Elementa philosophiae rationalis, sive Compendium logicae. In usum publicum Scholarum Wirtembergicarum adornatum

발행: 1751년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

De Tribus Mentis

isti prius judicium venisset in

mentem : ista candela ussit: atque exinde conclusisset :haec candela etiam uret. Tria

igitur judicia in infantis anima sunt facta: I. Id quod video est candela ; a. Ista candela ussit; 3. Ergo etiam

haec candela urit. Haec Operatio intellectus dicitur tiocinatio. Jam OmneS mutationes, quae in anima nostra contingunt, & quarum ratio in intellectu deprehenditur , uni e tribus hisce annumerari possunt, ut adeo Omnis mutatio vel Idea sit , vel Judicium vel Ratiocinium. Hujusmodi mutationes autem dicuntur operationes Inteilectus, S. SI. Quare non plures quam treS damtur Operationes Intellectus, nimirum I. Idea seu Notio ;a. Iudicium, 3. Ratiocinium. S. 19.. Insantis igitur Intellectus non paucio

62쪽

Humana operationibus. s I

pauciores habet OperationeS , quam Intellectus viri omnium eruditissimi, & eruditissimus omnium

non plures habet operationes, quam infantis Intellectus. Eruditio itaque nullam facultatem novam animae infundit, verum varia multiplexque facultas, quae jam in anima est, ad Varia quoque objecta dirigitur, adhibetur, in iisque diversimode exercetur. S. 6O. Repraesentatio rei in inente, s. DU. Notio , s. Idea oritur in anima , ι quando res aliqua aut in sensus

nostros incurrit, aut mediante imaginatione , aut alio quodammodo in Intellectu nostro mutationem quandam essicit.

Ita solis ideam nanciscimur, quando illius radii in oeulis nostris mutationem aliquam efficiunt ; aut quando per imaginationem Sol tanquam globus igneus intellectui prie siens sistitur. Quod si intellectus huius repraestentationis sibi conscius est, idea exinde enascitur.

D a Duae

63쪽

ra De Tribus Mentis Duae igitur partes ad ideam ali-- quam requiruntur : nimirum I.

perceptio, & a. Apperceptio. Idea igitur est perceptio rei in mente cum apperceptione conjuncta. f. Est rei in mente repraesentatio ,

cujus Intellectus sibi conscius est.

6. 6 I. Dis 'tis Quaeritur itaque utrum dentur perceptioneS, quarum nob1S con- l

scii non sumus ' Dantur omnino

innumerae. Quoties quaesol fieri Olet, ut uno eodemque tempore oculi nostri aliquid videant, aures nostrae aliud quid audiant, nares aliquid odorentur & manus nostrae aliquid tangant. Vi commercii inter corpus & animam quatuor perceptiones exinde Ortiuntur. Jam quaere ex te ipse, utrum simul omnium poss1s esse tibi conscius ξSi de eo cogitas, quod Vides, non satis attendes ad ea, quae audis, adeoque satis constius tibi eorum, quae audis, non es. Ad sunt itaque perceptioneS, quarum tibi minimum non penituS Conmi scius

64쪽

Humore operationiLIL s 3 scius es. Conscientia istaret, Vel attentio ad rem, quam sibi intellectus tanquam praesentem sistit, dicitur etiam Amplex mentis appreben o ; quae fere cum eo, quod nos ideam L. Notionem adpella- , muS, coincidit.

g. 62. Sed & id jam quaeritur, qua ra- Disserentiatione differant repraesentationes seu perceptiones in mente ab istis mania is in repraesentationibuS, quae, eX. gr. fiunt in speculo ' Resp. varia ratione differunt: I. Speculum quidem repraesentat corpus, sed conscium sibi non est istius repraesentationis. In anima autem Utrumque deprehenditur. 6. 6O. a. Speculum rUraesentat tantummodo visibilia; ast mens nostra *rmare sibi potest ideas, de rebus , quas vel plane nunquam Vidimus, vel quae plane visibiles non sunt. Clibliagonum nunquam vidi, nihilominus habeo ideam Chi-liagoni. Affectus hominum

65쪽

Dὸ Tribus Mentis sa& omnes animae operationes

sunt invisibiles, nihilominus illarum habemus ideas. I inC, falsum est illud tritum: nihil. est in Intellectu , quod non ante fuerit in sensu ; si scit. vox Intellectus generaliter . sumatur & per sensum omgana tantum sensoria intellu

3. Repraesentatio rei in speculo est repraesentatio corporis in corpore; idea autem est repraesentatio rerum incorpo

rearum aeque ac corporea

rum in Intellectu facta. S. 6O. - Quando Triangulum mihi re-Dήες - -- spatium mihi ,epraesento tribus inclusum lineis. ' Tres illae lineae non sunt ipsum Triangulum, sed spatium, quod tribus imclusum est lineis, est Triangulum. Possum itaque mihi tres lineas separatim repraesentare. Habeo itaque duas ideas, quas in hoc eXemplo deprehendimus esse com

junctas

66쪽

Humana operationibus. s s

unctas. Possum scilicet dicere: Triangulum habet tres lineas. Econtrario facile intelligo , quod quatuor lineae ad Triangulum applicari nequeant. Illa operatio Mentis qua duae ideae vel conjunguntur vel disjunguntur, adpel-

l atur Iudicium; & est secunda Men

tis operatio. S. S8- . . S. D. Ponamus C um esse ebrium. Crium esse, & ebrium esse, sunt Ranοιῶ res diverse. Quoniam autem istas actu conjunctas deprehendimus,

eam ob caiisam mens quoque no- 'stra istas conjungit, atque judicat : Crius est ebrius. Si quando audivimus, hominem ebrium esse vitiis deditum, imaginatio nostra, vi legis suae, hac occasione mox reproducet in mente hocce judi Cium. Ita ergo mens nostra sibi duo repraesentat judicia, in quorum utroque idea ebrii deprehenditur. Jam vero duo ista judicia duas alias quoque continent ideas,

Caji scilicet atque hominis, qui

67쪽

vitiis deditus est, quae ideae a se di-' versae sunt. Mens autem nostra istas conjungit & tertium ita se mat judicium: Cajus est vitiis deditus. Haec operatio mentiS, quae duobus judiciis communem ideam habentibus, tertium elicit judicium conjungendo duas alienas a se diversas ideas, adpellatur Ratiocinatio ; & est tertia mentis operatio.

6. 6S. Quodsi itaque Logicae est nos

docere, quemadmodum recte uti debeamus Intellectu nostro , 6. I. Intellectus autem tres habet operationes, Ideam, judicium atque Ratiocinium, necesse est ut Logica regulas praescribat, quemadmodum omnes istae tres mentis operationes dirigi debeant in cognoscenda veritate. Sequitur itaque nunc specialis tractatio cujusvis harum trium Mentis operationum.

68쪽

Caput Secundum.

De Prima Mentis

operatione. Sectio Prima.

Disserentia Idearum

Formali.

S. 66. fit, ut duo homines mam eandemque rem Videant, eX. gr. plantam, monetam auream &C. Fit pariter saepius, ut, quando iis dem homines alio tempore eani dem monetam auream cernant, i alter eorum istam monetam ab , omnibus aliis monetis discernere, valeat, alter autem eam discernere nequeat. Alterius itaque ideaeo usque suffcit, ut rem ab omnibus aliis discernere valeat, ut eX. gr. e Viginti aliis monetis istam dignoscere queat. Alterius autem

Def. Dissare sa tionum Formalis.

69쪽

De Dinerentia

non sussicit, ut adeo Certus non lsit , utrum haec moneta sit illa, quam prius Viderat, nec ne Z Ute que habet ideam istius monetae,& diversa tamen est utriusque idea. Differentia illa non est in moneta, utpote quae est una eademque, sed est in modo repraesentandi. Haec Differentia, quae deprehenditur in modo, sibi ali-3uid repraesentandi, adpellatur limrentia Idearum Formalis. g. 67- .Ejusmodi repraesentatio, quae sufficit ad rem agnoscendam scab omnibus aliis distinguendam, adpellatur-Clara.Qui Rubrum igitur colorem sibi ita repraesentat, Ut istum a viridi, caeruleo,atro, aliisque coloribus distinguere valeat, ille rubri coloris claram habet Ideam. Qui autem rubrum colorem ab aliis coloribus distinguere non potest, ille 'obscuram habet Ideam. Obscura igitur Idea est talis repraeser tatio rei, quae non sufficit ad rem

aliquam agnoscendam & ab aliis omnibus distinguendam. S. 68.

70쪽

Idearum Formali. Unde ergo oriuntur ideae clarae δ πιον. Responsuris ad hanc quaestionem necesse est: ut attendam HS ad ea, su .ntia qu:e in mente nostra contingunt, quando claras nanci 1cimur Ideas. Quando rosam intueor & caryo

phylium , deprehendo aliquid in

rosa, quod in caryophyllo non deprehenditur. Per id, quod in rosa deprehendo, in caryophyllo autem non deprehendo, rosam a caryophyllo distinguere possum. Id, per quod rem a re distinguere positim, dicitur Asera seu character. , Si ergo notas habeo susticientes, Posium rem aliquam ab omnibus aliis discernere. Si autem sussicientes habeo notas ad rem aliquam ab omnibus aliis discernendam, habeo istius rei ideam claram. g. 67. Idea igitur clara oritur ex sufficientia Notarum, quas de re aliqua habeo. g. 69. Idea autem obscura pendet ab

rum.

SEARCH

MENU NAVIGATION