Josephi Mariani Parthenii De vita et studiis Hieronymi Lagomarsini e Societate Jesu commentarius a Francisco Carrara Bergomate enarrationibus auctus et illustratus et nunc primum novis additis adnotationibus editus a Vincentio Georgio ... Accessit ej

발행: 1801년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

que missis confirmata epistolis , & testata con, cordia . LVI. His hoc modo sedatis turbis, animis. que compositis, alia exi aliis, uti fuit, emergebant ex tempore, quibus vel doctorum, vel principum Virorum rogatu satisfaciendum erat. Multa quoque sibi sponte sua adsciscebat, a quibus consultius abstinuisset. His fiebat, ut ejus

animus a Ciceroniana editione, quae cura esse praecipue debebat, abstraheretur. Opus autem, quod indefessam operam requirebat, retardare tur. Haec, prout occurrent, ne a me praetermissa sint, commemorabo. Dissicile est enim certum historiae iter tenere, & hominis hac il-ae discurrentis vestigia persequi. LVII. Exorta erat memoranda, & gravis contentio inter scipionem Mastejum, & Ηe mannum Samuelem Reimarium, viros eruditi simos, Super emendationibus quibusdam, quibus Rei marius Dionem Cassium emendasse multis sibi locis visus est. Emendationes non proba

vit, & carpsit Mastejus. Itaque Rei marius a censura Masseti ad judicium Cardinalis Quirini, viri longe doctissimi, provocavit. Quirinus vero, qui summam de Lagomarsino existimationem habebat, eum hujus controversiae, quae non vulgarem tum latinae, tum praesertim grae-

82쪽

cae linguae cognitionem postulabar, arbitrum et git, & omnino esse voluit. Hanc dissicillimam provinciam aegre admodum suscepit Lagomarsinus, quam a quovis alio. delatam , in quo tantum auctoritatis non resedisset, ut ipse mihi affrmavit, omnino recusasset. Agebatur enim de duobus viris doctissimis, quibus inserre se medium in controversia implicatissima non audebat. Suscepit tamen tanti Cardinalis auctoriis late permotus, &, quod ea de re sentiebat, scripto mandavit, & epistola ad ipsum Cardi, natem idib. Septembr. anno I 749. Florentiae data comprehendit. Epistola mirum in modum probata fuit, & digna habita , quae vulgaretur . Iudicium enim sic interposuit suum , ut neminem laeserit, & bona tum Mamii , tum Rei-marii gratia controversiam magnis ex utraque parte contentionibus agitatam compoSuerit, atque diremerit. Extat haec epistola in Historia litteraria Francisti Antonii Zacchariae Vol. I , pag.

LVIII. Hac seliciter expedita eontroversia alias minoris momenti diremit, de quibus nimis est Iongum dicere, nec praestat singulas Commemorare . Inter haec se medium intulit S cietatis studium , quo flagrantissimo incendebatur, eamque non parum intercepit assiduitatem, quam in urgenda dies noctesque Ciceroniana

83쪽

go editione adhibere debuisset. Recurrebat quidem ad eam identidem animus, & non nihil operae impendebatur' sed , quod dixi , studium facile

hominem ab instituto revocabat. Hoc studio

illectus, & abstractus plura ex Bibliothecis, quas

frequenter Ciceronianae editionis causa adibat, casu inventa, quae ad Societatis nomen sive amplificandum, sive ad dignitatem tutandam pluriis mum valere arbitrabatur, exscripsit, quibus loco, & tempore; ut se daret occasio, uteretur.

Hujus generis multa seposuit, quae in ejus adis versariis extare debent, & quidem minime negligenda , ut ego ipse, dum iraseor homini, aliud ac debebat, δc publice receperat agenti, cogar ignoscere. Multa etiam prodibant, quibus lae sam Societatis existimationem arbitrabatur. Haret Suae partis putabat, omnino ab se refellenda . LIX. Prodiit in Polonia opus Noctium Sarismaticartim vigil λ as) inscriptum. Hoc ut ad ejus manus pervenit, legitque, statim pertimuit, ne Vigiliae illae Societatis in Poloniap luminibus ossicerent. Itaque opus excutiendum , exagitandumque duxit. Μulta in eo carpsit maxime ad linguam latinam spectantia, idque lepide admodum atque festive, totus scatens salibus, ac facetiis. Sed meo quidem judicio leviorem , ac nullius prope momenti causani suscepit. Multa

enim in iis Vigiliis reprehendit , quae auctori

84쪽

8 Idomestica magnificentius praedicanti ignosci poterant. Hoc enim studio tenemur omnes , ut domesticas res , quantum possumus , gloriosius enseramus , & Sadalitati quisque suae impensius faveat, atque indulgentius. Inter alia auctorem latini Lexici, qui sane immerito inter praecipuos Lexicographos numerabatur, Salsius, quam par

erat, & acrius exagitavit, ut me nunc valde paeniteat non suasisse homini amico, ut aut illam Censuram prorsus Omitteret, aut certe tem

peraret , quod sortasse, quod ejus erga me studium erat, persuasissem. Sed jacta est alea , quae revocari amplius non potest. Quandoquidem Censura vulgata , & vulgo perlecta . Caeterum non dubito, quin si Lagomarsinus luculentissimum , quod Auctor non tam Societati universae , quam Iulio Caesari Cordarae, cujus historiam publico mandato cognoverat, testimonium dederat legisset, auctori ipsi pepercisset,

atque ab odioso hoc argumento prorsus Supersedisset . LX. Eodem erga Societatem studio adductus multo justiorem causam suscepit adversus recenistem editorem Epistolarum S. Teresiae , saM qui ut editionem suam locupletiorem faceret, ejus epistolam nunquam antea editam vulgavit, in qua Sanctissima virgo , & Societatis caeteroquin amantissima, de nimia Jesultarum lucri cupissi-

85쪽

tate conqueri audiebatur. Turpis sane nota, qua

insigniter Societatem dehonestabat. Editor quidem multa de societatis laudibus, quae in Vita Sans ta Virginis leguntur, in adnotatione subjecit , cujus, ut animum probem , consilium requirere cogor. Certe consultius se gessisset, sis plaga imponenda abstinuisset, quam ab ea inflicta inanem apponere medicinam tentasset. II. lud enim pervidere, atque adeo providere omnino debuit, ne calumniae materiem obtrectatoribus in eam immorantibus , & undequaque quaeritantibus praeberet, qua in Societatem universam per summam injuriam abuterentur. Et vero neglectis laudibus , praeconiisque subiectis, quae pessimae Causae non favebant, illud arripue runt ,. quod pro se facere videbatur, atque imterposita tantae virginis auctoritate non sine Societatis probro . atque dedecore tota Europa vulgarunt . Hoc consequi omnino necesse erat, &hoc iterum dico praecavere editor debuit. Nam quid una tantum Epistola ad pleniorem conse re editionem poterat λ Quis, si fuisset omissa, eam requisisset ρ quis efflagitasset λ quis mancam, atque imperfectam editionem objeeisset Latita. bat haec epistola in urbe Hispaniae nescio qua theca inclusa argentea, atque identidem populo veneranda proponebatur. Quid attinuit eam excribendam curare λ quid, quod multo gra-

86쪽

vius est, eamdem publico Scandalo , atque omnosioni vulgo legendam proferre λ An censebimus factum hoc Sanctam Virginem e Gelo probasse λ immo vero ego non dubito quin, & factum condemnarit, & una cum facto auctorem, qui se contra ordinem, quem plurimi secit , &unice adornavit, invitam produxerit, ac repu

gnantem .

LXI. Ansam salsae huic opinioni, & obtrectatorum criminationi dedit anceps Sodalitatis

vocabulum, quod statim struendae calumniae opinportunissimum visum est. Neglexerunt mali ho.

mines in illud, quod oportuir, inquirere, δέ

id tantum spectarunt esse hujusmodi, unde calumnia ad communem infamiam posset emergere. Hoc eodem in vocabulo, ne narratiunculam sane surtivam hoc loco omittam, haud ith pridem turpiter lapsus est in frequenti congressu nescio quis, qui cum Iesultas mereaturam sacere magnis lateribus, & voce maxima, contenderet, quo probaret negantibus rem ita esse, uti affirmabat, Ephemerides, quae vulgo imprimuntur , in quibusque crebra de sodalitatibus mentio fit, . protulit, recitavitque ignarus videlicet, hoc etiam nomine eertos hominum coetus appellari, qui coniunctis rationibus mercaturam exercent. Quod ubi a corona animadversum est, effusissimi statim consecuti sunt risus,

87쪽

impuri nebulonis temeritas merito est eompressa, & castigata convicio. LXII. Aggressus igitur hanc epistolam examinare Lagomarsinus, Volumen haud exiguum confecit. Totam ab initio ad calcem solerterdiscussit ' multa subtiliter investigavit, & inquirendo indagandoque pervicit Sodalitatis nomine Societatem Iesu intelligi nequaquam posse . Hoc ad diluendam infamem notam sussiceis

re videbatur. Ipse Vero hoc non contentus, quo certius calumnia refelleretur , eo usque solertia

sua, & sagacitate processit, ut qua de Sodali-νate nominati in sermo sit, invenerit, atque indicarit. Hoc in argumento ita versatur, ut nihil nec acutius conjici, nec probabilius ad fidem saciendam potuerit excogitari. Et sane multa in ea Epistola leguntur, quae Societati accommodari nullo modo possunt. Scribitur enim expectari propediem Praepositi Generalis adventum in Hispaniam , quo de adventu ne rumor qui dem esse potuit. Praepositi enim Generales a S. Ignatio Conditore, Romae nunquam nori modo pedem non moverunt, sed ne unquam ab Urbe digredi cogitarunt, uno tantum excepto Ρ. Laurentio Riccio, qui Neapolim totius ordinis causa prosectus est, anno 173st , ut Carolo III iter in Hispaniam suscepturo prosperum precaretur .

88쪽

LXIII. Recenti editori Epistolarum S. Te

resiae, recentem item editorem Vitae S. Caroli Borromaei addam , qui ut editionem suam auoctioiam faceret, similiter peccavit, & non pauisca ex Mediolanensi insigni tabulario deprompta vulgavit, vel potius dissimulans , ut eventus postea docuit, illa eo gravius contra Iesu itas

momentum habitura , quo gravissimum sanctissimi viri auctoritatis pondus accederet . Haec uti legit Lagomarsinus, vehementer commotuvest. Statim ad editorem litteras dedit modesta Conquestus, quod ea Vulgasset, quae non dubitabat, quin perversam in partem accepta ab ad versariis Societatis, non sine ejus famae, ac no

minis jactura, injuria quidem, sed tamen objicerentur. Respondit Editor, id si eveniret, mul- to plura ex eodem tabulario depromi posse , quibus Societatis dignitas vindicaretur, & obtrectatorum coargueretur improbitas. Quod suturum assirmavit Lagomarsinus, evenit. Captata statim a Societatis osoribus male dicendi opportunitas fuit. Lagomarsinus sibi, & causae com muni non desuit, & sine mora datis iterum ad Editorem litteris, eum obbligatae fidei admonuit, promissa repetiit, rogare, instare, urgere non destitit, sed ille promissis non stetit, ii dem prodidit, amicum sesellit. Has mecum epis

89쪽

stolas ultro eitroque missas eommunieavit, eum Amul animi eausa via Portuensi deambularemus. LXIV. Ab hoς vitio longe abfuit Lagoma sinus, cujus summam his in rebus tem rantiam , & vero religionem satis laudare non pot- um. Cum enim esset acerrimus, quam quis. quam alius , Tabulariorum investigator, fieri pon potuit, quin non pavea rςpererit, & vero reipsa reperit, quae Sanctorum virorum famae, ae nomini aliquo modo offeere videri poterant. Ab iis tamen consulto excribendis, multo au tem magis edendis, me etiam suasore abstinuit. ne imperito vulgo offensioni essent, qui fatile in haee , & in his similia impingit, ac labitur. Multa in Bibliothecis retrusa jacent, ac recon-εita, quae tegi omnino debent, & quorum praestat obliterari, quam renovari memoriam; contra atque nonnulli inepti, & sentiunt, & fa-eiunt, qui magnum quiddam se effcere arbitrantur, si nullo delectu inedita quaeque atque abdita in lucem proserant; nee improvidi animadvςrtunt , quanto se interdum piaculo obstrin-sant. Atque haec quidem temperantia , ac religio , quae nunquam non adhibenda est, eo maxime tempore adhiberi debuit, quo omnia contra Societatem servebant calumniis, & via adeg, quae cum magno Catholicae relisionia snam

90쪽

privatam causam, quid a publica separem λ)detrimento consecuta sunt, muniebatur. Nihil enim tune Societatis inimici affectabant magis, quam se Sanctorum tueri auctoritate virorum, ut, quae ab ipsis infesto gerebantur, bono fieri

animo, & vero etiam communis utilitatis studio existimarentur. LXU. Uerum hoc in genere nemo intemperantius se gessit, quam Scriptor quidam cujus

nom ui parco, sap) de quo paulo susius videtur

esse scribendum . Equidem invitus facio, iterum dico, & sincere profiteor, ut in odiosam conintroversiam ingrediar. Tacere mallem , quam lo- apii. Loquar tamen , ut historicus, non ut insectator, &, quam potero, mihimet moderationem adhibebo . Atque ut hujus controversiae tota ratio explicetar, altius ejus exordium est,& memoria repetenda. Ediderat Auctor hie Sa tyram, vel Satyras , non memini, latino carmine exaratas, & admodum Virulentas, in quibus non solum eximii quidam e Societate viri, sed Societas maledictis petebatur universa , & insigniter laedebatur. Quo loco plane nescio, utrum . mirer, an ingemiscam , quemquam existere potuisse , qui tam intemperanter , ne graviori vocabulo utar, in liberalissimum Ccetum, & de religione Catholica optime meritum inveheretur . Ut Satyras legit Lagomarsinus , supra

SEARCH

MENU NAVIGATION