Josephi Mariani Parthenii De vita et studiis Hieronymi Lagomarsini e Societate Jesu commentarius a Francisco Carrara Bergomate enarrationibus auctus et illustratus et nunc primum novis additis adnotationibus editus a Vincentio Georgio ... Accessit ej

발행: 1801년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

gonis, tempori. ac loco accommodatis odiosam dicacis notam effugerit. CXLUL Sincero praeterea, atque aperto ani-- mo fuit. Nihil in eo duplex, nihil simulatum, sed quod clausum habebat in animo hoc item promptum habebat In ore. Liberalitatis etiam

laude commendabatur pro facultatis modo. Hos- pites, si quis adventabat, primus adibat, eosque peramanter in cubiculum suum invitatos ustistata potione excipiebat. In cultu corporis mundus quidem , sed citra exquisitam munditiem , quae religiosum hominem maxime dedecet. Cubiculi supellex minime Iauta ac curiosa, unus illud librorum instructus . non ad inanem ostentationem, sed ad quotidianum usum ornabat.

Nemini justam offensionis causam praebuit, & , si quos habuit laudis suae aut obtrectatores, aut invidos, patienter tulit, &, quibus potuit, modis lenire studuit . . Ex his unum nominatim, qui se laesum ab ipso LIso existimabat, placare omnimodis conatus est usque eo, ut illum etiam convenerit, & jurejurando assirmarat, Se nunquam de eoe laedendo cogitasse. Sed irrito cona tu ' responsum enim tulit: Pueros evi nucibus, hommes juramentis: Adeo falsa opinio in abalienato animo insederat, & viro gravissima, Zeassirmanti, & iuranti fidem derogare non dubi

172쪽

taverit. Verum ut hic vituperandus, sic tam dandus Lagomarsinus , qui nihil omisit, quo ille rediret in gratiam. i

CXLVII. Ab ingrati animi vitio, ia quo niabia mali, ut recte Tullius, non mest d in lib. 8, ep. ) quam maxime abhorrebat. Gratus igitur si quis unquam minimis vel beneficiis capiebatur, & afficiebatur sie, ut non de resereninda solum, sed etiam juxta Hesiodium illud, si

posset, de rependenda eumulatius gratia cogitaret . In amicitia san Ussime colenda, ut in ca teris rebus, diligentissimus, ac plane religiosus fuit. Amicos officiis omnibus prosequebatur; sed eamdem ab amicis ossiciosam sibi vicem nequaquam reddi aegre admodum serebat. His ope Tam Suam, quacumque re posset, libenter impendit , & quidem in cognoscendis, emendandimque eorum Scriptis, quantum per ejus occupautiones licuit, non gravi sine molestis, accommodavit. Mihi vero, quod hoe in genere praeis stitit, summi in beneficii loco pono, nec ora. tione consequi valeo, i nec habenda gratia asse qui unquam potero. Quamquam postremis viatae suae annis hi beneficentiae sontes, quos ad aliorum commodum derivari antea passus erat, inclusi sunt, ut ne mihi quidem ipsi, quod suis pra animadverti, patuerint. Hoe autem non ejus ingenio, quod asperius evasisset, aut morosias,

173쪽

ut in senibus usuvenire solet, adseribendum fuit,ata Occupationibus, quae eum obsederant, in hasque hominem ad cuique gratificandum para- 'tissimum conjecerant angustias, tribuendum . CXLVIII. Quod raro admodum in magnis , litteratisque viris miramur, . ab omni faStu, arrogantiaque - alienissimus fuit . Numquam ego eum sua praedicantem & magnificentius extolis 1entem audivi. Scripsi nunquam, ut hoc testimonium veritati non abnuaus, quo nullum ab

ullo certius proserri potest. Ego enim familiari, & quotidiana ejus consuetudine utebar, apud quem, si quid hujusmodi de se praedicasset, &amicitiae, & familiaritati fuisset concedendum.

Itaque de se modeste admodum, ac moderate sentiebat, ' de suisque studiis , nisi provocatus , non inserebat sermonem, & qui plurima sciret, seire se aliquid dissimulabat, ut magis ex suis scriptis , & nominis fama, quam ex sermone , qualis, quantusque vir esset, agnosceretur. Immo vero Scripta sua alieno nomine, quod mihi non raro significavit, edi libenter tulisset, dummodo Societatis Iesu nomen fuisset adscriptum . Usque adeo amabat latere, neque se ullis instructum copiis , & opibus ad fastum quemdam , atque inanem speciem ostentabat. Quae mode-

stia eo admirabilior judicari debet, quo majoricum doctrina copulabatur.

174쪽

, CXLIX. Religiosae porro ejus Virtutes non certe mediocres, nec vulgares fuerunt. His set germanum ejus ordinis alumnum probavit, qui semper doctrinae praestantiam cum religionis studio conjunxit. Eminuit in eoe, ut demonstra. vimus, singularis amor erga Societ4tem, quod

pietatis fuit, quae Principes inter virtutes obtinet locum. Hanc adamavit, hanc dilexit tamquam parentem, cui suam debebat cum in litte. ris, tum in bonis moribus, jam inde ab ado.

lescentia, institutionem . Ejus fama, atque existimatione tangebatur plurimum, eamque in ocu lis gerebat, dc oculis ipsis cariorem habebat. Quare cum privatam Sociorum . tum Societatis communem causam, quantum potuit, tutari, ut diximus, non praetermisit. Plurima in ejus enarrationibus ad epistolas Posiani occurrunt loca, quibus Societatis, Sociorumque causa suscipitur , ac defenditur. Multa quoque reliquit scripta ad eamdem causam pertinentia. Nihil ei accide. re poterat gratius, atque jucundius, quam cum litterae afferebantur, quibus aliquid ad Dei glo. riam, dc Catholicae Religionis incrementum a sodalibus praeclare gestum significaretur. Fias,& avidissime legebat, &, si quidem earum authographum habere non poterat, excribendas curabat. Quarum litterarum aliquot volumina conin

175쪽

hcit ad harum rerum conservandam, prodendamis

que. memoriam . .

CL. Uti vero Societatis successibus secundis δc prosperis mirum in modum laetabatur, ita tristibus, & adversis supra quam dici potest . afflictabatur . Vidi ego illum saepe lacrimas ubertim effundentem, & Sociorum vicem dura quae que, & aspera postremis hisce calamitosissimis

Societati temporibus tolerantium miserantem. Ne que vero ego illum in communi luctu consolaari poteram , eodem commiserationis sensu asseactus, vehementerque commotus. Una erat, quae esse debebat amborum consolatio. Quae accide-Fent, aeque occulto, ac justo Dei judicio eve, ni re , ejusque iudiciis, ea, qua par erat, animi sequitate aequiescere. Nam quid faceres in tanta temporum acerbitate, & atrocitate i ut, quo te verterer, ignorares, nisi ad unum illum Deum unde in calamitati Sus solatium venit, & qui conis solatur nos is omni trUulatione nostra ρCLI. Res autem feliciter ubique terrarum a sodalibus gestas mandari litteris ab externis, quam a domesticis malebat, quod plus in iis auctoritatis inesset, & longius abessent a Suspicione, aut eminentia, aut exaggeratae veritatis. Quo nomine summam habuit gratiam, Ludovico Antonio Muratorio , Scriptori clarissimo, qui

176쪽

lumine complexus est , quod edidit Venet is anno I 3 , & scripsit: Π Cristianesimo feIisenelle Missiani de' Padri delia Compagnia di Ge- sis net Paraguai , sane dignum , qui semel, iterum, tertio, eo saepius legatur, ob dignitatem Auctoris, cognitionem Regionum, & splenodorem rei ad Dei cultum , & animarum salutem gestarum. Apud hunc institit, quantum potuit,

ut institutam Scriptionem persequeretur, necessaria ei monumenta suppeditaturus. Sed id obtinere non valuit , quod quidem impetrasset, nisi illum alio aliae jam inchoatae lucubrationes

avocament.

CLII. Indicata de lausa adnisus est, ut Ve- 'terem morem revocaret vulgandi litteras, quae propterea appellatae sunt annuae, quod, quae Singulis annis ad Dei gloriam a Sociis gerebantur, complectabantur , & illae quidem ab egregiis olim, doctisque viris latina lingua scriptae elegantissime . Huic operi inter alios operam suam praestitit Q. Μarius Corradus Neapolitanus, in-εignis doctrinae. & politissimae latinitatis vir, de quod maximi faciendum est, probitatis singularis r libentissime operosam hanc provinciam Su-εcepit. Captus enim fuerat rebus ipsis, de quibus scribendum crat, illustribus, ac plane di-θRi. , quae posterorum memoriae latino Sermonet

177쪽

proderentur. Hoc ipsum ipse in nobili illa , quam habuit, & edidit ad Concilii Salernitani

Patres Oratione diserte affrmavit his verbis: Ignoscite , vos oro , Ponti es , nec tamen υobis detractum putetis aliquid, si quam aliis laudem γ buo. Illi rectissimi mihi videntur, Patres amplissimi , sin de Sanguine, o morte Christi

sentire homines Iesu;tae, qui, cum imperio armis nihil possint , inermes tamen armatos Indiae popuIos quotidie adoriuntur ' animo tautum valent, O' laboribus, morte, qua plurimos Stephanos, plurimos Laurentios, Ignatios, mmo etiam Paulos, Thomas, Bartholomaeos hac aetate nobis reddidere. Haec leguntur apud Lagomarsinum in suis enarrationibus ad Vol. 4

epist. Pogiani pag. ex ipsa 4 Μarii Co

radi oratione excerpta. CLUI. Et vero operam ipse suam, ut Socie. tatis decebat alumnum, in his, quae ad Dei gloriam, & animorum saluteri pertinebaut, Coum ferre non renuebat. Quamdiu Florentiae Hispanorum copiae constiterunt, tamdiu ad eas Hispanica lingua , quam callebat optime, conciones habuit, militumque confessiones excipere non omisit. Quam vero operam interdum suiS oecu pationibus prohibitus impendere non poterat, ocios, qui suas vices gererent, non sine dis yendio suffciendos curabat. Atque uni quidem

178쪽

ex his annum integrum , quotidianam, qua uti. mur, potionem ad nutum praestitit, quo ex . ditius ad intermissa sacra munia redire posset. Generatim, quantum per ejus studia licuit, nunquam in partem Communium laborum ad Dei gloriam spectantium venire reeusavit. Non enim quorumdam litteratorum vitio laborabat, qui

hujusmodi munia tanquam humilia, & minus splendida, superbo quodam fastu ac supercilio,

despuunt, atque contemnunt, Sed eorum pretium probe norat, & semper, ut merita sunt, euique , aut ingenii, aut doctrinae ornamento pinnenda existimavit.

CLIV. Quotidie, nisi valetudine impediretur , divinum Sacrificium obtulit, quod certe non vulgaris pietatis indicium fuit, facile enim ab homine litterato, & occupatissimo, qui nishil ex eo perciperet emolumenti, omitti pol rat . Eodem spectant reliqua pietatis officia, quae diligentissime obibat. Cum prodibat domo iter potius ad religionem, quam ad necessarium animi, & eorporis levamentum susceptum vide ri poterat. Mecum enim Saeras Urbis Basilicas celebrabat, quarum aspectu, & vetustate plurimum capiebatur. Existimabat epim, & merito

quidem, nescio quid in illis priscae religionis

inesse, quod inusitato quidem sensu afficeret animos, in eosque salubriter illaberetur. Tet,

179쪽

pla Divinae intri eonseerata libenter, & Deoquenter mecum adibat, atque ex his multo libentius, ac frequentius illud, quod in Exquiliis Deiparae Virgini constitutum, celeberrimo nivis prodigio nobilitatur, & Christi Domini incunabulis insignitur. Ad aedesque extra Urbem positas, atque ab ipsa Urbe maxime disjunctas

alacriter pergere non sine incommodo renuebat. Qua in re non tam mihi gratificabatur, quam suo religionis studio obsequebatur. CLV. Princeps virtutum Charitas in eo ma-αime eminuit. Inopum egestate summopere commovebatur. De eorum incommodis, & rei do.

mesticae angustiis mecum perinde loqui solitus erat, quasi iisdem ipse incommodis assiceretur, a coarctaretur angustiis. Quare quos egentes in via habebat obvios, sere omnes tenui aliqua impertita stipe recreabat, nec memini quemquam facile ah eo inanem fuisse dimissum , ' ac

Vacuum. Neque veto his solum, quos casus tulerat obvios, erogatis nummulis aliquod afferre levamen consuevit, sed submisso largiori*i pecuniae subsidio honestiorum pauperum verecundiae pepercit, 3c inopiae consuluit. Μercatori cuidam Genuensi, qui mercibus omnibus, facto naufragio amissis ad summam reda tus fuerat egestatem , suppeditata quotannis certa haud Oxiguae pecuniae Summa, quoad ille vixit, non

180쪽

mediocri solatio, atque ad)umento in accepta calamitate suit. Aliam item hujusmodi non tenuem summam honestissimis puellis identidem

submittere solitus erat, earum vicem miseratus,

quippe quae fratris subsidio, qui Societati nomen dederat destitutae, illo emolumento caruerant, quod certe ab ejus eximia ingenii facultate, ac doctrina singulari ad vitae commoda percepissent. Comprehendam paucis. Quidquid propemodum ei a necessario in librarios, & typographos dispendio reliqui fiebat, hoc in egentium levamen impendebatur, ut ego mirarer, unde ei tanta pecunia suppeteret. Sed admirationem parsimonia sustulit, quam in rebus ad usum proprium spectantibus adhibebat. CLVI. Α communis disciplinae vinculis, quantumvis arctis, se nunquam exemit; domesticis consuetudinibus servivit, nec ab iis facile unquam recessit. Nihil singulare sibi arrogavit, quod non reliquis sodalibus, pro instituti ratione, praeberetur. Uictu, & vestitu communi contentus fuit. In victu sobrius, & temperatus; sitim frigida sere extinxit. Nunquam eum de dapibus, quae mensae apponebantur, conquerentem audivi, cujus tandemcumque generis es-Sent ; nunquam de condimentis, quae gulae irritamenta sunt minus sapidis . duce moderatio satis indicabat ei alium suppetere cibum, quo

SEARCH

MENU NAVIGATION