Commentarii Collegii Conimbricensis Societatis Iesu. In quatuor libros de coelo Aristotelis Stagiritae ..

발행: 1594년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

C A p. I. EXPLANATIO.

ARISTOTELIS DE COELO,

LIBER SECUN DV s.

ut quidam inquiunt, sid unum esse ac pilemum principiu quidem

ct exitu aeremitatis uniuerse non

habens, infinitum autem habens, ct continens in si

ipsi templo, ct ex hisce qua dicta sim o per opia

nionem eorum, qui aliter dies G ιm fgenerant,

fidem umere licet. Nam c quidem si habere

potest, eo autem modo, quem siti dicut, non potest: magnum Ur hoc utique mometum ad faciendam em de immortalitrite aetemitates ipsius habet.

Text. i. Luare bene si si haber, quem, sibi persuadere,v

ieres or maiorum maxime no Erorum sintenti.uveras esse, qua quidem asserunt esse quippiam eo- . rum immortale atque diuinam, quae motiι quidem deunt, talam tamen ut nullim ipsius sit finis , potiuι ipsi caterorum sit finis. I, Et nem enim ex his esse constat, qua continent: ct hic cum sit per- tim, imper eius continet, ct eos, qui finem habent ac cessationem: ipsi namque neque princi pium , ne e exitum vitam habet, se ince abilis est tempore infinito. Caeterorum aute aut est principi causi ι: Ascipit exit sic Orionemve. ', supera m locum sorium, veteres quidem diffs tria Text.3. Meriit propterea quod Fla es immortale.Praeses autem oratio testis est, incorruptibile ac ingenerabile esse, vacarei praeterea omni di scultate mommii. Et insuper esse sine labore, propterea quod Eius indiget vim instretis nec pratis,qua quideprelabes detineres Ussi aptu alis modo sisti. Omnenaque tale laboriosim est, quo magis perpetua Text. est, or optima distositionis expers. 4 Iccirco neque' putandum

ne contines liabet ra- motus cretitione finis, prout con- dicatur finis tentum terminatur ad aliorum ma- contines: patet autem tuum. imperfectu suapte natura contineri a persecto . ut vero liquet ex iis,quae I.lib. explicata sunt, motus circularis

est persectus: recti au- ... tem impersecti sunt, quia non redeunt ad suum principium, viij, qui an orbem pera-gutur. Quo fit.ut motus sublunares eontianeantur a coelesti tan-qva impersecti ape Decto: proindeq; cC lestis motus hac consideratione apte dici- tui finis reliquo tu motuu. Vnde consequenaetia est . vi motus e liperennis,semperq; i Esit: cum iri quod varia est. ac multiplex, qu Ies sunt motus sublunares, ad al,quid unia.& perpetuum referri debeat. Quae sane perpetuitas congruit cum dignitate e testis corporis quod indissolubile est, de beatarum metium domicilium. Et in uter esse ne la

bore.Docet coelum no

solum esse indissolubile, sed absque labore& repugnantia moueri: iciq, ex eo probat, quia nulla vi in eontrarium nitente a suo motu retardatur, ut solent ea, suae contra naturam seruntur, quorum motus tanto est difficilior, de laborionor, quanto diuturnior, & a propria inclinationρ alienior: coeli autem motus ne- . . . . . quaquλm est contra natura ut ex iis,quae initio primi libri tradita sunt costar. Prim epinis V V Dei reo neque. Refellit tres sententias circa motum e li:vnam poeticam. auq vG . finxit Atlantem coelum humeris fulcire ne ruati unde illud poetae, ubi coeliser Con.Com.Lb.de Coelo. X Auas

172쪽

tur.

Ailantis fabaia unde

161 IN I LILIB. ARISTOT DE COELO.

scripsit Diodorus lib. Q ψυχῆς οιον τ εγὶ τ τοιαυτίω γί- ου-

ius sit mentio in libro se . - - -

Q V GE S T I O LSint ne coelestes orbes animati, an non. ARTICVLVS I. Opinio ct argumenta eorum, qui animatos esse crediderunt.

Vo Ni AM Aristoteles proximo capite docuit corporae estia non moueri ab anima, disquirendum hoc loco est, num illa animata sint. Chaldaei,qui ingeniorum so-ertia in Astyria prae caeteris floruerunt, & Astrologiam putatur inuenisse,

173쪽

CAP. I. EXPLANATIO. 16 3put dum est ipsum ita se habere , ut veterum fabula dicit, qui quidem silutem ipsius Atlante

quodam inquiunt indigere, ct ij namgb , qui hanc sintentiam attulerunt, idem, quod ponteri videntur ex timasse. nam quasi pondiu haberent supera corpora omnia; terrea i essent, neces tatem

anima participem ipsi fabulose supposuere. Ne-

Te L . que igitur hoc modo. ς Neque ob conuersionem, propterea quod lationem habet motu suopte μυ-riorem, ut Empedocles dicit, conuers ripat idum est adhuc ipsi m tepore tanto, atque incolume esse. Text. 6. f At vero neque ab anima cogente simpiternum manere, consentaneu est rationi: neque enim talis

ipsius anima vitri sine dolore beatari esse potest.

Et motum enim, qui est cum vi, si mouet corpus primum, aliter aptum serri, continues mouet, negotiosum atque ab omni voluptate metis semo umesse necesse est. Si neque ut anima mortalium animalium requies inest ea, quae circa num sit comporis relaxatis, Ixionis 'tum cuiusda ipsam Perpetuum in parabiles detinere necesse est. Si igitur, sut diximuιὶ res ait is modo de prima Iatione si habere potest, non silum concinnius est

ita de Hemitate inius existimare , d etiam hoc modo dumtaxat consentaneae magis ei vaticina

tioni , quam de drs habemus, sintentias pos Mus certo prostrire. Sed de his hae tenus.

Timeto docuit animam coeli propria vi & impetu ccxlestes orbes. quantumlibet renitatur, torquere. Hanc ex eo improbat,quia si illa anima tam vastam molem contra eius naturam tanta celeritate perretuo circumduceret, non Rebeitur. solum non esset beata. ut coelestes mentes decet, sed misera prorsus, ac deterior animantibus, in quibus nullum est, quod non interdum somno . aut laborum intermissione quiescat. Esset', talis anima, dum coelum tamquam rotam voluit, Ixioni similis, quem fingunt poetae apud in seros ea poena crucia- Ixionis fari , ut rotam perpetuo volvat:quae omnia cum absurda sint. colligit magis esse bula. consentaneam eam opinionem, quae coelo aeternitatem motumq; absque ulla violentia tribuit.

Gh re . inuenisse, animata esse praedicabant. Idem opinati sunt Pla- , . si L. xQnς xς stetita de sensere in Cratylo,& Epimonide, omnes sereri. l. i. Z;i a Vexvii 4 Physiologiae principes tam Graeci, quam AEgypti j, quo- earumn. e. r. rum alij mundum, magnum quoddam animal este, omnesque cuidamum M. Alberi. eius partes una & eadem anima praeditas esse putabant ; alij imiarias, is, singVlis Orbibus animas singulas attribuebant; alij et iam uni se ib. Cie. a. d. cuique stellae suam animam applicabant. Et ex his rursus qui muta eo. dam intelligentem dumtaxat; quidam altricem simul animam X a coelesti

Neque ob conuersi nem. Secunda Opinio Seci da eli- fuit Empedoclis . qui nio. ecli corpus naturalem habere grauitatem di

xitaverum tanta celeritate circuasi,ut neu

tiquam possit cadere, sed ipsa cursus velocitate sustineatur eo modo, quo hydria aqua plena . dum in gyrum torquetur, aquam, Ac si grauis sit, non effundit. Quare ide etiam. Iese itur. aiebat ille colo accidere, cu prς mni nulla

celeritas tanta sit, quae possit cum coeli velocitate cor edere Coar- suitur aute huiusmodi placitum, tum quia cclo pondus attribuit, quo lisum vacare ostesum fuit, tum qui an si explicat quς sit illa tata vis, quae grauitatem deorsum nitentem tot saeculo ii aetatibus vicerit , atq; etiam nunc perenem illam motione in continuet. At vero neg ab anima. Tertia sententia Tertia Fi- fuit Platonis, qui in nio.

174쪽

Anaxagoras

Origines,

r. ro pro animatione carti.

16. IN II. LIB. ARISTO T. DE COELO..

coelesti mundo dederunt, aientes ali sidera humoribus Oceani Hu- ΟΜ- in altum subductis. Denique aded haec opinio antiquorum ani tmis insederat, ut Anaxagoras, reserente Laertio in eius vita, & a. cibDiuo Augustino i 8. de ciuitate Dei capit. qi. quod solem lapi- δε Na.m dem flagrantem, non vero animal, neque Deum esse dixerit; o Plin. ti. a. impietatis apud Athenienses accersitus, ac deinde reus sectus fuerit. Coelos lieni animatos secere ex Hebraeis Philo Iudaeus de Rabbi Moyses. Ex Arabum disciplina Avicenna, Algazellus, e. s. terii Alpharabius, de Albana azar. Pr terea Ptolem us , & Astrologi stoici. complures. Denique eandem sententiam approbauit Origenes p. lib. Id esse, de primo tomo commentariorum in Ioannein addens stellas virtutis & vitis capaces esse , proficereq; in actionibus studiosis, Sc descere. Diuus vero Augustinus secundo supra Genes. ad lit. capit. i 8. & in Enchirid. capit. I 3. de coelestium corporum animatione disputans , neutram partem asseuerare audet, subditque hoc posteriori loco, incertum sibi esse, num stellae ad beatorum societatem pertineant; sed nec illa λinquit, certum , habeo.vreunta ad eandem id est, beatarum mentium sicietatem , pertinearat, Sol Gr Ona, Cr cuncta sidera, quam uis nonnagis lucida corpora ese sine siensi , ct intelligentia videantur. . NON desunt autem argumenta pro affirma viva parte quaestionis , quae coelo inesse animam statuit. Primum sit: Negari non potest dari animam mundi, a qua videlicet insormetur,& cuius beneficio tota natura corporea, atque ad eb coelestes orbes vivant : igitur corpora coelestia sunt animata. Antec dens ostenditur, quia cum quaedam mundi partes vivant , ut animantes , de stirpium herbarumque genera; minime conuenit, ut totum ipsum vita careat; alioqui totum deterioris esset conditionis , qui in suae partes. Prς terea quod talis sorma necessirio constituenda sit, ut rerum naturalium munia per se exequatur, argumento est, admirabile earum artificium, quod passim elucet, praesertim in consorinatione sectuum ; in membrorum delineatione non minus ad elegantiam, quam ad usum, de utilitatem apta; in vivifici caloris distributione, in dispeniatione alimenti, prout cuiusque partis magnitudo & conditio postulat; in brutorum animantium operibus et in multarum rerum antipathia, de sympathia, id est, mutuo dissensu Je consensu, aliisque eiusnodi, quae non nisi ad aliquam sapientem causam, qualis est anima mundi , videntur referri polle. Ac priuatim id etiam comprobant animantia, quae ex coenosa, dc Putrescente materia sponte oriuntur. Nam cum horum gener tionem nulla vis semini insita pr cedat, neque ad ea procreanda solus calor sufficiat, utique putandum est preesse mundo animam unam totius animationis sontem, quet iis vitam ab se sundat , dc communicet. Accedit ad argumenti confirmationem

testimonium Boeti j qui libro 3. de Consolatio. Philos . me tr. 9.

175쪽

stit Deum per animam mundi motus corporum coelestium ataministrare, hisce verbis: Tu triplicis mediam uatura cuncta mouentem Conne fens animam, per con a mιmbra resiluis stu e cum secla duos motum glomerauis in orbem, In A mei reditura meat, mentemque pro undam Circuit, sir simili conuertit imagine coelum. s r c v N n v M. Id, quod est intelligentiis ad earum actionem a. rum.

recipiendam vicinius , est etiam iisdem secundum naturam propinquius : alioqui dissolueret ut partium uniuersi proxime sibi cohaerentium assinitas, & proportio: sed corpora coelestia sunt viciniora intelligentiis ad recipiendam earum actionem, cum in ipsa motu primi, influat: sunt igitur intelligentiis propinquiora secundum naturam ; non possunt autem ita se habere , nisi suo modo vitam participent. Sunt ergo viventia, & animata. TEnriv M. Id, quod primum cst in genere mobilium , est .a d. . mouens se ipsum , ut probat Aristoteles 8. lib. Physic. capit. s. a text. 34. quia nimirum quod est per se, prius est eo, quod pecaliud ; sed corpora coelestia sunt priora in genere mobilium , ut

ex proxima ratione constat: ergo mouent se ipsa, atque adebanimata sunt. Qv An Tum Non videtur pulcherrimae Vniuersitatis descri- a sum. ptioni,& ordini congruere,ut inferior mundus a re,quae animata non sit,regatur & conseruetur: sed regitur & conseruatur a coelo, ut docet Aristoteles i . Meteor.cap. a.. Igitur coelum est animatum:

nec verti qualibet anima, sed ea, quam habere conuenit gubernatorem , & quasi parentem orbis sublunaris, id est, rationis &intelligentiae participe. IDEM confirmati potest testimonio Aristotelis. Nam l. lib. Tura .

buius operis, cap. 1.text. I 3. ait coelum esse animarum, di habere n' Ain se motus principium. Item ia. Metaph. cap. 7. ait crit primum A sor. m. principium mouens orbes coelestes, id est, primum motorem, Ner. ut cuia siue Deum , mouere ut id , quod cognoscitur appetitur : putat igitur orbibus coelestibus intellectum incile,& appetitum, qui- ν' 'bus primum motorem cognoscant, amentque. Denique Graeci interpretes, Alexander, Philoponus, & alij, itemque, ut videtur, D.Thomas lib. 2. contra Gent. cap. 7O. hanc elle credunt Arist

, telis sententiam, cui etiam subscripsit nobilissimus eius discipulus Theophrastus, in lib.quem de Coelo edidit. Post RE M d, ad hanc patiem tuendam sacere videtur illud 6.arrum. Psalmi i 3 s. qui secit coelos in intellectu, id est, intellectu prae- : uti mi ditos: & illud Ecclesiastae, in circuitu pergit spiritus,& in circu-'t los suos reuertitur. Quo loco cu nomine spiritus significari non possit intelligentia assii tens: neque enim illa cum ipso orbe circumuoluitur, reliquum est,ut significetur anima informans. Cui interpretationi adstipulati videtur D. Hieronymus ibidem, hisce

176쪽

iss IN II. LIB. ARISTO T. DE COELO.

Verbis : Sive ipsum Solem spiritum nominauit, quod animet, &spiret,& vigeat,& annuos orbis cursus expleat: siue quod Lunae lucentem globum, Titaniaque astra, Spiritus intus alit,ti tam i in us per artus

Non putat igitur D. Hieronymus a veritate alienum, sateri cum Poeta coelestem globum mente animari,ac vivere.

ARTICVLVS II.

Concluditur orbes coele Res non esse animatos.

ONTRARI A tamen sententia omnino vera est, quam tuendam monet D. Damascenus lib-2. Fidei ori hodoxae, cap. 6. Hultas, inquit, caelos, aut sinieraanimata esse exiIlimet: anima quippe, ac sensῖ carent. Idem sentit D. Cyrillus lib. 2. contra Iulianum, D. Ambrosius lib. i. Hexam. cap. . D. Basilius homil. 3. Hexam. & in comment. Psalm. 8. Lactantius lib. 2.cap. s. D. Augustinus in lib. de Duabus animabus, cap. . ubi allerit muscam,propterea quod uiuit,esse nobiliorem Sole: Sc lib. I.Retrach. cap. s .vbi, quae de animatione mundi in lib. de Immortalitate animae scripserat,temerε scripta fuisse inquit: itemque lib. r. carundem retrach.cap.7. Vbi, quae aliis de coelestium corporum vita asseruerat, ait per tropum& figuram posse accipi, dulia videlicet translatione a re animata ad inanimatam. In eadem opinione suit D. Hieronymus super illud Deuteronomij 32. Audite caesi, quae loquor, & ad cap. I. & s. Esaiae,& in Epistolas ad Pammachium,& Auitum, ubi Originem coarguit, quod Solem, Lunam,& astra animata esse dixerit. Item author libri de Cognitione verae vitae,cap.6. aiens cos,qui sidera ratione, vel sensu praedita arbitrentur, iure sensu carentes, &rationis expertes haberi. Denique idem astruunt omnes fere Scholasticae Theologiae proseliores, D.Thomas I. pari.q.7O. ar. 3. Alensis a. pari.q. 87. memb. 3. art. . Albertus in trach. de Quatuor

randus ibidem q. a. priori parte distinct. Ochamus q. a a. Aigidius q. 3. & alij. Quin etiam credunt D. Thomas, D. Bonaventura,&M.Alber tus eos, qui orbes c testes animatos vocat,& qui animae expertes esse aiunt, re concinere, verbis dissidere : illos nempe animam assistentem,siue motricem absque insormatione, hoc est intelligentiam coelo tribuere; hos informantem negare. In quo sensu saltem patrum Sanctarum dicta, sicubi corpora coelestia animata nuncuparunt, accipienda sunt. Nam quod ex antiquis nonnulli animam,etiam veg etatricem &sentientem, atque adeo in imatem coelo dederint constat tum ex aliis,tum ex Plutarcho

. lib.

177쪽

. si est de a

in lib.

lexa quis

cho se lib.

C A P. I. Q V AESTIO M. 16

lib. 1.de Placitis Philosophorum,cap .s.& i7Tullio lib. 2.de Natideor.& Avicenna 9.Metaph.cap. a. PROBAT v R igitur nostra sententia hunc in modum. Si coelum foret animatum, coeli anima esset in qualibet eius parte, quaelibet enim pars viventis vivit ; sed anima coeli nequit simul in qualibet coeli parte esse. Non est igitur coelum animatum. Probatur assiimptio, nam si spatium , quod occupat Angelus, ctiam primae Hierarchiae, quae aliis naturae dignitate praecellit si id inquam spatium,ut statuit communis Theologorum doctrina,breuius contractiusque est, quam coelestis spherae magnitudo: unde fieri nequit, ut Angelus in aliqua coeli parte , & in terra simul consistat: quo pacto anima una praesertim insectilis,quam aduersaris coelo tribuunt, tam vasto corpori animando seniciatὶ Runsus, Animus est actus corporis organici, ut docet Ariastoteles 2. de Anima,cap. I. text. 7. Igitur omne corpus animatum est organicum; atqui coelum non est huiusmodi, nec enim in illo ulla organorum varietas, aut distinctio cernitur. Nisi quis Poetice ac ridicule Philosophetur, dicatque coelum videre per Solem quasi per oculum , audire per polos tanquam per aures) non ergo coeleste corpus animatum est. Adde quod forma persectorum viventium, quale oporteret coelum esse, si viveret, sicuti persectior est, ac pluribus facultatibus praedita: ita instructiorem corporis ossicinam , & maiorem organorum copiam ad ianctiones vitae obeundas requirit: δc tamen coelum hisce instrumentis prorsus caret. DEiNDE, Omnis forma boni alicuius obtinendi gratia cum materia copulatur. Nam materia est propter formam teste Aristotele i. Phylicae Auscult. svnde & noster animus , qui alioqui per se extra materiam cohaerere potest, non selum totius coagmentandi causa: sed ob suam etiam commoditatem corpori coniungitur:vi nimirum rerum materialiu cognitionc per sensus hauriat.) Non apparet autem cuius boni gratia, coelesti corpori anima iungi debeat:gitur coelum est expers animae. Probatur alsum tu, Arisb p io, nec enim propter lanctiones vegetatricum facultatum, vitet meap. . delicet nutritionem, accretionem, generationem: hae namque libr. i. hωπι selis corporibus interitum subeuntibus conuen: re pollunt. Nec pς - propter tensuum operationes , cum sentiendi organa, nec coelo in sint,nec sine tactilium qualitatum teperie constent. Nec etiam quod ex dictis sequitur) ob intellectionem , csim corpus non nisi sensuum ministerio intellectui deseruiat. Nec postremd oblocalem motum, siquidem ad hunc exhibendum,non informatio requiritur, sed appulsu virtutis, qua motor rem motam attingat. Nulla igitur causa excogitari potest, ob quam anima cum corpore coelesti in unius compositi societatem coire debuerit. AD H AE c. si coequm esset animatum, cum proprium vivontium sit, ab se moueri non egeret coelum intelligentiis,ut moue-

isti orbes.

utri ratio.

178쪽

Luinta ratio a testimomis Aristotelis. Motor coeliqua in parte ab Aristote-ie constitui

tur.

Dubitatio.

Nicephorus, quinta Drio.

retur, quod falsum esse in progressu ostendemus. Adde quod si

eiusmodi anima ratione praedita esset, potuisset etiam peccare,de praemium, ac poenam mereri, atque ad ed beatitudine frui, vel aeternis crucitatibus addici, cum tamen hoc solis Angelis & hominibus conuenire, & communis patrum sensus doceat, & ex sacrae paginae doctrina eliciatur. PRAETEREA quod Aristoteles huius sententiae suerit, probatur. Namque 3. Physic. text. o. de A i. ait motorem orbis coelestis uniri cum suo ori e contactu virtutis, at unio sermae cum materia non cst unio per contactum,sed alterius rationis. Quare secundum Aristotelem motor coeli non est forma coeli,nec cςlestia corpora a se ipsis mouentur; ex quo sequitur ea non vivere. Item cap. vltimo eiusdem lib. text. 48. motor coeli constituitur in ea circumferentiae parte, ubi sphaera coelestis rapidissima vertigine circumuoluitur. Non cit igitur in toto corpore coelesti, in quo tamen esse oporteret, ii coelum viveret: siquidem, ut paulo si pri dicebamus, quamlibet partem rei viventis vivere, de ex sorma vivente constitui neces le est. V AERAT hic aliquis, quo nomine contraria sententia,quae sotmRNI 'coelo animam informantem attribuit, reiicienda sit. Capreolus si ' q 3- in a. dist.9. qivmc. art. i. dc Gabriel item in a. dist. Iq. q.V c. udi- Tria micant eam non esse consonam fidei. D. Bonaventura in a. dist. q. Luretiaris appellat fallam de erroneam. Quod nobis etiam videtur. Primum damari.P quia numeratur I D. Hieronymo loco citato inter errores Ortia

genis, de a D.Epiphanio lib. Ii . Panari j,& D. Irenaeo lib. I . contra haereses inter Marcosiorum dogmata damnata. Deinde quia Nicephorus c. 27. & 28. lib. 17. Ecclesiast. historiae, inter alia Origenis dicta, quae quinta Synodus generalis Constantinopoli coacta est cu- sub anathemate explosit, recenset illud, quod coelos Lunam, Solem, & astra animata fecerit. Idemque testatur Iouerius in sum' M oti docta ma Conciliorum, in eadem quinta Synodo prope finem,ubi haec suo . eiusdem S 1 nodi verba resert: Si quis dicit coelum,Solem, Lunam, zam C it stellas,& aquas, quae supi, coelos sunt, animantes quasdam esse,& materiales virtutes anathema sit. Non tame istiusmodi dogma haereseos titulo notandum censemus, propterea qudit an decretum illud a quinta Synodo editum fuerit, haud omnino constat.

ARTICVLVS III.

Solatur primam argumentum initio propositum: refigitur

opimo existimantium dari anImam mundi. tiron. si '. lib. . E L a Q t v M est, ut argumenta initio adducta expli- Ciuira Deucemus. Offert se in primis id, quod pro astruenda anima mundi Academici speciosa oratione amplifi' sum , acta cant,aientes mundi anima ex lineis in circuli figuram o r. oe.

179쪽

comaolutis , de ex numeris harmonicis , compo sitam esse; quibus verbis illius absolutionem v uesque adumbrare volunt. Sed nihil conficiunt; Neganda sunt, quae in argumento assumunt;

enim uero licet quaedam mutnda partes vita si uantur, non propterea nece Ile suit totum mundum vivere, ita ut nihil in eo expers vitae esset. Non est enim mundus totum coni: nuatione, sed

aggregatione, quod partibus dissimilium naturarum, & viventium, ac non viventium speciebus conliare debet, ut ex hac varietate congruentem sibi pulchritudinem asciicat. Neque hinc sequitur aliquas uniuersi partes suo toto persectiores este, cum eas omnes uniuersum in se constituat, & earum sibi persecti nem vendicet. Secundo, quia ut res naturales actiones suas Mopera etiam ea, quae omnem artis elegantiam & pulchritudinis admirationem vincunt, edere valeant , sat est sua cuique forma, s.f.

proprietatum de latentium virium, caterorumq; accidentium Hrum natu- apparatu instructa: concurrente eodem mutua ope, quam sibi ra muniuersi partes, tanquam unius corporis membra, non raro exhibent, praesertim cum natura operetur directione primae causet, ut in Phy sicis exposuimus. Ortus xerd animalium ex colluvie &putri materia prouenientium reserendus est ad corpora coelestia, quae suo influxu sublunarem mundum irrorant; vi alibi in

hoc opere dicimus. Denique ut rationes alias omittamus, quod huiusmodi anima non detur , hunc in modum conuinci potest. Namque atu illa in naturalium rerum compositionem venit,aut non. Si detur prunam : iam nullum ens naturale erit unum per

se, utpote ex multis formis conflatum : si posterius; non igitur ea anima vitales rerum Physicarum actiones obiit: siquidem omnis vitae actio, ut communis Philosophantium schola tuetur, Aa ε - - ab interno principio oritur. tuo obm- ADDE quod eadem forma non potest constituere composita naturalia numero diuersa , & non continuata, cuiusmodi sunt quaecunque non eadem singulari materia constant. Nam clim unitas, sicuti & esse rei compositae , potitsimum sumatur ma, si eadem sorma esset in pluribus compositis, iam ea, quae numero distinguuntur, unum potius ens, quam plura dicem

da essent; quod a communi hominum sensu, de loquendi vis

abhorret.

A D confirmationem argumenti exauctoritate Boetii, dicendum carmina illa explicari a D. Thoma in commentariis eius dem loci, non de anima coelum insormante, sed movete solum, hoc est de intelligentia. A Magno autem Alberto a. p. sum. Irach. LI. quaest. 6 3. memb. 2. intelligi quidem de anima mundi, quam dari negamus : quae interpretatio probari potest, ita tamen ut

dicamus cum Alberto Boetium illic non ex tuo , sed cx Platonis, sensu animam mundi posuisse. Concom. lib. de Coeio

180쪽

ma assiste te.

mouendi caelum

1ro IN II. LIB. ARISTO T. DE COELO. ARTICVLVS IV. Dissoluuntur cetera primi articuli argumenta .

D reliqua argumenta eiusdem articuli hunc in modum respondendum erit. Ad secundum , Licet co

porac testia quo ad generalem sensibilis mundi gubernationem intelligentiis viciniora sint, quatenus primo ab eis motum excipiunt; tamen non recte inde colligi ea secundum naturae praestantiam & dignitatem simpliciter ad intelligentias propius accedere; esto, quadam ex parte quod ad naudi harmonia sat est in eis magis appropinquont,quatenus ipsa ab interitu aliena sunt, sicuti & intelligetiae ; quod tamen compositis Physicis,quq sub Lunae orbe cotinetur, minime couenit. A D tertium, dupliciter coelum spectari posse, vel cum intelli gentia, prout est totum quasi quiddam ex orbe & intelligentia motrice compositum : vel sine intelligentia, ut est corpus physicum dumtaxat. Priori quidem modo appellatur c tum animatum non anima informante, sed assistente; atque ita dici potest

ab se moueri. Quae est solutio D.Thomae I .p.q.7O.art. 3. sic i, ratum manet primum in genere mobilium mouere se. Posteriori autem csnsideratione neutiquam dicitur coelum animatum,nec

a se ipso motum habere. Adde coelestem mundum ratione rrimi

mobilis de quo illic disputat Aristoteles, censeri in orbem a se

ipso agi quatenus ita voluitur, ut ab alio corpore impulsum non accipiat, sicuti inferiora corpora. A D quartum, corpora sublunaria non regi , corpore coelesti per se sumpto, sed vi etiam intelligentiarum motricium,quae cPteris rebus viventibus dignitate prestant. AD quintum ex testimoniis Aristotelis , quidquid nonnulli eius interpretes velint, dicimus philosophum loco illo libri secundi huius operis,accepissec luna una cum intelligentia: duodecimo verbMetaphysicς alteruti se Deum mouere,ut cognitum re amatum a singulis orbibus , non quidem per se sumptis, sed una cum motbribus , qui ideo mouent, ut in se primae causae similitudinem, quoad fieri possit , exprimant. AD postremum,dic locum illum Pialmi non eam habere sententiam de si illa Caietano non displiceat, vid licet exi: iam anticos, qui cglos animatos faciunt, non omnino i ratione abhorrere. Est igitur germana explicatio Deum in intellectu, id est, diuina sui intellectus sapientiac los condidit se. Vel, Deum celestia corpora ita procreasse, tam ratum ordinem, tantam constantiam,& proportionem eorum indid ille motibus,ac si ea intellectu pr dita secisset. Illo autem loco Ecclesiastae,missis altis interpretationibus, quas affert D.Thomas opus c. io.ait. 6.& AEgidius in a.d. I . dicendu appellatione spiritus significari solem ipsum, propterea

SEARCH

MENU NAVIGATION