viribus potest aliquod eorum in alia, aut alia in udum ita praeualere, ut quaternarius numerus elementorum in mundo deficiat. Id, quod ostendi potest tum LX perientia antecedentium seculorum , quibus quatuor clementa semper durarunt. Tum quia incommoda, quae elementa a se mutuo accipiunt, aliunde resarciunt & compensant,

vi libro quarto Phy sicorum ex Platone in Timaeo,& Philone in c.s.l 3.a .s. libro de Mundi incorruptibilitate, docuimus. Tum quia ad prouidentiam diuinam pertinebat neque sideribus , neque aliis A. , causis Physicis tantam permittere facultatem , ut aliquod ex clementis perpetub abolere, atque ita Vniuersi ordinem turbare, & eius persectionem,ornatumq; tam insigni detrimento tin- minuere poῆent. Quare & illa mundi deflagratio, quae pauibante uniuersale iudicium sutura est, non ad aliquam naturq vim, sed ad diuinam potentiam reserti debet , ut docet D.Thomas in quarto distinct. 7.quaest.2. arti c. I. Secunia 'se S i et secunda allertio. Mundus re ipsa perpetuo duraturus est, c. misit, n0Π inpia in eo statu, quem nunc obtinet. Vtraque huiusce a Da p, tibisse. sertionis pars costat diuinarum litterarum testimoniis.Prior illo Ecclesiastet 3. Didici quod omnia opera, quae secit Deus, perseuerant in perpetuum. Posterior illo Esai 66. Ecce ego creo coelos nouos, & terram nouam. Item. J, illo Apocali p. 21. Vidi coelum nouum, & terram nouam.

PORRO hqc rerum innovatio ab uniuersalis iudicij die sutu- ora erit: inde vero coelestes globi quiescent Dci voluntate, ces-Teporis res sentibusq; eos mouere intelligentiis. Vnde Apocalyp- i Q cap. ium D. Tho. D ρ ' dicitur Angelus inrasse per viventem in s cula s*culorum, quia est. tempus non erit ampliusinimirum postquam Vnus Angvlu

tuba cecinerit, qua insonante mortui ad vitam reuocabuntur, ut legitur i. ad Corinth. is. Si autem tempus non sit, nec motus erit. Itaque coelestium corporum conuersio in posterum omni- Postiem iu- no cessabit. Nec miru : nam cuna hic motus praecipue sit ob hu-di ' nu iam manam generationem,c5uenicias est, ut posteaquam certus λ Deo praefinitus hominum numerus expletus fuerit, terminetur.

fr his ob eandem quoque rationem bruta animantia, & plantae , cae- . teraque inlita, quae ad animalem hominis vitam sustentandam,

I.: . . aut

167쪽

C A P. XII. QI AESTIO i, is

aut iuuandam procreata sunt, desinent ei Ie ; utique communi ignis incendio absumpta. PRAETEREA sicuti beatorum corpora mirifico splendore,&l ulchritudine, ex dote claritatis, perfundentur: ita corpora coe- - , estia ampliori luce decorabuntur, iuxta illud Esaiae so. Erit lux Lunae sicut Solis lux,& lux Solis erit septim pliciter. Rursus vero, homines poli suam maximam persectionem , beatitudinemque Elameterum adeptam in illo selicissimo statu erunt tanquain Angeli, ita cor- p

pora clementorum quasi coelestia reddentur,neque tollim ab interitu, & alterationum vicissitudine perpetuam,Obtinebunt immunitatem : sed eximia luce, pro cuiusque dignitate, vestientur. Atque hic rerum status supra mortalis naturae conditioncru in perpetuum manebit. Adverte hic nonnullos, quorum meminit D.Thomas in .dist 8. q. r. art.2. existimasse quieturum coelum Luerundam inco situ , in quo a Deo creatum fuit. Quia minime videatur seu cu iaconuenire, ut tot corporum in senes motus, antequam semel ad semetam perueniant, abrumpantur. Verum haec sententia refelli- iis, e loti,. tur a D.Thoma loco citato. Primum, quia cum aliqua coeli reuolutio nempe nonae spherς secudum proprium cursum ab Occata in ortum supra polos Zodiaci, non nisi annis fere 49 oo absoluenda sit, sequeretur tandiu debere mundum in hoc statu durare, quod probabile non videtur. Deinde, quia cum ab Astrologis Res itur.

possit probabiliter colligi,quo situ corpora coelestia,& stellae sinti Deo conditae, inito annorum numero, qui a mundi exordio computantur; pollet quoque deprehendi numerus annorum, tuo ad eundem situm redire debeant, cum tamen tempus con-ummationis mundi ignotum sit. Neque ratio in aduersam par- Solutis raristem adducta vim habet; si quidem huiusnodi concursionum ab- ρ supe- solutio non requiritur ad persectionem uniuersi , quod absque semeη- illa perfectum est, ut constat ex iis, quae initio huius operis di Dcv i q y putata sunt: nec propterea ij motus erunt frustra,chm antea eam periodum Orbes coelestes suo munere perfungi, & finem , quem motu intendunt, adipisci queant.

tareo pacto dissoluenda sint primi articuli

argumensa.

VNc argumentis initio propositis Occurramus. Ad Sotat. r.az. primum respondendum est creaturas dici ex se tendere in nihilum , quia nequaquam sibimet sussici ut, vi sint: sed egent concursu Dei sti stentantis , quo si vel momento destituantur,in nihilum recident. Itaque negandum est, ut mundus perpetu b duret, egere influxu

V 3 maio

168쪽

is 8 IN I. LIB. ARIST. DE COELO.

maiori, quina sit is, quo nunc a Deo conseruatur. Neque vero oportet finem,quo ad hoc,principio respondere, ut scuti a principio nihil ex tabat praeter Deum: ita postea nihil, praeter Deum,

Cuν madum maneat. Quin potius sicuti conueniens fuit creari a Deo mun- a Deo cre-ri dum, ut diuina bonitas , potentia, & sapientia , in rebus creatis Ninem με eluceret: ita conuenit illum ob eandem causam perpetud durare.' s. is 2. A D secundum.Non ob id tantum fuisse a Deo conditum Vnia uersum, ut homo per ipsum ad finem ultimum assequendum iu uaretur, sed ut in eo diuinae persectiones, quo ad fieri posset, adumbratae apparerent: &, ut creaturae intellectuali praeberetur occasio essectorem omnium , & principem Deum collaudandi. Quae ratio, etiam homine finem ultimum adepto integra relinquitur. s. a.det. A D tertium. Quod libet singulare mi ilum , quod ex contrariorum per mistione constat, necessario dissolui, & interitum subire. Non eodem tamen pacto se se habere mundum : quia licet globus sublunaris compositus si ex elementis, quae contrariarum qualitatum dissidio inter se pugnant mihilominus semper

quatuor elementa,ob eas causas,quas exposuimus, salua manent. sol. . a g. A D quartum. Et si magna ex parte, ut aliarum rerum , ita ii De humano- minum decrementa sint,non nullos parentibus proceriores euarum dere, sicque non in omnibus degenerare staturam , sed in quia decreme*ρ --, in aliis augeri; & illorum dispendia, in his quo quomodo resarciri. Quae compensatio sat erat, ut hominum genus propagari in aeternum posset. Accedente prς sertim naturae ipsius prouidentia, ad quam pertinet anteuertere, & praecauere pericula,quae interitum & amissionem totius speciei minitentur: quale esset corporum decrementum insta quantitatem , in qua species humana posset consistere.

s .a r. AD ultimum concesso antecedente neganda est consecutio. Non enim par est ratio in sempiternitate generationum & corruptionum versus anteriorem partem,& in eadem versus partem. posteriorem. Namque, ut loco illo 3.lib. Phy sic. disputabat nus, si

generationes ab aeterno extitissent, cum omnem generationem

antecedat alteratio, dispositi6que materiae ad introducendam formam, sequeretur ante aeternum aliquid suisse,videlicet dispo stionem materiae ante introductionem serinae. Quod tamen. absurdum, ut attendanti planum erit, nequaquam existet perseuerantibus in aeternum tempus generationibus , quae initio temporis coepe

runt.

PRIMI LIBRI FINIS. IN

169쪽

IN SECUNDUM

LIBRUM ARISTOTELI s

tio. Primum agitur de toto cu is, qui inter Geteras et niuersipat tes, quas Aristiteles in hoc opere constrat, prancipatum obtinet. Tum de usuis. Tertio loco de terra,non tam

terrae, quam corii, quo undique circumfusa es, ratione. diuod ad primam partem ait, net , repetit in ea primum Ari teles, quae supciniora libro exposuerat, ct caris ipsi cum magno corpore, id es, uniuerso commmnia si/nt,ut carium nθn orir non interare,perpetuum esse. Dei edoces sex illi conuenire loci disserenti sinusum, deorsum, ante, retro, dextrum, Cr Visum. Item cadentium corporum plures se motus, aequi ibiles tamen , , que similes. Alteram vero tractationis partem tribus absoluit quaestionibus. Videlicet quae sit natura elgarum,quis earum motus,quae Dura. Denique tertiam partem consumit in explicando qua ratione terra in medio et i- uersi consistat, o quiescat, ac figuram rotundam haleat. I Lud mero hoc loco monendum censuimet mon debere quemquam.i turbari,quod neque insuperiori libro, neque in iis, quae sequuntur, eadem, quae in quibusdam aliis cod G S, capitum initia, easdemve textuum sectiones inueniat, cum hisce rebus exemplanana magnopere entiant.

170쪽

iso IN II. LI B. ARISTO T. DE COELO.

SEARCH

MENU NAVIGATION