Elementa philosophiae rationalis, sive Compendium logicae. In usum publicum Scholarum Wirtembergicarum adornatum

발행: 1751년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

xo8 De ussu Vocum EX. gr. Pietas. Concretus est Terminus, qui rem Cum notis ipsi inexistentibus deno, tat. EX.gr. Pius. Ergo omnia

sere adjectiva sunt Termini concreti; plurima iubstan tiva' si int Termini abstracti.

Quoniam homines per Voces mentis suae cogitata cum aliiS communicant , S. I I 3. - alter Vero alterum intelligere nequit, quando non easdem cum vocibus iisdem conjungit ideas; g. II 8. erinde Clarum est , quod feneratim in omni verborum , usis, adeoque

etiam in stilo philosophico absti

. L. A Terminis mente cassis; f- inanibus; cum his enim nulla conjuncta est idea. S. IIS . . a. A Terminis obscuris , quOniam intelligi nequeunt.

Α Terminis Vagis , quando

122쪽

su Terminorum.

asscitur eorum e licatio. g. I 33. Ε contrario in Philosophia non- solum, sed & in communi verborum usu utendum est. I. Terminis claris, quoniam intelligi possunt. S. Iaa. m. 'Terminis determinatis, S.Ia

4. Generatim Terminis antea en

plicatis ; hi enim intelligi poL

sunt. S. IZI, 6.13 . Quoniam nostrum non est condere demum linguas atque terminOS, sed receptis jam uti: etiam nostrum non est , pro lubitu nostro cum terminis conjungere ideaS, terminOS-que pro lubitu nostro explicare; 6. II 8. ita enim summa inter homines inveheretur confusio. Attendum igitur est ad usum loquendi, ut animadvertamus, quaenam ideae cum his vel illis terminis sint

Theor. dis vocibus , attendam

dum est ad usum δε- qumri.

123쪽

. IIo

De usu meum i coniuncti. Universalis haecce consuetudo adpellatur Usias loquendi. In explicandis ergo vocibus attenden

dum es ad usum loquendi.

MMI. Utinam non tam iape, uti neri solet, philosophi contra hanc PeC- carent regulam , ad quotidianum

- loquendi iisum parum attendentes, absque urgente necessitate terminorUm potestates immutando. POL set huc referri istud Anaxagorae, qui nivem non albam esse contenderat ; & recentioris cujusdam Physici, qui atrum contenderat esse album g. I 36. περ . Quodsi vero usus loquendi te minos obscuros, vagos & imPro

proris, ' prios exhibet , illi termini prius: ig: simi explicandi atque determinan-serminan- di. Termini obscuri, vagi & metaphorici sine explicatione intelligi nequeunt. q. Iaz. I 26. Ia8. Utimur autem terminis eo fine, ut cum aliis nostras communicemus cogitationes. g. III. ergo termini. obscu-

124쪽

obscuri, vagi, b metaphorioi prius sunt explicandi.

EX. gr. Terminus Mundi ex usu Io- quendi vagus est. Alter dicit, Mundum esis malum & falsu ' ;& per mundum intelligit homines. Alter dicit: hic Mundus est optimus, & intelligit universiim

hocce a Deo creatum. Si ergo utendum est hocce termino, inprimis in tradenda aliqua disciplina, necesse est, ut istum antea explicemuS.

quendi, conjungatur cum termi- nem Meumno, Optimus: necessie esset, ut quasdam locutiones consuetas, in quibus terminus hicce adhibetur, nobis proponeremus. EX. gr. ille discipulus adpellatur optimus , qui in linguis atque scientiis maXimos inter commilitones suae classis facit profectus. Illae fabae adustae, Cossee, adpellantur optima, quae ex A sia, praecipue Natolia afferuntur. Illud consilium adpellatur Optimum,

125쪽

1ia De Uti Vocummurn, quod nos via brevissim , certissima atque facillima ducit ad scopum obtinendum. dcc. Ex his exemplis patet, terminum optimi ex usu loquendi esse vagum & indeterminatum ; opus igitur habet explicatione. f. I 26. Ab usu lo quendi autem decedendum non est; g. Ia . ea propter retinenda aliqua idea ex illis, quas usus Io- quendi cum illo termino conjunxit, & quidem ista, quae ad rem praesentem maxime quadrat. Quando itaque terminum optimi, cum termino Mundi conjungo, atque dico: Mundus praesens est optimuS, haec mea menS erit. Μundus est ille nexus rerum creatarum

omnium, per quem Deus scopum

suum, creatione mundi intentum, nimirum manifestationem gloriae suae , via brevissima, certisi1ma a

que facillima obtinere potest . Ex his itaque sequentes fluunt. regulae, ab eo Observandae, qui potestatem termini cujusdam eX usu loquendi reperire cupit, ut

126쪽

seu Terminorum. II 31 Casiis & occasiones quasdam praecipuas , in quibus ille te minus, cujus potestas indagatvi , aditiberi solet, sibi

proponat. a. Attendat ad eam notionem, propter quam terminus in lo .cutione adhibetur. Ita Ve-- ram termini potestatem reperiet.

3. Si vero terminus sit vagus, retinenda est illa idea, quae ad rem praesentem maXime quadrat. g. I 38. Eodem modo etiam potestates ter- ειθώ minorum, quibus scriptor aliquistititur, indagandae sint. Qualiscunque ille scriptor sit, sive Phi- inserilsori losophus sive Medicus, L. latinus s. graecus, terminis suiS eX COm- muni loquendi usu censetur uti. Illius igittis terminos pro lubitu explicare non licet; Verum potius aut eX terminorum explicatione, si forte scriptor istam adjecit , aut deficiente ipsius expli-H catione

127쪽

11 De Uu meumseu Terminorum.

Catione, eX vsh loquendi determinanda res est. q. Ia . Secundum eaSdem igitur agendum est regulas , secundum quas terminorum potestates ex uiu loquendi

reperiuntur. I 37.

Ex. gr. si ex mente Senecae indaganis da esset potestas termini, Deus Inecesse esset , ut quasdam locu-xiones Senecae, in quibus mentem suam maxime detegit, mihi pro- ponerem. EX. gr. Εp. sa. ait S necar Quid est, cur non existimes

in eo divini aliquid existere, qui Dei pars est. Totum hoc, quo

Continemur, & unum est & Deus e, & ssicii ejus sumus & membra. De benes. l. IV. C. 8. Nec natura sine Deo est, nec Deus sine natura ; sed idem est utrumque, nec distat. Vid. etiam Consel. ad Helvid. c. 6. Ex his inter se collatis, facile est invenire, quod Seneca, uti omnes Stoici, & recentius Spi-nOZa, mundum hunc pro Deo h huerit.

Sectis

128쪽

Sectio Uua ris.

Definitionibus.

9 Ι39. SI cui dico : Gaudium est insi- DU.gnis gradus voluptatis ex frui--6 tione rei cujusdam, quae pro bona habetur , perceptae: illi notionem meam gaudii verbis eXprimo. Haec autem notio est distincta &Completa, quoniam omnes istas Continet notas, quibus gaudium ab omni alio affectu distinguitur. 6. 78. Notio distincta completa, Verbis expressa , adpellatur Definitio ; Terminus, qui istam denotat idem, adpellatur Definitum.

EX. gr. Eclipsis Solis est privatio lucis solaris in novilunio. Termi- nus, Eclipsis Solis, est definitum; privatio lucis solaris in novilunio , est Definitio. 6. I o.

Ex his manifestum est, quod Cara

129쪽

De Desinitiontibus. I. Definitio omnes continere

debeat notas, quae ad distinguendum Definitum sufficiunt. Alias enim non esset idea completa. S. 86. quod a. Notae in Definitione occurrentes non nisi Definito competere queant. Alias enim non essent notae , S. 68. per

quas Definitum ab aliis rebus discerni posset. 3. In definitione non deprehen-

di debeant notae accidentales f. externae; nam illae non sunt constantes, S.IO2 adeoque non semper & ubique rem quandam 'ab omnibus aliis distinguunt. EX. gr. Fulgur est inflammatio partium sulphurearum in nubibus. Fulgur etiam inflamma-

tur in terra.

Quod adeo Definitio non nisi Essentiales continere debeat notas; illae enim sunt constantes. S.IOa.

F. Quod

130쪽

Do Definitionrbus. II

s. 41od ergo in Definitione

rentia specifica requiratur. Illud enim continet notas pluribus speciebus commu-

tinet notas rei alicui proprias. Utrumque, minimum differentia specifica, vi Nr. I. &a. in definitione ponatur necesse est. 6. Denique, quod Definitio ne- .gative non sit concipienda. Ex. gr. Spiritus est, qui carnem & ossa non habet; hae

enim notae non sunt notae spiritus, sed hominis, qui corpus habet. Qitapropter optimus Salvator his verbis usiis est eo fine, ut discipulis suis demonstraret, se esse verum hominem, qui corpus habeat, sed glorificatum. Ab- .surde igitur agunt, qui Dominum Salvatorem iis verbis definitionem Spiritus tradere' voluisse putant.

SEARCH

MENU NAVIGATION