장음표시 사용
101쪽
Dx RATIONE sCRIBO tantopere commoveris ρ Qui locus pulcherrimus est apud Servium Sulpitium in consolatione Ciceronis. Paria ex paribus sic: Quae poena intersectori patris constituta
est, eadem matris intersectori constituta esse debet. Item , si magna proemia mum cis debentur, poetis cur non eadem debeantur Atque hae comparationes amplissimam in omni genere argumentandi materiam praebent: quas, quia natura unicuique facile subministrat, pluribus eas verbiS non eXplicabo. Ducuntur postremo etiam a melione sui Quintilianus appellat argumen ta , quum fingimus, id est, proponimus aliquid , quod si re ipsa verum esset, caussam
nostram vehementer adjuvaret, ut: Si arbores , & saxa vocem haberent, tam indignum facinus detestarentur. Quem quidem ego locum non magni facerem, nisi eo saepissime Cicero uteretur, neque in orationibus modo, verum etiam in epistolis, ut ad Appium Pulchrum: Si tibi Respublica narrare posset, quomodo se haberet, non melius,
quam ex ipso Phania intelligeres. Cujus quidem loci quoniam totidem pollunt esse species fictae, quot verae, ideo feci ejus cum Adjunctis negocio mentionem. De
102쪽
De his, quae negocium eousequuntur.
REstant ea, quae gestum negocium con
sequitiatur: quae pars ex his, quae nego cio attributa sunt, quarta est, & a Cicerone conlacutio appellatur: in hae primum considerandum est id, quod factum est quo nomine appellari conveniat, ut quum amicum per epistolam excusabimus, qui alium dicatur onndisse, ostendamus non illam esse offensam alterius, sed λi delansionem appellandam Ut Cicero fecit ad Metellum , quum inquit 2 Ego non fratrem tuum oppugnavi, sed fratri tuo repugnavi. Dei de ejus facti qui fuerint autores , qui comprobatores , qui imitatores, qui contra, id oderint, fugiant, detestentur, ut quum discimus. facultatem dicendi a sapientissimis, atque antiquissimis rerum publicarum conditoribus fuisse inveutam , a summis postea viris comprobatam, ab optimo quoque semper expetitam: quod non nisi ignari, tas agitiosi detestentur. Videndum postea , quid de ea re sit lege cautum . quid judica tum, quid consuetudi nostequentatum, quid arte, aut scientia praeceptum : item vulgune, & stequenter ea res fiat, an insolenter
103쪽
6a DE RATIONE SCRIB.8c raro. Postremo quae rem honestas, utilitas , laus , gloria consequatur: quae omnia facile possumus in proximo exemplo considerare. Sunt autem pleraque a Servio Sulpitio in Ciceronis consolatione tractata, quum ait: Tot oppida, tot claros viros iu-teriisse, Sc quotidie interire: item fortunatos esse, qui liberos vel non genuerinteo tempore, vel amiserint: postremo, quum ostendit, quae ignominia Ciceronem ex eo luctus quae hominum opinio s quod denique periculum consequatur. Atque haec de locis, a quibus argumenta ducuntur,
breviter dixisse sufficiat. Si quis pluta desideret, a Cicerone, Quintiliano accipiat . Nos ea tantum prosequimur, quae adscribendi rationem necessaria esse arbitram mur : nunc quomodo argumentis uti con veniat , paucis absolvemus. De usu Argumeiatorum.
OMnis igitur argumentatio, quae ex
his locis nascitur, quaeque ab Ori ore sumitur, aut ita necessaria est , ut probandum sit s aut ita probabilis, ut nulla ei necesssitas adjungatur. Nam quae tantum necessaria est, & assensione non indiget, ea
104쪽
mathematicarum est disciplinarum propria. Necessaria igitur, quae astensionem hominum habet adjunctam, tractetur aut per
complexionem, aut per enumerationem ,
aut per simplicem conclusionem. Comple xio est, quae ex duabus partibus propositis, utramque vel interroganda, vel negando concludit. Interrogando sic: Si virtus bona est, cur fugis e Si mala, cur laudas e N gando : Si virtus bona est, non est fugienda: Si mala, non est laudanda. Enumeratio, quae multis propositis partibus, ceterisque refutatis, extremam necessario probatam relinquit hoc modo : Hunc librum necesse est vel emptione, vel commodato, vel domno , vel haereditate, vel surto habueris snam ante hac non habuisse te illum plane fateris ; sed neque emisti , quia pecuniam
nullam habebas: neque ab amicis aut commodato, aut dono accepisti, quoniam nemo in hac civitate te novit omnino : neque rursus aut testamento, aut haereditate cujusquam habuisti, quum ex tuis defunctus sit nemo ; relinquitur ergo, ut illum e Kfurto habeas Simplex conclusio fit hoc modo : Si quo tempore tu ad me Romam scripsisti, ego Romae non fui, accipere tuas
literas profecto non potui. Ea vero argu mentatio, quae solam assensionem requi-xit, frequentiusque in epistolam venit, per
105쪽
simplicem assumptionem , & conclusi nem , quod enthymema appellari diximus:
item per inductionem, atque exemplum frequentissime tractatur. Nam ratiocinatio , nisi necessitatem habeat, facillime r fellitur . Omnis autem assensio , vel a n turae ordine, vel ab hominum opinione, vel a rerum comparatione colligitur . Naturae ordo & sensus omnes, & sura naturae comprehendit. Nam quae sensu aliquo percipimus , his facillime assentimur, ut quae videmus, audimus, tangimus. Item quae naturae consentanea sunt, ut Pater est, li- heros igitur amat : & quae sunt generis ejusdem. Ἀκ opinione hominum constant, ea partim legibus probantur, ut qui hominem occiderit, morti subjacere. Partim sententiis hominum, ut quae Princeps, aut Senatus decrevit, ea servanda esse . Partim consuetudi ne, ut majoribus natu assurgendum. Partim communi quodam hominum consensu, ut bonis proemia , malis poenas post mortem esse praeparatas. Quae
autem ex comparatione probantur, ea vel contrariam rationem exigunt, vel similem, - vel majorem , vel minorem ζ quarum partium omnium exempla superius posui mus. Hoc autem universum , quod pro
'abile appellamus, Cicero in plures specieS subtilius dividit, quas quoniam ad hanc i sti
106쪽
stitutionem non pertinent , praetermisi .
Quis autem ordo. in argumentis collocandis servandus sit, praecipi satis certe non potests non enim vel in omnibus orationibus , vel epistolis, vel scriptis unus , idemque semper est servandus. Aliae enim causiae aevissima quaeque argumenta ilia principio maxime desiderant, ut consolationes, quae sensim irrepere, non statim irrumpere per vim in hominum mentem debent. Aliae a firmissimis argumentis in-eipiendae sunt, ut crimina, quae minime videmur posse defendere . Illud tamen perpetuo tenendum est, ut optimis in fine ar-Ἐumentis utamur s nam & quae firmisti nasu ut ad faciendam fidem plurimum conferunt : & quae ultimo loco sunt dicta, memoriae audientium magis inhaerent. Leviora vero in medio commodissime collocantur 3 nam & antecedentibus , & consequentibus vim non mediocrem addunt, Ripsa firmioribus utrinque munita, validi ra, gravioraque redduntur. Illud in omni argumentatione servandum in primis, te nendumque est, ut varietati inserviamus et ut neque iisdem argumentorum modis semper utamur: quale est, si semper inductione, aut ratiocinatione uteremur. Neque eadem argumenta eodem semper modo
conficiamus: quale est, si mater est filios, E diis
107쪽
66 DE RATIONE SCRIB. diligit: mater autem est; filios igitur diligit . Sed nunc a conclusione incipiamus hoc modo: Diligit sine dubio liberos, quia mater est ι nam diligi a matribus liberos
naturae consentaneum est . Nunc ab asesumptione hoc pacto et Quia mater est , diligere eam liberos credibile est: quod omnibus matribus est naturale , ac pro prium . Ita denique tum argumentorum formas tum modos , contextusque varie mus , ut ipsa varietas homines ad nostra legenda , audiendaque alliciat . Neque in omnibus caussis sive negociis, omnes, quos
supra memoravimus , aut quaeremus , aut
astumemus: sed eos potissimum deligemus, qui & optimi, & maxime necessarii ad nostram caussam esse videbuntur. Ac de confirmatione quidem satis diximus, nunc de confutatione disseramus. De CossutatioNe.
Confutatio est alienorum argumentorum, dictorumve destructio. Ea d plex est: generalis , in quae tota versetur oratio necesse est: quae advocatorum , sive Patronorum, & eorum, qui caussas dese
dant , propria est s di specialis, sive par
108쪽
ticularis, quae ad singulas orationis, vel sermonis partes pertinet: quae propria est' epistolarum . Utraque tamen ab iisdem locis oritur, quibus oritur confirmatio s sedeX contraria ratione, nam quibus locis
illa ad confirmandum , iisdem haec ad infid mandum utitur. Sed quantum differt ab oratione epistola, tantum prioris conlatationis ratio a posteriore differis illa enimadversarium habet s haec non habet; illa in criminibus tota versatur s haec in caussis plerui que honestissimis e illa ea tantum , quae dicia sunt, confutat s haec etiam quae sici possent , iuvestigat: illa objectis ple- ' runque ex tempore respondeis haec ad re spondendum satis ocii habet: illa denique futurum judicium pertimesciis de hac nullum futurum judicium est: proptereaque defendendi, quam accusandi rationem v teres dissiciliorem putabant, quod accu sandi ratio simplex esset, defendendi multiplex . Nos ita omissa illa patronorum con trutatione , de qua satis, abundeque a Cic rom , & Quintiliano tractatum est s de hac, quae ad nostram institutionem magis pertisnet, breviter disseramus. Haec igitur in
deliberativis caussis, hoc est in suadendos&dissuadendo tota fere posita est 3 neque quid dictum sit, tantum considerat : sed multo magis, quid dici possit, explorat a
109쪽
63 DE RATIONE SCRIB. Quid autem dici possit, per eosdem, quos supra diximus, locos personarum inquirit . Personarum quidem, ut si te cohorter ad studia literarum, ostendamque te neque aetatem , neque ingenium , neque aliud quicquam , quod in personis consideretur, quo minus id facias, excusare posse. Re rum vero, si neque tempus, neque locum sneque facultates ad eam rem tibi deesse significem. Confutandi vero duplex omni no ratio est, bonorum, & malorum . Utra que & vera , & falsa esse possitnt. Bon rum ratio ita tractanda erit: primum, ut ostendamus, quae ei, ad quem scribimus bona videntur, mala esse: id si non possumus 3 non esse bona, aut non magna bona esse contendamus: deinde majora , si pose sumus, aut similia proponamus, aliquod que his commodum adjungamus: ut si par
bonum eX utraque re consequatur, hoc cer
te iIli pr serendum sit, quia facilius , quia
commodius, quia propinquis , amicisque acceptius, & quae sunt generis ejusdem. Mala contra ita tractanda sunt, primum ut bona, si possumus, esse dicamus, quae ille mala existimet: deinde non mala, vel non tam magna, quam ille, vel vulgus opine tur : postremo majora illi, vel similia mala opponamus, quae ille evadere non possit, factaque malorum comparatione, haec alim qua
110쪽
qua ex parte minuemus: ut si moriendumst, Romae, atque inter suos mori, satius esse dicamus . Eadem erit commodorum s& incommodorum ratio : quae ut bona, Vel mala ab hominibus expetuntur, & fugiuntur. Haec inter se saepe comparantur, ahona malis, & mala bonis confutantur: ut
ruum id, quod ille bonum appetit, fugienum esse dicimus ratione majoris mali, quod inde consequatur: aut quum parvum malum non abhorrendum esse contendimus , quum inde honum maximum proficiscatur. Quam quidem universam consu tandi rationem apertissime, ac latissime executus est Cicero tum saepe alibi, tum Vero, quum M. Marcello reditum pluribus epistolis suaderet s ille enim omnia com moda , ac incommoda exilii cum commodis , & incommodis in patria viventis
apertissime comparat, ostenditque omni bus rationibus patriam exilio praeponen
dam. Qui locus quoniam latissime patet,& intellectu facillimus est, pluribus a me ζverbis non explicabitur, ne magis Cicero Dis epistolas interpretari , quam tradere scribendi rationem videar. Accidunt au tem epistolis nonnunquam etiam crimina ,sve calumniae vel ad nos, vel ad amicos pertinentes, quae a nobis per epistolam vel