Josephi Mariani Parthenii De vita et studiis Hieronymi Lagomarsini e Societate Jesu commentarius a Francisco Carrara Bergomate enarrationibus auctus et illustratus et nunc primum novis additis adnotationibus editus a Vincentio Georgio ... Accessit ej

발행: 1801년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

num. 22. qu nam causa sit, cur ea, quae maaxime sensus nostros impellunt voluptate, spmeis prima ocerrime commoυent , ab iis celerrio me abalienemur. Verum . quae tandem cumque

hujus fastidii ea nobis ignota causa sit, ita esse experimento docemur, ut vel in ipsis condimentis, quae voluptarium sensum maxime afficiunt atque delectant , nisi temperamentum adsit, citius praedulcia, quam Subamara respuantur. Quanto id multo verius ad artes traductum, ut in signis atque picturis, quae nisi ad naturam accedant, nihil ut in iis redundet, nihil desit, nihil plus justo, aut expressum emi neat, aut plus aequo expressum lateat, etiamsi floridiores sint, tamen non probantur λ. Usque adeo illud caput artis in omnibus rebus existio matur: Ne quid nimis ' quamquam id non impediat, quo minus artificio utaris, sed perinde adsit artificium ac si prorsus abesset. LXXVII. Elegantia igitur est adhibenda, quae non dedita opera, captata non de industria aut quaesita appareat, non aperte sit, sed tecte, dissimulanterque usurpata. Quod si id propter summam rei dissicultatem assequi nequeas, ut, quod sentio, dicam, malo equidem in scriptore quamdam negligentiam , quam nimis exquisitam elegantiam . Ipse ego prae nimis elaborata dictio isne praestabilius arbitratus sum , certo quodam

102쪽

orationis genere uti, quae sibi constet, quae non vagetur incerta, & cursum teneat aequabilem, ea tiam si labatur interdum, & ad grammaticos illos latentes scopulos, quos vitare Vix possumus , interdum impingat. Quotus enim quisque reperitur, cui imprudentia aliquid inter scribendum non excidat, qui numquam offendat, qui nusquam incurrat λ Commune hoc humanae infirmitatis vitium est, quo ne veteres quidem probatissimi scriptores caruerunt, quorum dignitati habita postmodum a Grammaticis ratio fuit , quae perperam ab ipsis scripta latinitate donata sunt. Non hoc eo dico, quo mihi ignosci ve lim , qui non raro labor, & in non paucis of fendo , sed, ut non aliter ac sentio , dicam . LXXVIII. Haec porro, multo antequam ego his de rebus suspicari possem , probe norat La εgomarsinus, qui a Tullii vestigiis non aberrans haec ipsa in suis ad Pogianum enarrationibus

expressit. suaeret, inquit, vol. I, pag. 237 infortasse aliquis, qua ratione, quave niata latinardi Piones a non latinis, in latinis auctoribus ininternoscantur Θ Judicio , inquam, semTuque quodam, ae veluti gustatu , qui in animis non sane mulinrorum inest, quemque percipi quidem Hunt, posse doceri negant Sed tamen si quis fueris an optimorum latisortim lectione diu multumque ver atus, auresque incorrupto illorum, ac recto

103쪽

ramquam absurdum atque absonum recinuerit, animadvertis is

LXXIX. Lago marsinus igitur, diuturna optimorum Scriptorum, ac praecipue Ciceronis Imctione , reconditam latinae linguae cognitionem assecutus, & aures habens tibiis illis modulate canentibus assuefactus non satis eas ab Arcadicis distinxit. Non quod adversario. suo hujusmoditares natura assinxerit, satis enim latine doctus est 3c eruditus, sed , quod non satig exercitatus , nec in intima latinitatis penetralia cingres-Fus, multa hujusmodi necess/rio peccare debuit, quae a Lagomarsino merito notari potuerunt, nec a me singula jure notata demonstrari nisi ea generatim ad absolutissimum Ciceronianum exemplar, quod in Censura Lagomarsinus ipse

Secutus est revocando , unde, quae prolixe a me disputata sunt, non inaniter, & extra causam disputata esse videantur. Qua in re tantum abest,

ut Auctor hic de quo scripsi, irasci jure debuerit censori suo, ut etiam summam ei habere debeat gratiam , qui ab illo latini sermonis. elegantiam, atque excellentiam requisierit. Si enim ei res . cum Paedagogo fuisset, aliter se promo geSsisset.

104쪽

IOI LXXX. Verum, ne quid dissimulem , nimius in censura sua fuit, cui si aliquantum pepercisisset consultius secisset, ne arma ad Uersario traderet, quibus Se tueretur , ejusque petitiones deis

clinaret . Facile illi fuit ad Lexica adire, in

eaque tamquam in arcem, quae expugnari non posset, evnfugere. Quamquam ad hane arcem quod attinet, ipsum Lagomarsinum ego saepe asis firmantem audivi, se minime, neque Lexicis, neque Manuscriptis fidere, quae saepe manifesto in errore deprehenderat' & vero is erat ,. qui de Lexicis, & Μanuscriptis judicare poterat .. Itaque sibi homo promptus, & acer non defuit, multa exempla a Lexicis collegit, nonnulla eae Cicerone deprompsit, ut illa exempli gratia, quae adversario objectarat, probaret allata ex D stolis ad familiares, quae tamen nullo modo ei suffragari possunt desunt nonnulla) . . . . .

Aliaque hujusmodi congessit, quibus imperitis

fucum faceret. Responsionem uno Verbo coaginmentavit , qua Vulgata, quae tune popularis opinio fuit, non solum aliquid effecisse, sed etiam prosecisse videri potuit. LXXXI. Μulti Lagomarsino Auctores fuerunt, ut responderet, quod nullo negotio fieri poterat' sed noluit, & judicium idoneis harum rerum existimatoribus reliquit. Responderi enim

105쪽

zoδη ullo modo poterat, nisi iis rursus ineuleandis, quae jam aeute, & solerter fuerat persequutus in ejus litterarum ad Ioannem Vincentium Lucenissem exemplo Tridenti edito I sq. Quibus de rebus cum vulgus judicare non possit, Superva. Eaneum erat ad ejus iterum provocare judicium. Nonnulla attigit, & recte a se reprehensa deo sendit in Iulii Ρogiani Epistolarum enarrationibus Vol. I, p. 232. Quae, qui legerit, modo

idoneus .sit, non poterit non admirari sumis mam, ae plane reconditam tanti viri latinae lin. guae cognitionem. Haec Lectoribus indicare meis non abs rebvisum est, ut si forte eorum in manus Vulgata adversarii defensio pervenerit, videant quid de ea sentiendum sit, nec Lag mar- num vel ignaviae, vel ignorantiae condemnent.

LXXXII. Venio nune ad duo inedita La. gomaraidi opera, quae ut sibi praecipuas ejus eu ras vindicarunt, ita praecipuum hoc in Commentario locum sibi p stulant. Ac primo discam de editione Ciceroniana set 8) , quae reliquis ab eo inchoatis, ac non persectis operibus di . gnitate, praestantiaque antecellit. Et certe opus aggressus est arduum , dissicile , laboriosum, super quam dici , atque existimari potest; quod

nemo certe praeter ipsum aggredi ausus est,. ip um, inquam, qui nec labore vinci, nec a

106쪽

Iogsiduitate frangi videbatur posse. Statim igitur,

atque intellectum est, accurativimam emendatissimamque omnium Ciceronis operum ab eo editionem meditari, nova haec editio Ciceronis studiosos vehementer expectatione Sua commovit, ac tota propemodum Europa excivit. Et vero nihil optandum erat magis, quam ut Latinae eloquentiae Parens ejus ingenio, ac diligentia committeretur, qui tanto operi suscipiendo perficiendoque esset idoneus. Egregiam jampridem operam in Cicerone castigando illatrandoque posuerant Victorii , Faernii, Manutii, Graevii, Gronovit, aliique clarissimi iri; sed

certe ad eam diem extiterat nemo, qui eum cum pluribus manuscriptis, & probatioribus editionibus' contulisset. Praeterquamquod omnium intelligentium judicio nullus extabat, uno excepto Lagomarsino, tam acri ingenio, ac solertia praeditus, ac prope a natura elaboratus ad indagandas eliciendasque tanti scriptoris veras, germanasque sententias. His de causis ad tantum opus unus evocabatur, unus efflagitabatur , unus omnibus anteponebatur. Itaque hae de re erebrae postulationes, ac propemodum allega

tiones .

107쪽

vederia. Scipio Masseius datis Verona hae de re litteris die 4 Novembris I 7 8 , acres ei ad

tantum opus urgendum, & eonficiendum stimulos admovit his verbis: Tutto A mondo δ Ausettat ono delle sue nobili fatisti sopra Cis rene . La fama dei suo ἰπσns eccita man deria deris ae ogni titterario lavom, rive ella metiamano. Atque hi quidem Itali, & nostrates. Ex externis autem Iosephus olivetus in nitidissima sua Ciceronis Ρarisiensi editione: Ingenue sinquit) fatemur plura Lagomarsinum praestiturum. Interim Dalsae gratulamur bonarum artium Paiarenti. quod egregiorum hominum , quor ipsa peperit rivistis aeterna sit latinae saeundiae in m jorum suorum , ac suis se ibus propagatis. Joannes. Vero Μichael Eufingerus in opuscula riGraeeis, Romanis scrip oribus editionis Ienisnensis vulgato anno 17s2, Se multo plus La-gomarsini, quum Oliveti diligentiae fidere aperia te declarat: suare sinquit) rectius, quam Gaialus Ciceronis editor Olivetus, faciet, plusque Ora torum principi prodexit clarissimus Lammareinux Italus , quem postquam haec cripseram , Ciceronis denuo eum priscis exemplaribus comparandkeons lium coepisse, de singulorum, quorum inspiciendorum potestas dabitur, exemplarium aeta.

108쪽

ta eretiores nos facturum audio. Huis itaquae ad perseiendum munus Promissum umma, quae sperari possit, facultas contingat, eum multis

aliis precor.

LXXXIV. Iam vero talem ae tantam, quam exciverat expectationem , quantum eniti potuit,

. non sesellit, & vix eredibiles labores pertulit. Non vigiliis, non curis, non diligentiae, non sumptibus pepercit. Neque vero laboris , & conintentionis requirebatur minus, ut quod mente comprehensum habebat, efficeret. Constituerat, quod nemo ante ipsum, & nemo certe post ipsum, quae ad Ciceronem quoquo modo periinerent sive edita, sive inedita, quae probatissima , manuscripta , quae emendatissimae editiones, quae praestantissimi enarratores sincerent, quae nobilissimae Bibliotechae suppeditarent, omnia em Cribere, eruere, digerere, sic ut nihil, quod ab aliis, qui ante ipsum eodem in opere elaborassent, sive ignorantia, sive incuria, sive laboris impatientia fuisset omissum , ab Se praeteriretur e Paucis eo usque homo ad grandia quaeque suscipienda natus eo rem adducere meditabatur, non solum . ut nihil sibi ,reliqui saceret, quod in editionem suam non conserret, Sed etiam,

nequid tentari in posterum a quoquam absolutius, ac persectius posset. Immensum profecto quiddam hoc fuit, atque incredibile. Ita sane; sed

109쪽

llosam mensi quoque atque incredibiles suscepti Iais

res . ae tales vix ut credam a quoquam potuisse suscipi, atque eo uno excepto, tolerari. Equidem haec ipsa narrans propemodum exhor reseci, cum ipsum cerno animo ad tantum opus toto pectore dies, noctesque incumbentem, nunquam cessantem, nee quidquam do vehementissima contentione remiti ntem.

LXXXV. Bibliotheca in primis Laurentian,

omnium Ioeuplatissima celebrabatur, nec vero non aliae commutatis vicibus veterum manu

seriptorum copia instructa, vel rigidissima hyeme, vel serventissima aestate adibantur. Proponebatur prope immensa Codicum multitudo, i gendi omnes, informibus plerumque caracteribus scripti , & propter vetustatem notis & vix

con picuis ac prope evanescentibus . Nihil non animadvertendum erat, nihil non excribendum, praetermittendum nihil. Itaque plures continenter horas legebatur, numquam de codicibus oculi dimovebantur. Minima quaeque ab editione Gronoviana, ad quam suam exigere instituerat, discrepantia adnotabantur, non apices, Non pun. Ela, non commata Omittebantur, nulla quies, nulla mora, nulla intermissio dabatur operi , nec cessabatur, donec vel instante meridie, vel ingruente vespere discedendum esset. Stipatus erat non exiguo numero librariorum, qui va-

110쪽

Io riantes lectiones exciperent, & scripto mand rent. Verum hi tantam contentionem cum se re non possent, tametsi liberali stipendio ille. Ehi, facile dilabebantur, & quamvis potius molestiam perpeti malebant, quam tanto labore

conteri, tanta pertinacia scriptoriae mensae tot horas immotos assidere. Itaque sussiciendi erant,

qui similiter diutius in incoepto perstare non poterant, & quotidianam homini indefesso prae

bere operam renuebant. : '

i LXXXVI. Unus igitur, quis credat λ Lago. marsinus, aliis alio dilabentibus , qui tot valen. tissimos juvenes delassabat, perinde ac si laborem non sentiret, recentibus viribus, integra mente opere in incoepto perstitit, unus distitit,

unus perseveraVit , ut mirandum sit contentionem tantam, neque obtrivisse vires neque debilitasse animum, . neque constantiam labefactasse.

nec denique tantam legendi assiduitatem oeulorum aciem a prorsus obtudisse. Hujus porro tam improbi, tam diuturni laboris, ac tantae, & non intermissae assiduitatis conscii advenae omnes fuerunt , quotquot ex Italia, Gallia, Hollandia, Anglia, aliisque Europae partibus Florentiam adventabant. Cum enim celeberrimam Laurentianam Bibliothecam, in qua stationem praesertim fixerat suam, & quasi tabernaculum tollocarat,ia primis visendam adire non nollent, nemo

SEARCH

MENU NAVIGATION