장음표시 사용
211쪽
An cessante motu coeli cessare debeant omnes motus actionesque inferiorum corporum.
Quibus argumentas pars a maliua concludi videatur.
N partem,quq assirmat,hae potissimum rationes sent. iPrimum in unoquoque genere est causa reliquorii; sed . motus circularis corporum coelestium est primus in ' genere motuum,ut docuit Aristo t. s. Phys. c. s. tex. 7s. de lib. 1. huius operis. c. a. est igitur causa reliquorum motuum, proindeque omnium sublunarium : atqui cessante causa, cessat eius actio ; ergo cessante motu coeli cessabit omnis productio motuum in inseriori mundo. I τε M, Agentia essentialiter sub ordinata teste Arist. lib. 2. Metaph.c. 2.tex. .eam in Operando legem perpetuo seruant,vi inserius non agat nisi dependenter a superiori, ita ut superius simul concurrat ad ipsum agendi siue causandi actum inferioris : atqui corpora,quae motus in sublunari orbe essiciunt, sunt agentia es sentialiter subordinata coelestibus corporibus salioqui non seruaretur inter corpora uniuersi unitas ordinis, quae in hac subordinatione & quasi nexu cosistit) Igitur nisi coelestia moueat non movebunt inferiora: sed illa iro mouent haec, nisi moueantur ab intelligentiiso quibus pari subordinatione dependent.Ergo cessante illorum motione etiam horum motus cessabit. PRATCRE A,Ita se habet in uniuerso motus coeli ad motus corporum sublunarium, ut in animali motus cordis ad motus
caeterorum membrorum.Vnde Arist. 8.lib. Physic.c. I. text. I. do- Arist.
cuit motum coelestem esse quasi vitam caeteris corporibus in natura existentibus : ergo sicuti motu cordis cessante confestim in animali membrorum omnium motus intercidit; ita coelesti motu cohibito nullus in caeteris corporibus motus esse poterit. ITEM, Iniluxus corporum coelestium requiritur ad actiones ... corporum inferiorum;cum haec sint illis per se ac necessat id sub- ordinata: sed illa non possimi agere, nisi moueantur, quia mouere non motum est proprium primi ac supremi motoris. Igitur nisi cςlum moueatur,nulla erit actio in mundo inseriori. P o s et R E M d,Pro hac sententia sicit id,quod Arist. lib. i. Me- iteor.c. r. assirmat,videlicet oportere mu dii inseriore supernis lationibus coniunctum esse, ut inde vis eius uniuersa tegatur. Facit quoq; auctoritas Plat. in Theaeto .ubi per catenam aurea, de qua Aum Ηο- scripsit Homerus octauo Iliados, significari credit nexum depen- mm ι itiis.
212쪽
ioi IN II. LIB. ARI s T. DE COELO.
dentiam-ve inferioris mundi a cςlesti, potissimumque a motu
Solis : Nihil aliud, inquit, per catena,quam Solem, Homerus intelligi t; quia quo usq; Solis circuitus perseuerat,omnia tam Deo- .rum,quam hominum sunt, atque seruantur. Si autem hoc quasi ligatum stat et,confestim omnia dissoluerEtur, eueniretque quod
dicitur, sursum deorsum omnia.
Statuuntur quinque assertiones ad totam controuersiam explicandam.
N hac disceptatione offert se opinio D.Tho.in 2.d. 2. I. .art. 3.& de Potentia Dei q. .art. 8. aliisque in locis;& eius sectatorum .Quae ut intestigatur, praenotandum esto. , iri, a duo e sic actionum genera. Alterum earum,quq pertinent ad mo-aesionum. tum,siue localem, Hue alium quemcunque atque ad transmutationem substantialem,seu generatione, & interitum inseriorum corporum. Alterum earum,quae secus habet,videlicet quia quansam veluti immaterialem, spiritalem-ve rationem sortiuntur, nec ad se bstan tiarum ortum aut corruptionem ordinantur Talis
est effusio luminis i corpore lucido, & productio imaginum,
quos colores aliaque obiecta sub sensus cadentia in medium,&sensiteria imprimunt. o. . . o P V τ A v igitur D.Thomas si cςlum a motu cesset, neque tum ipsum,neque corpora sublunaria aliqua ex actionibus prioris generis poste edere. Coelum quidem, propterpa quod nequit actiones illas aded materiales erga inferiorem mundum subditum subordinatumque sibi exequi,nisi in ordine ad illas intelligentiae sub ordinetur, quae subordinatio in accipiendo ab ea impulsu ad motum conlistit. Atque hanc partem suadet secundum& quartum argumentum primi articuli. Corpora vero sublunaria similiter ait D.Thomas no posse tales administrare actiones, nisi concurrente simul primo alterante,id est, cςlo per suum in tum,propterea quod sine tali concursu persectam susscientem
que vim ad eas exercendas non habeat. Pro quo seciunt reliqua eiusdem articuli argumenta. v o D vel 5 attinet ad actiones posterioris generis , censet D.Tho.cum illae minus materiales sint, minus dependere aliun de, atque adeo consentaneum esse, Ut etiam c lo quiescente tam a caelo,quam inferioribus corporibus Obiri queant.
Hac est D.Thomae opinio , quae licet in Paripatetica schola cum magna probabilitate defendatur, habeatque nec paucos, nec ignobiles propugnatores, nobis tamen non satis probatur. Quocirca quid verisimilius iudicemus aliquot assertionibus exi. s. s.. phς4bimus. Prim sit. Quamuis coelum non moueatur potest viro uis genere praedictaru actionuin subiecta corpora influere. Haec
213쪽
Hae eassertio est Durandi in a. d. Is.q. lt.Scoti .d. I 4.q. 3. Argentinatis ibidem.art. et .Richardi. d. 2. circa 3. princip. qu. 3. & aliorum Prabatur. complurium.Suadeturque in hunc modum. Coelum Empyreum influit,vi supra ostendimus, Sc tamen non mouetur. Igitur & reliqui orbes coelestes influere poterunt, licet i motu cessent. Dc- inde sublunaria & corruptibilia immota agunt, ut patet in magnete serrum ad se trahente,& in igni calefaciente aquam : ergo
cum c lestia non sint deterioris notae, nec minorem ad agendum efficacitatem habeant,agent etsi non moueantur. Tertio caelum dum ab intelligentia circumuoluitur non accipit ab ea vim ad influendum; Igitur licet moueri desinat adhuc influet.Probatur assumptum. Primo quia eam facultatem debuit c lum ab auctore
.naturae accipere ex sua primaeva origine ; quemadmodu de tunc reliqua corpora natiuas proprietates,ac Vires,quibus operantur,
hausere. Deinde quia,ut in pnysicis ostendimus intelligetiς praeter impulsum non possiunt ullam formam siue accidentariam siue substantialem, corporibus imprimere, nisi applicando naturalia activa passivis. Quare intelligentia mouens coelum nihil ei conferet praeter eiusmodi impulsum : qui cum sit qualitas loco motiva tantum, nihilo potentius reddet coelum ad influendum calorem,& frigus alias ve eiusmodi qualitates , quam ipsum per se ac suopte ingenio sit. Quemadmodum&is , qui famam urendae stupae admouet, nullo pacto ei calorem, & vim urendi confert; sed ignem ea praeditum ad idoneam habilemque materiam applicat. SEcvNDA assertio. Coeli motu cessante , adhuc in mundo ilia seriori tam prioris, quim posterioris seneris actiones dabuntur. Haec probatur quia ex actionibus sublunaribus quaeda pendent i caelesti influxu,quaedam non,ut progressu ostendimus. Atquq pendent a coeli influxu, non pendent ab eius notu;cum caelum,ut ex dictis constat, possit influere, licet non moueatur: quae vero ab influxu non pendent,in consessb est non pendere a motu . Ergo,&c. Confirmatur quoque haec assertio ex eo , quia cum sol pugnante Iosue,diuino imperio stetit,ut sacroi iter; testantur,no cessarunt inserioris mundi actiones, sed tenore suo & o dine processerunt. Accedit etiam consensus doctorum Parisien- u rasium, qui opinionem existimantium motu coeli cessante non comburedam ab igni stupam uno ex suis articulis improbarunt, quorum articulorum ab illis iurata auctoritas et si, ut aiunt, non transeat Sequanam , est tamen etiam apud alios non parui
TERTIA assertio. Motus coelestium corporum est necessa 3 β υ rius ad temperandos,apteque dispertiendos influxus. Haec inde satet quia circu uectione & vici uitudine lucis impeditur exce Dus frigorum & calorum & alterna opportunaque varietate nunc harum,nunc illarum qualitatum, quae , cqlo immittuntur, Opindit- Cc a
214쪽
a: IN M. LIB. ARIST. DE COELO.
aliis atque aliis terrarum oris mirificὶ comodatur. In quam sententiam lege quae scripsit Tertullianus in lib. de Pallio, & Philo. Iudaeus in libro de Creatione principis Myrope finem.
. V ARTA assertio. Motu caeli cellante non erit vieissitudo generationum & corruptionum quam singulis annis videmus. Haec ex confirmatione proximae assertionis conspicua est. Nam cum arborum germinatio,procreatio segetum,frugu, fructu uinque prouentus ex aliarum qualitatum,ac potissimum caloris incremento & decremento proueniant , atque haec quorundam
Planetarum, potissimum Solis,appulsu vel abcestu,fiant; planum est immoto caelo planetisque in eadem statione haerentibus praedictam gignendi & intereundi varietatem minimὸ apud nos futuram. Atque ad istiusmodi effectus necessarium esse errantium siderum motum docuit Aristoteles tum hoc in lib. c. s. tum in a.
Si autem petas quidnam afferendum videatur, si ponamus non motum caeli tantummodo, sed eius quoque influxum omni- ῶ4M as no ce Tare. Sit quinta affertio. Caeli motu, omnique eius influxu feriG. cessante quaedam naturales sublunarium corporum actiones cessabunt,quaedam non. Prior par auiusce assertionis ostendi-Cθrobatur. tur. Nam generationes viventium exigunt calorem caelestem cuius vivifica &salutari vi perficiantur; unde illud Aristotelis lib. 2. Pitysic. c. 2.text. 26. Sol ct homo generant hominem. Quare si 1 Sole eiusmodi calor non communicetur, nulla erit hominis generatio.Quod similiter de ortu caeterorum viventium, in quibus par,quo ad hoc,conditio inuenitur,pronutiandum erit. Ac mutito etiam potiori ratiorie de orta animantium ex putri materia, quasi sponte nascentium , quorum peculiaris genitor caelum est Item etiam de rir ductione aliorum,quq quia in sublunari mundo propriam S sussicientem causam,ad quam reserri possint , noli abent; ad caelestia corpora, ut ad particularem eorum effecto-Generatist rem iure optimo recurritur. Huiusmodi est generatio tum metal-m ωαρ lorum in terrae sinu,tum aliarum quarunc na rerum , de quibus partim in libris Meteororum,partim alibi, ut se occasio obtulerit, seorsim disseremus. Ariuὸ DEI POSTERIOREM partem assertionis ea ratio confirmat, Contra I . motu, Crin- quia non videtur negandum cohibito caeli influxu motuque
D posse stupam ab igni inflammari: cum igni ad huiusmodi actio μ' nem exhibendam , posito generali Dei concursu, nihil deesse videatur : tum maxime quia non apparet quidnam igni omnibus qualitatibus ad comburendum instructo praestare caelum debeat, ut aptam, sibique proxime cohaerentem materiam
215쪽
Primi articuli argumenta nihil conficere aduersus ea, quaesuperius conclusasunt.
EOQvvM est ut ad argumenta initio proposita respotideamus. Ad primum respondendum est cum Durando in I. distinct. isquaesi. vltima primum in unoquoque genere esse causam reliquorum , si in aliquo genere causalitatis primum tit; quo pacto primum essiciens est causa omnium ellicietium, & vltimus finis est causa finalis omnium aliorum finium. At motus coeli non est causa prima efficiens omnium aliorum motuum, quod erat ab aduertariis probandum. A D secudum admissa maiori propositione, ad minorem dic dum corpora inseriora no quoad omnes suos motus actionύsve subordinati coelestibus,, sed cum ea limitatione, ac modo, quesupra exposuimus, Idque sat esse ad unitatem ordinis uniuersi. Negandum praeterea coelestia non posse absolute mouere nisi
moueantur: esto mouere nequeam inducendo annuam generationum , corruptionumque varietatem, & influxus accommodate interioribus corporibus distribuendo, nisi ab intelligentiis circumvehantur. Quo in ossicio praestando, illis subordinata
A D tertium respondendum est motum coeli dici posse similem motui cordis non simpliciter, & quoad omnia; sed quatenus ut cessante motu cordis cessat motus aliorum membrorum,
ita cohibito motu coeli non perseuerabit illa gignendi & inte eundi vicissitudo, neque illa influxuum dispensatio, de quibus
A D quartum, neganda est maior si de omnibus in uniuersum actioni ous intelligatur. Negandum rursus corpora coelestia neutiquam polle agere nisi moueantur. Addendumque mouere, non motum actu, haud esse proprium supremi motoris; sed ita mouere, ut neque acta nec potentia ullum motum mutationemve subire possit. A D ultimum oportere inferiorem mundum supernς conuersioni esse contiguum ad excipiendum coelestem influxum,cuius defectu quanta in sublunari orbe rerum perturbatio & detriamenta existerent constat ex iis,quae hactenus docuimus. Ex qui bus etiam patet, quarum actionum sublunarium coelestis motus causa sit; & quomodo carum causa vocetur nimirum prout eius interuentu stellae , a quibus potissimum afflatus dimanant, circumvehuntur.
216쪽
dios IN II. LIB. ARISTOT DE COELO. di S T I O. V. Num aliquis essectus naturalis respectu coeli casu eueniat.
uid de hac re D. Thomas aliique auctor scri exint.
Iesm huiusce dubitationis expositio ex iis,queth ctenus disputata sunt, conspicua sere sit, maioris tamen illustrationis gratia pertractanda hoc loco a nobis erit. In primis ergo quod nullus effectus naturalis non enim de iis, quae , libero arbitrio pendent, in praesenti agimus in comparatione coeli casu, vel fortuito
accidat, ex eo probari potest,quia ut D.Thom. I .parte,quaest. I9. art. 6.edisserit,licet unum aliquod astrum ob impedimetum sibi aliunde obiectum, effectu in quem collimabat, frustrari queat; tamen quicunquoeffectus tandem extiterit oportebit, ut ad.aliacqlestium corporum virtutem reducatur. v. g. habebat Aquarius in certo aspectu vim ad effundendum imbrem, qui saceret laetas segetes; impeditus tamen est ab alio sydere sortiori, quod obstitit v.g.ne vapores, e quibus pluuia concresceret e terra leuarentur; ucque aruere segetes. In hoc euentu esto ariditas illa non sit Aquario tribuenda; ascribetur tamen alteri astro , quod eam induxit. IdEmque in similibus euentis pari ratione dicendum erit. Itaque nullus omnino naturalis effectus dabitur, qui omni ex parte cςli concursum effugiat; proindeque nullus erit, qui sin si ab una,ab alia saltem costellatione non per se intendatur. Ob sis miles hoc argumentum pars negativa controuersiae , nonnullis vera partu nego- existimatur; esmque secutus est Avicenna Io. suae Metaphy.c. i. & Ochamus Quod libet. i .quq st. 17.nec ab illa dissensisse videtur D.Thomas loco proximὸ citato. CAETER v M idem D. Thomas 3.contra gent. cap. 86.ac saepe alibi aduersariam sententiam magis approbat,ea potissimum ratione,qubd , causa uniuersali & remota quantumlibet necessaria, non necessarid sequatur effectus, nisi etiam causa media necessaria sit; sicuti ex propositione necessaria, & assumptione co- tingenti non insertur necessaria conclusio ; corpora autem cς-lestia sunt causae uniuersales & remotae: proximae vero & parti
: h., cui res sunt vires activae & passiuae inferioris mundi, quae saepe
deficiunt & contingenter agunt. Ideoque monet Aristoteles in lib. de Diuinatione per somnium cap. 2.ea quorum sunt in coelo signa interdum impediri .Quare non om nia effecta respectu coeli necessario eueniunt, sed aliqua ex accidenti & casu,recteque at Ptolemaeo dictum est, expectandum esse iudicium a secundis stellis,
217쪽
stellis, id est , , causis sublunaribus, ut ea, quae primariae,id est, ecclestes stellae,facere moliuntur, in actum veniant.
Proposita di culinis enodatio.
D explicationem huiusce dubitationis aduertenduprimo est effectum , casu spectati posse aut formali
ter, aut materialiter, hoc est , vel quoad ipsiu, 'entitatem, vel prout ex accidete est. Ac priori quidε modo causam habet: clim sit ens creatum,posteriori vero minime, eo quod sit non ens, ut lib. 6. Metapby si . cap. a. text. s. & 6. probat Aristoteles. Est igitur quaestio, num effectus naturales , qui respectu causarum clementarium ex accidente eueniunt, sint per se intenti , c lo, an verb aliqui eius causalitatem subterfugiant,& casu contingant. C v i dubitationi respondemus effectus,qui , solo corporum RU . .. coelestium cursu ordineque dependent, non esse contingentes, sed necessatios: cuiusmodi sunt diei noctisque vicissitudo,& annua temporum varietas. Nam clim coelestis motus , qui eorum causa est, ratus stabilisque sit,iaeque ab aliqua causa contingenti simul operante dependeat , aut impediri queat, necessarib istiusmodi effecta sequuntur. Eiusdem ordinis ac rationis sunt, quae ab uno astro, aut constellatione intenta, ab influxu alterius partis coeli inhibentur, impediunturque. Etenim licet comparata ad eam partem , quae intendebat, casu esse dicantur; tamen cum toto coelo collata, per se intenta esse dicuntur; cum ab illo secuda in aliquam sui partem intendantur, essicianturque, ut argumentum superius adductum concludebat. Niu o Miuus dari multa effecta inferiori mundo, quae .s respectu c li casu eueniant, colligitur ex D. Augustino lib. s. de M., lis
Civit. Dei, cap. 26.asseriturq; ab Alensi. i. parte, quaest.26. memb. caris a casu. 3. art. 2. D. Thoma locis citatis a Caietano 1. pari. qu. II. art. 6.1 Ferrarieli 7.c5tra gent.cap. 86.& 90.& ab aliis. Et verb triplici de causa potest effectus contingens respectu cςli euenire. Pri--e. a 4mum ratione materiae, quae ob aliquam dispositioncm influxum none haec, --cςlestem frustrata est. Vt fi Aquarius, caeteraque astra aquosa ad pluviam sundendam in aliquem terrae tractum conspirarent, ' nec tamen sunderent ob inopiam vaporum, qui E sicco & arenti solo vi siderum elici minime potuerunt. In hoc euentu segetum ariditas consecuta,non est opus , vi in cflestium corporum vim reseratur,sed praeter illorum in tetionem casuque eueniat. Quod tu es quis obiiciat pret dicti soli siccitatem necessario esse a cςlo; ne- gandum, id est. Non enim omnes terrarum habitus & assectiones a cetio, etiam progrediente tempore , dimanarunt aut per
218쪽
abam stecie. Tertia causa. Iacutitisset
163 IN II. LIB. ARISTO T. DE COELO
illius vim immutatae sunt; sed pleraeque eas habent, quas prima
origine ab auctore naturae immediate acceperunt. A L i v D affert exemplum D.Augustinus eo, quem antea indicauimus,loco,quod Alensis qu*st. citata. memb. resert ad desectum materiae: cum videlicet duo gemini alter mas, alter Gemina gignuntur , cum tamen eadem astrorum vis in eorum conceptione concurrerit: dc ob materiae diuersitatem illa sexus
varietas consecuta est. Sed hoc exemplum desectui agentis accommodari potest. Quae est altera causa, ex qua fortuitus seu casualis effectus prouenire solet compasatione caeli in iis actionibus ad quas non caelum dumtaxat concurrit ; sed etiam causa inferior contingens , quae desectum in agendo subire potest, uti accidit in proposito exemplo,ubi virtus seminalis, a qua generatio foeminae secuta est, defecit. Quod item contingit cum frumenta in aliam speciem degenerant, ut si semen triticeum munus vegetum committatur terrae, ob cuius debilitatem & impotentiam in agendo hordeum nascatur:cum tamen caelum suo influxu triticum gignere intenderet. Tunc enim istiusmodi effectus subsecuti respectu caeli , casu sunt. TE R et i A denique causa est fortuitus concursus duarum causarum inferiorum,ad quem sequuntur effectus ; ut si sulmen nube elisum in sylvam decidat, indeque sylvae conflagratio obueniat. Namque etsi fulminis emissio sit per se intenta a caelo de sylvae ariditas ab aliqua caelesti virtute inducta: adhuc tamen fulmen nube exiliens dicitur casu sylvam combussisse.Non enim materiae ad concipiendam flammam idoneae existen tia in eo loco habebat per se connectionem ullam cum vibratione fulmianis. Quemadmodum licet quis tegulas e tecto libere deiiciat,&alius similiter volens ac lubens, inscius tamen eiusmodi iactus, illac iter habeat, si tegula casu percutiatur, non dicitur ea percussio per se intenta, sed fortuita; quia non fuit una causa libera,quae utriusque cauta concursum per se intenderet: ita quamuis ariditas, qua sylva ad ignem corripiendum habilis reddita est, ab aliqua caelesti vi ortum habuerit,& fulmen caelesti aliqua virtute e nube prosiluerit; incursus tamen fulminis in arentemhluam, non habuit causam aliquam per se, ideoque sylvae de- fiagratio casu contigit. Hae tres causae colliguntur ex iis, quae tradita sunt a D.Thoma locis antea citatis. Quibus ita expositis patet quo sensu admittenda, reiiciendave sint ea, quae in primo articulo
219쪽
vi Vtrum coelestium corporum virtute animantia
Videri primum nec impe fecta posse videri deinde posse etiam persecta.
V o D coelesti vi nullu animal, etiam imperfectum, generari queat, hunc in modum videtur probari. Id, Arσρυ-- tquod vita caret,non potest rem viventem producere; atqui coelum ut superius ostensum sui t) caret vi ta; nequit igitur animal,vllamve rem viventem producere. Maior propositio ostenditur,quia omnis causa vel aequa, vel maiorem habet persectionem,quam suus enectus; omne autem vivens persectius est non vivente,ut alibi ex communi Philosophorum sententia decrevimus. A T enim ex aduersa parte occurrui argumenta,quibus ostendi videatur non imperfecta tantum; sed persecta etiam animantia a corporibus coelestibus produci poste. Primum. Eiusdem est materiam dis onere, & formam induceresed corpora coelestia
possunt per se materiam ad sormam animantium persectorum disponere; poterunt igitur eorum formas inducere in materiam, e que gignere. Minor suadetur, quia materiς ad eiusmodi formas Praeparatio consistit incerta primarii qualitatum temperie, quae non est,cur viastrorum perfici nequeat , cum omnes primariae qualitates in coelesti mundo virtute in sint. S E c v N D o,idem suadetur ex eo,quia in insulis a continen ii disiunctissimis visuntur complura perfecta animalia. Quae tamen neque ab iis,quae in primaeva rerum creatione genita sunt, iami, propagari potuerunt cum omnia, paucis exceptis, diluuio interierint; neque enatando eo peruenisse putanda sunt, ob latissimi miris intercapedinem nec nauibus eo fuisse inuecta,cum eorum multa efferata sint,ut leones,lupi, pantherae.Reliquum est igitur ut coelesti vi producta suerint. Nam denuo creata . Deo fuisse noest cui dicamus. Huc pertinet quod ab Aulcenna in libro de di- A., --.luuio proditum est, nempe aliquando vitulum in nubibus generatu excidisse inter imbres. Et quod Plinius scribit. 8. Natur. hist. plurim. c. et . de Solinus in polyhist. cap. 36. equas in Lusitania aut malem s. Q. spiti tum Fauonio nante concipere, idque partum fieri, & gigni pernicissimu ' licet triennium vitae non excedat. Quod item in Cappadocia euenire refert Solinus in descriptione Cappadociς, D.Au.D.& D.Augustinus lib. 2 i. de Civit. Dei. c. s. Denique Phaenix unica Phaenio. Con.Com. lib. de Coelo. D d
220쪽
Ho IN II. LIR. ARIST. DE COELO.
in mundo auis non ex ouo , sed ex ossibus, aut cinere demortui parentis nascitur,ut multi auctores assirmant. Id vero non aliter . poteli accidere , quina coelesti influxu eam formam inducente. Igitur experientia compertum videtur etiam persecta animalia astrorum virtute gigni ; cum haec, quae . nobis commemorata sunt,non aliter gigni potuerint.
De ortu impersectorum animantium restem tarii.
IN hac disceptatione constat in primis multa elle ani- mantium genera αυτοματα,id est,quae spote, nulloquel alis congressu enascuntur itque non in terris solum,ed multo magis in mari; cum & humiditate abundet,& coelesti etiam calore, quod sacile permeari possit, conspergis tur. Quae duae qualitates praecipuae sunt generationis administrae ide opifices. Vnde est illud poetae. Metamorph.
uippe ubi temperiem sumpsere humori calor
Concipiunt, ab his oriuntur cundia imbu G misit ignis aqua pugnax,vapor humidus omnes Res creat, discors concordia faelibim apta est. sic Aristoteles lib. 6. de Historia animalium c. is. anguillas ex putri uligine prouenire auctor est; idemque de ostreis, ac caeteris adhaerescentibus vado, vel saxo assiimat Plinius lib. I o. N tur. hist. c. 68. Sic in lignis cariosis teredines, agilesque vermiculi enascuntur; ex putilagine limaces,chocleς,mures:ex fimo bubulo suci,vespae: ex aereo madore erucae, papiliones,sormicae, loc stae,cicadae,aliaque id genus .ltaque non dubium quin multa animalia gignantur ex non genitis. At a quonam parente sormas accipiant,controuersum est.Thernistius, Avicenna , & Alpharabius dixerunt ea produci ab agente separato a materia, id est,ab Libaa.'.qu. intelligentia. Verum istiusmodi dogma consulatum iam a nobis xx o 3- fuit in primo Phy sicae auscultationis libro. ALi A est sententia,eaque comunis Philosophorum,D.Tno
dist.q. i .Ferrariensis. I .co ira gent.c. ro. Gabrielis super Cau. lech. qi.Iandiani lib. . Metaphys l. i Alensis eodem libr. ad xvi. 23. Auen-rois lib. I 2.comm .i 3.& Id.Soncinatis eodem lib. qu. I 2.&aliorum complurium: Hi arbitrantur impersecta animalia, cum non ex semine aliorum proueniunt, a coelo produci. Sed est inter
eos dissidium: Nam quidam putant coelum este causam propria, ac principalem eorum animantium. Quibus si ubiicias talem causam semper esse effectu nobiliorem: Gabriel negat alsumptu; sed contra communem Philosophorum doctrinam. Alij conce- dunt;