Josephi Mariani Parthenii De vita et studiis Hieronymi Lagomarsini e Societate Jesu commentarius a Francisco Carrara Bergomate enarrationibus auctus et illustratus et nunc primum novis additis adnotationibus editus a Vincentio Georgio ... Accessit ej

발행: 1801년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

quam dici potest, vehementer commotus est , tam gravis irrogata toti ordini injuria mansit alta mente reposta, & expectata, dum illam propulsandi se daret occasio. Aliquot post annos idem Auctor Sodalis sui malae fidei nomi

ne a Iesu ita arcessiti defensione suscepta, con tra Iesui tam accusatorem plura, de quibus hic nequaquam necesse est dicere, vulgavit. Haec visa est Lagsmarsino occasio peropportuna, quam statim arriperet , & contra Satyrarum Auctorem, quae diu clausa in animo habebat, expromeret. Itaque duas epistolas consecit, &Tridenti edidit anno I 734. Mitto quae in his

docte, atque erudite persecutus est, ut Sodalis causam defenderet atque tueretur , Propterea , quia ad hanc, de qua scribo, controversiam minime pertinent. De Satyris tantum loquar, quas exagitandas suscepit Lago marsinus, de iisque, quae exagitatus auctor contra Lagomarsiis num intemperantissime effudit.

LXVI. Auctorem igitur hunc , non eum quidem latini Sermonis prorsus ignarum, sed de incorrupta, & eleganti latinitate sibi nimium

praefidentem, quo certius ejus auctoritatem elevaret , castigandum censuit, eosque, quibus intumuisse videri poterat, spiritus esse duxit comprimendos . Hoc ut assequeretur, multa contra grammaticos Canones, multa contra poeticam

92쪽

syllabarum dimensionem ab eo peccata reprehendit , multa quoque ab interiori latinae lingua cognitione petita addidit, ac notavit, de quisbus vere ac generatim assirmari potest pleraque nullo modo defendi posse. Haec censura incredibiliter Satyrarum Auctorem pupugit, qui tamia efferbuit iracundia, ut continere Se non potuerit, quin oblitus sui in illa, quam edidit,

responsione , censorem suum probris , & contumeliis affectum usque eo despexerit, ut eum minime i. oneum existimaverit, cui adolescentulus primis litteris ἰmbuendus in dise*linam trainderetur, ut pedagogum appellarit, ut in gurgu-3tium , ubi vapularet, compiaerit.

LXVII. Hate, aliaque hujusmodi liberali hoomine, & liberaliter edueato prorsus indigna Vulgavit , quae ego ei facile remitto, & condono. Sua se dignitate, atque existimatione tuetur L Somarsinus, qui tantum abfuit, ut haec sibi probro esse vertenda pertimuerit, ut haec ipsa scri bere, & vulgare in Pogiani Epistolarum editi ne non dubitarit, Vol. I, p. 233, &c. Et recte quidem . Nullum enim certius profligatae causae indicium est, quam esse coactum , eam Conjectis in adversarii probris, contumeliisque defendere. Male prosecto se res habet, eum ad haec arma confugere adigeris, arma, inquam, a tri- io arrepta, non a rationis armamentariis de-

93쪽

prompta. Ratione pugnandum, non conviciis deaeertandum, quae Vel optimam causam deteriorem, atque adeo pessimam faciunt. Praeterea, quodnam amentiae genus esse dicam , cum alium laedere velis, in te ipsum saevire; cum adversarium dedecore contendis afficere, te ipsum

multo turpioris infamiae nota foedare λ Nihil enim est, quod hominem dehonestet magis , nihil

quod, quo sit loco natus, certius prodat, quam mmmunem eum abiectissimo vulgo habere seris monem. verum haec, quae privatum hominem

affetunt, sacile, ut dixi, remitti possunt, &condonari.

LXVIII. Quae vero ad universum ordinem spectant, lente omnino non videntur esse sereninda ac dissolute. Nam , obsecro , quo jure, quo more in illis, quas dixi, satyris traduci potuit universus ordo perinde, as si totus constaret ex Haereticis, & vero etiam ex Haeresiarchis coninstitueretur λ Nullus ne in re tam gravi Be criminosa tenendus suit modus λ Nihil distinguen. dum inter eum, qui errore lapsus sit, & qui errorem pertinaciter tueatur, atque defendat, re integra & nondum cognita, atque ab idoneo j dice definita ρ Non haereticus ab haeresiarcha Separandus , qui nimirum errores disseminet suos, sectamque ducat λ omnia haec igitur confundenda &, quod atrocissimum, per Summam ca-

94쪽

Iumniam, atque inju tiam in totum ordinem conis gerenda λ Proserat, si potest, aliquem Haeresiaris eham e Societate prodiisse, a quo, jure ejus se ctatores appellari possint. Aliquem fortasse H reticum poterit, sed qui ante a Societate culpa sua dimissus, tamquam ejus haberi sodalis nee potest, nec debet. De hujusmodi hominibus non

laborat Soeietas, quos tamquam suos amplius non agnoscit ' sibi enim non stant, atque ca.dunt, quo tandemcumque aut Sese agant, aut agantur praecipites. LXIX. Nec vero quisquam suspicetur, harea me sine causa conqueri : quid sibi voluit quo spectavit' cum Iesultas in acervum collectos Pelagianos , Semipeogianos , Cotis 1 nos m. indiscriminatim appellare non exhorruit Idcirco ne, si quis forte erraverit, quod .humanum est, & cum doctissimis cujusque o dinis viris commune, continuo novus emergat Haereticus, novus tamquam in fictilia scaena

prodibit Haeresiarcha Τ quid quod, absit a me,

si ego nunc unum aliquem ex iis, qui tanta infamia jure, & publica auctoritate notati sunt. in medium proseram, & simili nominis inflexione usus , reliquos ejusdem disciplinae alumnos appellem, nonne graViter reprehendendus sim qui privatum dedecus cum communi probro, ignominiaque conjungam Haec gravia Sunt, acer

95쪽

bia , immania , atrocia , ut nemo non videt, quae rursus miror ejus animum non refugisse, cum scriberet, & siquidem reprehensionem hominum contemneret Supremum judicem non esse reveritum vel otiosorum severissimum vindicem futurum, exactoremque Verborum. Haec ipsa

grandibus impressa notis edidit, & legenda exis hibuit Lagomarsinus, credo ut auctorem pudeo rei sui, quod haec temere atque inconsiderate effudisset; ac tantam intemperantiam sic enim interpretari malo) sibi excidisse paeniteret. Sed

de conquestionibus Satis . . .

LXX. Nunc de censura , de qua etiarti mihi

videor copiosius esse non tam scribendum, quam disserendum , ut quemadmodum in re grammatica, & facultate oratoria praestantiam asserui, ita modo accuratum ejus, & certum in censura

judicium ab ejus obtrectatoris injuria vindicem. Dicam igitur, quod sentio libere, & de studiis humanitatis scribens, mihimet paulo liberius in. dulgebo. Homo Ciceronianae lectioni assuetus, totaque animi vi in intimam latinae locutionis naturam, & indolem ingressus, ejus vectes quaedam , quae persectissima esset altius in ipsius

mente insederat, in quam intuens, & tota coagitatione defixus ad ejus similitudinem adversarium suum adduxit, a qua cum valde discrepantem deprehenderit, idcirco in multis repre

tDiuitiam by Cooste

96쪽

hendendum putavit. Μale fortasse id quidem .

ut postea dicam ' Causam enim adversarii non mediocriter immodica censura sublevavit, non tamen injuria, ut ea, quae reprehensa sunt, jure reprehendenda non essent. LXXI. Hujus censurae exemplum sit notara ac reprehensa locutio, in bac rerum universitate,

saepius, si recte memini repetita: quis enim est, vel mediocriter η' Ciceronis Iectione Versatus , qui nesciat, Cice nem hac ipsa locutione esisse usum λ Facile suit adversario ad Lex ea conis fugere ς plura exempla congerere eorumque se tueri auctoritate. Quid tum λ notari idcirco non debuit λ nihil minus . Est enim ejusmodi, quae nisi prudenter usurpetur, Ciceroniana in Syntaxi esse desinat, & insulsa, inepta, ac puerilis evadat. Μultas hujusmodi locutiones pueri in scholis aucupantur, & coacervant: quis tamen eos latine loqui existimabit J Indulgent id quidem discipulis Doctores, quo eorum in Scri. bendo diligentiam alant. Haec autem indulgentia in viro gravi locum habere non potest, ut quod pueris remittitur, condonetur homini, qui sibi Iatini sermonis intimam arroget cognitionem , atque elegantiam affectet. Non igitur injuria reprehensa, sed merito notata. - s Videndus de tota hac re Lagomarrinus in Litteris ad Ioannem Vincentium Lucensem pag.

97쪽

Lxx II. Similes hujusmodi locutiones temere usurpatae in hoc scriptore passim occurrunt, quas damnavit Lago marsinus, & quivis latina linguae peritus jure damnatas non inficiabitur. Acre enim supra , quam dici , aut credi potest, harum rerum iudicium est, longeque a vulgi intelligentia abhorrens, qui crassa, & pingui Minerva iudicat. Nec vero si recte lati ne scribere velis, ut de locutionibus minus , quam de

singulis verbis, est magnopere laborandum. Verisbum idem aliud est extra comprehensionem, aliud in comprehensione, qua cum antecedentibus, & consequentibus vincitur & colligatur. Verbi autem ipsius exquisita quaedam, nunquam satis accurata adhiberi potest electio . Recte Tullius: Verborum delectus est origo eloquentiae,

quo delectu sit illustre, & speciosum quod dicitur . In hoc tantum momenti residet, ut res eadem alio, atque alio elata verbo aut rejiciatur , aut probetur . Itaque non modo verba laistina usurpanda sunt, sed electio est adhibenda ,

de ex pluribus verbis latinis idem significantibus illud acri judicio deligendum, quod vel Cicero, vel quivis alius latine sciens eo loco, quo tu, reliquis omissis etsi latinis, optasset. Qui secus faciat, latinus scriptor habendus non est, & jure potest reprehendi. Haec fortasse quibusdam nova atque inaudita videbuntur, nec

98쪽

Idcirco rem minus, & vera, & cuiquam qui latine sciat, probanda. LXXIII. Audiatur Cicero, harum rerum id neus auctor, & doctor, cujus si illustrem maxime locum hie afferam, non ingratum fore lectoribus credo, quo loco totam latine scribeμωdi rationem non tam exequitur, quam plane ostendit, atque demonstrat. Μ. Calidium Luebitum in Bruto magnifice laudans, haec habet: Sed de M. Calidio Lucilio dieamus aliquid,

qui non fuit Orator unuι e multis, sed potius. intex multos prope singularis fuit ' ita remndi. sas , exquisitasque sententias mollis , ae pelluce mestiebat oratio ' nihil tam tenerum , quam illi comprehensio verborum , nihil tam flexibile, nibuquod magis ad ipsius arbἰtrium fueretur , nullius Oratoris aeque in potestate fuerit. Qua '. primum .ia Messa eraν, ur nihil Iiquidius, ita

Iibere suebar, ut nusquam adbaresceret, nullum nisi loco positum, o tamquam ia vermiculato emblemate, ut ait Luci ius, structum verbum videres. Nec vero ultam aut durum, aut inso Iens, aut humiti, aut longius ductum, ac non propria verba rerum , sed pleraque translata , Flaxamen tit ea non is isse in alienum locum, sed immigrasse in stitim dixeris. Nec vero haec sola tu, nec di uentia, sed adstricta numeris, no verte, nec eodem modo semper, sed varie dissi

99쪽

mulaterque e clusis. Haec Cicero , quibus latinae locutionis ad vivum nobis repramentat imaginem , qua nihil fingi potest expressius , atque

venustiuS.

J XXIV. Iam vero quis ista legens non miretur, non obstupescat quis sibi non displiceat , ut plurimum in latini Sermonis excellentia, elegantiaque profecerit λ Ego sane ista ipsa ad me referens me mei pudet, absonus mihi videor, inconditus, barbarus, horridus, ut plane cogar infantiam confiteri meam. Nam quis unquam hoc modo loquutus est λ quis tanta elegantia , Venustate tanta tanta concinnitate scripsit unquam Τ Unum si excipias Ciceronem, qui quidem de Μ. Lucilio scribens , mihi videtur ipse se descripsisse. Neque enim aliter esse de huit , quandoquidem in eo uno, quid Romana

Posset, experta est eloquentia, usque eo progressa, quo progredi ulterius nequaquam potuerit .

LXXV. Verum quando huc usque processit oratio, ut de his studiis aliquando susius loqueremur, reliqua sane digna, quae animadve tantur , persequamur. Age igitur, quid de Luciuniano illo emblemate sentiemus p quantae illud struere contentionis P quanti artificii, quantae dissicultatis existimabimus λ Et sane, quam saepe Uoeabula loco movenda, quam multa rejicienda, quam

100쪽

- ς quam crebra alia aliis suffcienda , quantum denique elaborandum , ut Vermiculatam structuramessiciant, ut ad unguem cohaereant, .nihil ut durum , nihil ut asperum aures offendat , sed omnia levia, polita, mollia in coagmentatione sint λ Quamvis enim nihil tam tenerum, ac si xibile oratione sit, . ut Sequatur quocumque Velis, tamen si ignoras artificium repugnabit, aereluctabitur ' tu vero frustra contendes, operam perdes, nec quidquam assequeris . Ut omnia verba latina usurpes, ut vel latinas locutiones adhibeas, ea si apte loco , & ςongruenter locare nescias, Lucilianum illud Emblema, in quo tota lati ni Sermonis sita vis est atque elegantia , numquam existet. Haec autem si desiderm

tur , quid tandem reliqui fiet, nisi ut insulsus, ineptus, & prorsus inelegans habearis λ. LXXVI. Quid vero quod ista ipsa, quartantopere expetitur elegantia, vitio non caret,

ct odiosa interdum laborat offensione λ Praeclare more suo Tullius in Bruto Crassum laudans: Erat, inquit, in eo accurata, oe sine molestia

inligens elegantia. Nihil potuit diei verius ι nihil ad reconditioris artificium praeceptionis accommodatius . Fastidium creat, Contra atque imperitis videatur, nimis elaborata, & exquisita supra modum elegantia: di iis enim di-

SEARCH

MENU NAVIGATION