F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DE RATIONE SCRIB.eοUitutionum generibus.

IN omni caussa primum omnium constitutio invenienda est , ut quo pacto caussa ipsa tractanda sit, facilius cognosca-IIHIS. Ea , ne in omnibus decipiamur, ab aliis status caussae, ab aliis quaestio, ab aliis caput, Graece vero est appellata . Est autem constitutio, prima deprecatio desensoris , cum accusatoris insimulatione coniuncta e vel, ut Quintiliano placet, prima caudarum conflictio. Est enim constitutio, sive status, ubi primum propter accusatoris,& rei discordiam caussa constitit: ut, Fecisti ; non feci, hic caussa consistit , an lac

rit : vel , Fecistis seci, sed recte feci, hic

caussa stat, an recte fecerit. Quanquam autem propria est judicialis generis constitutio, potest tamen in alia etiam genera cadere : in demonstrativum, ut quum quae rimus , an is quem laudamus, eo tempore, vel eo loco, vel apustillos laudandus sit: item, an ejus magnitudo nostris laudibus possit augeri: item quum quaerimus, quan ta ejus virtutibus proemia : vel in vituperatione , quantae ejus vitiis scenae debeantur, atque in his rebus omnis nostra versatur

132쪽

L I a E R I I. 91 oratio. In quo genere Cicero scribit Caesarem in Catonem omnibus constitutionibus elle usum . In deliberativum genus cadit constitutio , quum disceptamus, an hone stum , an utile futurum sit id , quod in consultationem venit , item quum disputamus, an fieri possit, de quo quaeritur : ut et an everti possit Carthago, etiamsi ejus eversio a republica futura sit. Judicialis generis exempla sunt passim: ut, quum Ulydes accusatus , quod Ajacem interfecerit : aut, quum Orestes accusatus, quod matrem Occiderit , jure id se feciste desendit. Constitutio est in priore exemplo, utrum fecerit. Hoc in serius genus quanquam rarius, non nunquam tamen etiam in epistolam venit: ut cum apud amicum, vel apud principem negligentia , vel ea, quae objiciuntur crimina , per epistolam excusamus . Item quum aliquod nostrum factum , vel innocentiam nostram defendimus, quo in genere pulcherrimae Ciceronis, & ad Appium Pulchrum, & ad Q. Metellum , A ad alios

quamplurimos epistolae reperiuntur . In omni autem caulla constitutio invenitur, quum consideramus id , de quo quaeritur, an sit, quid sit, quale sit: hic ex tribus temporibus considerari potest, praesenti , praeterito, 1uturo: ut an sit factum , an fiat, an futurum sit et & eodem modo in ceteris, quum

133쪽

cia DE RATIONE sCRIB. quum quaerimus an sit,conjectura est: quum quaerimus, quid sit, definitio : quum quaerimus , quale sit, qualitaS appellatur. Quo niam autem, quum factum defendimu S, aut legibus , aut rationibus defendimus, qualitas legalem , sive legitimum , R itiridicialem statum efficit. Postunt igitur esse quatuor omnino status , sive constitutioneS :Conjecturalis , qua quaeritur an sit: definitiva , qua dubitatur quid sit: legalis, sive legitima, qua factum legibus, scriptisve defenditur : juridicialis, qua factum rationi-hus comprobatur, atque haec sunt constit tionum genera . Nunc quo singulae modo ad judicialem caustam, quam primam C. plicandam proposuimus, accommodari de-heant , summatim dicemus, a conjecturali potissimum incipientes. De eo ecturali consitatione.

CAPUT III.

Coniecturalis constitutio est, in qua

utrum aliquid factum sit, quia non constat, signis, & conjecturis investigatur. Ea quum in caussam inciderit, is qui locum accusatoris obtinebit, narrationem ita suspicionibus sparget, ut omnia rei facta, dicta, consilia , in Qus, de quo agitur , cri

minis

134쪽

Lin ER II. 93 minis suspicionem trahat. Qui defensoris

loco u elur, plane, simpliciterque narra hit, suspicionesque omneS quantum poterit, removebit ι habet haec constitutio partes sex: probabile, collationem, signa, argumenta , consecutionem, approbationem.

Probabile est , per quod ostendimus eXpedisse reci peccare. Id consideratur in re, &persona, sive in causa, & vita. In caussa

accusator considerabit, quae commoda inde reus consequi, quaeque incommoda evltare potuerit: eaque Omnia reum secutum esse ostendet. Reus contra , se nihil commodi adipisci, nihil incommodi ex ea re vitare potuisse demonstrabit.: imo aut incommodum , aut dolorem se ex eo facto coepisse ostendet. In vita, accusator anteaciam rei vitam in erimen , aut suspicionem advocabit, ut id , de quo quaeritur, ceterorum criminum exemplo. probetur . Id si non poterit,. dicet reum cetera vitia dissimulasse, atque Occultasse, hoc celare praetuspitudine non potuisse . Reus vel antea ctae vitae probitatem, atque innocentiam a se feret : vel si id non poterit, quae olim nota fecerit, aetati, imprudentiae, ignoranti .

que ascribet: id vero genus flagitii se magnopere semper evitasse ostendet. Collatio est, in qua accusator per comparationem ostendet, alium neminem id facere potui se

135쪽

s DE RATIONE SCRIB. se: huic & commodum, Sc facile, & necesse pene fuisse. Reus & has ab se suspiciones

omnes, quantum poterit, removebit : Ralios iisdem de catillis id facere potuisse,

ostendet . Signum est, quod facultatem rei perficiendae quaesitam ostendit. In eo con ssiderabitur locus, celebris, an desertu S: publicus, an privatus: commodus, an in commodus : item tempus, ut quae parS an

ni , diei, noctis spacium , utrum satis magnum ad rem perficiendam fuerit, occasio, sive opportunitas, quae fuerit expectata, AExquisita , aut omissa: item quae spes perficiendi , quae celandi criminis fuerit, quae

quidem omnia accusator augebit, reus minuet, atque attenuabit. Argumentum est,

quod certiora signa rei saciendae, vel factae ostendit : faciendae , ut quum ante tempus apparatus, instrumenta, & res ad id nece Glariae proferuntur: quum reus fecisse, dixiste aliquid ad rem perficiendam per se, vel per alios demiratur . Factae rei argumenta sunt, quum ipso facinoris tempore , vel paullo post , ubi reus , aut cum quibus fuerit , aut quo habitu , vultu, gestu fuerit, explicatur. Quae quidem pro caussae qualitate , tum ab accusatore, tum a reo vel objiciemur, vel refellenturia Consecutio est, quum quaeritur, quae signa nocentis, M innocentis rem ipsam consequi soleant. In ea

136쪽

accusator rei fugam, latitationem, timo. rem , & his similia proseret. Reus innocentiam suam ex praesentia, conscientia, rebusque contrariis comprobat. Approbatio est, qua suspicionem injectam locis tum propriis , tum communibus, vel confirmamus , vel infirmamus . Loci proprii su ut, quos secum caussa quaeque adducit, de quibus privatim praecipi nihil potest. Communes sunt a testibus: ut quum rem nostram juratis testibus comprobamus , de eorumque fide, autoritate, constantia, vita, plura dicimus. Contra testes, quum eos ab his omnibus partibus confutamus : eosque vel

scire id non posse, vel cupide id dicere, vel

corruptos, vel parum idoneos esse demon- stramus, suspicionesque ad eam idoneas ex supra dicta divisione afferimus. Contra quaestiones locus est,quum labefactari,atque intringi tormentis ingenuorum corpora, ex levi suspicione, iniquum atque impium esse dicimus : dolori alium alio magis minusve resistere demonstramus, multos dolore victos lateri, quae nunquam commiserint, suspicionem parum idoneam ad tormenta . Ab argumentis , signis, & conjecturis locus communis est, quum dicimus rem tot signis, atque argumentis patefactam, perspicuam , non suspiciosam videri debere et haec plus quam ullos testes vale'

137쪽

96 DE RATIONE SCRIB. re 3 testes enim mentiri, corrumpi, ac falli posse, haec non posse. Contra haec Ο-mnia communi S locus est, quum suspicione S attenuamus , easque non minus in

alios, quam in nos convenire ostendimus: quum iniquum esse dicimus, ex tenui suspicione quemque Iudicari s si sic facere liceat, unumquemque in jus rapi, atque in suspicionem multorum criminum trahi. A rumoribus locus communis , quum est id de reo vulgatum, & in omnium jam orae versari, neque temere vulgari turpem do aliquo rumorem solere: neque caussam ho minibus cur id fingant, esse dicimus . Contra rumores locus est, quum vulgo,& famae dicimus credi non oportere 2 rumores ut plurimum falsos esse, idque exemplo alicujus falsi rumoris ostendimus: item quum fictum, aut verum de adversariis rumorem proferimu S, quem in ore omnium esse dicamuS , eique tamen nos fidem ostendimus non habere . Atque haec in conjecturali causia considerantur : quae quoniam in epistolam cadere frequenter solent, quum rem vel factam , vel faciendam conjectura investigamus, quod Cicero ad Lentulum in caussa regia plane ostendit: propterea sunt a me pluribus verbis explicata. Nunc adlegitimam constitutionem transeamus. Do

138쪽

De legitima consitatione.

CAPUT IV.

LEgitima constitutio est, quum ex lege,

aut scripto, aut nomine facti controversia nascitur: ut quum leges, testamenta, voces ipsae alio modo ab accusatore, alio ab reo accipiuntur . Ea quoniam tota juris consultorum est, neque cadere non modo

in episiolam, sed ne in orationem quidem

nostra aetate unquam potest, ad susceptam institutionem non pertinet: sed ne videamur eam aut neglexisse, aut ignorasteo, ouoniam in ordine divisionis venit, eam paucis explicabimus. Habet igitur partes sex: Scriptum , sententiam, contrarias le- iges , ambiguum , definitionem , translationem , ratiocinationem. Ex scripto, &sententia controversia nascitur, quum V luntas scriptoris cum scripto dissentire videtur hoc modo: Sit lex, quae jubeat eos, qui navem ob tempestatem deseruerint, perdere navem, si servetur eorum esse, qui in navi remanserint. Igitur quum tempe state periclitaretur navis, omnes eam me tu deseruere praeter unum aegrotum, qui fugere non potuits navis casu servatur, eam

aegrotus lege possidet: repetit is, cujus m G rati

139쪽

98 DE RATIONE SCRIB.rat, quod aegrotum dicat necessitate , non voluntate in ea remansisse , neque hoc sensisse scriptorem. Nascitur controversia exscripto, 8c sententia. Ex contrariis legibus controversia constat, quum alia lex quippiam jubet, aut permittit, alia vetat hoc

modo: Lex vetat hominem repetundarum damnatum in concione orationem habere.

Alia lex jubet augurem eum, qui defuncti

locum petat, in concione nominare. Au gur repetundarum damnatus , eum qui e iuncti locum petit, in concione nominat Apetitur ex eo multa ex priore lege: is se posteriore defendit s nascietur quaestio ex contrariis legibus. Ex ambiguo controversia nascitur, quum scriptum duas, aut plures inter se sententias videtur habere hoc m

do: Cicero in testamento sic scribit: Tullius

haeres meus dato Terentiae uxori meae triginta pondo argenti , quae volet. Illa post viri mortem optimum, & preciosissimum petit: hic deterrimum vult dare: uterque testamenti verba pro se interpretatur g quae stio nascitur ex ambiguo. Ex definitione controversia oritur, quum de nomine facti dissensio est hoc modo s Quidam sacra va sa in loco profano relicta casu reperit, do mum detulit: quaeruntur a sacerdotibus , apud hunc inveniuntur : accusatur sacrile

sit, defendit se vocabuli definitione: neque

140쪽

L I B E R II. . 99 sacrilegum , neque furem esse : & quid sacrilegium sit, quid furtum definit s nascitur

ex definitione controversia. Ex translatione caussa conflat, quum aut tempus disterendum , aut accusatores , aut judices mutandos reus dicit s haec apud veteres quoque perraro in judicium veniebat. Ex ratiocinatione caussa constat, quum res sine

propria lege venit in judicium, sed similitudinem aucupatur ex legibus hoc modo: Lex est, si quis furiosus erit, in eo, & bonis ejus cognatorum potestas esto. Et lex, qui patrem necaverit, in fluvium demergatur. Et lex, paterfamilias uti super familia, pecuniaque sua legaverit, ita jus esto. Et lex, si paterfamilias intestatus moritur, pecunia

ejus agnatorum esto.' Malleolus per sur rem matrem necat e in carcerem truditur,

ibi testamentum scribit: mox in fluvium mergitur et haeredes adeunt haereditatem: frater minor Malleoli, qui eum parricidii accusaverat, suam haereditatem vocat, quod is ob furorem testari non potuerit s hic certa lex in hanc causam nulla, multae tamen per similitudinem asseruntur s nascitur en ratiocinatione controversia . Ac de legitima constitutione hactenus, nuuc ad juridicialem transeamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION