Josephi Mariani Parthenii De vita et studiis Hieronymi Lagomarsini e Societate Jesu commentarius a Francisco Carrara Bergomate enarrationibus auctus et illustratus et nunc primum novis additis adnotationibus editus a Vincentio Georgio ... Accessit ej

발행: 1801년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

mens utilius , & jucundius quovis epulari eo n-vivio aleretur. Μoderatores reverebatur quam maxime, ab eorumque nutu pendebat. Hae reis verentia usque eo processerat, ut illos adire verecundaretur. & si quando aliquid ab ipsis sibi

opus esset, aut scripto mandaret, aut me inter. prete uteretur . CLUII. Incommoda, quae a Senectute , Summum ipsa incommodum , sejungi ViX possunt, moderate tulit. Devexa jam aetate pertinacissi. ma tussi vexatus est; importunis obnoxius vi. giliis fuit, quibus magnam noctis partem trais ducere cogebatur insomnem . Ηas, aliasque hujusmodi graves molestias patienter non tolera. vii solum, sed etiam, quoad serri poterant, dissimulavit, ne aliis gravis esset. Quare siquid ego praeter solitum incidisse animadverteis rem, mihi ipsi Praesides erant adeundi, de ejus valetudine edocendi, evocandus Medicus, quo, ipsorum concessu, utebatur, rogandi valetudinarii , ut ejus curam susciperent, neque ullum officium homini meritissimo, qui nullum un. quam ab se erga omnes desiderari officium pas. sus erat, deesse paterentur. CLVIII. His sanctissimis moribus, & reli. giosissimae , quam descripsimus, vitae ratione constantissime retenta, ad septuagesimum qua tum aetatis suae pervenit annum, ut mirandum

182쪽

sit, ad hoc usque tempus Vitam prophgasse ι quo multo ante propter nimiam contentionem privari debuisset. Haec enim corpus male aflectum , ac prope confestum tradidit senectuti, &causa fuit, cur vitam uIterius, quam pro habitudine corporis poterat non protraxerit . Quare astici incommodis multo gravioribus coepit, quibus se prorsus expedire non Valuit. Μorbos, quibus tentari solitus fuerat, sic pertinaciter visceribus haerentes experiebatur, ut eos mitiga re quidem aliquantum, sed omnino a se depellere amplius non potuit. Vires languescebant quotidie magis, & eum multo frequentius, quam antea, spiritus deficiebat. His de causis facile sibi persuasit supremum instare finem , cujus haud dubiam intus edi significationem sentiebat. Ipse vero divinae acquiescere assuetus voluntati unum in hac vita aegritudine, & incerto exitu solatium ) non tristabaturi. Hac se nimirum cogitatione vir probus , ac religiosus Sustentat,

ut adventantem mortem non modo non reformiis

det , sed etiam laetus excipiat. Contra, atque in nonnullis animadvertitur, qui vel conclamata valetudine nimia vivendi cupiditate usque adeo insaniunt, ut cum instanti lartho, quod ineluctabile est, luctari propemodum videantur. Ab hac insania longe abfuit Lagomarsinus ,

in a

183쪽

igo quem conscientia recte factorum satis alacrem ac paratum ad mortem obeundam effecerat. CLIX. His, quae enumeravimus incomm dis per se gravibus, aliud multo gravissimum accessit , atque ex improViso emersit, qui eum in summum vitae discrimen adduxit. Correptus enim morbo fuit, quem Graeco vocabulo Diau-νiam appellant. Evocatus statim Hieronymus La pius , medietnae scientissi inus, quo, ut dixi, &Medico, & amico utebatur, cujus opem non emel praesentem fuerat expertus. Lapius nec sibi, nec amico defuit, nec remedium ullum, quod ex artis praescripto aegrotantem juvare posset , praetermisit. Sed ea vis morbi, seu potius plurium morborum, facto Velut agmine, quod usu venire solet, irruentium vis suit, quae omnem medicam artem vicit, & remedia omnia inania,& cassa reddidit. Itaque desperata valetudine ad divinam opem implorandam, & vitam illam

propter quam unam nasci praestat, in tuto collocandam cogitata omnia sua, curasque conVertit.

CLX. Huic igitur uni intentus curae, Zc inlaac una mente, animoque defixus saepius con scientiam expiavit suam , & Sacramenta omnia, quibus Christiano ritu procurari morientes SDαIent, summa religione suscepit. His actis supremam horam, aerumnarum finem, & sempi

184쪽

ternae felicitatis initium pacate ac tranquille praestolatus est. Quamquam erat summis totius corinporis afflictatus doloribus, nunquam tamen de iis conqueri auditus est, & si quam doloris significationem doloris ipsius acerbitas elicuit hanc divinae voluntati de se ita statuenti pror-Sus consentaneam exprompsit. si quando delirio caperetur, cum vel maxime perspicitur, quae quisve sanus mente agitare consuevit, nullum edidit, nisi pietatis, ac religionis indicium. Litanias, quas vocant, B. Μariae V., Segraece, & latine pronuntiabat, quae res satis do. cuit, quanta pietate divinam fuerit Matrem prosecutus. IIIud vero non reticendum, sed praedicandum est, & prorsus singulare. Qua iaSocietatem pietate fuit, cum semper ostendit . tum vel maxime, cum e vita ei discedendum esset, id ipsum ostensum Voluit sic, ut neque expressius, neque apertius ab eo potuerit decI rari . Etenim sub ipsum obitum sui compos summa contentione, & vocis, & animi, sic , ut ab adstantibus audiretur , affirmavit: Gaudere se vehementer, quod in Societate Iesu more inretur. Quae testificatio, & si sociis omnibus in extremo discrimine constitutis usitata est, multo tamen significatior in Lagomarsino haberi

debuit, quippe quae eo tempore ab illo edita,m 3

185쪽

quo de summa Societatis pernicie agebatur, cui honorificum hoc ab se testimonium , antequam e vita migraret, desiderari minime passus est.

Hoc satis videri potuit; sed homini religiosissimo, & Societatis amantissimo minime visum est satis. Illa enim multo praeclarior, & significantior, quae prope suprema morientis vox fuit, cum multo expressius, atque asseverantius subjecit, iteravitque: Et gaudium meum nemo tollet a me: Vivere desiit XV Kal. Iunias amno I 773 annos natus γψ, tres ante menSes,

quam de nobis statueretur, & lacrimabile illud de universa Societate Jesu serretur edictum. CLXI. Μortem ejus quotquot illum norant,3c mirifice ejus doctrina, atque humanitate capti fuerant, aegre tulerunt. Tantam jacturam in pri. mis & sensit & luxit Collegium Romanum, quod amisso doctissimo, & religiosissimo viro insigni ornamento orbatum fuit. Elatus est usi. tata, & Sodalibus omnibus communi, hoc est, prope nulla pompa funeris, & in Patrum , ac Fratrum Sepulcro tumulatus. Si quis ejus oris, dc corporis formam amet agnoscere, fuit ore gravi, & plane apposito ad dignitatem, cui djuncta erat comitatis illecebra quaedam , quae gravitatem temper/bat, & ei omnium concilia-

186쪽

Iam pectore, Se humeris, sed his postremix

praesertim annis ob senium, dc quod continenter Scriptoriae mensae incubuerat, curvis admodum , de in anteriorem partem inclinatis toto autem corpore paullo pinguior, excepta manuum digitorumque exilitate, quorum attieuli ad Calaismum sine intermissione, ac defricatione tra-

ctandum a natura fabrefacti promemodum videbantur . Quod vero praecipue spectari in eo debet , dc quod posteritati nunquam non commenis dabitur, ornamenta sunt animi, quibus effectum est, ut, dum Vixit, propter suavissimos mores omnibus fuerit apprime carus, propter excellentem doctrinam a doetissimis viris eximie cul. tus , propter edita ingenii monumenta plane dignus, cujus memoria post obitum nunquam intercidat , perpetuo efflorescat fama, dc nomen tamdiu vigeat, quamdiu humanioribus litteris,3c bonis artibus honos habebitur . CLXII. Extat ejus imago a re Florentiae in. cisa, quae illum ad vivum representat. Exhibet sedentem ad pluteum, & manu pervoluntatem volumina Ciceronis; e regione Ciceronis ipsius expressa humero tenus conspicitur emgies: Ima.

sini subjectum hoc legitur disticon:

Si liceat, quitas dixerit, est Cicero .m q

187쪽

I 8 Alia item ejus Imago extat in Collegio Roma inno cum hac inscriptione:

Hieronmmus Lagomarsinus Genuens s . mora in Soeietatem, indulgentia in egentes , comitate is omnes singulari. Obiit . no Chria

sti 1773 AEtat. 74. Mens. VII. Huic Iaistinae litterae plurimum debent.

Aliam inscriptionem longe nobiliorem ego praeterea ei meo nomine ab Antonio Morcello , Sodali Communi, & hoc in genere praestantissimo pangendam curavi, quam subjicio.

188쪽

Vιx. ANN. LXXIV. Μ. VILDIEΜ. SUUΜ, FUNCTUS. IN URBLXV. KAL. IUN. . ANNO M. DCC. LXXIII.

Extat hare inocriptio. R legitur inter reliqRM. quas is se ad Veterum Inscriptionum noxmam

p. m. -

189쪽

CLXIII. Ego vero, quam de eo effgiem , quam similem expresserim, vel saltem adumbrarim saltem, ignoro. Illam enim, quam aniamo , & cogitatione jam inde ab eo tempore inchoaram, quo illum habere coepi contuberna. Iem , & quam subinde, diuturna consuetudine ,

Iegendisque ejus scriptis, novorum acceSsione , expressiorumque lineamentorum maximopere auxi , fateor, me verbis, & oratione assequi, ut conatus suerim, non potuisse. Non ideo tamen , si haec, quam exhibeo, ad illius perse- Oam similitudinem adducta non est, mihi jure Succensendum, sed ignoscendum potius. Egre giarum enim formarum . quam facile speciem animo fingimus, & intuemur, tam dissiculter reipsa exprimimus, aliisque cernenda proponi

mus. Hoc vel in magnis artificibus animadvertere est, quorum cum pulcherrimas sermas aspicimus, cogitare debemus, majus quiddam illos vidisse animo, quam quod oculis intuentium objiciant. Μihi vero, qui ab eorum excellentia quam longissime absum, quid evenire debuit, me tacente, Lector ipse perspiciet. Quamquam, quo Valde consoler, & causam meam

non mediocritet sublevem ι illud est, quod, &Lagomarsinus de se, & ego de eo scribens idipsum p cavimus. Nam si illa nihil, ut de Socrate memoriae proditum est, qui nullam re-

190쪽

Iiquit litteram, scriptum, atque editum reliquisisset, esset profecto, cur reprehenderer, quod tantam speciem dehonestarim, ac longe dissimillimam exhibuerim. Verum, cum multa scripse.

rit, atque ediderit, ex iis, qualis reipsa fuit, facile agnosci potest. Ego vero plures dedita opera ejus orationis particulas Commentario huic meo, tamquam gemmas, illigavi, non solum ut, quod pletium ex se non habet, acquireret, sed etiam, ut ex iis vera ejus cerni posset es' figies, non tam meis , quam sui ipsius depicta coloribus. Non dubito, quin plurimum ad hanc

ipsam effgiem absolutius exprimendam consuluissent, tanquam extrema quaedam lineamenta , doctorum virorum testimonia. Verum, cum ea,

quae ad manum habui, jam attulerim , reliqua, quae turbo sustulit, ac dissipavit, nemo, opi

nor, a me requiret.

CLXIV. Nunc, ut ad te revertar, carissime Frater, & te postremum adloquar, cujus potis, simum rogatu haec instituta a me, & ad exitum utcumque perducta scriptio fuit, video ac plane sentio rem multo dissiciliorem, quam fueram ab initio suspicatus, suscepisse . Sed quid facerem Τ Roganti, quod postulabas, negare non potui. Uideo praeterea, si Commenta- edi contingat, me in existimantium arbi,

SEARCH

MENU NAVIGATION