Commentarii Collegii Conimbricensis Societatis Iesu. In quatuor libros de coelo Aristotelis Stagiritae ..

발행: 1594년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

dum,quod mani sesta docet experientia. Siquiilem videmus Solis a motum afferre quadripartita anni distinctione, quae duo AEquinoctia vere & autumno , aci totidem Solstitia aestate & hyeme complectitur. Vnde caloruin & stigorum vicissitudo,& rerum generatio obitusque existit.Conspicimus item quaedam astra suo ortu, vel occasu in certo aspectu, de congressa sterilitatem , aut ubertatem terrae: tranquillitatem , aut procellas mari inuehere; de ad inducendos , vel sanandos morbos plurimum habere momenti. Vnde astrorum, ac Lunae prςsertim , congressiones aspectusque ad opportunam corporum curationem spectandos effopr cipit Galenus in s. de Diebus criticis. Porrd licet, ut coelum suo circumflexu Vniuersa contegit,ita virtus ab eo fusa quoquo, uersum penetret: non tamen omnibus eadem ratione illabitur, D maen te neque a cunctis cςli partibus eadem manat. Nam polus Arcticus scripsit ii trahit ad se magnetem , Sol Heliotropit , dc Scorpiuri flores ab N ' i' si ortu ad occasum secum vertit: idemque peculiarem vim gallo Eba,is, infundit, ut quidam autumant, atque cana causam esse credunt, iis opin. υ- cur gallus ad mediam noctςm canit; nimirum , ut Soli ex medio tulimiu. Antipodum coelo cursum ad nos inflectenti applaudat. Qua tamen de re alibi. A c Luna quidem,quam Aristoteles lib. .de Generat.animal. cap. vlt. minorem Solem vocat, sicuti est inferiori mundo vicinior, ita maiori,magisque assidua effectorum varietate vim suam prodit. Eius quippe impulsu aestus maris vltro, citr6que recipro-

Ii. . catur ' Ostrea,conchilia,& conchae omnes cum ea pariter increde Para. avi. menta, pariter decrementa accipiunt: h atque eius numero res.

c. F. Ponisi. pondent soricum fibrae. Formica nono die ab eius coitu , quem Nμ - libi aduersum nouit,nunquam e latebris exit, interlunio semper P i ta ab. . quiescit, plenilunio etiam noctibus in opus incumbit. ς Selenites Nat. histo. e. lapis, ut quidam assirmant, imaginem Lunae continens eam red--i. is i iis dit in dies singulos crescentis, minuentisque numero. ι, , , A D. HAEC, afferunt Astronomi ordinem mensium , quibus ecio D. Aut fatus in utero gestatur, planetarum ordini respondere. Primum

Lb. G.do Ci. Saturno,secundu Ioui,atque ita gradatim; tunc rursus octauum O, Ge V- niensem Saturno, nonum Ioui. Quae causa,inter alias,esse a qui-

T seu busdam creditur , cur octimestris partus raro vitalis esse soleat; A . f nempe, quia per id tempus Saturnus, sydus serale & noxium,

exasperat, suaque frigiditate infanti vires deiicit Quam ob rem ad nonum mensem in sua statione consistere, salutare est, quo vires colligat, iustumque robur assequatur. Idem de humoribus pr dicant. Nam Mars, inquiunt, flauam bilem concitat; Saturnus melancholiam ciet ; Luna pituitae incremento est ; Sol de Iuppiter languina dominantur. idem de partibus humani corporis , Sol cordi respondet, felli Mars, iecori Iuppiter, ori de linguae Mercurius, capiti Saturnus. Idem de aetatibus. Etenim infantiae praeest Luna; pueritiae Mercurius; adolescentiae Venus; iuuet uti

202쪽

tates. In metalia.

191 IN II. LIB. ARIST. DE COELO.

Sol; aetati virili Mais; senili Iuppiter; decrepitae Saturnus. Idem& de metallis. Soli aurum subest; Lunae argentum; Marti sertum Deviam & chalybs; Saturno plumbum ; Ioui stannum & electrum; Me curio argentum vivum ; Veneri as. At enim num haec , quae ita . P ab Astrologis dicuntur , omni ex parte Vera sint, suis locis ex- m.

DENI E credit D.Thomas in ita ist I p. quaestio. I. singulis speciebus rerum intereuntium respondete in coelesti mundo peculiares virtutes, quibus foueantur,& conseruentur: sicuti etiam sui dam sacri Doctores , necnon & Platonici Philosophi eisdem peciebus diuersas substantias materiae expertes ordine diuinae prouidentiae prς positas esse asseruerant, ut testatur idem Diuus

Thomas l. pari. quςst. I ID.arti c. I. Qu*d verb naturς ordini consentaneum suerit, ut mundus inserior coelestium corporum viserute, & influxu regeretur, probat Aristoteles I . Meteororum,c. a. quia congruit , ut quorum definita motio est, quemadmodum elementorum , ac caeterarum rerum, quae ambitu Lunae conti' ea . . nentur, ea ab illis rogantur, quae perpetuo motu in orbem cientur. Idem comprobat D.Thomas I. pari. quςst. I I J.arti c. . ex eo,

quia cum Omnis multitudo ab unitate procedat, cumq; id, quod ritu.lo puer immobile est, uno modo se habeat, quod autem mouetur, mul-obum te, tisariam : consequens fit, ut in tota natura motus ab immobili oriatur,&quanto unumquodque magis vacat mctu,tantis magis i obtineat ius, ac rationem causae respectu mobilium: at corpora d. b. a. Mum circu coelestia inter c tera corpora magis sunt a motu aliena; cum so- ris ' - iam motione in loco subeant, eamque circularem,quae similis eff

quieti, quatenus quod ea sertur, non ex toto locu mutat alid demigrando,Vt ca,quae recto motu aguntur.Necesse est igitur, ut tavari j , tamque impares sublunarium corporum motus , ad simplicem illam, & aequabilem coelestium seu rarum vertiginem, ut ad causam referantur. Quod etiam honfirmat testimonium Diui Augustini 3. de Trinitate,cap. . ubi ait naturς ordinem exposcere, ut corpora crassiora, & inferiora per subtiliora & potentiora quodam ordine regamur. Verum quo pacto motus coelestis dici debeat causa aliorum motuum, & num omnium, vel aliquorum tantummodo causa sit, progressu exponemus

ARTICVLVS III.

D primum igitur argumentum eorum, quae coelestem influxum tollere nitebantur, dicendum est , agens univocum ideo agere, ut in effectu sui similitudinem exprimat, id est, ut sibi simile in specie producat, homo hominem, leonem leo: agens vero aequivocum, quale est coelum

203쪽

tem iudicat

probabila D.

CAP. III. QUAESTIO II. iq;

coelum comparatione elementorum & mis lorum,quae progenerat, non iccirco agere,ut producat simile sibi secundum speciem, sed secundum virtutem; quia nimirum minaciuica virtute, siue ut alij loquuntur,non a sectu,sed effectu, ac secundum analogia, eiusmodi formas in se cohibet. D. autem Damascenus non negat corpora coelestia esse causam generationis 5 interitus: sed effecausam illorum primam , ut quidam putabant, qui diuinam ac primariam virtutem coelo ascribebant. Vnde de astra tanquam numina venerabantur: eaque suit apud Ethnicos unae praecipuis causis superstitionis,& idololatriae,vi refert D. Tho m. in 1. dist.

SEcv Noo argumento recte occursum est. Nam coelestes Ad Morbes attigui sunt iis,in quos primo & immediate agut:in mundum vero sublunarem non agunt omnes immediatE: sed per in termedia corpora. Ad id,quod deinde obiectum est, respondetur influxum,qui prim lim a coelo immittitur, non est e frigus,aut calorem,sed lucem , aliam-ve occultam qualitate distinctam a primis,quae illarum tamen effectrix iit :& quia cuiusque agentis vis recipitur accommodate ad naturam eius, quod recipit, ut aduertit Aristoteles lib. i. de Anima c. et inde est, quod coelestis innu- Colsis M. xus etsi in corporibus,quae interitum subeunt, calorem, frigus, q Maliasque id genus qualitates essiciat; in coelestibus tamen, quia naturam, ab alteratione & interitu alienam habent, eas progignere non possit. An tertium respondemus licet motus corporum coelestium mi firmi sint,semperque eodem modo se habeant: id tamen non impedire,quo minus in inferioribus multa contingenter eueniant. Nς mn s es Primum quia non omnia sublunaris munili effecta a coelo pen- MMdent,ut progressu patebit. Deinde quia coeli influxus modificatur,ac nonnunquam impeditur a causis particularibus. Lege D. ' . Thomam in a.dist. i s.q. I. arr. r. ad 3. Quarti argumenti dissicultas peculiarem desiderat quaestionem.

E S T I O ILVtrum ne etiam coelum empyrcum in subiecta corpora influat an non. ARTICVLVS I. Constituiturpars in maliua qme om

EGAT iv A pars huiusce controuersae placuit D. M. ῖ Thomae in 1.dist. i.qu. a. art. 3. & Alexandro Alensi trama

tores ne Ialiua par-

secunda p. quaest. 7. membro I. aliisque nonnullis. μ Quae videtur probari non solum quarto argumeto perius proposito; sed etiam quia nullum corpus Con.Com.lib.de Coelo. B b

204쪽

iρ IN II. LIB. ARISTO T. DE COELO.

mouet,nis moueatur coelum autem Empyreum omni motu caret.Deinde quia coelum Emprreum ob id aedificatum a Deo est, ut esset coelestis curiae theatrum, & beatorum domicilium : non ut quicquam praestaret in serioribus corporibus, quae ad naturalium rerum cursum , & generandi atque intereundi vicissitudi

nem pertinent. ..

C,ues .. CONTRA Ri A tamen sententia probabilior est, quam D.

Thomas vi ipse ait re diligetius spectata amplexus suit Quodlibeto 6.art. I 9. de I . p. q. 66.ar. 3.M. Albertus in tractatu de quatuor coaevis q. .art. I . Matronius in a. d. I Duradus d. 2.q. r.Richa

dus eadem d. qu. 3. circa tertium principale , alij que complures. Probatur autem ex eo, quoniam ut D. Damascenus libro 1.Fidei orthodoxae c. is docet,minime congruit in mundi uniuersitate aliquam esse sutistantiam otiosam te actionis ex pextem, maxime cum unumquodque sit operationis suae pratia,ut asserit Aristoteles lib. 2.huius operis c. 3.text. I 7.& I. Ethicorum cap.7.&9. Metaph.c. 9. text. 9 I. Quibus concinit illud D. Dionysi, in quolibet tria inesse, nimirum substantiam,virtutem,actionem.Immo & ilia lud Genes eos a. cessauerat ab omni opere, quod creauit, ut fac ret,id est, quod creauit,ut non esset otiosum, sed ut aliquid ageret. sic enim hunc locum nonnulli viri docti interpretantur. CONFIRMAT quoque eandem assertionem D. Thomas quodlibet. citato, quia omnes partes V niuersi habet inter se cormia, . A nexionem , & tanquam eiusdem corporis membra in quandam,ri in furti- ordinis unitatem conspirant,teste Aristotele I 2. Metaphys.c. i α Anditii c. os, text. 1 a. haec autem unitas in eo potissimum elucet,quod substan- sin tes V otiae materia praeditae per substantias a materiae concretione abia si rix viunctas, & inferiora corpora per superiora reguntur, atque ad- ministrantur:quod iam supra ex D.Augustino lib. 3. de Trinitate Jc. . asseruimus. Quare si coelum Empyreum nihil influeret, non esset pars Vniuerti, quod absurdum est: cum etiam angeli, qui materia vacant,paries illius sint.

ARTICVLVS II.

Quo pacis carium Empyreum in M.

S T tamen adhuc inter eos, qui coelo Empyreo influxum dant, non parum in eo explicando dissidij.

Nonnulli enim,quos refert D. Bona uentura in a.d.2.secunda p. d.art. l.q. 2.nu. 43. volunt coelum Empyreum, quemadmodum inter Omnia corpora cc

lestia nobilitate excellit, se in nobilissimum corpus sublunare,id est . humanum peculiariter innuere: ita ut cum triplex sit anima, vegetans, sentiens, intelligens; coelum stellatum materiam praeparet ad animam vegetantem,crystallinum ad sentientem , Empyreum

205쪽

Vstorius is

pyreum ad intelligentem. Haec explicatio nec a suis auctoribus vlla firma ratione stabilitur, nec etiam ab aduersariis plane conuincitur.

AL ii, quorum meminit Richardus loco citato aiunt diuer- s e L. sitatem quorundam effectorum,quae vis in tur in nonnullis terrae

tractibus sub eadem latitudine,& distantia ab utroque polo existentibus, prouenire, coelo Empyreo. Nam cum illa oriri nequeat ab influxu astrorum, seu sphaerarum mobilium : alioqui in toto illo climate eadem effecta cerneretur; necesse est, inquiunt, huiusmodi varietatem referre ad aliquid fixum ,& immobile, quale est coelum Empyreum. Quod si quis obiiciat coelum Em- Caria D pyreum pati luce unaique c5spersum,sibique simile cisse,ac proinde si influat,in omnes paties aeque & eodem modo influere debere. Occurrunt ipsum non interuentu solius lucis agere; sed /per occultam virtutem, qua varium est: licet gradu lucis uniforme sit. H AE c etiam doctrina tametsi verisimilis videatur, norrmultum habet firmitatis.Responderi enim potest diuersitatem illam effectuum in eodem climate nasci ex diuersitate proprietatum, quibus unumquodque solum ab auctore naturae in ipsa mundi nascentis origine donatum est. Itaque non a stellarum aspectu mitin Aliduntaxat, sed ab ipso regionis habitu,& innata terret vi,atque in. p prim genio prouenit,ut non omnes terrae serre omnia possint, Led India mittat ebur,molles sua thura Sabaei: has leges, aeternaque scedera certis imposuit natura locis. D. THOMAs I. p. q.66.art. 3.propositam dissicultatem expe- Udiens,ait sicuti supremi Angeli,qui assistunt,in fluunt in medios, τι,-:& vltimos, qui mittuntur,tametsi non mittantur ipsi,ut docet D. Dionysius 8.c.coelestis Hierarchiae,ita probabile esse Empyreum coelum agere in corpora motum subeuntia, licet ipsum non cieatur ; posse que dici immitti ab eo in primam sphaeram mobilem, quidpiam sine motu fixum & stabile,nimirum cotinendi,& persistendi vim, aut aliquid eiusmodi ad dignitatem pertines. Quod

D.Thomae interpretes ita explicant. Difformitas generationum riis,& corruptionum sublunaris mundi re se tur tanquam in causam prelatio. in motum coeli difformem, hoc est, qui fit secundum accessum& recessum planetarum , praesertim Solis: itemque uniformitas& perpetuitas motuum inserioru reducitur tanquam in causam in motum coeli uniformem, id est, qui singulis diebus ab ortu ad occasum fit:ergo permanentia esse substantialis insertorii rerum habebit etiam in coelesti mundo aliquam causal hqc autem non videtur esse alia , quam virtus demissa a corpore maxime stabili, motuque omni vacante, quale est coelum Empyreum; nec resertquod coelum hoc ad beatae curiae domicilia,ut propterea nostris bus obseruire non debeat, destinatum sit, cum eiusdem curiae

ciues, nempe Angeli res nostras singulari studio procurent, & in

206쪽

sita dubita

Primum a r. rumentum.

i s IN II. LIB. ARIST. DE COELO.

sphaeris coelestibus voluendis occupentur. Nos ne in re latenti diuinare potius, qui in Philosophari videamur, asserimus agere quidem coelum Empyreum in subiecta corpora,vi rationes superius adductae probant: verum quid iam eiusmodi influxus praestet,aut quousque pertingat,occultum esse. Ad primum igitur argumentum eorum , quae coelo Empyreo influxum adimebant sid superioris quaestionis postremum sui t)dicendam non ex eo conuinci cius coeli influxum, quod absque illo naturales effectus constare non possent: sed ob eas rationes, i quibus id superius comprobauimus. Ad aliud imprimis dicendum effatum illud. Nullum corpus mouet non motum, nisi probe intelligatur,perspicue a verd abesse. Magnes enim serrum trahit, de ignis aquam calefacit,& si non moueantur. Igitur Caietanus i .p.ad arti c. I.q. 3. sic illud interpretandum censet,ut nullum corpus mouere queat, quin actu vel potestate moueatur: at coetu Empyreum : cum sit clas naturale suapte natura moueri potest. Alias eiusde pronunciati explicationes tradit Capreolus in a. d. I .q. vnic.art. 3.& Ferrariensis ad 2o.c. lib. 2.contra Gentes.Lege

etiam Themistium in paraphrasi lib. i. de Anima c. i7. ω S T I O I II. Vtrum corpora coelestia interuentu motus & lucis dun taxat:an etiam per alias occultas qualitates influant.

. ARTICULUS I.

Opinio exis antium in cre per solum motum, o lucem.

X iis, quae superius disputauimus , liquet orbes AE-

thereos in sublunarem mundum agere; proximum 6 est,ut qua vi agant disquiramus. Auenroes, Aviceno na, Auenaara, dc ex recentioribus Picus Mirandula lib. 3. contra Astrologos c. s. dc6. Georgius Agricola lib. .dc s. te Causis subterraneorum. Medina lib. 2.suae paraenesis cay. I.dc quidam alij solam lucem motu circumvectam ad omnia effecta,quae coelo ascribuntur, abunde susticere opinantur, caeterosque corporum coelestium amatus derident, de delirantium somnia atque asylum ignorantiae appellant. Quorum sententia hisce rationibus videtur comprobari. Pni M o. Alienu est a Philosophorii consuetudine, atque disciplina, in imo i , conuenit cos , qui reru intelligetia ex ratione naturali tradere profitetur,aliquid in natura ponere,quod neque ex sensu, neque ex iis, quae a sensu oriuntur, conspicuum sit: at

Theoremat.

207쪽

non conspicimus exp lindrve coelum aliis uti instrumentis, praeter quam motu & luce. Nec ver , vlla ratio euincit, pluribus ei opus esse, ut mox patebiI ; n'n est igitur cur plura indu - tuor. Calor coelestis tanquam proles nobilissim x qua, L. Au. H. Iitatis corporeae, id est, luςi ,&vt univer alis naturae artifex, co-tinet excellenter, ac simplici eminςnxiatum calorem elementarem, tum cateras primas qualitates, Iicuti coeli natura elementa omnia virtute in se cohibet; igitur coelum solius lucis opportunitate , atque essicientia praestare poteric quidquid in sublunari mundo evicit, cum id omne ex quatuor primariis qualitatibus

ortum habeat, δε l . r

Ρα Ait Ra A. Esto calor ille sydereas non clauderet in se l.A. . omnes quatuor primas qualitates, neque eas Progigneret; tamelux prout est unius sederis instrumentum , potest calorem e&cere; prout alterius, frigiditatem , atque ita caeteras qualitates; adhuc igitur sola lux ad omnes stellarum fluxus,& amatus deue bendos perficiendosque sat erit. Ru res v M. Demus lucem solum calorem primo ex se parere, . Areum. adhuc Sol frigiditatem essicere censebitur, dum a nobis digrediens frigori nos relinquit,seu propter lucis absentiam,seu quia eius radii ad acutos angulos non flectuntur: item adhuc Lunas militer stigefacere dicetur.Superuacaneu est igitur ad astruendam sublunaris globi a coelesti dependetaxiam, alium,praeterqualucis influxum, motu aduectum coelo attribuere. O v o o item hoc modo confirmari pD est. In quacunque re A iuri plures habente proprietates potentiasve, semper specifica proprietas genetica nodilitate Fincit; ut patet in homine,cuius proprietas specifica nimirum intellectus, longe praestat sensui, qui proprietas generica est, utpote cunctis δι amantibus coueniens: atqui lux est proprietas generica omnibus astris & corporibus coelestibus competens; igitur si in aliqua stella peculiaris aliqua proprietas ad influendum inueniatnr , erit ea nobilior luce: quod tamen admittendum non est, cum trux communi Philosophorum iudicio censeatur nobilissima omnium coelestium

qualitatum. i, iri

Ao unc. Quo agentia, sunt nobilipra po paucioribus utu- cino m. tui instrumentis: sed corpora coelestia sani et mentis nobiliora: igitur cum haec habeant plure) qualitate=, quibus ut instrumentis utuntur; illa unam tantum obtinebunt nimirum lucem. A c c E D i et Aristotelis auctoritas , qui nequς in hoc opere, neque in libris Linteororum bi hanc partem plutosophiae pertractat, aliud unquam agendi instxuimen um ccc o attribuit prae,

208쪽

i ig

tentia.

satis

Auenti ho

IN M. LIB. ARIsTO T. DE COELO.

ARTICVLVS II.

Explicatio verae sententiae, dissolutio argumentorum aduersariae partis.

RoposiTA controuersa nonnullis assertionibus 'AH Q. explicanda est, Prima sit. Coelum tum permotum, Meseor. eat. tum lucis beneficio in inseriore mundum agit. Haec, quam communis Philosophantium sensus approbat, ; perspicua est. Probatur tamen quoad priorem partem. Primum quia globus Lunae perpetua circuitione ignem rapit; ignis vero cohaerentem sibi acrem , qui agitatus mutuo partium attritu incalescit. Item quia motus admouet, remouetque , nobis planetas,quorum, praesertim Solis, accesssu,& recessu fit quadri-p1rtita anni varietas cum illa, quam supra diximus, alterationii, generationumque varietate. Posterior pars eiusdem assertionis non minus vera est & a Philosophis inculcata ac sensu nota cum nemo sit, qui non videat expetiaturque lucem e collo sesam non solum collustrare, sed calefacere etiam haec inferiora corpora. Qua de re in disputatione de natura & luce astroru uberi' agedu.sECUNDA alsertio. Coelum non interuentu solius motus,&lucis sed per alias etiam occultas vires, quas influentias vocant, in sublunarem mundum influit. Haec t constat ex iis, quae initio quaestionis retulimus , dubia est & controuersa. Itaque ab illa Plii losophi complures vehementer dissentiunt,sed nec ipsi inter se consentiunt. Nam Ioannes Picus cuius est secundum argumcntum a nobis superius adductum, lib. 3.aduersus Astrologos cap. .credit calorem coelestem motu applicitum omnes quatuor primas qualitates gignere, ad eum modum, qui in eodem argumento cxponitur. Sed no recte philosophatur. Nam calor coelestis & Heminaris eiusdem speciei sunt cu hic ab illo intendatur, atque adeo ambo in unum calorem per se coeant. Quo fit ut quemadmodum Mementatis calor frigori aduersatur; ita & coelestis,& ex consequenti ut coelestis nequeat frigiditatem gignere, alioqui unum contrarium aliud produceret: cum tamen contrariorum ea conditio & natura sit, vi sese mutud interimant. Item quia licet e Estis calor sit generosa liacis soboles,non proinde verisimile est,duplicem illam tam dissimilium, ac repugnatium , qualitatum coniugationem, caloris & frigoris, humoris& siccitatis,uirtute in eo contineri. ALai igitur contendunt solam lucem praedictas qualitates parere, non interuentu caloris a se geniti,ut aiebat Picus, sed immediatὸ prout ipsemet huius, aut illius sideris instrumentum fit, Vt tertium argumentum astruere nitebatur. Hoc etiam placitum hisce rationibus consulatur. Multa a coelo perficiuntur non intercedente motu,aut luce: igitur coelum non sola luce motu ver

209쪽

Accessio σ

CAP. III. Q AESTIO III. ro

sed alia etiam occulta vi ad agendum pollet. Probatur assumptu, quia ast ra procreant aurum, caeterique metalla in terrae gremio, quod neque motus attingit, neque lux permeat: neque enim bruta illa terrae crassilies radio penetratur. Quod autem huic argumento nonnulli respondent, in terrae latebras non posse quidem lucem, poste tamen calorem a luce genitum peruenire, minime satisfacit. Etenim calor ille in extima terrae superficie excitatus certum habet propagationis suae terminum eumque breui spatio conclusum, maxime cum non sit summe intentus: quare nequaquam tam late fundi poterit, obsistente praesertim tibi ac viam concludente terrae frigore. R v R s v M acus attritu magnetis confricata trahitur a coeli partibus polo vicinis, ut in 7. Physicς auscultationis libro disseruimus , non vehi autem lumine eiusmodi attractoriam via argumento est, quod etiam densa caligine.& in quolibet tenebricoso loco, acus versus illum coeli tractum obvertitur. Negari igitur non debet id alterius virtutis ope fieri. Item fluxus & refluxus Oceani fit a Luna , ut communi philosophorum consensione in Meteoris ostendemus : fit autem saepe non apparente Luna in nostro hemisphaerio : nec ullam ad ipsum lucem effundente. Igitur Luna aliam obtinet vim, per quam id essiciat. Praeterea experieti a compertum est Lunam, dum cum Sole coit,vehementius mouere haec in seriora :& in morbidis corporibus sepe numero acriorem doloris vim esseere, maioresque assul tus Oceani, & undarum reciprocationes excitare: & tamen in eo congressu multo minorem lucem, possidet: habet igitur occultam aliam facultatem 1 luce distinctam,per quam Operatur. .HAc positione reiecta , offert sese opinio Auen-rois lib. r. huius,comm . i. quem sequitur Mirandulanus lib. 23. de Euersione singularis certaminis se a. r.& Zimara in Theorematis proposit. s. aliique nonnulli. Hi asserunt calorem dumtaxat aia coelo sub Lunae globo, lucis interuentu cffcit, stigus vero, ac c teras qualitates modo illo, qui in quarto primi articuli argumeto explicatur. Sed hi non minus a vero absunt. Namque, ut D. Thomas recte disputat, si corpora.coelestia ea t*ntum ratione frigiditatem gigneret, quia causam caloris effectricena remouet, Vel ut etiam eorum non ulli interpretantur, quia remisse calefaciunt, sequitur alias qualitates , excepto c lore, non per se , sed ex accidente, a coelo essici; quod salsum est. Tum quia oportuit causam uniuersalem, cuiusmodi est coelum, per se atque ex insti-xuto producere omnes primarias qualitates, utpote Operum naturae ministras, ac coelestis sormae vicarias: tum quia alioqui non recte dicerentur elementa in coelesti mundo, ut in primo alte-

ό. isι .. y-0 ς PQ ζst te contineri si ab eo qualitates ad illorum formas

e materia educendas non per se dimanant. Refragantur quoque huic sententiae Astrologi diuturnae experientiae magisterio docentes citu Cri

mentatoras.

quatuor c.

210쪽

EreMitium celites inesse Saturno vim gignendi frigiditatem & siccitatem,oc 'm ρο - Ioui es sciendi temperiem, Marti ardorum, calorem Soli, Veneri . . . . a s & Murcurio moderatum calorem, Lunae humiditatem. tu a, . M A N E A T igitur corpora coelestia, qua lucida sunt,in in se riori mundo calorem gignere, sed habere praeterea vires alias aliarum qualitatum effectrices , quae influentiae vocantur. Hie

it Platonis opinio, ut testatur Damascenus in lib. de consola tione Medicin .estque Mathematicorum communis. Est etiam D.Thomae. z.huius operis cap.7.& Quod libet. 6.art. 19. D. Bona uenturae in L .distinct. I quaest penuit. Mag Alberi.in 1 distini Lis.quaest. i.& 2. huius operis tract t. I 3. Richardi in E .dis .i .ci ca 3. princip.quaest. . ad s. Ferrariens contra gentes, cans . Iomnis Maioris in z. dist. i. .quaest. S. & aliorum. Sula .i. GL RATIONES vero initio proposita facile soluentur. Ad pii mam respondendum est tam sensum, quam r tionem persuadere inesse corpotibus coelestibus latentes illas vires, quas ponimus; siquidem pro comperso habetur multa a coelo feri absq;

i. interuentu motus,& lucis. Ad secundam dicendum calorem si dereum non tanta vi pollere , Vt queat quadruplicem illam pri- marum qualitatum varietatem ex se profundere. Ad tertiam ii gandum quod assumit. Nec enim corpus lucidum, qua tale,r 4. Digerat. Quarta nihil conficit, quia oportet in primo alterante, id est , coelo esse vires per se effectrices alterantium qualitatum. Ad quintam, dicimus maiorem non esse veram in uniuersum. Nam potentia hinniendi minus praestans est,qua in facultas sentiendi, & tamen illa sequitur naturam equi, haec communem 6. naturam animalis. Ad sextam,neganda est smi liter maior: non enim perpetuo veta est,cum videamus perfectiora animalia plures hanere sensuum ossicinas ac plures potentia& quibus, ut in- strumentis , ad functiones suas obeundas utuntur. Ad id, quod ultimo loco obiectum suit , respondemus nihil mirum, quod Aristoteles praedictorum influxuum non expressam mentionem

secerit; cum non pauca sint in philosophia, quς ab illo suppressa

sunt, aut ab eo scripta ad nos non peruenere intercidentibus iniuria temporum libris ;& tamen in schola Peripatetica, ut a magistri dogmatis minime aliena, defenduntur. Non est tamen

negandum contrariam sententiam arbitrantium corpora coelestia per motum dumtaxat ,& lucem in inferiorem naui dum agere admodum probabilem videri, nec

sine causa multis nostrae aetatis excel-

lenti doctrina Philosophis probari.

Idem a serit Abalensis se

SEARCH

MENU NAVIGATION