장음표시 사용
211쪽
a. Per thymema; i. e. talem Syllogismuni, cujuS alterutra praemissa deficit; vel, in men-
. te reservata est. Ex. gr. Rex est homo, ergo est moris talis. Major propositio: qui homo est, est mortalis; in mente rei servata est. Enthymema igitur omne desectum suum ex se ipso iupplere potest. Semper enim tres . adsunt Termini. Conclusio nempe suppeditat Terminum Maiorem Minorem, & alterutra praemis sλrum, quae posita est, suppedi, tax Medium.
Εx. gr. Davides est Pater Salomonis. Ergo Salomon est filius Davidis. Quando Termini Synonymi ponuntur, Consequentia immediata facile potest converti in Syllogismum ordinarium. Ex. gr. A quo Quis generatus est, illius filius est. Salomon a Davide generatus est hoc idem est ac si diceres: Davides est pater Salomonis Ergo Salomon est Davidis filius.
ML SyIlogismus, cujus Major pro conditionem aliquam con- - tinet,
212쪽
tinet , adpellatur 'potheticus. EX. gr. Si pius es, Deo acceptus es. Atqui es plus; Ergo Deo ac-CeptuS es. Conditio : si pius es, dicitur Antecedens; propositio, quae conditionem sequitur : Deo es aCCeptus: dicitur Consequens. Ipsa connexio Antecedentis &Consequentis adpellatur Consequentia.
Quando conditio tanquam Vera assumitur, & consequenS inde eli- nam, totacitur , adpellatur Modus ponens Syllogismi Hypothetici. Si vero Consequens negatur eo fine, ut &conditio L antecedens negari queat, adpellatur Modus toliens Syllogismi Hypothetici. Uterque Modus brevitatis causa ita eXprimi solet:
I. Modus ponens: , Si vis, Dominet potes me purgare; Atqui prius est ; Ergo & posterius. a. Modus Tollens :Si Abrahamus ex operibuq est iustificatus,gloriam habet apud Deum. Atqui posterius non est 3 Ergo neci Prius. N FaIa.
213쪽
Si Antecedens cum consequem te ita necessario conneXum est , ut unum sine altero esse nequeat, consequentia semper est legitima. Si vero Antecedens Cum cons , quente necessario connexum non est , sed tantummodo accidenta--liter, consequentia non semper est legitima, sed tantummodo in duo bus casibus 6. 2II. memorati S.
Hinc sequentesi - 'Syllogismi Hy- pothetici.
η. Atqui pius est, Ergo est fidelis. b. Atqui non est pius, Ergo non est, fidelis a. Veri in duobus
Si pius est, legit B, blia; . a. Atqui pius est ;Ergo legit Biblia. b. Atqui Biblia non legit; Ergo non est pius.
Falsi autem sunt in sequentibus duobus casibus.
e. Atqui est fidelis 3 Ergo est pius. d. Atqui non est fi- . delis, Ergo non est pius. c. Atqui legitBiblia; Ergo est pius. d. Atqui non est pius 3 Ergo Biblia non legit.
214쪽
, De Ratiocinatione. Ior, g. 2I3. Quodsi non satis constaret, utrum consequentia Syllogismi Hypothetici legitima sit, nec ne ZSyllogismus Hypotheticus convertatur in Categoricum. Fit autem id , quando indagamuS causam conclusionis , i. e. . Medium Terminum. Ex. gr. In Syllogismo falso lit. c. Quaere, cur pius est Θ respondetur, quia Biblia legit: Argumenta-
ro igitur: Qui Biblia legit, est pius; atqui iste Biblia legit; Ergo est pius.
Quis non videat Majorem esse falissam P Cum lectione enim Bibliorum pietas necessario connexa non est; cum per experientiam constet, permultos legere Biblia , non tamen pios esse.
Syllogismus, cujus Major est disjunctiva, adpestat vir DisjunctiCus.
Ex. gr. Aut Deo serviendum est, aut mundo; atqui Deo serviendum est; Ergo non mundo. Vel: Atqui mundo non est serviendum; Ergo serviendum est Deb. Aut ergo unum membrum amrmatur,s. I7ψ. & eo ipse .alterum .negatur; aut unum negatur, ut alterum assi
215쪽
Necesse autem est, ut in Syllo gismo Disjunctivo regulae S. I 7S.
traditae adcurate Observentur. Ita enim male argumentaremur: Sempronius aut pius est aut domas; - atqui cloistus est, ergo non est pius. Hel: atqui pius esti ergo non est doctus.' Si hujusmodi Syllogismi reducuntur in Categoricos, statim' Rpparet, ubi pecc tum sit: f
Reducturus Syllogismum Disjunctivum in Categoricum inquirat iterum in causam conclusionis, i. e. in Medium Terminum.
Ita in Syllogismo antecedente quaero: Cur Sempronius non est pius ZResp. quia doctus est. Falsum es set Ratiocinium: Qui doctus est, eo ipso non est pius; Sempronius est doctus; Ergo non est pius.
g. 2I7. Syllogismus HypotheticuS, CU-jus conditio cum propositione disjunctiva est conjuncta, quae Vero negatur, Dilemma dicitur, a δις bis sumere. t
216쪽
De Ratiocinatione. ao LX. gr. Quodsi infidelis aliquis a Deo
iustificaretur, aut propter operR
sua bona iustificandus esset, aut ex gratia. Atqui propter opera bona justificari nequit, quoniam nulla habet ; nec ex gratia, utpote de qua propter infidelitatem nihil participat; Ergo plane non lu- stificari potest. Talem Syllogismum Cicero appellat Complexionem ; alii Syllogismum Cornutum, crocodilinum L crocodilitem.
Argumentatio, in qua Toti &Generi illud adscribitur , quod de partibus & siligulis speciebus vel individuis dicitur, adpellatur In-
dumo. Εx. gr. Saturnus est corpus opacum; Jupiter, Mars, Terra, Luna, Venus , Mercurius si1nt itidem corpora opaca; Ergo omnes planetae sunt corpora opaca. Si in Inductione omnes partes vel species aut individua recensentur, Inductio adpellatur Completa, qualis est exemplum modo allatum ; Sinon Omnes recensentur, est i completa. ΕX. gr. Terra inhabiatRxur 9 Ergo omnes planetae inli bita
217쪽
bitantur. Ita argumentari nimis esidi temerarium; interim quotidie hujusmodi argumentationes fiunt. An non id nos male haberet, si quis Turca ita vellet argumentari ille Graecus erat fraudator; ille Catholicus erat etiam Raudator; Lutheranus aliquis ci Resormatus pariter erant fraudato S ; Ergo omnes Christiani simi fraudatores. Multae sententiae generales , adagia omnium nationum , opificum artificum que hoc
go s. utrum Inductio aliqua, si non' certa, minimum probabilis sit inquirendum est, utrum reliquae partes, species vel individua , in Inductione non recensita, aliquid Contineant, propter quod idem illud necessario ipsis adscribi debeat , quod de reliquis partibus, speciebus aut individuis, in Inductione recensitis, dierum fuerat. Ita in exemplo inquirendum esset, in reliquos Planetasi, utrum alia
quid in ipsis deprehendi queat,
o propter quod de illis assirmari queat, quod pariter inhabitentur, uti
Terra. Haec argumentatio etiam adpellatur Argumentum ab An
logia petitum ; S multa dantur
218쪽
De Rafiocinatiane. stos exempla , ubi quidem non omnes recensientur parteS, specieS aut 1 - dividua, & nihilominus ratio nulla adest, propter quam non oti, vel Generi idem tribuatur, quod iri aliquibus tantum individuis fuerat repertum. ΕX. gr. Si quaedam , , humana Corpora cultro anatomico
simi ibiecta, ut eorum internas . parteS, situs earum, reliquasque qualitates nosse datum fuerit, quid himpedit . quo minus credamus omnes omnino homines interne '. ita esse comparatos i nulla adest ratio, cur idem non de aliis'omni-
. Cultro anatomico fuerint subiecti. g. 219.
Argumentatio, in qua plures se vis invicem insequuntur propositiones, '& quidem hac lege; ut subinde praedicatum' antecedentis propositionis fiat subjectum con-1equentis dum tandem in con- cIusione praedicatum ultimae &si injectum primae conjunguntur,
adpellatur , σωζειτης, a ιτα -
φος, acervus, quapropter Cicero illum adpellavit argumentationem acervalem. Ex.
219쪽
De Ratiocinatione. Ex. gr. 'Quos Deus praevidit , illos etiam
ordinavit; i ' Quos ordinavit, illos etiam voca
vit ;Quos Vocavit, illos etiam justificavit; Quos justificavit, illos etiam glorificavit. Ergo Quos, Deus praevidit, illos etiam glorificavit.
. In Sorite omnes propositiones primam ta ultimam interjacentes debent elige tiniversales. 1 Alias talis est, qualis ab Ulpiano describitur: ubi ab evidenter veris per brevissimas mutationes ad ea, . quae evidenter falsa sunt, perducitur. EXemplum e Cicerone s*iehs notum est; L. I. de Nat. Deor. c. I 8.
Quoniam Deos beatissimos esse constat;
Beatus autem esse sine virtute no . mo potest; - Nec virtus sine ratione constare; 'Nec ratio unquam sine hominis fi
Hominis esse specie Deos confitendum est. Quan
220쪽
Quando Sorites reducitur in Syllogismos Categoricos, tot dantur Syllogismi Categorici', quot Sullogismos Sorites continet propositiones exceptis duabus. Ita prior Sorites in sequentes tres Syllogismos C tegoricos reduci posset :
Quos Deus praevidit , illos etiam ordinavit; iQuos Deus ordinavit, illos etiam Vocavit; Ergo Quos Deus praevidit, illos etiam
Quos Deus Vocavit , illos et1am iustificavit; , Quos praevidit , ' illos, etiam Vo-' Cisit; Ergo Quos Deus praevidit, illos etiam' iustificqvit. Quos Deus iustificavit, illos etiam glorificavit; Quos praevidit, illos etiam jussita cavit; Ergo Quos Deus praevidit, illos etiam glorificavit. Si Ciceronianus Sorites eodem modo in Syllogismos Categoricos reducti
