장음표시 사용
121쪽
II 8 turioni, eunctanti, & diligentiam causanti exprobravit illis verbis: Non amo, inquit, nimis diligentes. Diligentia quidem virtus est, & quidem maxime necessaria, quae virtutes omnes,
auctore Tullio, complectitur; sed si modum excedit, virtutibus ipsis praefinitum s desunt non in
nulla) suppl. terminum, vel modum . Scio equidem, quam facile est hoc praecipere, tam esse exequidissicile. Sed hoc non obstat quo minus Uere assirmetur . Haec ego inculcare quantum potui,
non destiti . sed mihi haec ipsa proponenti, & ,
meo quidem judicio , multo consultiora suadenti aures non praebuit, & in sententia perstitit sua. XCIV. Verum, cum non ego Solum , Sed multi ejus diligentiae de minimis quibusque I boranti multa opponerent, & mecum sentirent, ipse quoque multa afferre solitus erat, quibus captum consilium tueretur. Magnum quiddam,ajebat, arbitrari praestare se , si omnium Codiis cum variantes lectiones uno prope intuitu irruspiciendas lectoribus exhiberet , quas quisque nulla adhibita excriptorum opera , neque Suscipiendis itineribus , neque adeundis bibliothecis , domi sedens per otium posset contemplari, &quae potiores visae essent, eligere. Qui prima specie librariorum errores videri possunt, ii, si acutius inspiciantur, tales interdum non deprehendi , quales antea, re non satis inspecta,
122쪽
II 'suerint judicati. Ex his non raro veram lectio. nem, ab homine solerti, & acuto elici posse. Atque hujus quidem rei plurima afferebat exemis pla, quae mire, quod contendebat, docebahi.
Virgilium, ut litteris proditum est, e Stercore Ennii aurum collegisse, similiter ex erroribus , quae librariorum inscitiae falso nonnumquam tribuuntur , poSse contingere, 6t vera ac germana emergeret lectio. His de causis existimare se, Ciceronianae eloquentiae studiosis rem gratam sa-cturum, . Si omnia, quae ad Tullium quoquo modo pertinerent collecta, in ordinemque digesta tanquam munus aliquod, quo pro libito uterentur, obtulisset. Haec , aliaque hujusmodi afferebat, quibus rem ita uti cogitaverat, atque instituerat, & non aliter, perficiendam suaderet. XCV. Neque vero hic reticendum est, praeter eam , quam diximus , Ciceronis studiosi vexhibendi inspiciendorum Codicum commodita.
tem, aliud quiddam spectasse, & quidem prima specie non inutile, nimirum, ut certam Ortographiam constitueret, eamque ad veterem scribendi sermam, rationemque adduceret. Qua
re sibi puncta, commata, apices, diphtongos, litteras aspiratas, librariorum interductus, aliaque hujusmodi nequaquam negligenda existima. vit. Laudaram , si hoc assequi potuisset, Verum quὶ poterat in tanta scribendi a librariis
123쪽
usurpata varietate 8 Praeferquam quod quid inde nobis emolumenti λ Veteribus quidem pluribus
intererat, utrum verba aspirata αSent, nec ne,
utrum essent, vel abessent diphtongi. Aliae enim alio scriptae modo voces appellabantur. Nunc vero mutata pronunciatione, & numeris ad n stras aures accommodatis , quid refert, si sembatur deprehendo, vel depreendo, vel caelum, ve eaelum, vel dempta diphtongo simpliciter celum pQuo tandem scripta sunt modo, nequaquam di-vσso vocis pressu, ac Sono a nobis p nunciantur. Ueteres contra aliae alio , prout scripta erant, modo Voces efferebant, easdem anhelaiabant, nec de diphtongis ratio non habebatur; unde illa a Cicerone de Oratore lib. 3 praecaventur, & praecipiuntur: Nolo litteras exprimi putidius, nolo obscurari negligentius; nolo exunter exanimata exire , nolo insata, anhelata gravius. Iam cum de Veterum pronunciatione, cui illi religio e serviebant, desperandum nune omnino ait, quid causae suit, curi tam minuta
codicum descriptio fieret, & minima qu lue
XCVI. Nec laborandum magis de interpunctione fuit, quae varia semper extitit, & prci-pemodum cujusque arbitrio permissa , cum alii alia utantur, & nemo certa se circumscribi lege patiatur. De Ortographia egregium confecit
124쪽
Tarvolumen Μanutius, lapidibus usus antiquis, qui ranquam authographi, ut re ipsa sunt, haberi debent. Sic enim, ut inseulpti quondam sue.
Tant , perseverant. Neque tamen quidquam certi definiri potuit, quin alii lapides eadem in.
sculpti aetate reclamarent. Quid i qui nunc aeque vetercis Romae quotidie eruuntur, nonne erutis jam ac defossis adversantur, ac contradicunt
Quare cum in re incerta nihil certi eonstitui potuerit, quid attinuit tantam adhiberi diligentiam λ Sic se res habet . Ut communis semper fuit sculptorum in imprimendis inscriptionibus, ita librariorum in scribendis eodicibus, negli4
Sentia, quae nunquam emendari potuit, neque Vero unquam emendabitur, unde infinita emergit varietas, certe inimica perscriptioni, quae omnia turbat, atque pervertit. νXCVII. Postremo, ne quid retieeam, quod ad Ciceronianae editionis apparatum spectat, Coindicum omnium , quos inspexerat , atque e Fcripserat, historiam sane luculentam consecit, in qua, quod cuique pretium esset, cui saeculo adeensendus, qua depromptus ex Bibliotheca, quave potissimum nota a reliquis discriminar tur , partite ae distincte indicavit, nee qui, quam more suo Omisit, quod ad persectam ea. jusque Codieis notitiam pertineret. Ne sermam quidem notarum sive caracterum neglexit , quos
125쪽
laminis cupreis ineidendos curavit. Quamquam id supervacaneum videri poterat; sic enim miniis mos quosque apices, litterulasque graphice ex. pressit, ac prope depinxit, ut oculis subfeerentur . Ego Vero eam historiam legens mirarer hominem non latinae linguae servientem, quod
plerique factitant, sed latinam sibi linguam in rebus explicatu dissicillimis servire, quod paucorum est. adigentem. Facile enim ea, de quibus in latinis scriptoribus exemplar, quod sequamur, & quidem non raro serviliter perseinquamur, exhibetur, non ita dissicili negotio ex. Primuntur , contra atque usuveniat in iis, de quibus nullum non modo indicium , sed ne levis quidem indicii nota in latinis scriptoribus reperitur. Qui hoc assequatur, &. ita scribat, ut latini veteres eadem subjecta materia scripsis. Sent , hunc ego judico latinam probe tenere linguam , ejusque dici, &,merito haberi posse
XCVII1. Caeterum , ut sinis sit , quamquam , quod cogitarat, perficere non potuerit, haud ta. men tantus labor non frustra susceptuS, atque omnino inutilis putandus est, nec ipse merita laude fraudandus. Publico enim commodo, quantum enixe potuit, servivit, & labore suo eorum , qui quid simile aggredi velint, laborem Mon mediocriter allevavit. Gravissimum ipse
126쪽
sustulit onus, quo facilius ab aliis tolleretur: Certe magnum quiddam aggressus est, sed nihil curae, diligentiae, assiduitatis omisit, quo illud urgeret, ad exitumque perduceret. Quod si id minime assecutus est, hoc commune habuit cum Summis viris, quos nou ram eventus fefellerunt. Sed magnae res non eventa, sed virtute penduntur, & in magnis is ui se sat est. In gentem. hoe in genere reliquit sylvam ., ut siquis existat, aut exciturus sit, qui Ciceronis similiter studiosus, par ingenium, par acumen,
parem diligentiam afferat, ea : plurimum juvari possit. Fundamenta magni cujusdam aedificii jecit, quibus . jactis nobile queat aedificari atque exurgere aedificium. Simile quiddam evenit in Vaticani Templi constructione. Bramantes, cui primum illa provincia fuerat demandata , non aliter ac Lagomarsinus , immensum quiddam & praetermodum sumptuosum excogitavit. Sue cessit operi Michael Angelus Bonarotus, qui adhibito modo immensum illud contraxit, &
magnificςntissimum , quod nunc admiramur, templum construxit, ita tamen, ut aperte confite retur se tantam magnificentiam non suisse asse. cuturum , nisi prius immensae molitionis a Bra. mante excogitatae species ejus animo insedisset.
XCVIIII. Desperato Ciceronianae sari editionis
successu alio curas suas, cogitationesque conve
127쪽
tit. Itaque aliud opus non minoris fortasse mois liminis aggressus est, quod quidem tametsi non omnino absolutum , in suo tamen genere persectum existimari potest. Cum enim tunc temporis omni ex parte calumniis Societas peteretur,& omnia ferverent criminationibus, quibus id moliebatur, ut ad ea , quae luctuosa toti Christianae Reip., ac funesta acciderunt, via sterneretur . evenirent; homo Societatis amantissimus ejus sibi patroeinium suscipiendum existimavit. Quare cum ab adversariis eadem , quae saepe confutata suerant . iterum, atque iterum Opponerentur, nec os loquentium is qua obstrui videretur posse, aliud capiendum consilium putavit, aliam ineundam viam, non amplius disputationibus decertandum, nec rem gerendam ratione. Istiusmodi homines hoc modo affectos, allatis testimoniis omni exceptione majoribus, non tam obruendos censuit, quam opprimendos. Quare iis non unus & alter testis, sed testium invicta quaedam phalanx, immo vero Armidanridus, & numero, & auctoritate exercitus quoin
dammodo opponendus, cui , & si dubitari non
poterat, quin resistere auderent, illum tamen repellere omnino non possent, ac prorsus infringere . Hac de causa multo gravissima opus hoc, de quo dicturus sum, Suscepit.
C. Occasionem operi dedit libellus quidam
128쪽
Ce sis Societatis inscriptus, quo plura sanctorum , ac doctorum Virorum illuStria, ac perhonorifica de Societate Jesu testimonia recensebantur. Arrisit mirifice opus Lagomarsino , & consilium auctoris probavit vehementer. Optime enim norat, quam praeclarum sit Laudari a laudato viro . Verum opus hoc ei nimis exile visum est, & perangustum, quod judicio suo multo locupletius& auctius fieri poterat, &debebat. Aggressus igitur illud retractare, sedulitate sua in perquirendo , indagandoque usus incredibilem quamdam, & prope infinitam testimoniorum vim collegit, & ducentorum, ac quadraginta annorum memoriam viginti, s ni fallor)densis , & magnae molis voluminibus comprehensam colligavit. Quo factum est, ut opus mirum in modum creverit, di facta accessio primam operis institutionem longe superarit. Scrutatus enim Bibliothecas immensam laudum segetem nactus est, quam singulis, quos dixi, annis distinguendis digereret, & unde cupiditatem, quam hujusmodi monumentis colligendis tenebatur , satiaret. Hoc autem ne cuiquam minus
credibile videatur, illud vere assirmari potest, de nulla sodalitate tot, ac tam splendida, &magnifica, & vero non tam privata, quam publica prolata suisse testimonia, quam de una Societate Iesu. Μagnarum enim reruin, & com4
129쪽
munem sortem longe superantium proprium hoc semper fuit, nullus, ut neque in tollendo, neque in abiicendo adhibitus sit modus. Quomodo autem in hac quasi infinita testimoniorum recensione se gesserit, & quem ordinem tenuerit, Lectoribus indicabo. Exordium duxit ab anno
Isψa, quo condita a S. Ignatio Fundatore societas fuit, & a primo illo sensim digressus,
ac ne uno quidem praeterito, non intercisam testimoniorum Seriem , conservatis , notatisque temporibns, ad nostram usque aetatem, atque adeo ad annum I758 perduxit. Singulis testimoniis suus assignatus est locus, auctor, a quo
testimonium decerptum fuit, appellatus, adscriptus voluminis titulus, Urbs , Typographus , annus , quo volumen prodiit enunciatus, indicata, caput, paragraphus, pagellarum ipsarum numerus, indicata item publica tabularia, privata scrinia, omnia denique ostensa sic, & distincta, ut quivis demonstrata loca adire, appellatos auctores legere , Sententias sententiis componere, Verba verbis conserre possit, & certus de religiosa ejus, qui recensionem instituit, fide , ac de testimo niorum veritate fieri. CI. Hic vero non expectet Lector, dum vel sanctorum , vel doctorum , vel principum Virorum , qui citontur, nomina asseram, atque indicem texam generatim. Assirmo nullum e Sum
130쪽
Ia nus Pontificibus a Paulo III , qui Societatem
Iesu amplissimo diplomate eonfirmavit, ad Cleamentem XIII, nullum e Sanctis viris, qui tempore Societatis floruerunt, nullum sere ex Ima peratoribus, Regibus, & Dynastis, nullum item eB viris doctrina praestantibus, sive illi religiosis Ordinibus, sive publicis litteratorum Academ iis, sive privati fuerint, desiderari. Nec satis. Haec autem series, exacta sic est ab homi. ne diligentissimo, & contexta, nullus ut anonus , nullus mensis, & vero etiam nullus proinpemodum dies suo testimonio, & eo quidem honorificentissimo, careat. Quod vero miretur Lector, & obstupescat in hac recensione, Haereticorum testimonia a Lagomarsino non praeterita, cum in primis magnifica sunt, tum eo pluris facienda, quo ab hominibus ex Catholim religione dissidentibus Societati impertita, nulli
esse obnoxia suspicioni possunt. Atque haec quidem eo spectant, ut assirmest, Ecclesiam ab ipsis oppugnatam vehementissime, a solis Iesui. tis strenue suisse propugnatam , atque defensam. Quod tametsi falsum est, nemo tamen non Viis
det , nihil potuisse de Societate praedicari magnificentius . CIL Hac ratione, hae fide opus hoc suum
confecit Lag marsinus, opus inquam non modo necessarium, verum etiam peropportunum, quam