Commentarii Collegii Conimbricensis Societatis Iesu. In quatuor libros de coelo Aristotelis Stagiritae ..

발행: 1594년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ne atur. is . consentaneuin est. e .c arrario. Lxylicat disterentiam quinti corporis a subcςlestibus. coparatior ine tacta ad cςteros mo tus , seu, mutatio S. Probat ergo i pium Ortus, L interitus expers

gnitur, e contrario ec

d subiecto gignitur,

hoe est. fit ex materia contrarias assectiones 1ubeunte, similiterque. Omne quod interit, in cottarium dissoluitur, utini Physicae alii cultationis libro dictum suit: atqui coelo nihil est contrari uin. Igitur

ritus expers est.Actumetionem probat, quia substatiis. in quas contrariae affectiones cadunt , coueniunt con trari j motus; motui autem coelesti nullus est contrarius,ut progici su patebit. Currum, nec si vero cy id, qηρ ac eicere, ae oras. Quod cetium c acresce nullo pacto accretio

re, nis , aut decietionis motu subeat, ita con

cludit. Quidquid accrescit, quodammodo Oritur : quidquid decrescit,quodamodo in

ter t: accrescere enim

non potest nisi adie-etione alicuius, quod cu antea dissimile esset, postea assimilatu, S in iubilantiam rei, quae alitur conuersum fuit: nec item potestgecrescere nisi dispendro alicuius partis, luς priorem sormam abiiciat & intereat.Sed eς-lum , Ut proximὸ demonstratum est, Decotiri, nec interire PVtest. Ergo nec accr mentum, aut decrementum suscipere. Luod

. ARISTO T. DE COELO.

72쪽

C AP III. EXPLANATIO. 6

4 Simili modo rationi consentameitim est, ct ing si Woe ' Caelum no nnerabile atque incorruptibile ipsum esse existi - alterari. re, onerue incremem , dccrementat suscipere,

neque alterationibus sibi ci pose; propterea quod

om , bd generatur, ex contrario orex Izhieolis

fit quodam, est identia Quod corrumpitur ρ

ischir materia, est a contrario ad contrarium sub corrumpitur, ut primis in Frmonibus dixi- 3. Contrariarum vero rera lationes cotraria sunt. Si igitur nihil huic contrarium esse potest, propterea quod est conuersiani nulluς est contrarius motus na tura,recte id a contrari s excepisse videtur , quod ingenerabile atque incorruptibile est. Generatio namque corruptiori in ipsis comi arari est. ς ε t etero ct id quod accrescitia Propinquo quodam, acce ite subeuntes resilutionem in materiam augetur: hoc autem non habet id, ex quoesy ortum. luod si neque accrescere, neque cor

rumpi potest , eiusdem est promus mentiae, est al

terationibus ipsis bub ci non posse putare; alteratio enim motio est in qualiscite. Qualitatis acite habitu quidem, o di bositio non sine mutationiabus inpagitionibus sunt, ut sanit. M atque morbus.

st et vero naturalium corporum in passionibus tacitur, ea uniuersa incrementa suscipere a crementris videmus,ut animalium corpora,Pa te i ipsorum atque plantarum etiam, est elemen

torum simili modo. uare si corpus Pod versi ur

neque incrementa neque decrementa fuscipere

potest, expers ipso alterationam ese cons metrum est rationi. Pater igitur ex his, quae dia Disiunt,id quod primum est corporum Perpeturem

esse, ct neque accrescere neque Aecrescere, neque sinescere, neque .itterationibus, neque passionibus

ubi ci: si ii iam hi , qua sunt Apposita credit.

g II etur autem est ratio rejiis his esse quae appa

rem, 2 ea, qua apparem test os esse etiam rinioni. Omnes enim hemino de ars existimatio

nem habent: est uniuersi qui hos esse putant,

ttam Graeci, D. lim barbari Usim Apremum locum .i: s tribuerunt, propterea quod immortale ad

Probat cclum non alter . Nam alteratio De qua ata est. motus ad qualita- teratione lo-tem . non 'umlibet. quebatur

sed a K pallio . aut pati hoe loco Mibilis qua uas sit. stat id- stoteles. quid vero sic alteratur, Ac retia su- mouetur ab una qua- so signis attu

litate in contrariam. copetit ma

Rursus quod ita se laa- non vitientibet,acuetione, oc de- bus. cretionem sulcipit, ut Cartam esse in animatium , α stir- expers gene- pium generibus, at l, rationis, o

in elemetis videre eli: interitus. at coelum non accre

scit, aut decrescit, uti nunc ostelum fuit:er go nec alteratur. Ad uerte loqui Aristotelem hie non de qualibet alteratione : sic enim etiam Luna alte-tari dieetur, dum lumen recipit sed de ea, quae ad interitum ducit. hanc enim coelum auersatur. Aduerte ecia licet accretio propria fiat recepto, at ractoq intus alimeto: ac proinde abiis viventibus competat: fiso tamen vocabulo comprehedere quolibet acere mentum rei, siue adacto intus alimento, siue alio corpore iuxta

polito , & in prioris lubilatiam conuerib, fili. Hoc istitur loco sumpsit Aristoteles accretionem in poste ciori sensu . Quo pacto etiam iis , quae ex per tia viis sunt conuenit, ut igni. z D etur autem is .itis rejiis Atius. qua apparent,is e .1ua. ρο- parent ri ues etiam rarioni. Nonis ullis indiciis comprobat coelum ab ortu , de interitu exemptum esse. Primum, quia omnes .etiam Barbara . coelum Dei sedem facere, non nisi quia immortali, dexterno nummi sedes perpetua , dc nunquam interitura conuenit. Secundo.

quia ab eo tempore quo Astronomi sidermn . & eoeli motus contem lari H 3 cupre

73쪽

c rerunt,nunqua vel in lupi emo orbe, vel in sphaeris ei subiectis mutationem obsecu

runt.

mentari . etiam antiu

quis Philo phis probatam futile inquit:

quod ex eo comi , quia coelum diuel o. nomine ab iis appH. latu est, nempe ino quod ignitum fiagret , is r α. Mi. quod est ardere: sed se r ρειν. si oc estsempercurrere: quod nimiru- perpetua circuitione Reprehen ι- volvatur. Vnde in retur A taxa- prehensionem venit ra . Anaxagoras, qui hoc abusus nomine AEtlie-ra pro igne vlurpauit: nec mirum cuin em-lum igneum .de solem nihi: esse aliud. quam serrum igne acccsum crederet. idcm de etymologia nominis. AEther, traditur iti bbro de Mundo ad Alexandrum hisce yerbis. Et beris appell)tione coelum ipsum, stellaeque α. omnis iiderea compago intelligitur non quida putant, quoa igneus

LIB. ARIs TOT DE COELO.

ARTICVLVS I.

Lu bus auctoribus pars affirmativa quaestionis vera videatur, Gr quibus argumentis. Vir de re proposita inter veteres philosophos dissidium, ut constat ex iis, quae scriptit D. Hieronymus Elai .s i.Theodoretus in irbro de Materia & mundo, i Eusebius lib. i 3. Praeparationis Euangelicae , Plutarchus a. de Placitis cap. q, dc alii. PLATO

74쪽

se 3 quod cuilibus I ridis se inper ro elui. Citera in Tull. lib. 1. do Nat. D r. placuat xii tela ab ardore dici. Paret antem. Ex dictis. qui tui . Ustens in fuit dati quin risi corpus praetcr rriuia de

icula, compertum cile

C AP. iri. EXPLANATIO.

ad immortale est accommodatum: alio namque igneus si te incensus.

modo est impo sile. Si igitur quippiam est diu

num, quem tumodum e i, ea sane, pia de prima corporum substantiadicla sunt, ne neci sunt dicta. Emergit autem hoc Er per 'sim re stetim si i humara sis lai nur: in toto namque praterito tempore per traditam siuccessione memoriam posteris non mutatum ulla pacto uisse videtur, aut in toto ultimo corio, aut in suarum partium υ D. ii priuetur autem. O ipsum nomen i - q*'t 00n repet isque ad hoc tempus ab antiquis haec Fiva V, qu iniri scio lutum cor ' nos dicimussuccessiione traditu elyci ou enim porum : quia, ut supra I i Vm. semel, n que bis, fled infinities ea em opiniones ad explicatum est. Opor- accedere putare oportet. Ouapropter quia pri xς ςuiuiit' a simplicismum corpus diuersum quid iam es a terra, Sue, aere, atque aqua e Etherem Fuperum locum appellauerunt. a semper currendo perpetuo tempore posita appellatione. Anaxagoras vero hoc nomineat uritur non re te: pro igne enim ε Ethere dicit.. Patet autem ex di Is, ct cur impos Nule est numero plura ea , quas Dulicia corpora dicuntur: simplicis enim corporis motum simplicem ese nece est. Solus autem motus hos e simplices dicimus esse circuliarem rectum: 2lmius duas partes, uuam, qua a medio, alteram, qua ad meaiam pergi urimorum simplice non est autem alius motus simplex prςter eos, qui tradui sunt . quoium unus est circularis,alius rectus: rursumqὲ rectus aut a medio, aut ad mcdium:ὰ quibus is,qui est a medio. couenittorporibus leuibus nimirum aeri.&igni. qui ad medium, glauibus, videlicet a litet dc terr. circulatis

in natura

aute primo ac supre- corpori . OAo patet praeter eius in odi corpora simplicia non inueniri in natura rerum aliud corpus simplex , proindeq, Vnivcrsi integritatem di per sectionem in itis constitere.

PLATO in Timaeo coci Us natura sua mortales & caducos, sed diuino beneficio ab interitu liberos fecit, sic enim mundi opificem pro Deorum concione corpora coelestia alloque iriem inducit Natura M, tra estis dissolubilia, volunta:e autem mea ina plubilia: neutiquam tamen vos odia morus fata periment; quia mea voluntas maius polentiusὴ vobis est vinculum ad Perpetuitatem vestriam, quam i ta , qua ut iis,tiine cum gignebamini co rigata. HERACLi ivs ctiam , dc Cratylus non solum terrena, sed coelestia quoq; perenni fluxu dilabi exit limarunt. Praeterea Empedocles, Anaxagoras, Democritiis,& Epicuraei, itemq; Cht, s p ptis, Posidonius, Clealites, Antipator, Panaetius,& horti princeps Zeno, atq; eiusdem sectae alumnus Seneca arbitrati sunt cosumptum iri aliquando non solum mundum hunc sublunarem, sed etia coelum. Quod Sibylla 2. lib. oraculoru hunc in modu cecinit. Tunc ardens funius coelo manabit ab alto

ton .

75쪽

' Ignem,atque locos consumor unditus omnes, Terramque,Oceanumque ingentem,ct caerula ponti,

Stagna,iacus, uuios, testitemque siuerum: Coelestemquepolum coeli quoque lumina in unum Fluxa suent,sirma deleta prorsu eorum. Irara cadent etenim de raris cuncta reuus. Misti. uis A D haec multi patres variis in locis orbes coelestes natura sua patrum. di sibi ubiles esse tradiderunt. D. Basl. homil. I .& 3. in Cen.Theodoretus in Commentariis super 8.caput epistolae ad Romanos. D. Damascenus libro a. fidei orthodoxae,cap.6.Diuus Chrysostomus homilia 9.dc io. ad populum Antiochenum. Iustinus Phialosophus & martyr respondens ad quaestiones Gentilium, quaestione 93.94 9s . de in opusculo contra Aristotelem , quod etiam in paraenesi ad Gentes ait Platonem e diuinis literis accepisse, item Irenaeus libro .cap. I 6. Diuus Ambrosius lib. I .Hexamer. cap. 6. Gennadius in libro de Ecclesiasticis dogmatibus , cap.7.& alij. Surpn Ac ArvR huic sententiae diuinaru literarum auctoritas docens coelos,qui nunc sunt,uetustate consumendos periturosque,vel saltem in alium statum &Υormam transmutandos. alm.1οa. Nam Psalmo IO i. dicitur: opera manuum tuarumsunt coeli, ipsi peribunt, tu ai em Permanes, ct omneου sicut vestimentum veterasim Ecelsast. sicut opertorium mutabis eos, muniuntur.Ecclesiastici I 7. Quid laciatu a. dius Sole et hic deficior ZLuc. et I . tum 2 terra transibunti. Apoc. 2I. ρωι et idi coelum nom terram nouam, prius enim coelum e prior terrae. rit i. et Petri cap. 3. Coeli magno impetu transient, elementa vero caloresoluentur,v bi cum Apostolus coelos ab elementis distinguat, dici non potest coelorum nomine aerem intelligere, sed ipsos globos coelestes, proindeque palam asserere videtur eos igni denagraturos.

i. Argum. PRATTRE A non desunt ad idem institutum confirmandum argumenta.in primis enim Ioannes Grammaticus,qui eam partem tuetur,ita serὸ disputat. Virtus finita,ut costat ex iis,quae

docuit Aristoteles lib.8.Phy cap. io tex.78. quit persistere infinito tempore, cum necene sit proportionem dari inter viri rem eiusq; durationem: atqui virtus cαli finita est,sicut & ipsum coelum, quod finitam ac limitatam cohibet persectionem: fit igitur consequens , ut coelum non possit infinito tempore durare, atque adeo ut debeat tandem aliquando satiscere vetustate,aut vitio aliquo extabescere.

a. Argum. SECUN Do id quod contrarias subit motiones frangitur ae labefactatur , sphaerae coelestes subeunt contrarias motiones: s- quidem omnes infra primam commeant simul ab ortu ad Occasum, & ab occasu ad ortum, quae locorum dii serentiae inter se oppositς iunt. Necesse est ergo machinam coelestem flaccidam& ruinosam esse.

76쪽

C A P. III. QUAESTIO I. cs

TER Tio tam Aristoteles, quina eius sectatores ea potissimum ratione coelorum immortalitatem astruere nituntur, quod

in eis nulla corruptionis indicia deprehendantur: sed haec talio falsum assiimit, non est igitur cur coelos indis lubiles putemus. Minor propositio suadetur. Na ut ex libris M.Varronis D. Augus. D. . M an. 2i .de Ciuit.Dei,cap.8. refert,stella Veneris dicitur semel mutasse φη magnitudinem,cursum,& figuram, id quod accidisse Rege Ogyge nobiles Mathematici Adrastus Cyzicenus & Dio Neapolites tradiderunt. Praeterea anno salutis nostrς quingentesimo septuagesimo secundo supra millesimum apparuit in Cassiopea noua stella, quae post biennium euanuit. Quare non est cur assirmentcorpora coelestia ab omni labe & dissolutionis nota aliena esse.

ARTICVLVS II.

Enodatio controuersitae. T propositae quaestioni faciamus satis praenotandum Incorrupi est,inultipliciter posse quid pia indissolubile, siue immortale dici. Primo modo, quia ex sua natura habet essendi necessitatem, ita ut nulla vi a suo esse decidere queat. Secundd,quia nullam habet cum materia coniunctionem. Tertii, quia etsi materia constet, ea tamen eiusmodi est, ut non teneatur aliarum formarum desiderio: unde fit, ut nec interire, nec peregrinas qualitates admittere possit. Quart d,quia esto illius materia alias formas appetat: est tamen aliunde praeditum aliqua qualitate, quae omni aduentitiae affectioni corruptionem aut noxam inuehenti aditum pt cludit. Primo modo solus Deus Opt. Max.immortalis est, cum habeat esse omnind independens α omnes res creatae possint ab ipso in nihilum redigi, in eoque sensu docuit sextum Concilium generale , actione ii. Angelos cuin sensu non esse immortales per naturam, sed per gratiam : quia videli in cet ex se possunt non existere, nec nisi Dei creantis beneficio esse habent. Secundo modo dicuntur Angeli in dissolubiles, quan- id , quidem sunt omnis corporeae molis expertes. Tertio modo talestertia controuersum est num coelestes orbes incorruptibiles haberi tura , debeant, idque in praesenti disquirimus. Quarto modo erunt immortalia beatorum corpora , ut docet D.Thomas I. par. q. 97. atticulo i. ex Diuo Augustino in Epistola ad Dioscorum asserente, adeo potenti natura Deum secisse animam, ut ex illius beatitudine defluxura sit in corpus plenitudo sanitatis,&inco ruptionis vigor.

His ita constitutis praesens quaestio duplici assertione explicanda est. Prima sit: Corpora coelestia suopte ingenio indit solu- . bilia sunt. Hanc statuit probauitque Aristoteles 3.cap. huius liabri,& cap. i.libri t. Et in libro de Mundo ad Alexandrum,si eius . Con. Com.lib. de oelo. I

77쪽

66 IN I. LII. ARIsTO T. D E COELO.

est illud opus.Eandem amplexus est D. Dionysius gaear de Diuinis Nom.& tota fere Peripatetica schola communi astensu. Fiim pro a- E A Vero non alio argumento melius stabilitur,quim expotio. rientia tot aetatum,& saeculorum, quibus mirabilis constantia in coelesti mundo obseruata est,cum tamen in inseriori, quia corruptibilibus constat corporibus , tam multiplex sit varietas , tam

. perennis mutatio. sane quidem si Lunae globus diiIolui pollet,

non effuseret acrimoniam & voracitatem ignis sibi cohaerentis, nec pollet non ab eo indies absumi. Fuit etiam persectioni &i pulchritudini uniuersi conueniens ut quemadmodum in natura quaedam sunt corpora animata, alia in anima: ita quaedam client corruptibilia , alia interitus expertia. Praeterea naturae Ordo postulabat, ut superior mundus a quo inferioris vis magna ex parte dependet, de gubernatur, immortalitatis praerogatiua excelleret. Dubitatio. Qv AE R I autem soler,num licet corpora coelestia naturae suae conditione immortalia sint: diuina tamen virtute quod procuua. ortia. dubio fieri potest re ipsa post diem iudicii dii solui debeant. Cui dubitationi hunc in modum respondemus. Sit secunda assertio: Astra corporaq; coelestia poli diem iudicij non sunt dissoluenda,

nec immutanda quoad substantiam: sunt tamen nouae lucis accessione diuinitus illustranda. Priorem partem huiusce astertio- Damast. nis affirmat D. Damascenus libro a. fidei orthodo.cap.6. D. Gregorius. lib I7. Moralium,cap. 3. D. Hieronym .in illa verba Esaiae: p b. u. Coeli latu Mn s liquefienta. Item Proclus & Mei hodius apud Epi-M GH - phanium haeres.6 . & Oecumenius ad cap. 3. epistolae 2. D. Petri: Occumcnius Potόstque id probari ex illis verbis capitis tertii Eccles astae: Didici quod omnia opera, quae erit Deus, perreuerant in perpetuum Et Psalmo i 8. tatuit ea in aetermino. Pro quo etiani facit illud ptimae ad Corinthios 7. 'Praeterit Rura huium mundi. Non enim dixit Apostolus pretierituram substantiam aed figuram Posterior vero altertionis pars constat sacrae paginae testimoniis, praesertim illo Esaiae 3 o. Eris lux Lura sicut luet Solis, cir lux Solis erit 'timpliciter. Hoc est,septuplo maior, qu in modo est, idemque ait erunt unan, ni concensione doctores sacri ad eundem locum,& Scholasticae Theologiae proscissores in .Sent. dist. 8.

ARTICVLVS II I.

Ruo sensu

multi parres

dixerant er-

bes caeleste;

Explicantur quae in aduersam partem ad Alafuerant.

V N c ad ea respondcamus , quae con clusiones ὶ nobis propositas labes stare videntur. In primis quod multi patres coelestes globos incorruptibiles esse negarunt, . dicimus cum D.Tho. i. p. 265. art. a. pronunciatum id ab eis ex

78쪽

T ti

ii: et illo

aesti, cista

mente Platonis, qui docuit coctos non natura sua, sed Dei conservatrice beneficentia ab interitu seruari.Verisimile quoque est eorum aliquos accepisse incorruptibile non tertio modo,de quo nostra quaestio est, sed iuxta primam illam notionem, qua incςrruptibile soli Deo conuenit. Qv o D ad diuinarum literarum testimonia attinet, respodet D. August. 3.de Gen. ad lit.cap. a.dc 3. Et in explanatione Psal. ioi. omnia eiusmodi loca,quae significare videntur coelum esse dissolubile interpretanda esse de aere. Est enim familiare seripturae diuinae aerem coelum nuncupare, Vt Psal. io s. dicuntur volucres coeli, id est, aeris. Quo etiam modo coelorum nomen usurpauit D.Petrus loco citato, ut ex antecedentibus constat. Nam cum Inter rete

prius dixisset terram coelosq; illuuione aquarum periisse, subdi- Ddit esse illos iterunt in diem iudici, ign: dcstinatos. Quare cum mamiestuna sit aquas diluo ij non attigisse coelestes globos , pa- 'tet non significari ab Apostolo eos extremo incendio perit ros. Adde si quando in diuinis libris spli aerae coelestes, aut sidera sne habitura,mutandave leguntur,intelligendum id esse non de fine,

seu mutatione quoad substramam, ut docet D.Hieron. in comm. ad cap. 61. Esa.&D.Greg. lib. I 7.Mo l. cap. s. scd quoad illorum accidentia,cuiusmodi sunt vacatio a priori ministerio,vsu deope- rein variatio conditionis,aut promotio in meliorem statum cessabit enim post diem iudicij eoru motus & influxus, accipientq; noua lucis incrementa,ut in secunda assectione diximus .a ametsi quidam sacrorum voluminum interpretes existina: sse videantur totam Astrorum&coelestis mundi compagem diu na virtute penitus euertendam,aliamque an eius locum subrogandam. A o primum vero argumentum eorum,quae in eodem articu- Sotat. . arito proposuimus,dicendum cum D.Tho. I. coni. Gent. caO.omissa

alia quada responsione Commentatoris,quam ibidem refella dcuius este a tempore per se non attingitur,sed est totum simul &omnino fixum atque immutabile, & si virtutis, quoad intensionem, finitae sit, polle tempore infinito persistere.Nam cum semper eodem modo se habeat,hac ex parte eius virtus quodammodo infinita est,ac nihil disseri diu ne, an momento duret: atque hoc modo sese habere corpora c lestia quoad suam substantiam. Quare minime requirendam esse aequalitatem inter natiuam eorum persectionem & moram , qua perdurant, quas necesse sit quantum haec extenditur, tantundem illam intendi ac perfici. Aristo t.autem S. Phys.loco cit. agit de virtute mouente finua, quς tempore languescit .consule D.Tho. loco citato & Ferranei .ibid. A D secundum respondemus id, quod moribus verε ac proprie contrariis cietur, dissolui aut ex toto, ut animantes, aut ex parte ut elementa, sed tales motus non conuenire coelo. Quia non subit alterationes , quae versantur inter qualitates proprie

contrarias, lefactionem, & stigesacuonem. Item quia pro-

Solutio a.

79쪽

68 IN I. LIB. ARIST. DE COELO.

pria lationum contrarietas non deprςhenditur nisi in motu qui per lineam rectam fit, ut cap. .lex. 26. huius libri demonstrauit Aristoteles. Nec vero motus Orbium coelestium ab Oriente in occasum , & ab occasu in Oriesstem sibi mutuo repugnant; csim non fiant super eosdem polos, nec versus partes simpliciter repugnantes,ut suo loco planius ac plenius dicendum erit. soluit, . A D tertium concessa maiori propositione neganda est minor: dicendumque si Veneris stella eiusmodi subiit mutationem ; id non ad aliquam naturae vim reserendum esse, sed ad miraculum& ad diuini numinis potentiam. Solet enim aliquando Deus non sine causa , licet interdum nobis ignota , talia portenta siue miracula mundo exhibere : sicut etiam in diuinis literis Iosci o. legimus , vi Iesus Naue inchoatum praelium victoria finiret, Solem diuina virtute constitisse,& Esaiae 38. retrorsum commea isse, ut regi Ezechiae quindecim anni ad viuendum diuinitus concessi hoc prodigio significarentur ,& eundem Solem Christoriente obscuratum fuisse, testante sacri Euangeli j historia.

nii meminit ex Erhnicis scriptoribus. Phlegon. in suis Chroni- .cis teste Or g ne traca. s. in Aratth.

ARTICVLVS III I. Diluitur reliqua pars tertij argumenti, agitur de noua sie a Cassiiopeae.

V o D ad Cassiopeae stellam attinet, qua ipsi vidimus.

Magnam illa omnibus, qui rei novitatem notarunt, admirationem peperit, confestimq; A strologos, quorum eae partes erant, ad speculationem S serendum de ea iudicium excitauit. Apparuit anno i s 72. durauit sere biennium,& initio quidem magnitudine & claritate Veneris stellam superare videbatur,deinde aliquot transactis mensibus usque ebdecreuit,ut non maior videretur,quim quodvis sidus tertiαm ' gnitudinis, eamq; retinuit quantitatem reliquo tempore donee euanuit. Una cum tribus Cassiopeae stellis figuram , quam Geometrae rhombum vocant, exprimebat: non alio quam diurno motu simul cum a plane progrediebatur: ubique locorum, con- . sentiente Astronomorum obseruatione , eundem situm inter

stellas fixas habere visa est. Prima opi- I G i T v R suam de ea sententiam literis consignarunt nobi-ni' G lissimi aetatis nostr Astrologi,quorum nonnullis visum fuit hoc iubar stellam non fuisse, sed cometam: nec in regione AE therea, abs P . sed insta Lunae globum emicui illi.Verum hos ratio illa consutat, qu5d cometae, qui in elementari plaga visuntur, non ubiq; eundem exhibent cernentibus aspectum ed ob propinquitatem sutiliter Astronomos ratum firmumque habeturὶ nunquam eodem in loco notantur si a stellas inerrantes collat Lit. Praeterea

cometae

80쪽

cometae tardius, quina sidera feruntur, sicut & aer, cui insident. . 'At in noua stella nihil horum obseruatum fuit.

ALii albitrati sunt eam stellam in regione AEtherca cons- Se - σι-

stere, qui in diuersum abiere. Quidam enim putarunt haud no- m. bipart/uum cise astrum, sed unum e tredecim quibus Cassiopeae sydus constat, atque ob ingentem expirationum terrestrium copiam, ' ζ

uae per id tempus inter ipsam nostiumque aspectum interiectauerit, solito. maius & splendidius e ite visum. At horum sententia ex eo palam coarguitur, quod multi Astronomi, qui rem at Re scitur tente inspexerunt, preter nouum illud astrum alias tredecim stet '

las obteruarunt in Calliopea.

. ID A M iudicarunt esse stellam aliam ex minimis, quae in

aplane suae sunt,& prae exis uitate obtutum effugiunt,tunc verbinterposita inter nos,&ipsam,exhalationum multitudine sese in conspectum dedisse.Sed quod neque hi veritatis scopum attige, Item quoa rint ea ratio probat, quia non pollet tanta spirationum vis inter ps illam & aspectum nostrum interlici, quin eaedem spirationes simul inter aliud vicinum sydus eiusdem Cassiopeae , de nostrum visum interponerentur pro diuersitate videlicet regionum, praesertim longissimo interuallo distantium, sicut de Cometis antea diximus Quale non ubique cadem liella,sed alia atque alia nouo illo magnitudinis incremento conspiceretur. Quod tamen ita accidis le Astronomi negat int. R E sTANT duae aliae sententiae, quarum una statuit hoc iubar effulsisse quidem in octaua sphaera, iactit tamen veram sicl-lam fuisse, sed cometam, qui ei tra ullum miraculum solius natu-rς Vi extiterit: neque coelestia corpora ita elle ab interitu soluta, Vt aliquando hasce transmutationes subire nequeant. Hoc sent mi placitum,pr terquam quod refellitur communibus argumentis Peripateticae scholae,cceibrum immortalitatem ab istiusmodi alterationibus liberam astruentis : potest etiam priuatim hoc pa- uo orbe.cto reuinci. Cum stellet sint patres coeli densiores & nouum illud Rejcitur sidus non nisi ex coeli materia, quae tenuissima est, coagmentari debuerit, generari certὰ nequiuit, nisi aliae partes coeli rarest rent, aliae densarentur: hoc autem non fuit possibile per naturam: ergo neque illud:probatur assumptio,quia coelum non est natur fluidae, sed consistentis & solidae, ut annotauit Aphrodi- saeus in primum Meteororum, ubi Aristoteles ait motu Solis at-wri,& attenuari aerem. Quod minime accideret nisi corpus Solare ac coeleste solidum esset. Item quia alioqui stellae lixae aliquando sibi mutud magis appropinquarent, de a se recederent, item non posset primum mobile aequali celeritate inferiores orbes secu rapere,vt aeti accidere videmus,cuius superior pars Lunae globo circumvehitur,sed quia fluidae naturae est,ac dum ela- bitur,totum coeli rapientis impulsum non excipit,idcircδ minori veloqitate circumuoluitur, ut constat ex motu cometarum.

SEARCH

MENU NAVIGATION