Comitis Montani Vicentini Defensio librorum suorum de morbis, aduersus Thomam Erastum

발행: 1584년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i comitis mori. TDefensio

c dinum disserentiae, cum videlicet nonnunquam solis qualitatibus al, terantur ι nonnunquam Vero ad easdem partes aliqua confluenteis substantia,in qua eaedem sunt qualitates. Quare cum ita assero, necm e ipsum confuto,nec humorcm esse causam morbi efficientem assero.Licet enim eius qualitates partes continentes alterent, veluti in phlegmone caliditas sanguinis contenti calefacit partes continentes,ut apparet ex lib. De Inaequ.Intemp.cap.3.Vtraque tamen caliditas una est, atque eadem intemperies : sicut caliditas accensa in humoribus eadem est cum ea , quam accendit in cordis partibus soludioribus.& ratio est, quia hae intemperies sunt cum materiae affluxu,& per eius affluxum a nuda intemperie distinguuntur; quam distinctionem vidimus csse peroppositas differentias, & necessariam in morborum differentiis. curatione esse: & sand phlegmonem nunquam dixeris solam caliditatem partium similarium, sed& hanc, &sanguinem contentum cum sua intemperie ; qua de re agendum etiam erit inferius. Subiungis alia, quetiam bis saltem confutata sunt.Dicam tamen quaedam de oedemate. Si constat,&demon- Φυ stratum pluribus est, intemperies cum affluxu substantiae esse tumores praeter naturam; certum est,omnem intemperiem frigidam,& humidam cum substantiae affluxu esse oedema,nisi alius tumor reperiatur frigidus & humidus , qui oedema non sit: at si oedema non erit, Oedematis naturam sapiet: cumque Galenus cap. illo s. De Diff. Morb.cnumeret inter intemperies huiusmodi oedema, quid aliud dici potest Aduertendum est autem,me non dixisse, oedema, cum est intemperies frigida & humida cum materia, magnitudine sua laedere ted ab omni huiusmodi intemperie magnitudinem semper exclusisse: nam cum tumores hi magnitudine laedunt, morbi sunt instrumentales. Aduertendum est hic etiam, te rerum naturas peruertere; non enim intemperies frigidae, & humidae cum materia na-i , A scuntur ab oedemate,sed contra potius oedema ab illis. Quantum ad locum ex x.De Loc.M.cap. 3. multis modis peccas; ac prima magnam ostendis oscitantiam,& inscitiam, cum asseris, Galenum concedere,breuem affectum passionem nominari, & fixum inorbu ;ae s breuis affectus morbus esse non possit,& fixo ac permanenti opponatur Mon diuturno,& longo,ut a me discere potuisti lib. 3.cap. I S. in responsione ad quartam obiectionem Argenterii, qui eodem incrrore fuit. Deinde eadem oberras chorda; cum intemperiem ex citatam ab humoribus'citra tumorem,intemperiem cu materia pro

. certo const tuis. Taceo monstruosas illas ditiinctiones intemperiei

182쪽

Aduersus Nom. Da I. ocum materia,quas Spudastes in mei desensionem fingit, quibus noti, i . si

indigeo. Cum vero statuis,locum eum temere a me productum C

fuisse,& ad difficultatemine qua agitur,nihil pertinere; doceo te delirare,& locum eum opportune fuisse productum. Dixeram, i

fluxum humorum tumores non excitantem non pertinere ad morborum differentias,sed ad causas ; idque ostenderam ex quibusdam Galeni Iocis,quibus & hunc addidi, cum exemplum accommodatuvalde subministret; nam bilis influxus in ventriculum non estini

peries cum materia,nec morbus; sed causa tantummodo. unde ventriculus hunc influxum excipiens non dicitur aegrotare,nisi influxus

eius alteret temperamentum,aut eum exulcere aut in eo tumorem

excitet; addo nunc,si temperamentum alteret, si ventriculum exulceret,in fluxum illum adhuc esse causam, si uero tumorem excitet, secta eritiam in temperies cum affluxu materio Atque hinc elicitur,influxum illum intemperiem cum materia esse non posse: nam intemperies cum materia morbus est: hic uero influxus morbus esse non potest, cum uentriculus morbo affectus non sit, nisi influxus morbuessiciat Est igitur causa tantum, &cause, quae a morbo separari potest: at influxus tumorem excitans statim est intemperies cum materia: statim est cum morbo,& a morbo diuelli non potest.

Quod addis de febre putrida,praeteribo; cum abunde ante sit demonstratum , eam esse nudam intemperiem : cum scribis, in intemperie cum materia,materiam illam esse cauam emcientem, & continentem morbi;ad essentiam pertinere: & in definitione partem essentie ii Desse; prope accedis ad ueritatem, & ego id demonstro in ultimo argumento cap.3 6. cum assero, tumores hosce non posse definiri, aut

cognosci sine materia.At non pIene ueritatem es Intuitus,cum essentiam illam rei causam efficientem statuas; quis enim unquam dixit, causam efficientem esse de effectus sui secti, & permanentis essentia ξQuantum ad Aristotelis locum tertio obtrusum,iam dictum est,causas illas esse rerum fluentium,& fientium. Cum subdis,duastonte scribere ausus sit,Galenum in 89.Art.Med. febrem putridam pro e iaxemplo simplicis intemperiei adduxisse,ipse viderit. Ego sane si in tali crimine deprehensus forem ; oculos porro attollere non facile ,, auderem. Si febrem putridam simplice intemperiem dixissem ad ,, composita distinctionem;sortasse aliquid dixisses, cum ipsa habeatur pro intemperie composita; licet enim quandoque ponatur pro exempla inteperiei calidae totius corporis,cu tamen ignea sit, siccitate adiuncta habet, ut aperte indicat Aphorisinus ille, Victus humidus

183쪽

comitis Mostri Defensio

dus febricitantibus,&c. di Commetum adhuc apertius; sed cu simplicem pro nuda capias, sicut& ego coepi,dignus es tu reprehensione, cum audeas affirmare,fcbrem putridam esse intemperiem cum materiaint hoc antea abunde discussum fuit. Verum si tantum horres errorum nota, cum Desensiones haste meas leges, timeo ne oculos tibi eruas,ne inscienter eos quandoque attollas, aut in latebras te coiis.B das,ut lucem,& hominum conspectum fugias. Errores Vegar, &tuos plene iam antea consutatos praeteribo. Praeteribo etiam quae

blateras de intemperie facta, & aequali,cum perplexe admodum, &sine distinctione loquaris, & parum ea ad me pertineant. Cum pro Avicennae opinione quosdam Galeni locos produxissem, eos'; iij D in capitis fine ad verum sensum redegissem, nihilque ad hostibi dicendum esse statuas,a me etiam praetermittantur. A calce capitis 3 a. ordine tuo consueto ad initium reuerteris : & loci ex cap. s. De Diff.Moib.cuius verba,&sensum ab initio extorsisti,nunc sensum iterum extorques.Cum enim Galenus scribit,Ex secundo modo intem V periei tumorem quempiam corporibus euenire,interpretaris,Gal num tumorem nominasse, ut cuidentioribus exemplis rem declara

V ret,non aulcm dixit in solis tumoribus hanc intemperiei differentia A esse positam . Certe nihil insulsius legi potest, cum eo in loco nulla nota apposita sit,quae solent apponi, cum exempla producimus, uti,veluti, sicuti, quemadmodum,&consimiles . Praeterea deseri bens secundum intemperici modum, ex eo tumorem corpori ait euenire, quae propositio uniuersilis est; nam si non esset uniuersalis, non ita indesinite pronunciasset;sed dixisset,aliquando tumore prouenire; pr terra intemperiem hanc cuidentem esse ait propter tumorem, ut postea multorum tumorum exemplo declarat.Cum itaq;,niuersalis esset illa propositio, quid opus fuit addere intemperiem illam esse in selis tumoribus positam Sed cum demonstrauerim uuiam euidentissime,omnem intemperiem cum affluxu substantiae esse

tumorem praeter naturam,non sunt ea repetenda. Sic itaque primum argumentum meum,quod iactabas te disiecisse, & in fumu dissipasse,stabilitum est,& firmius, quam antea redditum. Argum

Di ili

184쪽

Aduersus Nom. Da 7.

Argumentum secundum confirmatu .

: RouMEN TvM, cui secundum locum adscripsisti est

in cap. 36. dc est huiusmodi. Si materia tumorum cau ssa esset morbi, non morbus, Galenus negligens, de ' mancus fuisset in explicandis morbis ex intemperie 'cum materia; cu possit alio modo materia fluere ad 'partes,quam tumores excitando,siue extrinsecus al- Vluat, siue intro se condat. Nec posimus alio modo vindicare Gale- num ab errore, quam si dicamus, in aliis fluxionibus materiam vere . esse morbi causam : in tumoribus vero esse morbum apsum. In refutatione huius argumenti facis me accusatorem Galeni, tela eius defensorem egregium. Ac licet nihil dicas in huius refutatione,quod non sit plene reiectum, percurram tamen iterum ineptias tuaS. Summa igitur tuae refutationis est, quod humorum influxus tumorem non excitantes,sintdc ipsi intemperies cum materia; &cd Galenus dixit, in hac intemperie excitari tumores, eum tumores pro

exemplo attulisse ι unde ita verba accommodas, ut appareat tumores esse exempla secundi modi intemperiei: sic enim scribis. Cu ΗΖ'

dixit,intemperies aliquas absque omni materia consistere in corpo- 're; alias a materia aliqua foueri, ut a tumoribus praeter naturam. Certe tam apte verba concinnasti,ut tumores hic non tantum appareant,sed etiam sint exempla. At non te pudet, tam sepe in uertere, deprauare,dc adulterare verba,& sensa tam inepte, ut unicuique falsitates hae possint esse conspicuar Addis, tumores non posse con stituere aliquam speciem intemperiet,quia tumor, dc intemperies aenere differunt; sed dc hoc antea reiectum cst, cum ostendimus intemperi em nudam, dc intemperiem cum affluxu esse oppositas disseren-rias; quod inde apparebit,si dicemus; in temperies a ut materialis est, aut im materialis,& intemperies, aut est cum tumore, aut sine tumo re . Scd urges; Tumor cst morbus instrumentalis,non er o ad inte- riperiem pertinet. At hoc etiam saepe consutauimus,cum diximus,lu- ''' morem,si magnitudine actiones laedat,morbum esse organicu; si no

antem periem cum materia. Quare tua haec excusatio,& tres sequentes,cur Galenus aperte non dixerit, humorum instixus tumore non excitantes,esse dc ipsos intemperies cum materia,similes sunt iis, qui laus eum excusas,quod nomen causae continentis tantum in morbis non rem abhorruerit; commentitiae, ineptae , dc absurdae.

Sed secundam videamus. Cum Galenus lib. De Cau. Morb. reddens

Is a

185쪽

causas intemperierum cum affluxu, tumorum tantummodo praeter naturam causam reddat,eum excusas, quia ex tumoribus dedit intelligere alios etiam influxus,qui tumorem non excitant;cum eandem vim alterandi habeant humores liberi,quam inclusi. At fateor ego utrosque eandem vim alterandi habere, nego tamen liberos,esse intemperiem cum materia,cum aperte,& non tacite id neget Galenu etiam in calce lib. V. Methodi. Iure igitur eos omisit,&in libro De Diff. Morb.& De Caus. Morb.& tua non excusatio,sed accusatio Galeni est,cum cum & rerum naturae,& sibi ipsi repugnantem facias. Tertia excusatio falsissima est; nusquam enim Galenus inec scripsit,& minus in calce noni Methodi, quem locum adulterasti, ut antea non semel demonstratum est. Quarta etiam excusatio superuaca nea est; quia intemperies haec uere est dispositio corporis uiuentis eueluti phlegmone, in qua caliditas,& humiditas est intemperies musculi , sed materiam habet annexam, id est sanguinem, qui tumorem

excitat.

De tertio Argumento. E N i o ad tertium argumentum: in quo nescio,vtram in te accusem, inscitiam ne, an malitiam; inscitia fuit, si non cognouisti, argumentum illud non fuisse constructum ad probandum morbos ex intemperie cum affluxu substantiar, esse solos tumores praeter naturam, sed csse refutationem quandam tacitae obiectionis, quam afferre possent aduersarii ad argumentum ante propositum; malitia est,si ipsum delegisti ad risum,&plausum concitandum. Quanuam apud eruditos haec satis essent ad plausus tuos explodenaos, pro rudioribus tamen planius explicabo. Ad demonstran dum humores in tumoribus contentos esse de morbi cssentia,& non morbi causam; produxeram cap. 3 6. argumentum, quod apud te primum est ordine,cuius summa est; si humores in tumoribus contenti non essent de morbi essentia, sed morbi causa , vana esset Galeni distinctio morborum ex intemperie in nudam,& cum affluxu. tu spondi pro aduersariis,etiamsi humores tumorum sint causae morbi, non deessentia,non tamen distinctionem illam cssh uanam ; nam intem peries cum asiluxu causam adiunctam habet,& necessario: nuda vero intemperies adiunctam non habet. Hanc responsionem duo-

186쪽

.Aduersus Nom. Era'. sa

bus modis reieci: quorum secundus continetur in hoc argumento, quod pro tertio produxisti; sic itaque reiicio; quod adhuc distinctio

illa uana esset, quippe cum etiam nuda intemperies causam interdit habeat adiunctam,&ab ea foueatur; ueluti in dolore colico intem peries frigida intestinorum a vitrea pituita; haec enim intemperies intestinorum nuda est intemperies, & non cum affluxu substantiar: quod probo uerbis illis ultimis,cum tumor praeter naturam non adsit, ut ante est demonstratum; patet argumento hoc probari intemperiem frigidam intestinorum habere causam adiunctam, non esse tamen intemperiem cum affluxu,quia tumor non adest; iam enim in cap. 3 a.demonstratum fuerat, intemperies cum affluxu substantiae esse tumores. Quare hoc argumentum non probat, intemperies cum affluxu esse tumores,sed ex ante demonstratis ita esse supponit.

Disce igitur rectius intelligere, ne toties te exsibilandu obiicias. Argumenti Fuarti Defensio. RouMEN Tu M.quartum erat huiusmodi; si uoluit Ga

lenus, humores istos esse tumorum caulas, cur non quandoque id dixit ξ pro cuius consutatione producis Galeni locos circiter decem, in quibus asserit, humores interdum producerc, facere, constituere tumores: interdum tumores ab humoribus,aut ex humoribus fieri, interdum tumores humorum soboles esse. Produxi &ego cap. 3 s. multos huiusnodi locos, in quibus etiam nominatim a Lseritur; humores tumorum esse causas; quibus locis quomodo sit respondendum doceo cap. 38. quarum responsionum fundamentum traditur cap. 37. ibi enim demonstro; humores causas esse materiales tumorum, non efficientes,contra quod caput disputas. Quare priuiluidendum esset,quid ei obiicias,& quid ego respondeam; ne tamen ordinem tuum in uertam, summatim ad ea respondebo, quo quarIoargumento obiicis. Si igitur Galenus ait, humores esse tumorum causam,dico cum causam materialem intelligere, non efficientem, uel de humoribus influentibus id pronunciare, non de iis, qui iam fluxerunt. Atque ita generatim responsium sit his locis; quas responsiones inserius stabiliemus. Ex me tandem etiam probas, humo-i Dres non csse morbos, sed causas; qua de re ante etiam disputatu cst.' ' 'Ac cum in hac dissicultate anceps diu fuerim, & essem adhuc, cum L a scri-

187쪽

comitis mont . mesensio

scribebam,ut indicaui lib. r.in principio cap. 3 s.&quaestionem logicam etiam esse iudicaui in calce capitis 3 8.nunc confidentius assero, quam antea; humores tumorum causam esse materialem, non efficientem . Quod si quandoque visus sum pronunciare cum Fuchsio; humores istos cum fluunt, & nondum impacti sunt, causam esse efficientem , nunc assero, & innuentes etiam causam esse materialem co quod suo loco declarabo. Cum instas, locum humorum speciem non mutare ; respondeo,in humoribus istis non solum esse mutationem in loco,sed in modo,& quantitate; quantum ad modum,no paruum est discrimen inter influxum sine tumore, & influxum cum tumore; quantum ad quantitatem etiam, si multitudo sit magna, ut actionem laedat,morbus est organicus; si magnitudo actionem non laedat,morbus est ex intemperie; quare si loco tantummodo differrent hi humores,fortasse aliquid diceres; sed cum alia accedant discrimina,inde euenit,ut varient species. Ad locum, quem ex me aflars, fateor,malos humores causas csse maligni viceris: & nunquam negaui humores csse causas morborum, sed negaui esse intemperies cuailluxu,si tumorem non excitenti.

Defensis quinti Argumenti.

RGvMEN TvM quintum Verbis meis sic se habet. Nemo philosophus,aut medicus tam stupidus inuenitur, qui res factas causam adiunctam habere dicat, cum ea tantum sit in rebus, quae fiunt, & in motu sunt. Hic nullam causae continentis mentionem facto,sed causae efficientisabsolute;vnde causam adiunctam trabere, aut non habere, apud me est,esse&non esse cum causa efficiente; quod planius etiaexplico,cum tumores factos interpretor,id est causa carentes; idem indicat,quod per ea argumenta demonstrare mihi propono, & est;

humores tumorum non esse causam eorum efficientem: quare Spudastes tuus causam adiunctam pro coniuncta, vel continente sum , maiorem propositionem in uertit,&deprauadneque hoc contentuS,

illi subdit minorem quandam a mente mea alienam, & etiam falsa, di est ea.Csterum tumores sunt res factae; at quomododicam ego immores esse res sectas, cum ibi asseram, Galenum sumere indicationes curandi tumores,a tumore,qui adhuc fit,& qui iam factus cst ex

qua Galent authoritate patet, minorem illam propositionem esse fal

188쪽

.Aduersus Thom. Erast. 9 3

sam . His addidit etiam errorem alium, quod cum argumentum illud esset pars argumenti p cedentis, nec recte posset percipi,& discuti,non discusso toto argumento, ipse tamen seiunxit: huic alteruetiam de suo subdit argumentum,quod sitae habet. Si humores in tu .. moribus contenti iunt eorum causae,sequetur necessario,eos habere

causas continentes,sed non habere eos causas continentes demon-

stratum est.At ubi,& quando id demonstraueram Quare cum haec ,, ludibria tibiipsi confinxeris,ex iis quantamuis delectationem cape; sane pro iis, quae mea non sunt, pugnandum mihi non est.

Quod si quintum illud argumentum , ut a me prodiit, in syllogismos redigendum est,in duos redigi potest, & prior erit. Res factis causam efficientem non habent. Tumores, quibus nihil amplius influit,facti sunt. Ergo tumores huiusmodi causam essicientem

SEARCH