F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

8o DE RATIONE SCRIB.runque multa praescribit: illa auditorem , haec lectorem habet: illa judicium plerunque eXpectat , haec nunquam: illa certis tantum locis, id est quatuor, conclusione uti potest, in principio, secundum narrationem , secundum firmissimam argumentationem, in fine totius orationis : haec multis, dc incertis locis, hoc est ubicumque aliqua materia finitur conclusione uti potest. Quapropter neque ita longa, neque ita artificiosa conclusione utetur epistola ,

praesertim si pluribus de rebus scribatur, aut si negocia, vel res leviores contineat. Igitur si epistola unica de re neque valde Ionga, neque valde gravi scribatur, satis erit in conclusione, quod velimus, Oxpo nere brevi vel amplificatione, vel commiseratione adjecta: quibus de rebus paullo post dicemus. Si gravior erit, pro quali

tate materiae conclusionem adhibebimus. Aliam enim commendatio, aliam consolatio, aliam simplex narratio conclusionem

habeat necesse est. Sin plura vel praecepta, vel negocia continebit epistola, & in singulis brevi conclusione, & in fine omnium enumeratione aliqua erit utendum . Quod Cicero facit ad Lentulum in ea epistola, cujus initium est. Perjucundar mihi fuerunt literae tuae, ait enim: Accepisti quibus rebus adductus, quamque rem, caustamque

122쪽

LIRER I. grdesenderim : quique meus in republica sit

pro mea parte capessenda status. Illud in omni epistola servandum erit, ut ad ea, quae diximus, conclusionem applicemus, N. lectoris animum cum in ceteris partibus , tum in hac vel maxime nobis conciliemus . Quoniam autem & enumeratione,& amplificatione, & commiseratione utimur interdum in epistola, his de rebus summatim quaedam attingemus.

CAPUT XXIX.

E Numeratio est brevis earum rerum squae dictae sunt, repetitio, quae a Graecis dicitur , ea ita utemur in epistola, ut rerum tantum capita breviter repetamus, ne res singulas longius prosequamur, ut ad ea, quae legit, animus auet ditoris reducatur, non redintegretur Oratio . Neque vero non modo semper en q-meratione utendum est, sed varianda tum ratio , tum oratio, ne vel asserat lectori sotietatem, vel artificii suspicionem pariat, quo nihil magis fugiendum est. Varietas

autem comparabitur tum ex verbis, tun ,eκ sententiis hoc modo : Scripsi ad te de hac, & illa re : habes quae scire cupiebas: F ' haec

123쪽

8a Dκ RATro NE SCRIB.haae habui, quae de his, R illis rebus ad te scriberem : habes epistolam bene longam squae quidem plurima legenti, & cogitanti

occurrent . Oratio per introductam vel rem, vel personam . interdum enumeratione utitur : ut, Si Respublica loqui posset, haec, & haec diceret: aut, Si pater ipse judicaret , quid diceret, quum haec probarentur Sed his modis rarissime, vel nunquam epistola utitur.

CAPUT, XXX.

M plificatio est oratio ex communibus locis sumpta ad rem augendam , Vel exaggerandam. Loci communes sunt, qui ad omnes caussas accommodari possunt: hi plurimi sunt. Nos paucos, & ad institutio nem nostram maxime necessarios prosere mus . Ex his primus, ac praecipuus est ab autoritate Dei in primis , R eorum , quos Sanctos appellamus , deinde Pontificum sregum , & principum, civitatum , populo

rum , magistratuum, praeterea sapientum, jurisconsultorum , legum , ceterarumque tum personarum, tum rerum, quae sum mam inter homines autoritatem habent:

quum ostendimus, quid de re, de qua agi De Amplisicatiove

124쪽

mus, senserint, dixerint, fecerint, curaverint. Alius est locus, per quem ostendimus, ad quos ea res pertineat, utrum ad omnes, an ad superiores , de quibus modo diximus, an ad pares amore , fortunis, corpore 3 an ad inferiores aetate , fortuna , ce terisque rebus: rursus ad optimum quem

que , an ad quemvis: ad vivos , an ad defunctos : ad parentes, an ad posteros . Alius est locus, per quem quid boni, aut mali ex ea re sit eventurum, ostendimus, si hoc nobis, vel aliis sive concedatur, sive negetur: nam in utramque partem loci communes accipi possunt: quod miror esse a Cicerone, quum de his scriberet, praetermissum. Alius locus est, per quem multos hoc exemplo vel ab ea re territum , vel ad eam rem incitatum iri, sive illa bona, sive mala sit, demonstramus. Alius est, per quem ostendimus cetera vel male facta corrigia aut aboleri, vel bene facta in memoriam redire posse, si hoc recte factum, aut judicatum fuerit s si contra evenerit, male facta superiora in memoriam reditura , anteacta bona omnia peritura. Quo loco, ut id, quod volumus , efficiamus, aliarum rerum comparatione uti poterimus. Alius locus est , per quem ostendimus voluntariae rei, si mala sit, nullam satis dignam poenam : si sit ho-na , nullam mercedem, vel laudem satis di-F a gnam

125쪽

84 DE RATIONE SCRIB.gnam reperire posse. Alius locus est , per quem ostendimus, ejus generis id factum

este , ut ejus caussa, vel parvae res saepe crescant, vel maxime dilabantur: ex quo item maxima bella vel oriantur ; vel extinguantur. Alius locus est, quo factum in alterutram partem verbis exaggeramus, homines que ob id, quam ocyssime vel puniendum, vel remunerandum adhortamur . Alius est , quum peccata inter se, vel benefacta comparamus, ostendimusque illud, de quo agimus, cetera superare. Alius locus est, per quem negocium breviter ponimus ante oculos, ut geri videatur : Κ quae vel bona, vel mala consequi eam rem soleant, enum

meramus , ut earum rerum enumeration

negocium ipsum augeatur. Alius est , per quem petimus ab hominibus, ut res nostras

ad sese reserant, & de se, ac de suis geri putent, idque de nobis, ac de nostris parenti bus, liberis, uxoribus, ac de rebus omni bus statuant, quod de suis statui velint . Alius est, per quem ostendimus hoc fac, nus etiam hostibus admirandum , vel dete standum videri. Atque ab his potitsimum locis communibus amplificatio sumi solet. Proprios cause scriptor ipse judicabit. Neque vero omnibus his semper est utendum, sed ut quisque ad nostram caussam maxime

faciet. Illud in primis videndum est, ut

Iule

126쪽

LIBER Ι. 8s nos locos , sive ad laudem , sive ad vitup rationem , sive ad indignationem, sive ad

consolationem , sive ad aliam rem quampiam apte convertamus, ne in conclusione tantum, sed in ceteris quoque partibus, praesertimque in argumentationibus amplificationem accommodate collocemuS. De Miseratione.

MI se ratio , sive misericordia est affe

ctus animi, per quem alienos casus dolemus, & ad praestandum illis, quod petunt , inclinamur. Eam in aliis comm O vebimus , si ostendemus variam fortunarum commutationem , & bona , & in quibus fuimus, cum malis , quae patimur , & , pasturi sumus, comparabimus : si commoda , quae sperabamus , & incommoda , quae nos consequuntur, proferemuS: ut in morte filii, propagatio sobolis , spes bonorum, solatium senectutis: contra,domu S eversio, desperatio, orbitas. Item si turpia, atque indigna genere , aetate, dignitate nostrae- , ad quae devenerimus, vel deventuri sumuS, proferemus . Si calamitates nostras singula S ante oculos ponemus, ut non audire

eas, aut legere homines, sed videre videan-F a tur.

127쪽

86 DE RAΥIONE SCRIB.tur. Si rogabimus, de se, ac de suis conjecturam faciant, cogitentque posse eadem omnibus accidere, quae nobis acciderint:& quum nos vident, parentum, liberorumque suorum , sui denique ipsorum recordentur. Item , si orationem vel ad absentes, vel ad mortuos, vel ad res sensu carentes , nobisque charissimas, ut patriam ,

domum , oc cetera ejus generiS , convertemus . Irem , si disjunctionem a rebus nobis charissimis, si patriae, parentum, cetero rumque nobi, conjunctillimorum amissionem , si orbitatem , solitudinem , si corporis , & fortunae incommoda proseremus. Item , si conqueremur nos ab illis potissimum contumelia, & injuria affici, qui vel noS amare, & juvare maxime debeant, ut propinqui: vel sint de nobis optime meriti, ut amici, clientes; vel indigni sint, qui nos offendant, opprimant, subjiciant, ut servi, rustici, plebei, atque obscuri homines , in

primisque vitiosi. Item , si supplicibus , ia

lacrymosis verbis orabimus , ut nos respiciant, nostrae necelsitati ignoscant, subveniant, nostri misereantur : si dicemus nos non nostra , sed parentum , aut liberorum, aut aliorum, qui eX nobi S pendeant, caulla moveri. Postremo , si ostcndemias animum cum in alios misericordem , tum vero con stantem , & malorum omnium patientem ,

, atque

128쪽

atque ad omnia paratum habere, semperque habituros: & quicquid evenerit forti, atque excelso animo toleraturos, nam sortitudo, & constantia in viro, praesertim gravi , plus interdum ad misericordiam promcit, quam humilitas, & supplicatio. Atque his potissimum locis misericordia commovetur. Verum ut in amplificatione diximus , non sunt omnes in omnibus caussis aut quaerendi, aut collocandi: sed est ex his optimus quisque, & ad nostram caussam accommodatissimus quisque deligendus. Commiserationem enim brevem eue OpODtet : nam , ut ex rhetoris Apollonii sententia scribit Cicero: Lacryma nihil citius arescit. Sed quoniam satis multa de his, quae polliciti sumus, explicavimus, huic libro modum imponemus.

129쪽

LIPPI BR AN DOLINI

PICOLOMINEUM,

Cardinalem Senensem,

De Ratione scribendi,

LIBER SECUNDUS.C A P U T I.

N libro superiore , sapientissime Pater, quae esset epistolarum inventio, quot, & quae earum genera , primum eX- posuimus. Deinde, quoniam sunt tria caussarum genera , demonstrativum, deliberativum, judiciale, quas caussas recipere posset epistola, demonstravimus. Tum de sex partibus orationis , exordio, narratione , divisione , confirmatione, confutatione, conclusione, ut visum est, breviter disseruimus, easque partes ad scribendi rationem accommodavimus . Nunc , quoniam e tribus illis causistrum generibus unumquodque epistolam

130쪽

, L I B E R II. . recipere polle supra diximus , consentaneum este videtur, ut de singulis aliquid breviter attingamus : & qua ratione unumquodque in epistola tractari conveniat, aperiamus : deinde ad ipsas epistolarum species descendemus, & quo singulae pacto tractandae lint, quantum poterimus, duobus his libris aperiemus. Postremo de dispositione, atque elocutione, quae maxime necessa ria videbuntur, in tertio libro paucis explj-cabimus , ut haec , quam suscepimus de scri-hendi ratione institutio, quo ad fieri potest, persecta, absolutaque sit. Nunc igitur ad

caustarum genera revertamur . Ea quoniam tria esse supra diximus : judiciale , quod & dissicillimum est, & minime no

stris temporibus usitatum , primum absol-- vemus: neque vero id totum superstitiosius exequemur. Nam & longissimum est, & in usum scribendi non ita frequenter venit: sed eas tantum illius partes, quae adscrisbendum accommodari poste videbuntur, explicabimus, reliquas summatim pertran- sibimus.

. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION