장음표시 사용
111쪽
defendere qui volet, si factum sit, cur id
fecerit, ostendat necesse est. Si caussam probabilem non habebit, crimen neget: si negare totum non poterit, partem neget i& aut non esse id factum, cujus arguatur: aut non eo modo factum esse contendat. Sin id quoque non poterit, culpam omnem in aetatem , in ignorantiam , in negligentiam, in occupationes, in socios, in alia denique omnia tranSserat, quae aut leVarefactum, aut veniam impetrare aliquo mindo possunt: qiue in epistola decent, in Oratione non decent. Alia praeterea crimina leviora, alia minora molliendo, excusan do, minuendo facimus: quaedam vero de
spicimus, ac pro nihilo habemus: quaedam- per jocum , & cavillationes irridemus :nonnulla in illum ipsum, qui objecit, re torquemus : quod lepidissime fecit Cicero, quum ad Curionem scribens ait: Equidem
neminem prietermisi, quem ad te perven turum putarem , cui literas non dederim οῦ abs te vero bis terve ad summum , & eas perbreves accepi. Quod si pergis iniquuS esse in me judex, eodem ego te crimine condemnabo . Ambigua vero omnia iumeliorem partem accipiuntur, ita ut quae ei, ad quem scribimus, vel gravia, vel tu diuosa , vel dura videntur , ea n OS graviorum comparatione, quae ille aut tulerit,
112쪽
LIRER I. 71 aut nisi hoc ei accidisset, in posterum potuisset ferres leviora , tolerabilioraque reddamus : quod optime fecit Sulpitius , qui
ut Ciceronem de morte filiae consolaretur, ei patriae, dignitatis, honestatis , ceterarumque rerum, quae multo ei debebant ese se , quam liberi, cariores, jacturam commemorat . Sed haec omnia facile consequemur, si quam supra commemoravi bon rum , malorumque comparationem recte adhibuerimus. Se Dissolutione argumea torum.
OUoniam autem, qua ratione fierent
argumenta , supra docuimus, comsentaneum videtur , qua ratione dissolvantur, etiam docere et ut quae vitia in illis esse possimi, ea & ipsi in nostris argumentis magnopere fugiamus, & in alienis cognita reprehendere facilius, & confutare possimus. Qui quidem locus tantetsi est ita late a Cicerone, dilucideque tractatus , ut a n bis neque copiosior, neque dilucidior effici possit: eum tamen , ne vel ignorasse, vel neglexisse videamur, quam brevissime attingemus . Omnis igitur argumentatio dise
113쪽
tota vitiosa esse ostenditur: aut contra eam alia vel filmior, vel aeque firma argumentatio collocatur. Partes ejus velut minime probabiles, vel ut minime necessariae reprehenduntur. Minime probabilis argumentatio fit, quum vel salia proponimus et ut nemo est, qui non pecuniam , quam sapientiam maliis constat enim multos cou tra fecisse: vel incredibita, ut si avarus pecuniam se contempsisse dicat. Item minus
probabilis fit, quum id, quod a plerisque
fit, ab omnibus fieri dicimus , ut omnes opibus , quam virtutibus magis student; vel contra , quum id , quod a paucis fit, a nemine fieri assirmamus, ut nemo est, qui virtutis adipiscendae gratia opes , hono resque contemnat, quod etsi non omnes , quidam tamen laciunt. Minus etiam prObabilis argumentatio redditur, quum id , quod proposuimus, vana, aut infirma ratione probamus . Vana ratio est, quae Vel falsa est, ut Poetae legendi non sunt, quia homines a religione dehortantur: vel tuti- Iis, & contemnenda, ut Philosophia fugienda est, quia macilentos homines reddit .IInfirma vero ratio est, quae caustam minus convenientem propositioni subjicit,
ut utile jejunium est, nam ego hodie jejunare institui s hic quare utile jejunium sit,
non probo : sed quid ego sim facturus
114쪽
commemoro . Item infirma est , quum idem per idem, sed aliis verbis probamus, .ut magnum malum est avaritia: quia multis incommodis assicit homines pecuniae cupiditas. Item infirma est, quum id, quod proposuimus, omni ex parte non proba- . mus, ut expetenda est sapientia: quia sapientes castitatem amant, non enim ob hoc - stium expetenda sapientia est. Minus prae terea probabilis algumentatio redditur , quum similitudines, & comparationes ad rem, de qua agimus, minime accommo . datas esse ostendimus. Id autem fit, quam ostendimus eas disserre genere, specie, vi , magnitudine , tempore, loco , persona , opinione . Deinde utriusque rei genus, &. disserentiam demonstramus , quo modo confutantur maxime inductiones, & exem- .pla, quae simillibus, & comparationibus
.maxime utuntur . Minus etiam necessa'
ria, & propterea vitiosa argumentatio esse ostenditur, cujus complexio, vel simpleXConclusio reprehendi potest . Complexio
erat, quae ex utraque parte concludebatι ea vel ex utraque parte convertitur, Vel ex altera reprehenditur. Convertitur ex
utraque , quale est pulcherrimum apud Gellium exemplum Euathli , qui certa
mercede caumarum agendarum rationem
a Protagora insigni ejus artis magistro hac
115쪽
DE RATIONE SCRIB. conditione didicerat, ut ei merces tum deberetur , quum primam in foro caussam via cisset. Magister suo tempore mercedem
petit, & negantem discipulum in jus vocat. Utitur autem adversus eum argumen
to : Debes mihi omnino mercedem, sive vincas caussam, sive perdas , nam si vincis, debes, quia vicisti primam caussam : si perdis , debes, quia a judicibus condemnari S . Discipulus contra argumentum convertit hoc modo : nihil tibi debeo, sive vincam , sive perdam , nam si vinco, non debeo, quia a judicibus non condemnor et si perdo , rursus nota debeo, quia primam causiam ,
ut inter nos convenerat, non vinco. Altera eX parte reprehenditur complexio 1ic :
Etiamsi caussam perdam nihil debeo tibi,
judices enim me non pecuniae, sed ignorantiae condemnabunt. Enumeratio autem reprehenditur, quum aliquod in ea membrum praeteritum est hoc modo : quoniam habes hunc equum : eum aut emptione , aut haereditate, aut dono habeas, aut certe furto abstuleris, necesse est: si dicamus do Datum , aut ex hostibus captum, totum argumentum infirmabimus. Reprehenditur etiam, quum aliquid eX membris negatis probamus: ut in eodem exemplo poterit ostendi, equum haereditate venisse,
quod ille negaverat. Similis conclusor
116쪽
LIBERI. 73prehenditur, quum aliud sequi potest ex nostra propositione, quam quod ipsi volumus , ut si lux est, dies est 3 potest enim ex
Juna, vel ex igne lux esse, neque lux necessario diem facit. Conclusiones vero a Dgumentorum omnium reprehendi pollunt,
si vel non emciant id, quod propositum est,
vel cavillationem, ambiguitatemque em ciant : non eviciunt, quod propositum est hoc modo : Si venisses domum meam , Vi dissem te: non vidi, ergo non venisti, conclusio haec non necessario sequitur, nam potes venisse clam me. Per ambiguitatem concludunt argumenta hoc modo, ut in eodem exemplo versemur : Si venistes domum , vidissem te: non vidi, ergo non venisti : non autem vidi, non quia non vene ris , aut clam me veneris, sed quia coecus sim, in qua significatione tu meum argumentum non intelligebas. Per cavillati
nem sic: Quod non perdidisti, habes: non
perdidisti caudam , ergo caudam ha S . Atque his fere modis argumentorum singulae partes di sibi vi postiliat. Totum vero
argumentum reprehenditur , quum aperte falsum est, ut quicumque pecuniam contemnit , stultus est : Diogenes pecuniam contempsit, stultus igitur fuit. Aut quum
tam nobis, quam adversariis convenit, ut qua caussa conudebam, brevis tui. Aut quum
117쪽
quum levem excusationem proferimus, ut si in mentem venisset, hoc nunquam commisissem. Item quum remotas, & minus longinqnas caussas repetimus: ut si Iupiterrem cum Leda non habuisset, Ilium nunquam eversum fuisset. Item quum rem
quampiam vel male definimus , vel male dividimus . Definitio mala est, quae per proprium genus, & proprias differentias non fit, ut si velim definire factiosum civem : Hic factiosus est , qui malus, & inutilis civis est, quae definitio non magis ad factiosum, quam ad dissolutum pertinet.
Item mala definitio est, quae rem definiendam non omni ex parte complectitur, ut fortitudo est constantia in adversis, quae definitio partem fortitudinis, non totam complectitur. Mala vero divisio est, quum plura , vel pauciora , quam Opus sit, mem-hra facimus , plura sic: tria hominem beatum reddunt, virtus , scientia, & sapientia. In hac divisione sapientiam adjungere neceste non erat, nam virtus , A scientia sapientiam complectuntur. Pauciora sic: duo potissimum homines ad scelera compellunt , libido , & avaritia; hic omissa sunt
multa, ut ambitio , gula, gloriae cupiditas,& alia. Reprehenditur etiam argumen tum, quod vel dubia , vel inconvenientia
dubiis, & inconvenientibus probata dubia ,
118쪽
ut non occidi hunc, quia neminem unquam Occidi, quum utrumque dubium sit. Ιnconvenientia, ut si quis suum scelus magnorum virorum exemplo tueatur. Item quum rem perspicuam pluribus verbis claram facimus , ut si Orestem accusans, occisam ab eo matrem, quod perspicuum est, coner ostendere. Item quum rem , de qua caussa, & controversia est, tanquam concessam assumimus, ut si Ulyssem accusans iniquum elle dicam. Ajacem fortissimum .hominem ab ignavissimo esse occisum: quod adhuc non constat. Item quum rem tu pem, & iniquam, S indignam tempore, lOco , personisque commemoramus . , Item quum rem auditoribus invisam proferimus, ut si apud c ibes rem uxoriam laudem. Vel cum rem ab auditoribus , aut lector,hus factitatam detestamur, ut si apud Annibalem perfidiam, vel urbium expugnationem detestor. Item quum eadem de re diversi inconstanterque loquimur, ut si quis amico tantum benevolentiae caussa favere se dicat , posteaque s jungat, sperare tamen se aliquod ex ea re commodum consequuturum. Illa quoque argumenta vitiosa sunt, & facile confutantur, quae ad institutum omni ex parte accommodata a
non sunt , ut si plura polliciti pauciora exequamur. Quod in vitium incidunt hi , qui
119쪽
8 DE RATIONE SCRIB. qui e tribus partibus , quas in divisione proponunt , tertiam plerunque linquunt. Item si quum totum debeamus probare ,
partem tantum probemus , ut siquum omnes sene S avaro S probare velim, unum, aut alterum avarum fuisse ostendam. Item
si, omissa re, quae in judicium, aut consultationem veniet, alia proferamus , Vel d sendamus, ut si quis de bello gerendo dicturus pacem laudet, aut si quis ambitus accusatus se fortissimum manu.semperfuisse defendat. Item si res ipsas ex vitiis vituperamus, ut si quis eX unius Poetae Vi- utiis totam poeticen detestetur. Item si laudare quempiam instituerimus, & de selicitate ejus, non de virtute dicamus. Item si rem cum re ita comparaverimus, ut laudare alteram posse non putemus, nisi alteram vituperaverimus : quod plerique hac tempestate faciunt, qui laudare se hunc Pontificem posse non putant, nisi antecessores vituperent. Item, si quum de certa re dicendum sit, de communi, & toto genere dicamus, ut si justitiam laudaturus, deis ipso genere virtutis dicam . His fere de caussis argumenta reprehendi solent, quas quidem latius fortasse explicavi, non solum quia vitiosam epistolam, sed quia omnia quoque scripta , atque adeo sermonem ,
ipsum vitiosum reddunt . Neque vero id
120쪽
LIBER I. 79 tantum feci, ut in aliorum scriptis haec vitia cognoscamus, sed multo magis, ut ipsi
caveamus. Reliquum erat in confutatione , ut contra adversarii argumentationem, aliam vel firmiorem, vel aeque firmam collocaremus : quod quidem tum ad deliberationes , tum ad consolationes est maxime necessarium . Id fit, si quum aliquid asversarii utile dicent esse, nos id, quod defendimus, esse honestum dicamus: aut quod illi quibusdam , nos omnibus , vel multi Sutile, aut honestum , aut acceptum esse ostendamus. Denique id optime fit illa, quam supra docuimus bonorum , malorumque comparatione. Sed de confutatio- 'ne satis. Nunc ad conclusionem transea
Conclusio est artificiosus terminus totiuS non orationis modo, sed cujusvis etiam materiae : quae a nobis vel dicta , vel scripta est: in qua auditoris. vel lectori Sanimum ad id, quod volumus, summa Vitrahere nitimur. Ejus alia in oratione, alia in epistola ratio est. Oratio enim unum ali